Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Decimus
Ad L. Plancum et Ceteros
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10, 11,
12, 13, 14,
15, 16, 17,
18, 19, 20,
21, 22, 23,
24, 25, 26,
27, 28, 29,
30, 31, 32,
33, 34, 35. |
Epistulae I - XXXV
|
| I. Scr. Romae
post K. Sept. et ante XIV. K. Oct. a.u.c. 710.
CICERO PLANCO.
Et afui proficiscens in
Graeciam et postea, quam de medio cursu rei publicae sum voce revocatus,
numquam per M. Antonium quietus fui, cuius tanta est, non insolentia--nam
id quidem vulgare vitium est--, sed immanitas, non modo ut vocem,
sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. Itaque mihi
maximae curae est, non de mea quidem vita, cui satisfeci vel aetate
vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me
patria sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus
tui, quae ita longa est, ut optandum sit, ut possimus ad id tempus
rei publicae spiritum ducere; quae potest enim spes esse in ea re
publica, in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis
oppressa sunt omnia et in qua nec senatus nec populus vim habet
ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod
ac vestigium civitatis? Sed, quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar,
nihil erat, quod singulis de rebus scriberem; illud autem erat amoris
mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum, sed etiam
auxi, monere te atque hortari, ut in rem publicam omni cogitatione
curaque incumberes: quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio
est; ut perducatur autem, magnae cum diligentiae est, tum etiam
fortunae. Sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam
quod rei publicae consulere debemus, etiam tuae dignitati ita favemus,
ut omne nostrum consilium studium, officium operam, laborem diligentiam
ad amplitudinem tuam conferamus: ita facillime et rei publicae,
quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime
nobis colendam puto, me intelligo satisfacturum. Furnium nostrum
tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat,
nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quidquid in eum iudicii
officiique contuleris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem
contulisse.
|
| II. Scr. Romae
post V. Idus Decembres a.u.c. 710.
CICERO PLANCO SAL.
Meum studium honori tuo
pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut
honeste venire potuissem; sed nec sine periculo quisquam libere
de re publica sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum
nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re publica
dicere, ubi me et melius et proprius audiant armati quam senatores.
Quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium
meum desiderabis, ne in publicis quidem, si quid erit, in quo me
interesse necesse sit, umquam deero, ne cum periculo quidem meo,
dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim,
confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis
et dignitatis meae.
|
| III. Scr.
Romae eodem fere tempore, quo ep. II.
CICERO PLANCO SAL.
Cum ipsum Furnium per
se vidi libentissime, tum hoc libentius, quod illum audiens te videbar
audire; nam et in re militari virtutem et in administranda provincia
iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea
mihi non ignotam in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam;
adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem: quae omnia mihi
iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit. Ego, Plance, necessitudinem
constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto, quam tu natus
es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam
aetate familiaritatem cum studio meo, tum iudicio tuo constitutam:
his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum
statuo debere esse communem. Omnia summa consecutus es virtute duce,
comite fortuna, eaque es adeptus adolescens multis invidentibus,
quos ingenio industriaque fregisti: nunc, me amantissimum tui, nemini
concedentem, qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse,
si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei publicae
statu acquires. Scis profecto--nihil enim te fugere potuit--fuisse
quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus,
quod ego quoque existimarem, te si ea, quae patiebare, probare etiam
arbitrarer; sed, cum intelligerem, quid sentires, te arbitrabar
videre, quid posses. Nunc alia ratio est: omnium rerum tuum iudicium
est idque liberum. Consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia,
maxima orbitate rei publicae virorum talium: incumbe, per deos immortales!
in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam
afferat; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re
publica divexata, rei publicae bene gerendae cursus ad gloriam.
Haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi, quam quo te arbitrarer
monitis et praeceptis egere; sciebam enim ex iisdem te haec haurire
fontibus, ex quibus ipse hauseram: quare modum faciam. Nunc tantum
significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum, quam
ostentarem prudentiam. Interea, quae ad dignitatem tuam pertinere
arbitrabor, studiose diligenterque curabo.
|
| IV. Scr.
in Gallia Transalpina post V. Idus Decembres a.u.c. 710.
PLANCUS CICERONI.
Gratissimae mihi tuae
litterae fuerunt, quas ex Furnii sermone te scripsisse animadverti.
Ego autem praeteriti temporis excusationem affero, quod te profectum
audieram nec multo ante redisse scii, quam ex epistula tua cognovi;
nullum enim in te officium, ne minimum quidem, sine maxima culpa
videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel
paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui
erge me mutui amoris. Quare, mi Cicero, quod mea tuaque patitur
aetas, persuade tibi te unum esse, in quo ego colendo patriam mihi
constituerim sanctitatem. Omnia igitur tua consilia mihi non magis
prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis,
quam ego ex mea conscientia metior: quare, si aut aliter sentirem,
certe admonitio tua me reprimere, aut, si dubitarem, hortatio impellere
posset, ut id sequerer, quod tu optimum putares; nunc vero quid
est, quod me in aliam partem trahere possit? quaecumque in me bona
sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a
te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi
iudicio tanta sunt, ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur.
Quare hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere,
auctoritate monere potuero, hoc omne rei publicae semper futurum.
Non est ignotus mihi sensus tuus: neque, si facultas, optabilis
mihi quidem, tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem,
nec nunc committam, ut ullum meum factum reprehendere iure possis.
Sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid
in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. Interim maximam hic sollicitudinem
curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala
suam putent occasionem. Quod si proinde, ut ipse mereor, mihi successerit,
certe et tibi cui maxime cupio, et omnibus viris bonis satisfaciam.
Fac valeas meque mutuo diligas.
|
| V. Scr.
Romae ante Non. Martias a.u.c. 711.
CICERO PLANCO SAL.
Binas a te accepi litteras
eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae,
intellexi enim te laborare, ut ad me mihi exspectatissimae litterae
perferrentur. Ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione
difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem
publicam pluris aestimandum putarem. Est omnino patriae caritas
meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus
certe habet suavitatis. Itaque commemoratio tua paternae necessitudinis
benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque
rerum, quae ad eam sententiam pertinebant, incredibilem mihi laetitiam
attulerat. Rursus declaratio animi tui, quem haberes de re publica
quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima, eoque maior erat
haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. Itaque te non hortor
solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus
tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in
rem publicam incumbas: nihil est, quod tibi maiori fructui gloriaeque
esse possit, nec quidquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius
aut praestantius quam de re publica bene mereri. Adhuc enim--patitur
tua summa humanitas et sapientia me, quod sentiam, libere dicere--fortuna
suffragante videris res maximas consecutus, quod quamquam sine virtute
non potuisses, tamen ex maxima parte ea, quae es adeptus, fortunae
temporibusque tribuuntur: his temporibus difficillimis rei publicae
quidquid subveneris, id erit totum et proprium tuum. Incredibile
est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes
in te et in tuo exercitu, magna exspectatio, cuius, per deos! gratiae
gloriaeque cave tempus amittas. Sic moneo ut filium, sic suadeo
ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.
|
| VI. Scr.
Romae XIII. Kal. Apriles a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
Quae locutus est Furnius
noster de animo tuo in rem publicam, ea gratissima fuerunt senatui,
populo Romano probatissima; quae autem recitatae litterae sunt in
senatu, nequaquam consentire cum Furnii oratione visae sunt; pacis
enim auctor eras, cum collega tuus, vir clarissimus, a foedissimis
latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent
aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax, non pactione parienda
est. Sed, de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae
sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere.
Me autem impulit tui caritas, ut, quamquam nec tibi ipsi consilium
deesset et fratris Furniique benevolentia fidelisque prudentia tibi
praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro
plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire.
