Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Nonus
Ad M. Varronem et Ceteros
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10, 11,
12, 13, 14,
15, 16, 17,
18, 19, 20,
21, 22, 23,
24, 25, 26. |
Epistulae I - XXVI
|
| I. Scr. Romae
a.u.c. 708 (post Kal. Octobres?).
CICERO VARRONI SAL.
Ex iis litteris, quas
Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses, cognovi;
quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris potui
suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum adventum: qui
mihi utinam solatio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, nullam
ut allevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen
aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare; scito enim
me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id
est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum
dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me suppudebat; videbar
enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis
demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi,
revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris,
sapientiorem quam me dicunt fuisse. Quamobrem, quoniam placatis
iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant,
et ea, quae impendeant, me facile transiturum. Quamobrem, sive in
Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim,
Romae, dummodo simul simus, perficiam profecto, ut id utrique nostrum
commodissimum esse videatur.
|
| II. Scr. Romae
exeunte mense Aprili a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.
Caninius tuus et
idem noster, cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane
ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum aliquid; mane ut
peteret, rogavi: conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit:
oblitum credidi. Ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per
meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum.
At tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit
ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. Etsi erat §vlow
illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus allatis, tamen
perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum
eo ut cum homine docto et tui amantissimo locutus ea sum,
quae pertulisse illum ad te existimo. Tibi autem idem consilii do,
quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile
possumus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur,
qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. Quaeres
fortasse, cur, cum haec in urbe sint, non absim, quemadmodum
tu. Tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo,
vidisti, nihil te omnino fefellit: quis est tam Lynceus, qui in
tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? Ac mihi quidem
iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae
agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem; sed calumniabar
ipse: putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset,
suspicaturum aut dicturum, etiamsi non suspicaretur: "hic aut
metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et habet navem paratam."
Denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset,
putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre
non possent. Haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhyñtvw
consuetudo diuturna callum iam obduxit stomacho meo. Habes rationem
mei consilii; tibi igitur hoc censeo: latendum tantisper ibidem,
dum defervescat haec gratulatio, et simul, dum audiamus, quemadmodum
negotium confectum sit; confectum enim esse existimo, magni autem
intererit, qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum, quamquam,
quo me coniectura ducat, habeo, sed exspecto tamen. Te vero nolo,
nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim
nobis honestius, etiam cum hinc disceserimus, videri venisse in
illa loca ploratum potius quam natatum. Sed hoc tu melius;
modo nobis stet illud: una vivere in studiis nostris, a quibus antea
delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse,
si quis adhibere volet, non modo ut architectos, verum etiam ut
fabros, ad aedificandam rem publicam, et potius libenter accurrere;
si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere politeÛaw
et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut
doctissimi veteres fecerunt, gubernare rem publicam et de moribus
ac legibus quaerere. Mihi haec videntur: tu quid sis acturus et
quid tibi placeat, pergratum erit, si ad me scripseris.
|
| III. Scr.
Romae medio mense Aprili a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.
Etsi, quid scriberem,
non habebam, tamen Caninio ad te eunti non potui nihil dare. Quid
ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse
venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio
civitatis in istia locis esse: dabimus sermonem iis, qui nesciunt
nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse.
"Quid refert? tamen in sermonem incidemus." Valde id,
credo, laborandum est, ne, cum omnes in omni genere et scelerum
et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio
vituperetur. Ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis
enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae
nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur, quam olim
ferebant, sive quia nulla nunc in re alia acquiescimus, sive quod
gravitas morbi facit, ut medicinae egeamus eaque nunc appareat,
cuius vim non sentiebamus, cum valebamus. Sed quid ego nunc haec
ad te, cuius domi nascuntur, glaèx' eÞw 'Ay®naw?
Nihil scilicet, nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares: sic
igitur facies.
|
| IV. Scr.
in Tusculano mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.
PerÜ
dunatÇn me scito xatŒ Diñdvron
xrÛnein. Quapropter, si venturus es, scito necesse esse
te venire; sin autem non es, Ždænaton
est te venire. Nunc vide, utra te xrÛsiw
magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat.
Sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur; hoc etiam xatŒ
Xræsippon dunatòn est. De Coctio
[probably Cocceio, since according
to Tyrell, Coctio is not found in Latin -- Webmaster]
mihi gratum est; nam id etiam Attico mandaram. Tu si minus ad nos,
nos accurremus ad te: si hortum in bibliotheca habes, deerit
nihil.
|
| V. Scr.
Romae mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.
Mihi vero ad Nonas bene
maturum videtur fore, neque solum propter rei publicae, sed etiam
propter anni tempus; quare istum diem probo, itaque eundem ipse
sequar. Consilii nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt,
non poeniteret, nobis poenitendum putarem; secuti enim sumus non
spem, sed officium, reliquimus autem non officium, sed desperationem:
ita verecundiores fuimus, quam qui se domo non commoverunt, saniores,
quam qui amissis opibus domum non reverterunt. Sed nihil minus fero
quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos
vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satisfacimus,
quia vivimus. Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi,
istic te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem
faciam, ut lavatio parata sit.
|
| VI. Scr.
Romae mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.