Crede igitur mihi, Plance, omnes, quos adhuc gradus dignitatis consecutus
sis--es autem adeptus amplissimos--, eos honorum vocabula habituros,
non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi Romani et
cum senatus auctoritate coniunxeris. Seiunge te, quaeso, aliquando
ab iis, cum quibus te non tuum iudicium, sed temporum vincla coniunxerunt.
Complures in perturbatione rei publicae consulares dicti, quorum
nemo consularis habitus est nisi qui animo exstitit in rem
publicam consulari. Talem igitur te esse oportet, qui primum te
ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde
te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas,
postremo ut pacem esse iudices non in armis positis, sed in abiecto
armorum et servitutis metu. Haec si et ages et senties, tum eris
non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis;
sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo
dignitas nulla erit, sed erit summa deformitas. Haec impulsus benevolentia
scripsi paullo severius, quae tu in experiendo ea ratione, quae
te digna est, vera esse cognosces. D. XIII. Kal. Apr.
|
| VII. Scr.
in Gallia Transalpina mense Martio a.u.c. 711.
PLANCUS CICERONI.
Plura tibi de meis consiliis
scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis
iudicares omnia me rei publicae praestitisse, quae et tua exhortatione
excepi et mea affirmatione tibi recepi--non minus enim a te probari
quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi
paravi, quam praedicatorem meritorum meorum esse volui--; sed breviorem
me duae res faciunt: una, quod publicis litteris omnia sum persecutus,
altera, quod M. Varisidium, equitem Romanum, familiarem meum, ipsum
ad te transire iussi, ex quo omnia cognoscere posses. Non medius
fidius mediocri dolore afficiebar, cum alii occupare possessionem
laudis viderentur, sed usque mihi temperavi, dum perducerem eo rem,
ut dignum aliquid et consulatu meo et vestra exspectatione efficerem;
quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum, ut maximo
praesidio rei publicae nos fuisse et nunc sentiant homines et in
posterum memoria teneant. A te peto, ut dignitati meae suffrageris
et, quarum rerum spe ad laudem me vocasti, harum fructu in reliquum
facias alacriorem. Non minus posse te quam velle exploratum mihi
est. Fac valeas meque mutuo diligas.
|
| VIII. Scr.
in Gallia Transalpina mense Martio a.u.c. 711.
PLANCUS IMP. COS. DESIG. S. D. COSS. PR. TR.
PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE.
Si cui forte videor diutius
et hominum exspectationem et spem rei publicae de mea voluntate
tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam
de insequenti officio quidquam ulli pollicendum; non enim praeteritam
culpam videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iampridem
maturo tempore enuntiare. Non me praeteribat in tanta sollicitudine
hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem
bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re complures consecutos
videbam; sed, cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter
pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem
aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum
haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse
volui. Nam quis in ea fortuna, quae mea est, et ab ea vita, quam
in me cognitam hominibus arbitror, et cum ea spe, quam in manibus
habeo, aut sordidum quidquam pati aut perniciosum concupiscere potest?
Sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae
opus fuerunt, ut, quae rei publicae bonisque omnibus polliceremur,
exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate,
sed cum facultatibus accederemus. Confirmandus erat exercitus nobis,
magnis saepe praemiis sollicitatus, ut ab re publica potius moderata
quam ab uno infinita speraret; confirmandae complures civitates,
quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant
obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus
petenda existimarent; alliciendae etiam voluntates reliquorum, qui
finitimis provinciis exercitibusque praesunt, ut potius cum pluribus
societatem defendendae libertatis iniremus, quam cum paucioribus
funestam orbi terrarum victoriam partiremur. Muniendi vero nosmet
ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis, ut, cum praeferremus
sensus aperte, tum, etiam invitis quibusdam, sciri, quid defensuri
essemus, non esset periculosum. Ita numquam diffitebor multa me,
ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum
et dissimulasse cum dolore, quod, praematura denuntiatio boni civis
imparati quam periculosa esset, ex casu collegae videbam. Quo nomine
etiam C. Furnio legato, viro forti atque strenuo, plura etiam verbo
quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad vos perferrentur
et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri
et nos armari conveniret praecepimus. Ex quo intelligi potest curam
rei publicae summae defendundae iampridem apud nos excubare. Nunc,
cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene
sperare de nobis homines, sed explorate iudicare volumus: legiones
habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei publicae coniunctissimas
et nostra liberalitate nobis obsequentes, provinciam omnium civitatium
consensu paratissimam et summa contentione ad officia certantem,
equitatus auxiliorumque tantas copias, quantas hae gentes ad defendendam
suam salutem libertatemque conficere possunt; ipse ita sum animo
paratus vel provinciam tueri vel ire, quo res publica vocet, vel
tradere exercitum, auxilia provinciamque, ut vel omnem impetum belli
in me convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae
salutem aut periculum possim morari. Haec si iam expeditis omnibus
rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis
rei publicae commodo laetabor; sin ad societatem integerrimorum
et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus
ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. Mihi quidem ipsi
fructus meritorum meorum in rei publicae incolumitate satis magnus
est paratus; eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram
fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt,
ut commendatos vobis habeatis, petendum videtur.
|
| IX. Scr.
in Gallia Narbonensi exeunte mense Aprili a.u.c. 711.
PLANCUS CICERONI SAL.
Nihil me tibi temere aut
te ceteris de me frustra recepisse laetor: certe hoc maius
habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia
mea volui esse nota. In dies vero meritorum meorum fieri accessiones
pervidere te spero, cogniturum magis recipio. Quod ad me attinet,
mi Cicero--ita ab imminentibus malis res publica me adiuvante liberetur!--sic
honores praemiaque vestra suspicio, conferenda certe cum immortalitate,
ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus:
nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis
et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione
vestra. Concupisco autem nihil mihi--contra quod ipse pugno--: et
temporis et rei te moderatorem facile patior esse; nihil aut sero
aut exigue a patria civi tributum potest videri. Exercitum a. d.
VI. Kal. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus. Vienna equites
mille via breviore praemisi. Ipse, si ab Lepido non impediar, celeritate
satisfaciam; si autem itineri meo se opposuerit, ad tempus consilium
capiam. Copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas.
Te, ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. Vale.
|
| X. Scr.
Romae III. Kal. Apriles a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
Etsi satis ex Furnio nostro
cognoram, quae tua voluntas, quod consilium de re publica esset,
tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicavi.
Quamobrem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei publicae disceptatur--quod
quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore--, tamen
ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus;
itaque si consulem Roame habuissemus, declaratum esset ab senatu
cum tuis magnis honoribus, quam gratus esset conatus et apparatus
tuus: cuius rei non modo non praeteriit tempus, sed ne maturum quidem
etiam nunc meo quidem iudicio fuit; is enim denique honos mihi videri
solet, qui non propter spem futuri beneficii, sed propter magna
merita claris viris defertur et datur. Quare, sit modo aliqua res
publica, in qua honos elucere possit, omnibus, mihi crede, amplissimis
honoribus abundabis; is autem, qui vere appellari potest honos,
non invitamentum ad tempus, sed perpetuae virtutis est praemium.
Quamobrem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem: subveni patriae,
opitulare collegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem
adiuva. Me tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus
in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces; ad eas enim
causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti,
patriae caritas accessit, eaque effecit, ut tuam vitam anteferrem
meae. III. K. Apr.
|
| XI. Scr.
in Allobrogibus VI. Idus Maias a.u.c. 711.
PLANCUS CICERONI.
Immortales ago tibi gratias
agamque, dum vivam; nam relaturum me affirmare non possum; tantis
enim tuis officiis non videor mihi respondere posse, nisi forte,
ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut
me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. Si de filii tui dignitate
esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. Primae tuae
sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque
amicorum meorum compositae, oratio assidua et perpetua de me, iurgia
cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt: non mediocris
adhibenda mihi est cura, ut rei publicae me civem dignum tuis laudibus
praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. Quod reliquum est,
tuum munus tuere et me, si, quem esse voluisti, eum exitu rebusque
cognoscis, defende ac suscipe. Cum Rhodanum copias traiecissem fratremque
cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem,
in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis
audivi: animadverti nullum alium receptum Antonium reliquiasque,
quae cum eo essent, habere nisi in has partes, duasque ei spes esse
propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus. Quod quaedam
pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt,
equitatum revocavi; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad
omnia paratus essem ac res me moneret. Si nudus huc se Antonius
conferet, facile mihi videor per me sustinere posse remque publicam
ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur;
si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana,
quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit,
tamen, ne quid detrimenti fiat, dabitur opera a me, idque me praestaturum
spero, dum istinc copiae traiiciantur coniunctaeque nobiscum facilius
perditos opprimant. Hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec
diligentiam mihi defuturam. Cupio mehercules nullam residuam sollicitudinem
esse; sed, si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae
cuiusquam pro vobis cedam. Do quidem ego operam, ut etiam Lepidum
ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor,
si modo rem publicam respicere volet; utor in hac re adiutoribus
interpretibusque fratre meo et Laterense et Furnio nostro; non me
impedient privatae offensiones, quo minus pro rei publicae salute
etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero, nihilo
minus maximo sum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis satisfaciam.
Fac valeas meque mutuo diligas.
|
| XII. Scr.
Romae a. d. III. Idus Apriles a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
Etsi rei publicae causa
maxime gaudere debeo tantum ei te praesidii, tantum opis attulisse
extremis paene temporibus, tamen ita te victorem complectar re publica
recuperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas affert,
quam et esse iam et futuram amplissimam intelligo; cave enim putes
ullas umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas,
idque contigit cum meritorum tuorum in rem publicam eximia quadam
magnitudine, tum verborum sententiarumque gravitate. Quod mihi quidem
minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum
promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia
cognita, sed senatui maiora visa sunt, quam erant exspectata, non
quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec, quantum facere
posses, nec, quoad progredi velles, exploratum satis habebat. Itaque,
cum a. d. VII. Idus Apriles mane mihi tuas litteras M. Varisidius
reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus, cumque
magna multitudo optimorum virorum et civium me de domo deduceret,
feci continuo omnes participes meae voluptatis. Interim ad me venit
Munatius noster, ut consuerat: at ego ei litteras tuas, nihildum
enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum
esse dicebat. Paullo post idem mihi Munatius eas litteras legendas
dedit, quas ipsi miseras, et eas, quas publice. Placuit nobis, ut
statim ad M. Cornutum praetorem urbanum litteras deferremus,
qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum:
senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam
atque exspectationem tuarum litterarum. Recitatis litteris oblata
religio Cornuto est pullariorum admonitu, non satis diligenter eum
auspiciis operam dedisse, idque a nostro collegio comprobatum est;
itaque res dilata est in posterum. Eo autem die magna mihi pro tua
dignitate contentio cum Servilio, qui cum gratia effecisset, ut
sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit
et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata
erat, cum frequenter assentiretur senatus, rogatu Servilii P. Titius
intercessit: res in posterum dilata. Venit paratus Servilius, Iovi
ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. Hunc quemadmodum fregerim
quantaque contentione Titium intercessorum abiecerim, ex aliorum
te litteris malo cognoscere; unum hoc ex meis: senatus gravior,
constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit, quam tum fuit,
nec vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas; mirabiliter enim
populus Romanus universus et omnium generum ordinumque consensus
ad liberandam rem publicam conspiravit. Perge igitur, ut agis, nomenque
tuum commenda immortalitati, atque haec omnia, quae habent speciem
gloriae collectam inanissimis splendoris insignibus, contemne, brevia,
fugacia, caduca existima. Verum decus in virtute positum est, quae
maxime illustratur magnis in rem publicam meritis: eam facultatem
habes maximam; quam quoniam complexus es, tene: perfice, ut ne minus
res publica tibi quam tu rei publicae debeas. Me tuae dignitatis
non modo fautorem, sed etiam amplificatorem cognosces: id cum rei
publicae, quae mihi vita est mea carior, tum nostrae necessitudini
debere me iudico. Atque in his curis, quas contuli ad dignitatem
tuam, cepi magnam voluptatem, quod bene cognitam mihi T. Munatii
prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga
te benevolentia et diligentia. III. Idus Apr.
|
| XIII. Scr.
Romae mense Maio (ante Id.) a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
Ut primum mihi potestas
data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando,
quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum:
id ex ipso senatus consulto poteris cognoscere; ita enim est perscriptum,
ut a me de scripto dicta sententia est, quam senatus frequens secutus
est summo studio magnoque consensu. Ego quamquam ex tuis litteris,
quas mihi misisti, perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus
gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiamsi
tu nihil postulares, quantum tibi a re publica deberetur. Tu contexes
extrema cum primis: qui enim Antonium oppresserit, is bellum confecerit;
itaque Homerus non Aiacem nec Achillem, sed Ulixem appellavit ptolipñryion.
|
| XIV. Scr.
Romae III. Nonas Maias a.u.c. 711.
CICERO PLANCO SAL.
O gratam famam biduo ante
victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis!
Atqui etiam hostibus fusis spes omnis est in te; fugisse enim ex
proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces; est autem non
minus gratum extrema delere quam prima depellere. Equidem exspectabam
iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei
publicae temporibus admonitum tecum et reip.[ublicae] esse facturum.
In illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla taeterrimi
belli relinquatur; quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio
affeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. III. Non Mai.
|
| XV. Scr.
in Allobrogibus mense Maio (pr. aut III. Id.) a.u.c. 711.
PLANCUS CICERONI.
His litteris scriptis,
quae postea accidissent, scire te ad rem publicam putavi pertinere.
Sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei publicae tulit fructum:
namque assiduis internuntiis cum Lepido egi, ut omissa omni contentione
reconcilataque voluntate nostra communi consilio rei publicae succurreret,
se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem
putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnes res abuteretur.
Profeci: itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se
Antonium, si prohibere provincia sua non potuisset, bello persecuturum,
me, ut venirem copiasque coniungerem, rogavit, eoque magis, quod
et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem
quidem equitatum habebat; nam etiam ex paucitate eius non multis
ante diebus decem, qui optimi fuerant, ad me transierunt. Quibus
rebus ego cognitis cunctatus non sum: in cursu bonorum consiliorum
Lepidum adiuvandum putavi. Adventus meus quid profecturus esset,
vidi, vel quod equitatu meo persequi Antonium atque opprimere
equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem, quae
corrupta est et ab re publica alienata, et corrigere et coercere
praesentia mei exercitus possem. Itaque in Isara, flumine maximo,
quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a.
d. IIII. Idus Maias traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium
praemissum cum equitibus et cohortibus ad Forum Iulii venisse, fratrem
cum equitum quattuor milibus, ut occurreret ei, misi a. d. V.
Idus Maias [Loeb has III Idus Maias,
other manuscripts show II. Idus, or an supra fuit VI.
(aut VII.) Idus, -- Webmaster]; ipse maximis itineribus
cum quattuor legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar.
Si nos mediocris modo fortuna rei publicae adiuverit, et audaciae
perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus; quod
si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere
coeperit, Bruti erit officium occurrere ei, cui scio nec consilium
nec animum defuturum; ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu
mittam, qui sequatur, ut Italiam a vastatione defendat. Fac valeas
meque mutuo diligas.
|
| XVI. Scr.