Caninius noster me tuis
verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset, quod putarem
te scire oportere. Est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione,
neque tu id ignoras. Sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor,
se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui, ne id faceret;
multos ei molestos fore ipsumque multis; Ostiae videri commodius
eum exire posse: id ego non intelligebam quid interesset; sed tamen
Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse,
ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantes tui. Hoc ego idcirco
nosse te volui, ut scires, hospitium tibi ubi parares, vel potius
ut utrubique--quid enim ille facturus sit, incertum est--,
et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum
interesse. Quod ego cur nolim, nihil video; non enim est ferre,
si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est; etsi,
quid non probem, equidem iam nescio, praeter initia rerum; nam haec
in voluntate fuerunt. Vidi enim--nam tu aberas--nostros amicos cupere
bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere--ergo haec consilii
fuerunt, reliqua necessaria--, vincere autem aut hos aut illos necesse
esse. Scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus cum illud
ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum
vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam: quam
quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramus--crudeliter
enim otiosis minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea
oratio--; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes
fuissent, erant enim nobis perirati, quasi quidquam de nostra salute
decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius
rei publicae fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam
vel emori vel cum spe, si non optima, at aliqua tamen vivere. "At
in perturbata re publica vivimus." Quis negat? sed hoc viderint
ii, qui nulla sibi subsidia ad omnes vitae status paraverunt; huc
enim ut venirem, superior longius, quam volui, fluxit oratio: cum
enim te semper magnum hominem duxerim, quod his tempestatibus es
prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos, qui maximi
sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio
est omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda. Equidem
hos tuos Tusculanenses dies instar esse vitae puto, libenterque
omnibus omnes opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante
isto modo vivere: quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris
studiis libentissime conquiescimus; quis enim hoc non dederit nobis,
ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam
vitam revertamur, quam multi docti homines, fortasse non recte,
sed tamen multi etiam rei publicae praeponendam putaverunt? Quae
igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam
publici muneris, iis concedente re publica cur non abutamur? Sed
plus facio, quam Caninius mandavit; is enim, si quid ego scirem,
rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis
quam ipse, qui narro. Faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum,
quae temporis huius sint, quae *** tua audiero
[Loeb has quae tua interesse audiero -- Webmaster],
ne quid ignores.
|
| VII. Scr.
Romae mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.
Coenabam apud Seium,
cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. Mihi vero iam maturum
videtur; nam, quod antea te calumniatus sum, indicabo malitiam meam:
volebam prope alicubi esse te, si quid bonae salutis, sæn
te dæ' ¤rxom¡nv; nunc, quoniam confecta sunt omnia, dubitandum
non est, quin equis viris: nam, ut audivi de L. Caesare filio, mecum
ipse:
quid hic mihi faciet patri?
itaque non desino apud istos, qui
nunc dominantur, coenitare. Quid faciam? tempori serviendum est.
Sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil, quod rideamus:
Africa terribili tremit horrida terra tumultu;
itaque nullum est Žpoprohgm¡non,
quod non verear. Sed, quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc
scimus: istuc ipsum de Baiis, nonnulli dubitant an per Sardiniam
veniat; illud enim adhuc praedium suum non inspexit, nec ullum habet
deterius, sed tamen non contemnit. Ego omnino magis arbitror per
Siciliam Veliam, sed iam sciemus; adventat enim Dolabella:
eum puto magistrum fore.
polloÜ mayhtaÜ xreÛssonew
didasx‹lvn.
Sed tamen, si sciam, quid tu constitueris,
meum consilium accommodabo potissimum ad tuum; quare exspecto tuas
litteras.
|
| VIII. Scr.
in Arpinati pr. Non. Sextil. a.u.c. 709.
CICERO VARRONI.
Etsi munus flagitare,
quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus,
tamen ego exspectatione promissi tui moveor, ut admoneam te, non
ut flagitem; misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos;
nosti enim profecto os huius adolescentioris Academiae. Ex ea igitur
media excitatos misi, qui metuo ne te forte flagitent; ego autem
mandavi, ut rogarent. Exspectabam omnino iamdiu meque sustinebam,
ne ad te prius ipse quid scriberem, quam aliquid accepissem, ut
possem te remunerari quam simillimo munere; sed, cum tu tardius
faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui,
quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum
genere declararem. Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano,
cum esset una Pomponius: tibi dedi partes Antiochinas, quas a te
probari intellexisse mihi videbar; mihi sumpsi Philonis. Puto fore,
ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam
locuti sumus; sed nosti morem dialogorum. Posthac autem, mi Varro,
quam plurima, si videtur, et de nobis, inter nos: sero fortasse;
sed superiorum temporum Fortuna rei publicae causam sustineat, haec
ipsi praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus atque aliquo,
si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia
exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes
honestas nobis et curas et actiones darent; nunc autem quid est,
sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem
detractis ne vix quidem. Sed haec coram et saepius. Migrationem
et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilum probo.
Cura, ut valeas.
|
| IX. Scr.
Romae mense Maio a.u.c. 706.
DOLABELLA S. D. CICERONI.
S. v. g. v. et Tullia
nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam
convaluisse eam; praeterea rectissime sunt apud te omnia. Etsi nullo
tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam
tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres
aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria
ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam,
qua scilicet te tibi suadere videar, quod pie tacere non possim;
tu autem, mi Cicero, si haec accipies, ut, sive probabuntur tibi
sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi
et cogitata et scripta esse iudices. Animadvertis Cn. Pompeium nec
nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum
clientelis, quas ostentare crebro solebat, esse tutum, et hoc etiam,
quod infimo cuique contingit, illi non posse contingere, ut honeste
effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu
veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam
nostro acciderit imperatori. Quamobrem, quid aut ille sperare possit
aut tu, animum adverte pro tua prudentia; sic enim facillime, quod
tibi utilissimum erit consilii, capies. Illud autem a te
peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in
classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis
sis amicus: satisfactum est iam a te vel officio vel familiaritati,
satisfactum etiam partibus et ei rei publicae, quam tu probabas.