Romae mense Iunio (circ. Nonas) a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
Nihil post hominum memoriam
gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere
vidi quam tuas, Plance, litteras; redditae sunt enim frequenti senatu
Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantes recitasset litteras
Lepidi; sub eas statim recitatae sunt tuae, non sine magnis quidem
clamoribus; cum rebus enim ipsis essent et studiis beneficiisque
in rem publicam gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis.
Flagitare senatus institit Cornutum, ut referret statim de tuis
litteris; ille se considerare velle. Cum ei magnum convicium fieret
cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt. Servilius rogatus
rem distulit; ego eam sententiam dixi, cui sunt assensi omnes
ad unum: ea quae fuerit, ex senatus consulto cognosces. Tu. quamquam
consilio non eges vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes,
ut nihil huc reiicias neve in rebus tam subitis tamque angustis
a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque
te ratio rei publicae ducet, sequare, cures, ut ante factum aliquid
a te egregium audiamus, quam futurum putarimus. Illud tibi promitto,
quidquid erit a te factum, id senatum non modo ut fideliter, sed
etiam ut sapienter factum comprobaturum.
|
| XVII. Scr.
in Allobrogibus mense Maio (post Idus) a.u.c. 711.
PLANCUS CICERONI.
Antonius Id. Maiis ad
Forum Iulii cum primis copiis venit; Ventidius bidui spatio abest
ab eo; Lepidus ad Forum Voconii castra habet, qui locus a Foro Iulii
quattuor et viginti milia passuum abest, ibique me exspectare constituit,
quemadmodum ipse mihi scripsit. Quod si omnia mihi integra et ipse
et fortuna servarit, recipio vobis celeriter me negotium ex sententia
confecturum. Fratrem meum assiduis laboribus concursationibusque
confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi; sed tamen, cum
primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei publicae se
convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat;
sed ego eum non solum hortatus sum, verum etiam coegi isto proficisci,
quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset
in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem publicam nudatam
tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam; quod
si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse
sciat, non illi erga patriam fidelitatem. Lepidus tandem, quod ego
desiderabam, fecit, ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei
illius et societatis in re publica administranda uterer. Studium
mihi suum L. Gellius de tribus fratribus Segaviano
[text corrupt, source text also suggests Segovia
(vel Segovianus), Loeb recommends se segregando. -- Webmaster]
probavit, quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus; amicum
eum rei publicae cognosse videor, libenterque ei sum testimonio
et omnibus ero, qui bene merentur. Fac valeas meque mutuo diligas
dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum
benevolentia fecisti.
|
| XVIII. Scr.
in castris XII. Kal. Iunias a.u.c. 711.
PLANCUS CICERONI.
Quid in animo habuerim,
cum Laevus Nervaque discesserunt a me, et ex litteris, quas eis
dedi, et ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus consiliisque
meis interfuerunt. Accidit mihi, quod homini prudenti et cupido
satisfaciendi rei publicae bonisque omnibus accidere solet, ut consilium
sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum, quod habere
posset obtrectationem. Itaque post discessum legatorum, cum binis
continuis litteris et Lepidus me, ut venirem, rogaret, et Laterensis
multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam
extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem
atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi, quin
succurrerem meque communi periculo offerrem; sciebam enim, etsi
cautius illud erat consilium, exspectare me ad Isaram, dum Brutus
traiiceret exercitum, et cum collega consentiente, sicut milites
faciunt, hostibus obviam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens
detrimenti cepisset, hoc omne assignatum iri aut pertinaciae meae
aut timori videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum cum
re publica non sublevassem aut ipse a certamine belli tam necessarii
me removissem. Itaque potius periclitari volui, si possem mea praesentia
et Lepidum tueri et exercitum facere meliorem, quam nimis cautus
videri; sollicitiorem certe hominem, non suis contractis, neminem
puto fuisse; nam, quae res nullam habebat dubitationem, si exercitus
Lepidi abesset, ea nunc magnam affert sollicitudinem magnumque habet
casum; mihi enim si contigisset, ut prior occurrerem Antonio, non
mehercules horam constitisset: tantum ego et mihi confido et sic
perculsas illius copias Ventidiique mulionis castra despicio; sed
non possum non exhorrescere, si quid intra cutem subest vulneris,
quod prius nocere potest, quam sciri curarique possit. Sed certe,
nisi uno loco me tenerem, magnum periculum ipse Lepidus, magnum
ea pars exercitus adiret, quae bene de re publica sentit; magnam
etiam perditi hostes accessionem sibi fecissent, si quas copias
a Lepido abstraxissent: quae si adventus meus represserit, agam
gratias fortunae constantiaeque meae, quae ad hanc experientiam
me excitavit. Itaque a. d. XII. Kalend. Iun. ab Isara castra
movi; pontem tamen, quem in Isara feceram, castellis duobus ad capita
positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti Bruto
exercituique eius sine mora transitus esset paratus. Ipse, ut spero,
diebus octo, quibus has litteras dabam, cum Lepidi copiis me coniungam.
|
| XIX. Scr.
Romae exeunte mense Maio a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
Quamquam gratiarum actionem
a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum,
tamen--fatendum est enim--fuit ea mihi periucunda; sic enim vidi,
quasi ea, quae oculis cernuntur, me a te amari. Dices: "quid
antea?" Semper equidem, sed numquam illustrius. Litterae tuae
mirabiliter gratae fuerunt senatui--cum rebus ipsis, quae erant
gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consilii, tum
etiam gravitate sententiarum atque verborum. Sed, mi Plance, incumbe,
ut belli extrema perficias: in hoc erit summa et gratia et gloria.
Cupio omnia rei publicae causa; sed mehercules in ea conservanda
iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae,
cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dederunt,
quam complectere, obsecro; qui enim Antonium oppresserit, is hoc
bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
|
| XX. Scr.
Romae IV. Kal. Iunias a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
Ita erant omnia, quae
istim afferebantur, incerta, ut, quid ad te scriberem, non occurreret;
modo enim, quae vellemus, de Lepido, modo contra nuntiabantur; de
te tamen fama constans, nec decipi posse nec vinci, quorum alterius
fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae.
Sed accepi litteras a collega tuo, datas Idibus Maiis, in quibus
erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium: quod
erit certius, si tu ad nos idem scripseris; sed minus audes fortasse
propter inanem laetitiam litterarum superiorum. Verum, ut errare,
mi Plance, potuisti--quis enim id effugerit?--, sic decipi te non
potuisse quis non videt? nunc vero etiam erroris causa sublata est;
culpa enim illa "bis ad eundem" vulgari reprehensa proverbio
est. Sin, ut scripsisti ad collegam, ita se res habet, omni cura
liberati sumus, nec tamen erimus prius, quam ita esse tu nos feceris
certiores. Mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia
est: qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem
fore; quem te et opto esse et confido futurum. Studia mea erga te,
quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse, quam
ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor: quae quidem
tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces. IIII. Kalendas
Iunias.
|
| XXI. Scr.
in castris ad Isaram biduo post ep. XV.
PLANCUS CICERONI.
Puderet me inconstantiae
mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. Omnia
feci, qua re Lepido coniuncto ad rem publicam defendundam minore
sollicitudine vestra perditis resisterem: omnia ei et petenti recepi
et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me
bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum;
credidi chirographis eius, affirmationi praesentis Laterensis, qui
tum apud me erat reconcilaremque me Lepido fidemque haberem orabat.
Non licuit diutius bene de eo sperare: illud certe cavi et cavebo,
ne mea credulitate rei publicae summa fallatur. Cum Isaram flumen
uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei
celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse, ut maturarem
venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus, ne venirem,
denuntiabat; se posse per se conficere negotium; interea ad Isaram
exspectarem. Indicabo temerarium meum consilium tibi: nihilo minus
ire decreram existimans eum socium gloriae vitare; putabam posse
me nec de laude ieiuni hominis delibare quidquam et subesse tamen
propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter
possem. Ego non malus homo hoc suspicabar: at Laterensis, vir sanctissimus,
suo chirographo mittit mihi litteras in iisque desperans de se,
de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum [in quibus]
aperte denuntiat, videam, ne fallar; suam fidem solutam esse; rei
publicae ne desim. Exemplar eius chirographi Titio misi: ipsa chirographa
omnia, et quibus credidi, et ea, quibus fidem non habendam putavi,
Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus. Accessit
eo, ut milites eius, cum Lepidus concionaretur, improbi per se,
corrupti etiam per eos, qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros,
quos, cum opus erit, scietis, conclamarent, viri boni, pacem se
velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus
amissis, tot civibus pro patria occisis, hostibus denique omnibus
iudicatis bonisque publicatis; neque hoc aut vindicarat Lepidus
aut sanarat. Huc me venire et duobus exercitibus coniunctis obiicere
exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, provinciam
cunctam summae dementiae et temeritatis esse vidi, mihique, si ita
oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non modo
honorem, sed misericordiam quoque defuturam: itaque rediturus sum
nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam. Exercitum
locis habeam opportunis, provinciam tuear, etiamsi ille exercitus
descierit, omniaque integra servem, dabo operam, quoad exercitus
huc summittatis parique felicitate rem publicam hic vindicetis;
nec depugnare, si occasio tulerit, nec obsideri, si necesse fuerit,
nec mori, si casus inciderit, pro vobis paratior fuit quisquam.
Quare hortor te, mi Cicero, exercitum huc traiiciendum quam primum
cures et matures, priusquam hostes magis corroborentur et nostri
perturbentur: in quo si celeritas erit adhibita, res publica in
possessione victoriae deletis sceleratis permanebit. Fac valeas
meque diligas.
|
| XXII. Scr.
Romae mense Iunio (post Id.) a.u.c. 711.
CICERO PLANCO.
In te et in collega omnis
spes est dis approbantibus. Concordia vestra, quae senatui declarata
litteris vestris est, mirifice et senatus et cuncta civitas delectata
est. Quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus esset,
ut quisque honorificentissimam de te sententiam dixisset, eam secutus
esset; qui certe ego fuissem; sed, propter tarditatem sententiarum
moramque rerum cum ea, quae consulebantur, ad exitum non pervenirent,
commodissimum mihi Plancoque fratri visum est uti eo senatus consulto,
quod ne nostro arbitratu componeretur, quis fuerit impedimento,
arbitror te ex Planci litteris cognovisse. Sed, sive in senatus
consulto sive in ceteris rebus desideras aliquid, sic tibi persuade,
tantam esse apud omnes bonos tui caritatem, ut nullum genus amplissimae
dignitatis excogitari possit, quod tibi non paratum sit. Litteras
tuas vehementer exspecto, et quidem tales, quales maxime opto. Vale.
|
| XXIII. Scr.
Cularone in finibus Allobrogum VIII. Idus Iun. a.u.c. 711.
PLANCUS CICERONI.
Numquam mehercules, mi
Cicero, me poenitebit maxima pericula pro patria subire, dum, si
quid acciderit mihi, a reprehensione temeritatis absim. Confiterer
imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo credidissem; credulitas
enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem
facillime irrepit; sed ego non hoc vitio paene sum deceptus, Lepidum
enim pulchre noram. Quid ergo est? pudor me, qui in bello maxime
est periculosus, hunc casum coegit subire; nam, nisi uno
loco essem, verebar, ne cui obtrectatorum viderer et nimium pertinaciter
Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum. Itaque copias
prope in conspectum Lepidi Antoniique adduxi quadragintaque milium
passuum spatio relicto consedi eo consilio, ut vel celeriter accedere
vel salutariter recipere me possem. Adiunxi haec in loco eligendo,
flumen oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii
sub manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter.
Lepidus desperato adventu meo, quem non mediocriter captabat, se
cum Antonio coniunxit a. d. IIII. Kal. Iunias, eodemque die ad me
castra moverunt; viginti milia passuum cum abessent, res mihi nuntiata
est. Dedi operam deum benignitate, ut et celeriter me reciperem
et hic discessus nihil fugare simile haberet: non miles ullus, non
eques, non quidquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus
latronibus interciperetur. Itaque pridie Nonas Iunias omnes copias
Isaram traieci pontesque, quos feceram, interrupi, ut et spatium
colligendi se homines haberent et ego me interea cum collega coniungerem,
quem triduo, cum has dabam litteras, exspectabam. Laterensis nostri
et fidem et animum singularem in rem publicam semper fatebor; sed
certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda
fecit eum minus sagacem; qui quidem cum in fraudem se deductum videret,
manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi afferre conatus
est, in quo casu tamen interpellatus et adhuc vivit et dicitur victurus,
sed tamen de hoc parum mihi certum est. Magno cum dolore parricidarum
elapsus sum iis; veniebant enim eodem furore in me, quo in patriam,
incitati, iracundias autem harum rerum recentes habebant: quod Lepidum
castigare non destiteram, ut exstingueret bellum, quod colloquia
facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum
venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tribunum mill., missum
ab Antonio ad eum cum litteris exceperam: in quo hanc capio voluptatem,
quod certe, quo magis me petiverunt, tanto maiorem iis frustratio
dolorem attulit. Tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta,
ut vigilanter nervoseque nos, qui stamus in acie, subornes. Veniat
Caesar cum copiis, quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua
res impedit, exercitus mittatur; cuius ipsius magnum periculum agitur:
quidquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam,
hoc omne iam convenit; pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus,
quas habemus, utamur? Quod si vos istic non defueritis, profecto,
quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei publicae satisfaciam.
Te quidem, mi Cicero, in dies mehercules habeo cariorem sollicitudinesque
meas quotidie magis tua merita exacuunt, ne quid aut ex amore aut
ex iudicio tuo perdam. Opto, ut mihi liceat iam praesenti pietate
meorum officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora. VIII. Idus
Iun. Cularone, ex finibus Allobrogum.
|
| XXIV. Scr.
in castris V. Kal. Sextiles a.u.c. 711.
PLANCUS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI.
Facere non possum, quin
in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed mehercules
facio cum pudore; neque enim tanta necessitudo, quantam tu mihi
tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque
ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor
orationis, et malo praesens observantia, indulgentia, assiduitate
memorem me tibi probare. Quod si mihi vita contigerit, omnes gratas
amicitias atque eitiam pias propinquitates [in tua observantia,
indulgentia, assiduitate] vincam; amor enim tuus ac iudicium de
me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis quotidie
sit allaturus, non facile dixerim. De militum commodis fuit tibi
curae; quos ego non potentiae meae causa--nihil enim me non salutariter
cogitare scis--ornari volui a senatu, se dprimum, quod ita meritos
iudicabam, deinde, quod ad omnes casus coniunctiores rei publicae
esse volebam, novissime, ut ab omni omnium sollicitatione aversos
eos tales vobis praestare possem, quales adhuc fuerunt. Nos adhuc
hic omnia integra sustinuimus: quod consilium nostrum, etsi, quanta
sit aviditas hominum non sine causa talis victoriae, scio, tamen
vobis probari spero; non enim, si quid in his exercitibus sit offensum,
magna subsidia res publica habet expedita, quibus subito impetu
ac latrocinio parricidarum resistat. Copias vero nostras notas tibi
esse arbitror: in castris meis legiones sunt veteranae tres, tironum,
vel luculentissima ex omnibus, una; in castris Bruti una veterana
legio, altera bima, octo tironum. Ita universus exercitus numero
amplissimus est, firmitate exiguus; quantum autem in acie tironi
sit committendum, nimium saepe expertum habemus. Ad hoc robur nostrorum
exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris
accessisset, aequo animo summam rem publicam in discrimen deduceremus;
aliquanto autem propius esse quod Caesarem videbamus, nihil destiti
eum litteris hortari, neque ille intermisit affirmare se sine mora
venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia
video se contulisse. Ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis
litterisque misi, si quid forte proficere posset. Scis tu, mi Cicero,
quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, vel
quod in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere
fuit mihi necesse, vel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi
atque humanissimi fuit sensus, vel quod ex tam insigni amicitia
mea atque Caesaris hunc filii loco et illius et vestro iudicio substitutum
non proinde habere turpe mihi videtur. Sed--quidquid tibi scribo,
dolenter mehercule magis quam inimice facio--quod vivit Antonius
hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos,
quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt.