Reliquum est, ut, ubi nunc est res publica, ibi simus potius,
quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. Quare velim, mi
iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus
alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis
quietam recipias civitatem; quod si eris facturus, velim mihi scribas,
ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. Quaecumque de tua dignitate
ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum
erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non
minimum auctoritatis habituras puto. Erit tuae quoque fidei et humanitatis
curare, ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me
et a te mihi litteras referat.
|
| X. Scr.
Romae exeunte mense Febr. aut ineunte Mario a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.
Non sum ausus Salvio nostro
nihil ad te litterarum dare; nec mehercule habebam, quid scriberem,
nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me
te non dubitare certo scio. Omnino mihi magis litterae sunt exspectandae
a te, quam a me tibi; nihil enim Romae geritur, quod te putem scire
curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem
esse. Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae;
alter, Aristarchus, hos ôbelÛjei.
Ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum, utrum sint toè
poihtoè an parembeblhm¡noi.
Puto te nunc dicere: "oblitusne es igitur fungorum illorum,
quos apud Niciam, et ingentium cularum cum sophia septimae?"
Quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne
in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? Sed
tamen suavissimum sumbivt¯n nostrum
praestabo integellum, nec committam, ut, si ego eum condemnaro,
tu restituas, ut habeat Bursa Plancus, apud quem litteras discat.
Sed quid ago? cum mihi sit incertum, tranquillone sis animo an,
ut in bello, in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius;
cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam
ad te pluribus. Te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum
fuisse de P. Sullae morte, antequam certum scierit: nunc quaerere
desierunt, quo modo perierit; satis putant se scire, quod sciunt.
Ego ceteroqui animo aequo fero: unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.
|
| XI. Scr.
Asturae mense Martio a.u.c. 709.
CICERO DOLABELLAE S.
Vel meo ipsius interitu
mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime
afflictus; quem ferrem certe moderatius, si te haberem; nam et oratio
tua prudens et amor erga me singularis multum levaret; sed, quoniam
brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me affectum
offendes, ut multum a te possim iuvari, non quo ita sim fractus,
ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem,
sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros
delectabat, erepta mihi omnis est; firmitatem tamen et constantiam,
si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces, quam reliquisti.
Quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro,
ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intelligi cupio,
quod certe intelligitur, me a te amari. Quod ut facias, te etiam
atque etiam rogo ignoscasque brevitati litterarum mearum; nam et
celeriter una futuros nos arbitror et nondum sum satis confirmatus
ad scribendum.
|
| XII. Scr.
in Puteolano mense Decembri a.u.c. 709.
CICERO DOLABELLAE.
Gratulor Baiis nostris,
si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt; nisi forte
te amant et tibi assentantur et tamdiu, dum tu ades, sunt oblitae
sui; quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras
vim suam, si tibi ita conveniat, dimittere. Oratiunculam pro Deiotaro,
quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram: itaque eam tibi
misi; quam velim sic legas, ut causam tenuem et inopem nec scriptione
magno opere dignam; sed ego hospiti veteri et amico munusculum volui
mittere levidense crasso filo, cuiusmodi ipsius oslent esse munera.
Tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas
aliorum infamet iniuriam.
|
| XIII. Scr.
Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
CICERO DOLABELLAE SAL.
C. Subernius Calenus et
meus est familaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius:
is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone
ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post
Afranium superatum bellum ullum fore putarat, incidit in ea ipsa
mala, quae summo studio vitaverat; oppressus est enim bello repentino,
quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio,
ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. Eadem causa
fere est M. Planii Heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri
familiarissimus. Hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore
cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. Volo ipsorum
causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas; Lepta
vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire,
non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare.
Quapropter, etsi saepe expertus sum. quantum me amares, tamen sic
velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. Peto
igitur a te vel, si pateris, oro, ut homines miseros et fortuna,
quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves
incolumes velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus,
cum municipio Caleno, quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae,
quem omnibus antepono, dare. Quod dicturus sum, puto equidem non
valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris
alteri eorum valde exigua est, alteri vix equestris; quapropter,
quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est, quod
iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas,
quantum certe amas, hominibus confice, in quo nihil est praeter
viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et
morantur domi: quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias--posse
enim te mihi persuasi--, vehementer te etiam atque etiam rogo.
|
| XIV. Scr.
in Pompeiano IV. Non. Maias a.u.c. 710.
CICERO DOLABELLAE CONSULI SUO S.
Etsi contentus eram, mi
Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque
capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio,
quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem
conveni--convenio autem quotidie plurimos; sunt enim permulti optimi
viri, qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis
frequentes necessarii mei; qui omnes, cum te summis laudibus ad
caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agunt; negant enim
se dubitare, quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum
te civem in singularem consulem praebeas: quibus ego quamquam verissime
possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere
nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane assentior, me imminuam
tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque
valde nego, sum enim avidior etiam, quam satis est, gloriae et tamen
non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi,
fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi
vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum
disciplinae meae. L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Nepolim
venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen
ante, quam me plane salutavit, "o mi Cicero," inquit,
"gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si
ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae
vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem
solum possumus vere consulem dicere"; deinde multa de facto
ac de re gesta tua: nihil magnificentius, nihil praeclarius actum
umquam, nihil rei publicae salutarius; atque haec una vox omnium
est. A te autem peto, ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae
gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum
laudum venire patiare. Quamquam, mi Dolabella--haec enim iocatus
sum-- libentius omnes meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad
te transfuderim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis; nam, cum
te semper tantum dilexerim, quantum tu intelligere potuisti, tum
his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit
ardentius; nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil
pulchrius, nihil amabilius. Semper amavi, ut scis, M. Brutum propter
eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque
constantiam: tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem, ut
mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iampridem cumulatum
etiam videbatur. Quis erat, qui putaret ad eum amorem, quem erga
te habebam, posse aliquid accedere? tantum accessit, ut mihi nunc
denique amare videar, antea dilexisse. Quare quid est, quod ego
te hortor, ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros
viros, quod facere solent, qui hortantur? neminem habeo clariorem
quam te ipsum; te imitere oportet, tecum ipse certes: ne licet quidem
tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. Quod cum ita
sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est;
contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas
animadversionis non modo non invidiosa, sed etiam popularis esset
et cum bonis omnibus, tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi
fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae; sed contigit
magnitudine cum animi, tum etiam ingenii atque consilii; legi enim
concionem tuam: nihil illa sapientius; ita pedetentim et gradatim
tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem
tibi animadvertendi omnium concessu daret. Liberasti igitur et urbem
periculo et civitatem metu, neque solum ad tempus maximam utilitatem
attulisti, sed etiam ad exemplum: quo facto intelligere debes in
te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos, sed etiam
ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum
est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut spero: tu quoniam
rem publicam nosque conseras, fac, ut diligentissime te ipsum, mi
Dolabella, custodias.
|
| XV. Scr.
Romae post VII. Kal. Sextiles a.u.c. 708.
CICERO PAETO S.
Duabus tuis epistulis
respondebo: uni, uam quatriduo ante acceperam a Zetho; alteri, quam
attulerat Phileros tabellarius. Ex prioribus tuis litteris intellexi
pergratam *** [Footnote
gives one possible entry for missing text as tibi esse curam
meam valetudinis tuae animumque erge te meum, quem or similar;
Loeb gives tibi esse curam meam valetudinis tuae, quam --
Webmaster] tibi perspectum esse gaudeo; sed, mihi
crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti:
nam, cum a satis multis--non enim possum aliter dicere--et coli
me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior;
nam, quod me amas, quod id et iampridem et constanter facis, est
id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum
multis, quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni
genere iucundus, id est proprie tuum; accedunt non Attici, sed salsiores,
quam illi Atticorum, Romani veteres atque urbani sales, ego autem--existimes
licet quidlibet--mirifice capior facetiis, maxime nostratibus, praesertim
cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est
infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus,
ut nullum veteris leporis vestigium appareat. Itaque, te cum video,
omnes mihi Granios, omnes Lucilios--vere ut dicam,--Crassos quoque
et Laelios videre videor: moriar, si praeter te quemquam reliquum
habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae festivitatis
agnoscere. Ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris
me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum
fuisse? Quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi
emptionis Neapolitanae fuisse, sed auctorem moderationis, urbane,
neque ego aliter accepi; intellexi tamen idem, quod his intelligo
litteris, non existimasse te mihi licere id, quod ego arbitrabar,
res has non omnino quidem, sed magnam partem relinquere. Catulum
mihi narras et illa tempora: quid simile? ne mihi quidem ipsi tunc
placebat diutius abesse ab rei publicae custodia; sedebamus enim
in puppi et clavum tenebamus; nunc autem vix est in sentina locus.
An minus multa senatus consulta futura putas, si ego sim Neapoli?
Romae cum sum et urgeo forum, senatus consulta scribuntur apud amatorem
tuum, familiarem meum; et quidem, cum in mentem venit, ponor ad
scribendum et ante audio senatus consultum in Armeniam et Syriam
esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam
omnino mentionem ullam de ea re esse factam. Atque hoc nolim me
iocari putes; nam mihi scito iam a regibus ultimis allatas esse
litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges
appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos
nesciebam. Quid ergo est? tamen, quamdiu hic erit noster hic praefectus
moribus, parebo auctoritati tuae; cum vero aberit, ad fungos me
tuos conferam. Domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae
legis dies conferam; sin autem minus invenero, quod placeat, decrevi
habitare apud te, scio enim me nihil tibi gratius facere posse.
Domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen
non abieci: tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias; si
enim nihil est in parietibus aut in tecto vitii, cetera mihi probabuntur.
|
| XVI. Scr.
in Tusculano mense Quinctili (ante VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708.
CICERO PAETO SAL.