Neque ego superiora repetam; sed, ex eo tempore, quo ipse mihi professus
est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset
aut in adversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo
extrusum. Quae mens eum, aut quorum consilia, a tanta gloria,
sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem
consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione
transtulerit, exputare non possum. Multum in hac re mihi videntur
necessarii eius et rei publicae et ipsius causa proficere posse,
plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet, quanta
nemo praeter me; numquam enim obliviscar maxima ac plurima me tibi
debere. De his rebus ut exigeret cum eo, Furnio mandavi: quod si,
quantam debeo, habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum iuvero.
Nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam
dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus, ut
maius detrimentum res publica accipere possit. Quod si aut Caesar
se respexerit aut Africanae legiones celeriter venerint, securos
vos ab hac parte reddemus. Tu, ut instituisti, me diligas rogo propieque
tuum esse tibi persuadeas. V. Kal. Sext. ex castris.
|
| XXV. Scr.
Romae mense Maio (ante Id.) a.u.c. 711.
CICERO S. D. FURNIO.
Si interest, id quod homines
arbitrantur, rei publicae te, ut instituisti atque fecisti, navare
operam rebusque maximis, quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent,
interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honestius
facere posse istamque operam tuam, navitatem, animum in rem publicam
celeritati praeturae anteponenda censeo; nolo enim te ignorare,
quantam laudem consecutus sis, mihi crede, proximam Planco, idque
ipsius Planci testimonio, praeterea fama sententiaque omnium. Quamobrem
si quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum;
quid enim honestius aut quid honesto anteponendum? sin autem satisfactum
rei publicae putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura
sunt, veniendum censeo, dum modo ne quid haec ambitiosa festinatio
imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus. Multi clarissimi viri,
cum rei publicae darent operam, annum petitionis suae non obierunt;
quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus,
ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset: nunc nihil
praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum;
videbam autem Planco consule, etsi etiam sine eo rationes expeditas
haberes, tamen splendiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia
confecta essent. Omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium
iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar; sed tamen sententiam
meam tibi ignotam esse nolebam, cuius est haec summa, ut omnia te
metiri dignitate malim quam ambitione, maioremque fructum ponere
in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. Haec eadem
locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo, et Caecina et
Calvisio, studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset:
omnibus probari videbatur oratio mea; sed tu optime iudicabis.
|
| XXVI. Scr.
Romae mense Iunio (post Id.) a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. C. FURNIO.
Lectis tuis litteris,
quibus declarabas aut omittendos Narbonenses aut cum periculo dimicandum,
illud magis timui; quod vitatum non moleste fero. Quod de Planci
et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae.
De Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius
id opera maxime excitatum sit; sed iam, mihi crede, cognovimus.
Itaque iucudissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo; scribis
enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius,
ne diutius cum periculo fatuus sis. O mi Furni, quam tu tuam causam
non nosti, qui alienas tam facile discas! Tu nunc candidatum te
putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta,
domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus
sis? Non arbitror te ita sentire; omnes enim tuos ad laudem impetus
novi: quod si, ut scribis, ita sentis, non magis te quam de te iudicium
reprehendo meum. Te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi,
si ita adipiscare, ut plerique, praepropera festinatio abducet a
tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt?
Scilicet ad agitur, utrum hac petitione an proxima praetor fias,
non ut ita de re publica mereare, omni honore ut dignissimus iudicere.
Utrum nescis, quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas? si nescis,
tibi ignosco, nos in culpa sumus; sin intelligis, ulla tibi est
praetura vel officio, quod pauci, vel gloria, quam omnes sequuntur,
dulcior? Hac de re et ego et Calvisius, homo magni iudicii tuique
amantissimus, te accusamus quotidie. Comitia tamen, quoniam ex iis
pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei publicae
arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus. Vince igitur
et vale.
|
| XXVII. Scr.
Romae mense Martio (post XIII. K. Apr.) a.u.c. 711.
CICERO LEPIDO SAL.
Quod mihi pro summa mea
erga te benevolentia magnae curae est, ut quam amplissima dignitate
sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse, cum esses ab eo
ordine ornatus summis honoribus. Pacis inter cives conciliandae
te cupidum esse laetor: eam si a servitute seiunges, consules et
rei publicae et dignitati tuae; sin ista pax perditum hominem in
possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo
scito omnes esse sanos, ut mortem servituti anteponant. Itaque sapientius
meo quidem iiudicio facies, si te in istam pacificationem non interpones,
quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. Sed haec
audies ex aliis aut certior fies litteris: tu pro tua prudentia,
quid optimum factu sit, videbis.
|
| XXVIII. Scr.
Romae mense Februario a.u.c 711.
CICERO TREBONIO SAL.
Quam vellem ad illas pulcherrimas
epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus:
at nunc cum iis tantum negotii est, ut vestrum illud divinum in
rem publicam beneficium nonnullam habeat querelam. Quod vero a te,
viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis,
interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor; mihi enim negotii
plus reliquisti uni quam praeter me omnibus; ut enim primum post
Antonii foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum
animum meum reverti pristinum, quem tu cum civi acerrimo, patre
tuo, in ore et amore semper habuisti; nam, cum senatum a. d. XIII.
Kalendas Ianuarias tribuni pl. vocavissent deque alia re referrent,
totam rem publicam sum complexus egique acerrime senatumque iam
languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi
magis animi quam ingenii viribus. Hic dies meaque contentio atque
actio spem primum populo Romano attulit libertatis recuperandae;
nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re publica non cogitandi
solum, sed etiam agendi. Quod nisi res urbanas actaque omnia ad
te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis
occupationibus impeditus. Sed illa cognosces ex aliis; a me pauca,
et ea summatim: habemus fortem senatum, consulares partim timidos,
partim male sentientes; magnum damnum factum est in Servio; L. Caesar
optime sentit, sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias;
consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de
quo spero equidem reliqua, hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos
celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antonii ad
eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror
Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum
fuisse. Haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora
esse. Plura scribam, si plus otii habuero.
|
| XXIX. Scr.
anno a.u.c. 711 (paullo ante XI, 22).
CICERO APPIO SAL.
De meo studio erga salutem
et incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum, quibus
me cumulatissime satisfecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam
sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint quam ego.
Illi mihi necesse est concedant, ut tibi plus quam ipsi hoc tempore
prodesse possim; quod quidem nec destiti facere nec desistam et
iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis tuae. Tu fac bono
animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse confidas.
Pridie Nonas Quinctiles.
|
| XXX. Scr.
in castris ad Mutinam a. d. XVI. Kal. Maias a.u.c. 711.
GALBA CICERONI SAL.
A. d. XVII. Kal. Maias,
quo die Pansa in castris Hirtii erat futurus, cum quo ego eram--nam
ei obviam processeram milia passuum centum, quo maturius veniret--,
Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et
cohortes praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum
partem: ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum
habere solum arbitrabatur; sed noctu, quo tutius venire in castra
possemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortes
praetorias miserat Hirtius nobis. Cum equites Antonii apparuissent,
contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt;
quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus.
Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat neque sciri volebat
se legiones habere: tantum equitatum et levem armaturam ostendebat.
Posteaquam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones
iussit tironum. Posteaquam angustias paludis et silvarum transiimus,
acies est instructa a nobis XII. cohortium; nondum venerant legiones
duae: repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et
sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset
ex utraque parte pugnari; etsi dexterius cornu, in quo ego eram
cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem
XXXV. Antonii, ut amplius passus ultra aciem, quo loco steterat,
processerit. Itaque, cum equites nostrum cornu circumire vellent,
recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus,
ne aversos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos
Antoniumque post me esse aliquanto: repente equum immisi ad eam
legionem tironum, quae veniebat ex castris, scuto reiecto. Antoniani
me insequi; nostri pila coniicere velle: ita nescio quo fato sum
servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi
cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius,
quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et
cohors praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur,
quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri
ordines, recipere me novissimus coepi ad castra; Antonius tamquam
victor castra putavit se posse capere: quo cum venit, complures
ibi amisit nec egit quidquam. Audita re Hirtius cum cohortibus XX.
veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius
omnes delevit fugavit eodem die eodemque loco, ubi erat pugnatum,
ad Forum Gallorum; Antonius cum equitibus hora noctis quarta se
in castra una ad Mutinam recepit; Hirtius in ea castra rediit, unde
Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant
oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum;
nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum
et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa LX. sunt relata
Antonii: res bene gesta est. A. d. XVI. K. Mai. ex castris.
|
| XXXI. Scr.
Cordubae XVII. Kal. Apriles a.u.c. 711.
C. ASINIUS POLLIO M. TULLIO CICERONI S. D.
Minime mirum tibi debet
videri nihil me scripsisse de re publica, posteaquam itum est ad
arma; nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios,
etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen
nequaquam tanta in mora est, quanta qui locis omnibus dispositi
ab utraque parte scrutantur tabellarios et retinent; itaque, nisi
nave perlatae litterae essent, omnino nescirem, quid istic fieret.
Nunc vero nactus occasionem, posteaquam navigari coeptum est, cupidissime
et quam creberrime potero scribam ad te. Ne movear eius sermonibus,
quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam proinde,
ac dignus est, oderunt homines, periculum non est; adeo est enim
invisus mihi, ut nihil non acerbum putem, quod commune cum illo
sit; natura autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis
cupiditatem. Itaque illud initium civilis belli saepe deflevi; cum
vero non liceret mihi nullius partis esse, quia utrubique magnos
inimicos habebam, ea castra fugi, in quibus plane tutum me ab insidiis
inimici sciebam non futurum; compulsus eo, quo minime volebam, ne
in extremis essem [plane], pericula non dubitanter adii. Caesarem
vero, quod me in tanta fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium
loco habuit, dilexi summa cum pietate et fide. Quae mea sententia
gerere mihi licuit, ita feci, ut optimus quisque maxime probarit;
quod iussus sum, eo tempore atque ita feci, ut appareret invito
imperatum esse. Cuius facti iniustissima invidia erudire me potuit,
quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione vita esset.
Ita, si id agitur, ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque
is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum, quod
pro libertate aut refugiam aut deprecer; sed consules neque senatus
consulto neque litteris suis praeceperant mihi, quid facerem; unas
enim post Idus Martias demum a Pansa litteras accepi, in quibus
hortatur me, ut senatui scribam me et exercitum in potestate eius
futurum: quod, cum Lepidus concionaretur atque omnibus scriberet
se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit; nam quibus commeatibus
invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut, si cetera
transissem, num etiam Alpes poteram transvolare, quae praesidio
illius tenentur? adde huc, quod perferri litterae nulla condicione
potuerunt; sexcentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur
ab Lepido tabellari. Illud me Cordubae pro concione dixisse nemo
vocabit in dubium, provinciam me nulli, nisi qui ab senatu missus
venisset, traditurum: nam, de legione tricesima tradenda quantas
contentiones habuerim, quid ego scribam? qua tradita quanto pro
re publica infirmior futurus fuerim, quis ignorat? hac enim legione
noli acrius aut pugnacius quidquam putare esse. Quare eum me existima
esse, qui primum pacis cupidissimus sim--omnes enim cives plane
studeo esse salvos--, deinde qui et me et rem publicam vindicare
in libertatem paratus sim. Quod familiarem meum tuorum numero habes,
opinione tua mihi gratius est; invideo illi tamen, quod ambulat
et iocatur tecum. Quaeres, quanti id aestimem. Si umquam
licuerit vivere in otio, experieris; nullum enim vestigium abs te
discessurus sum. Illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi,
manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei publicae
magis satisfacere possim: ego quidem, etsi mihi tutius ac minus
laboriosum est manere, tamen, quia video tali tempore multo magis
legionibus opus esse quam provinciis, quae praesertim reciperari
nullo negotio possint, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci.
Deinde ex litteris, quas Pansae misi, cognosces omnia; nam tibi
earum exemplar misi. XVII. Kal. April. Corduba.
|
| XXXII. Scr.
Cordubae VI. Idus Iunias a.u.c. 711.
C. ASINIUS POLLIO M. TULLIO CICERONI.
Balbus quaestor magna
numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti coacto de publicis
exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus
et triduum tempestate retentus ad Calpen Kal. Iuniis traiecit sese
in regnum Bogudis plane bene peculiatus. His rumoribus utrum Gades
referatur an Romam--ad singulos enim nuntios turpissime consilia
mutat--, nondum scio. Sed praeter furta et rapinas et virgis caesos
socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem, quae C.
Caesar: ludis, quos Gadibus fecit, Herennium Gallum histrionem summo
ludorum die anulo aureo donatum in XIIII sessum deduxit--tot enim
fecerat ordines equestris loci--; quattuorviratum sibi prorogavit;
comitia biennii biduo habuit, hoc est renuntiavit, quos ei visum
est; exsules reduxit, non horum temporum, sed illorum, quibus a
seditiosis senatus trucidatus aut expulsus est Sex. Varo procos.
Illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo: quod ludis praetextam
de suo itinere ad L. Lentulum procos. sollicitandum posuit, et quidem,
cum ageretur, flevit memoria rerum gestarum commotus; gladiatoribus
autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in
ludum bis gratis depugnasset, auctorari sese nolebat et ad populum
confugerat, primum Gallos equites immisit in populum--coniecti enim
lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius--, deinde abstractum
defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus,
tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero
quiritanti: "c. R. natus sum" responderet: "abi nunc,
populi fidem implora"; bestiis vero cives Romanos, in iis circulatorem
quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quis deformis erat,
obiecit. Cum huiuscemodi portento res mihi fuit. Sed de illo plura
coram; nunc, quod praestat: quid me velitis facere, constituite.
Tres legiones firmas habeo, quarum unam, XXVIII, cum ad se initio
belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra
venisset, denarios quingenos singulis militibus daturum, in victoria
vero eadem praemia, quae suis legionibus--quorum quis ullam finem
aut modum futurum putabit?--, incitatissimam retinui, aegre mehercules,
nec retinuissem, si uno loco habuissem, upote cum singulae quaedam
cohortes seditionem fecerint. Reliquas quoque legiones non destitit
litteris atque infinitis pollicitationibus incitare. Nec vero minus
Lepidus ursit me et suis et Antonii litteris, ut legionem XXX mitterem
sibi. Itaque, quem exercitum neque vendere ullis praemiis volui
nec eorum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur,
deminuere, debetis existimare retentum et conservatum rei publicae
esse, atque ita credere, me, quodcumque imperassetis, facturum
fuisse, si, quod iussistis, feci: nam et provinciam in otio et exercitum
in mea potestate tenui; finibus meae provinciae nusquam excessi;
militem non modo legionarium, sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam
misi et, si quos equites discedentes nactus sum, supplicio affeci:
quarum rerum fructum satis magnum re publica salva tulisse me putabo:
sed, res publica si me satis novisset et maior pars senatus, maiores
ex me fructus tulisset. Epistulam, quam Balbo, cum etiam nunc in
provincia esset, scripsi, legendam tibi misi; etiam praetextam,
si voles legere, Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito. VI.