Delectarunt me tuae litterae,
in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit
verentem, ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset;
de quo et tu mihi antea scripseras, bis quidem eodem exemplo, facile
ut intelligerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram,
ut quoquo modo in tali re atque tempore aut liberarem te
ista cura aut certe levarem; sed, quoniam proximis quoque litteris
ostendis, quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto:
quidquid arte fieri potuerit--non enim iam satis est consilio pugnare:
artificium quoddam excogitandum est--, sed tamen, quidquid elaborari
aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et colligendam,
summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror; sic enim
color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur,
ut ab iis me amari putem; tametsi non facile diiudicatur amor verus
et fictus, nisi aliquod incidat eiusmodi tempus, ut, quasi aurum
igni, sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit,
cetera sunt signa communia; sed ego uno utor argumento, quamobrem
me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est
et illorum, ut simulandi causa non sit. De illo autem, quem penes
est omnis potestas, nihil video, quod timeam, nisi quod omnia sunt
incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quidquam potest,
quale futurum sit, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam
libidine; sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus;
est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio; ut enim
olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate
libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui, quod offendat aut illius
aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem; effugere autem si
velim nonnullorum acute aut facete dictorum famam, fama ingenii
mihi est abiicienda, quod, si possem, non recusarem; sed tamen ipse
Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem
litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: "hic versus
Plauti non est, hic est," quod tritas aures haberet notandis
generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem,
cum volumina iam confecerit Žpofyegm‹tvn,
si quod afferatur ad eum pro meo, quod meum non sit, reiicere solere;
quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere quotidie illius
familiares; incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse
illis, cum dixi, nec illitterata nec insulsa esse videantur; haec
ad illum cum reliquis actis perferuntur--ita enim ipse mandavit--:
sic fit, ut, si quid praeterea de me audiat, non audiendum putet.
Quamobrem Oenomao tuo nihil utor; etsi posuisti loco versus Attianos;
sed quae est "invidia?" aut quid mihi nunc invideri potest?
Verum fac esse omnia: sic video philosophis placuisse iis, qui mihi
soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare
nisi culpam, qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim,
quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidii non satis
esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim;
ergo in officio boni civis certe non sum reprehendendus. Reliquum
est, ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentes;
id quoque puto esse sapientis; cetera vero, quid quisque me dixisse
dicat aut quomodo ille accipiat aut qua fide mecum vivant ii, qui
me assidue colunt et observant, praestare non possum. Ita fit, ut
et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione
me consoler et illam Attii similitudinem non [modo] iam ad "invidiam,"
sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab
animo firmo et gravi "tamquam fluctum a saxo frangi" oportere.
Etenim, cum plena sint monumenta Graecorum, quemadmodum sapientissimi
viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientigbus
suis civitatibus fuerint ipsi quodammodo liberi, ego me non putem
tueri meum statum sic posse, ut neque offendam animum cuiusquam
nec frangam dignitatem meam? Nunc venio ad iocationes tuas, quoniam
tu secundum Oenomaum Attii, non, ut olim solebat, Atellanam, sed,
ut nunc fit, mimum introduxisti. Quem tu mihi pompilum, quem denarium
narras? quam tyrotarichi patinam? facilitate mea ista ferebantur
antea; nunc mutata res est: Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos
habeo, coenandi magistros; puto enim te audisse, si forte ad vos
omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos
coenitare. Tu autem quod mihi bonam copiam eiures, nihil est; tum
enim, cum rem augebas, quaesticulus te faciebat attentiorem, nunc,
cum tam aequo animo bona perdas, non est, quod eo sis consilio,
ut, cum me hospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere;
et tamen haec levior estplaga ab amico quam a debitore. Nec tamen
eas coenas quaero, ut magnae reliquiae fiant; quod erit, magnificum
sit et lautum. Memini te mihi Phameae coenam narrare: temperius
fiat, cetera eodem modo. Quod si perseveras me ad matris tuae coenam
revocare, feram id quoque; volo enim videre animum, qui mihi audeat
ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem.
Mihi crede, non audebis: ante meum adventum fama ad te de mea nova
lautitia veniet; eam extimesces. Neque est, quod in promulside spei
ponas aliquid, quam totam sustuli; solebam enim antea debilitari
oleis et lucanicis tuis. Sed quid haec loquimur? liceat modo isto
venire. Tu vero--volo enim abstergere animi tui metum--ad tyrotarichum
antiquum redi. Ego tibi unum sumptum afferam. quod balneum calfacias
oportebit; cetera more nostro: superiora illa lusimus. De villa
Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime: itaque
puto me praetermissurum; salis enim satis est, sannionum parum.
|
| XVII. Scr.
Romae mense Sextili (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708.
CICERO PAETO.
Ne tu homo ridiculus es,
qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras, quid de istis
municipiis et agris futurum putem, quasi aut ego quidquam sciam,
quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam
scire. Immo vero, si me amas, tu fac, ut sciam, quid de nobis futurum
sit; habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe
ex ebrio scire posses; sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum
quia de lucro prope iam quadriennium vivmus, si aut hoc lucrum est
aut haec vita, superstitem rei publicae vivere; deinde quod scire
ego quoque mihi videor, quid futurum sit; fiet enim, quodcumque
volent, qui valebunt, valebunt autem semper arma. Satis igitur nobis
esse debet, quidquid conceditur: hoc si qui pati non potuit, mori
debuit. Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur; hoc non longe
abest a Tusculano; nihil tamen timeo: fruor, dum licet, opto, ut
semper liceat; si id minus contigerit, tamen, quoniam ego, vir fortis
idemque philosophus, vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non
diligere, cuius beneficio id consecutus sum; qui si cupiat esse
rem publicam, qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus,
quid faciat tamen non habet: ita se cum multis colligavit. Sed longius
progredior; scribo enim ad te. Hoc tamen scito, non modo me, qui
consiliis non intersum, sed ne ipsum quidem principem scire, quid
futurum sit; nos enim illi servimus, ipse temporibus: ita nec ille,
quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire
possumus. Haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem,
praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi
sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex affirmatione afferre
volui. Illud tamen ascribam, quod est verissimum, me his temporibus
adhuc de isto periculo nihil audisse: tu tamen pro tua sapientia
debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.
|
| XVIII. Scr.
in Tusculano exeunte mense Quinctili (ante VII. K. Sext.) a.u.c. 708.
CICERO S. D. PAETO.
Cum essem otiosus in Tusculano,
propterea quod discipulos obviam miseram, ut eadem me quam maxime
conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis,
ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius
tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse,
sic ego sublatis iudiciis amisso regno forensi ludum quasi habere
coeperim. Quid quaeris? me quoque delectat consilium; multa enim
consequor: primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec
tempora. Id cuiusmodi sit, nescio; tantum video, nullius adhuc consilium
me huic anteponere; nisi forte mori melius fuit: in lectulo, fateor,
sed non accidit; in acie non fui; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus
tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. "At Cato praeclare."
Iam istuc quidem, cum volemus, licebit; demus modo operam, ne tam
necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. Ergo hoc primum.
Sequitur illud: ipse melior fio, primum valetudine, quam intermissis
exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si qua fuit in me facultas
orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset.
Extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: plures iam pavones
confeci, quam tu pullos columbinos; tu istic te Hateriano iure delectas,
ego me hic Hirtiano. Veni igitur, si vir es, et disce a me prolegom¡naw,
quas quaeris; etsi sus Minervam; sed, quomodo, videro. Si aestimationes
tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi
remigrandum est: satius est hic cruditate, quam istic fame. Video
te bona perdidisse; spero item istic familiares tuos: actum igitur
de te est, nisi provides. Potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis
esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi. Sella tibi erit
in ludo tamquam hypodidascalo proxima; eam pulvinus sequetur.
|
| XIX. Scr.
Romae mense Sextili a.u.c. 708.
CICERO S. D. PAETO.
Tamen a malitia non discedis:
tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. Hoc videris
dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consulares esse
oportere. Nescis me ab illo omnia expiscatum; recta enim a porta
domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed
illud, quod non ad suam; ego autem tribus primis verbis: "quid
noster Paetus?" at ille adiurans, nusquam se umquam libentius.
Hoc si verbis assecutus es, aures ad te afferam non minus elegantes;
sin autem opsonio, peto a te, ne pluris esse balbos quam disertos
putes. Me quotidie aliud ex alio impedit; sed, si me expediero,
ut in ista loca venire possim, non committam, ut te sero a me certiorem
factum putes.
|
| XX. Scr.
Romae mense Sextili (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708.
CICERO PAETO.
Dupliciter delectatus
sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse
ridere; me autem a te, ut scurram velitem, malis oneratum esse non
moleste tuli: illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram,
non potuisse; habuisses enim non hospitem, sed contubernalem. At
quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere: integram
famem ad ovum affero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur.
Illa mea, quae solebas antea laudare, "O hominem facilem! O
hospitem non gravem!" abierunt: nunc omnem nostram de re publica
curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem
causarum abiecimus, in Epicuri nos adversarii nostri castra coniecimus,
nec tamen ad hanc insolentiam sed ad illam tuam lautitiam, veterem
dico, cum in sumptum habebas, etsi numquam plura praedia habuisti.
Proinde te para: cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid
intelligat, ôcimayeÝw autem homines
scis quam insolentes sint; dediscendae tibi sunt sportellae et artolagani
tui. Nos iam ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum--qua
munditia homines, qua elegantia!--vocare saepius audeamus; sed vide
audaciam: etiam Hirtio coenam dedi, sine pavone tamen; in ea coena
cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari.
Haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros
multos, sed tristes, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose
et peramanter observant; ubi salutatio defluxit, litteris me involvo:
aut scribo aut lego; veniunt etiam, qui meaudiant quasi doctum hominem,
quia paullo sum quam ipsi doctior; inde corpori omne tempus datur.
Patriam eluxi iam et gravius et diutius, quam ulla mater unicum
filium. Sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona
tua comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.
|
| XXI. Scr.
anno incerto (post a. 82).
CICERO PAETO SAL.
Ain tandem? "Insanire"
tibi videris, quod "imitere" verborum meorum, ut scribis,
"fulmina?" tum insanires, si consequi non posses; cum
vero etiam vincas, me prius irrideas quam te oportet. Quare nihil
tibi opus est illud a Trabea; sed potius Žpñteugma
meum. Verumtamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio
sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo; quid enim simile
habet epistula aut iudicio aut concioni? quin ipsa iudicia non solemus
omnia tractare uno modo: privatas causas, et eas tenues, agimus
subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius; epistulas vero quotidianis
verbis texere solemus. Sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem
negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim
patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus,
qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consul cum eodem
fuisset, annis post Romam conditam CCCXII; sed tum Papisii dicebamini.