Idus Iunias, Corduba.
|
| XXXIII. Scr.
in Hispania ulteriore ineunte mense Iunio (ante VI. Id.) a.u.c. 711.
POLLIO CICERONI SAL. PLUR.
S. v. b. e. e. q. v.
Quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam factis, Lepidus
effecit, qui meos tabellarios novem dies retinuit; tametsi tantam
calamitatem rei publicae quam tardissime audire optandum est, sed
illis, qui prodesse nihil possunt neque mederi. Atque utinam eodem
senatus consulto, quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis,
me quoque iussissetis venire! profecto non accepisset res publica
hoc vulnus: quo si qui laetantur in praesentia, quia videntur et
duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo necesse
est doleant, cum vastitatem Italiae respexerint; nam et robur et
suboles militum interiit, si quidem, quae nuntiantur, ulla ex parte
vera sunt. Neque ego non videbam, quanto usui rei publicae essem
futurus, si ad Lepidum venissem; omnem enim cunctationem eius discussissem,
praesertim adiutore Planco; sed scribenti ad me eiusmodi litteras,
quas leges, [et] concionibus videlicet, quas Narbone habuisse dicitur,
similes, palparer necesse erat, si vellem commeatus per provinciam
eius iter faciens habere. Praeterea verebar, ne, si, antequam ego
incepta perficerem, proelium confectum esset, pium consilium meum
raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam,
quae mihi cum Antonio, non maior tamen, quam Planco, fuit. Itaque
a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas naves impositis
et tibi et consulibus et Octaviano scripsi, ut me faceretis certiorem,
quonam modo plurimum possem prodesse rei publicae; sed, ut rationem
ineo, quo die proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naves profectae
sunt; nulla enim post hiemem fuit ante eam diem navigatio. Et hercules
longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus penitus
in Lusitania legiones in hibernis collocaram; ita porro festinavit
uterque confligere, tamquam nihil peius timerent, quam ne sine maximo
rei publicae detrimento bellum componeretur; sed, si properandum
fuit, nihil non summi ducis consilio gessisse Hirtium video. Nunc
haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur: Pansae exercitum
concisum esse; Pansiam ex vulneribus mortuum; eodem proelio Martiam
legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum et D. Carfulenum;
Hirtino autem proelio et quartam legionem et omnes peraeque Antonii
caesas, item Hirtii; quartam vero, cum castra quoque Atnonii cepisset,
a quinta legione concisam esse; ibi Hirtium quoque perisse et Pontium
Aquilam; dici etiam Octavianum cecidisse--quae si, quo di prohibeant!
vera sunt, non mediocriter doleo--; Antonium turpiter Mutinae obsessionem
reliquisse, sed habere equitum V. M.
[i.e. quinque millia --Webmaster],
legiones sub signis armatas tres et P. Bagienni unam, inermes bene
multos; Ventidium quoque se cum legione VII, VIII, VIIII coniunxisse;
si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo
nationes, sed etiam servitia concitaturum; Parmam direptam; L. Antonium
Alpes occupasse. Quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est
nec exspectandum, quid decernat senatus; res enim cogit huic tanto
incendio succurrere omnes, qui aut imperium aut nomen denique populi
Romani salvum volunt esse; Brutum enim cohortes XVII et duas non
frequentes tironum legiones, quas conscripserat Antonius, habere
audio; neque tamen dubito, quin omnes, qui supersint de Hirtii exercitu,
confluant ad eum; nam in delectu non multum spei puto esse, praesertim
cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi esse Antonio
dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia
frumenta aut in agris aut in villis sunt. Itaque proximis litteris
consilium meum expedietur; nam neque deesse neque superesse rei
publicae volo; maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere
ad me veniri, ut die quadragesimo post aut ultra etiam, quam facta
sunt, omnia nuntientur.
|
| XXXIV. Scr.
in castris ad Pontem Argenteum XI. Kal. Iun. a.u.c. 711.
M. LEPIDUS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. M. TULLIO
CICERONI.
S. v. b. e. e. v.
Cum audissem Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio cum parte
equitatus in provinciam meam venire, cum exercitu meo ab confluente
ab Rhodano castra movi ac contra eos venire institui. Itaque continuis
itineribus ad Forum Voconii veni et ultra castra ad flumen Argenteum
contra Antonianos feci. P. Ventidius suas legiones tres coniunxit
cum eo et ultra me castra posuit; habebat antea legionem V et ex
reliquis legionibus magnam multitudinem, sed inermorum. Equitatum
habet magnum; nam omnis ex proelio integer discessit ita, ut sint
amplius equitum milia quinque. Ad me complures milites et equites
ab eo transierunt et in dies singulos eius copiae minuuntur: Silanus
et Culleo ab eo discesserunt; nos, etsi graviter ab iis alesi eramus,
quod contra nostram voluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae
humanitatis et necessitudinis causa eorum salutis rationem habuimus,
nec tamen eorum opera utimur neque in castris habemus neque ulli
negotio praefecimus. Quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec
rei publicae deerimus. Quae postea egerimus, faciam te certiorem.
Etsi omni tempore summa
studia officii mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra
inter nos familiaritate et proinde diligenter ab utroque conservata
sunt, tamen non dubito, in tanto et tam repentino motu rei publicae
quin nonnulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna
ad te delata sint, quae tuum animum magno opere moverent pro tuo
amore in rem publicam. Ea te moderate accepisse neque temere credendum
iudicasse a meis procuratoribus certior sum factus; quae mihi, ut
debent, gratissima sunt, memini enim et illa superiora, quae abs
tua voluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam,
quae perpetuo in animo meo fixa manebunt. Abs te, mi Cicero,
magno opere peto, si meam vitam, studium diligentissime superioribus
temporibus in re publica administranda, quae Lepido digna
sint, perspecta habes, ut paria aut eo ampliora reliquo tempore
exspectes et proinde tua auctoritate me tuendum existimes, quo tibi
plura tuo merito debeo. Vale. D. XI. Kalendas Iunias, ex castris,
ex Ponte Argenteo.
|
| XXXV. Data
est a Ponte Argenteo III. Kal. Iun. a.u.c. 711.
M. LEPIDUS IMP. ITER. PONTIFEX MAX. S.
D. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE.
S. v. liberique vestri
v. b. e. e. q. v. Deos hominesque testor, patres conscripti,
qua mente et quo animo semper in rem publicam fuerim et quam nihil
antiquius communi salute ac libertate iudicarim; quod vobis brevi
probassem, nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset; nam
exercitus cunctus consuetudinem suam in civibus conservandis communique
pace seditione facta retinuit meque tantae multitudinis civium Romanorum
salutis atque incolumitatis causam suscipere, ut vere dicam, coegit.
In qua re ego vos, patres conscripti, oro atque obsecro, ut privatis
offensionibus omissis summae rei publicae consulatis neve misericordiam
nostram exercitusque nostri in civili dissensione sceleris loco
ponatis. Quod si salutis omnium ac dignitatis reationem habueritis,
melius et vobis et rei publicae consuletis. D. III. Kal. Iun.
a Ponte Argenteo.
|
|