Post hunc XIII. sederunt in sella curuli ante L. Papirium
Crassum, qui primus Papisius est vocari desitus: is dictator cum
L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam
conditam CCCCXV. et quadriennio post consul cum K. Duilio. Hunc
secutus est Cursor, homo valde honoratus; deinde L. Maso aedilicius;
inde multi Masones. Quorum quidem tu, omnium patriciorum, imagines
habeas volo. Deinde Carbones et Turdi insequuntur: hi plebeii fuerunt,
quos contemnas censeo; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus
occidit, civis e re publica Carbonum nemo fuit. Cognovimus Cn. Carbonem
et eius fratrem scurram: quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae
filio, nihil dico. Tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones:
Marcus P. Flacco accusante condemnatus est, fur magnus, ex
Sicilia; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur:
is et tribunus pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus
est; hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior
nemo meo iudicio fuit; iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio
atramento absolutus putatur. Quare ad patres censeo revertare; plebeii
quam fuerint importuni, vides.
|
| XXII. Scr.
anno incerto.
CICERO PAETO.
Amo verecundiam, vel potius
libertatem loquendi. Atqui hoc Zenoni placuit, homini mehercule
acuto; etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est; sed, ut dico,
placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. Sic enim disserunt:
nihil esse obscoenum, nihil turpe dictu; nam, si quod sit in obscoenitate
flagitium, id aut in re esse aut in verbo; nihil esse tertium. In
re non est. Itaque non modo in comoediis res ipsa narratur--ut ille
in Demiurgo:
modo forte
--nosti canticum, meministi Roscium--
ita me destituit nudum. . . .
--totus est sermo verbis tectus, re impudentior--,
sed etiam in tragoediis; quid est enim illud
quae mulier una?
quid, inquam est
usurpat duplex cubile?
quid?
huius ferei
[Loeb and footnote in source suggest Phere for this--Webmaster]
hic cubile inire est ausus
quid est?
Virginem me quondam invitam
per vim violat Iuppiter.
Bene "violat":
atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset. Vides igitur,
cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. Ergo
in re non est: multo minus in verbis; si enim, quod verbo significatur,
id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest.
"Anum" appellas alieno nomine: cur? si turpe est, ne alieno
quidem; si non est, suo potius. Caudam antiqui "penem"
vocabant, ex quo est propter similitudinem "penicillus;"
at hodie "penis" est in obscenis. "At vero Piso ille
Frugi in Annalibus suis queritur adolescentes peni deditos esse."
Quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius "penem;"
sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu
usus es. Quid, quod vulgo dicitur, "cum nost te voluimus convenire,"
num obscenum est? Memini in senatu disertum consularem ita eloqui:
"hanc culpam maiorem an illam dicam?" potuit obscenius?
"Non obscene," inquis; "non enim ita sensit."
Non ergo in verbo est; docui autem in re non esse: nusquam igitur
est. "Liberis dare operam" quam honeste dicitur! etiam
patres rogant filios; eius operae nomen non audent dicere. Socraten
fidibus docuit nobilissimus fidicen; is "Connus" vocitatus
est: num id obscenum putas? Cum loquimur "terni," nihil
flagitii dicimus; at, cum "bini," obscenum est. "Graecis
quidem," inquies. Nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece
scio et tamen tibi dico "bini," idque tu facis, quasi
ego Graece, non Latine, dixerim. "Ruta" et "menta,"
recte utrumque: volo mentam pusillam ita appellare, ut "rutulam;"
non licet. Belle "tectoriola:" dic ergo etiam "pavimenta"
isto modo; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias? turpitudinem
nec in verbo esse nec in re; itaque nusquam esse. Igitur in verbis
honestis obscena ponimus. Quid enim? non honestum verbum est "divisio?"
at inest obscenum, cui respondet "intercapedo." Num haec
ergo obscena sunt? Nos autem ridicule: si dicimus "ille patrem
strangulavit," honorem non praefamur; sin de Aurelia aliquid
aut Lollia, honos praefandus est. Et quidem iam etiam non obscena
verba pro obscenis sunt: "'battuit,' inquit, 'impudenter, 'depsit'
multo impudentius;" atqui neutrum est obscenum. Stultorum
plena sunt omnia: "testes" verbum honestissimum in iudicio,
alio loco non nimis; et honesti, "colei Lanuvini," "Cliternini"
non honesti. Quid? ipsa res modo honesta, modo turpis: suppedit,
flagitium est; iam erit nudus in balneo, non reprehendes. Habes
scholam Stoicam: õ sofòw eéyurrhmon®sei.
Quam multa ex uno verbo tuo! Te adversus me omnia audere gratum
est: ego servo et servabo--sic enim assuevi--Platonis verecundiam;
itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici;
sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere;
honorem igitur ***
[No suggested correction in Loeb--Webmaster]
Kalendis Martiis. Tu me diliges et valebis.
|
| XXIII. Scr.
in Cumano post V. Kal. Intercal. priores a.u.c. 708.
CICERO PAETO.
Heri veni in Cumanum;
cras ad te fortasse, sed, cum certum sciam, faciam te paullo ante
certiorem; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva Gallinaria obviam
venisset quaesissemque, quid ageres, dixit te in lecto esse, quod
ex pedibus laborares; tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen
constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et coenarem
etiam; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. Exspecta
igitur hospitem cum minime edacem, tum inimicum coenis sumptuosis.
|
| XXIV. Scr.
Romae exeunte mense Februario a.u.c. 711.
CICERO PAETO S. D.
Rufum istum, amicum tuum,
de quo iterum iam ad me scribis, adiuvarem, quantum possem, etiamsi
ab eo laesus essem, cum te tanto opere viderem eius causa laborare;
cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intelligam
et iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum ei non
amicus esse, neque solum tua commendatione, quae apud me, ut debet,
valet plurimum, sed etiam voluntate ac iudicio meo. Volo enim te
scire, mi Paete, initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae
fuisse litteras tuas, quibus litteris congruentes fuerunt aliae
postea multorum: nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita
de me, quae te video inaudisse, et, quasi divinarent, quam iis molestus
essem futurus, nihil aliud egerunt, nisi me ut opprimerent; quod
ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem;
quamobrem iste tuus amicus apud me commendatione non eget. Utinam
ea fortuna rei publicae sit, ut ille meum gratissimum possit cognoscere!
Sed haec hactenus. Te ad coenas itare desisse moleste fero; magna
enim te delectatione et voluptate privasti; deinde etiam vereor--licet
enim verum dicere--, ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas
et obliviscare, coenulas facere; nam, si tum, cum habebas, quos
imitarere, non multum proficiebas, quid nunc te facturum putem?
Spurinna quidem, cum ei rem demonstrassem et vitam tuam superiorem
exposuissem, magnum periculum summae rei publicae demonstrabat,
nisi ad superiorem consuetudinem tum, cum Favonius flaret, revertisses;
hoc tempore ferri posse, si forte tu frigus ferre non posses. Sed
mehercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere ad beate
vivendum arbitror, ut cum viris bonis, iucundis, amantibus tui vivas:
nihil est aptius vitae, nihil ad beate vivendum accommodatius; nec
id ad voluptatem refero, sed ad communitatem vitae atque victus
remissionemque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari,
qui est in conviviis dulcissimus, ut sapientius nostri quam Graeci:
illi sumpñsia aut sændeipna,
id est compotationes aut concenationes, nos "convivia,"
quod tum maxime simul vivitur. Vides, ut te philosophando revocare
coner ad coenas. Cura, ut valeas; id foris coenitando facillime
consequere. Sed cave, si me amas, existimes me, quod iocosius scribam,
abiecisse curam rei publicae. Sic tibi, mi Paete, persuade, me dies
et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei cives salvi
liberique sint: nullum locum praetermitto monendi, agendi, providendi;
hoc denique animo sum, ut, si in hac cura atque administratione
vita mihi ponenda sit, praeclare actum mecum putem. Etiam atque
etiam vale.
|
| XXV. Scr.
Laodiceae mense Februario (post Id.) a.u.c. 704.
CICERO IMP. PAETO.
Summum me ducem litterae
tuae reddiderunt: plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris;
Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. Itaque obtemperare
cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid
in ora maritima: contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem
inveniri posse. Sed quid ludimus? nescis, quo cum imperatore tibi
negotium sit: paideÛan Kærou,
quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi. Sed iocabimur
alias coram, ut spero, brevi tempore: nunc ades ad imperandum vel
ad parendum potius, sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fadio,
quod scire te arbitror, mihi summus usus est, valdeque eum diligo
cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum
quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis,
optima opera eius uti soleo. Is cum ad me Laodiceam venisset mecumque
ego eum esse vellem, repente percussus est atrocissimis litteris,
in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio fratre proscriptum
esse, qui fundus cum eo communis esset. Id M. Fadius pergraviter
tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, impulsu
inimicorum suorum eo progressum esse. Nunc, si me amas, mi Paete,
negotium totum suscipe; molestia Fadium libera. Auctoritate tua
nobis opus est et consilio et etiam gratia: noli pati litigare fratres
et iudiciis turpibus conflictari; Matonem et Pollionem inimicos
habet Fadius. Quid multa? non mehercule tam perscribere possum,
quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris: id ille
in te positum esse putat mihique persuadet.
|
| XXVI. Scr.
Romae mense Octobri a.u.c. 708.
CICERO PAETO S. D.
Accubueram hora nona,
cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. Dices: "ubi?"
Apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius,
familiares tui. Miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram?
Quid ergo faciam?--te consulo, qui philosophum audis--. Angar? excruciem
me? quid assequar? deinde quem ad finem? "Vivas," inquis,
"in litteris." An quidquam me aliud egere censes aut possem
vivere, nisi in litteris viverem? Sed est earum etiam non satietas,
sed quidam modus; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in
coena--quod tu unum z®thma Dioni
philosopho posuisti--, tamen, quid potius faciam, priusquam me dormitum
conferam, non reperio. Audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit.
"In eo igitur," inquis, "convivio Cicero ille,
quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant
sua?"
Non mehercule suspicatus sum illam
affore; sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit,
cum esset obiectum habere eum Laida: "habeo," inquit,
"non habeor [a Laide]"--Graece hoc melius; tu, si voles,
interpretabere--; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit
umquam, ne nunc senem: convivio delector; ibi loquor, quod in solum,
ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero. An tu id melius,
qui etiam philosophum irriseris: cum ille, "si quis quid quaereret,"
dixisset, coenam te quaerere a mane dixeris? ille baro te putabat
quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. Quid id
ad te? At hercule cena non
**[One footnote suggests non quid ad te tibi, Loeb
has num quid ad te, ibi. -- Webmaster], tibi
praesertim? Sic igitur vivitur: quotidie aliquid legitur aut scribitur;
dein, ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra
legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto;
quare nihil est, quod adventum nostrum extimescas: non multi cibi
hospitem accipies, multi ioci.
|
|