Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Octavus
M. Caelii Epistulae
Ad M. Tullium Ciceronem
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10, 11,
12, 13, 14,
15, 16, 17. |
Epistulae I - XVII
|
| I. Scr. Romae
mense Maio (post IX Kal. Iun.) a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
Quod tibi discedens pollicitus
sum me omnes res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data
opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut verear, ne tibi nimium
arguta haec sedulitas vidatur. Tametsi tu scio quam sis curiosus
et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum,
quae domi gerantur, fieri certiores, tamen in hoc te deprecor, ne
meum hoc officium arrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri
delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras
scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed
ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat.
Nescio cuius otii esset non modo perscribere haec, sed omnino animadvertere;
omnia enim sunt ibi senatus consulta edicta, fabulae rumores; quod
exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa
mea exhibeam, fac me certiorem. Si quid in re publica maius actum
erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quemadmodum
actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit, diligenter
tibi ipsi perscribemus. Ut nunc est, nulla magno opere exspectatio
est: nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus
caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem
de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit
de successione provinciarum Galliarum et in Kalendas Iunias, ut
mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones
expressit, qui de eo tum fuerant, cum Romae nos essemus. Tu si Pompeium,
ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit
tecum quamque ostenderit voluntatem--solet enim aliud sentire et
loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat, quid cupiat--,
fac mihi perscribas. Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo
rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt: alius equitem perdidisse,
quod, opinor, certe fictum est; alius septimam legionem vapulasse,
ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu
neque adhuc certi quidquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur,
sed inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius,
cum manus ad os apposuit. Te a. d. VIIII. Kal. Iunias subrostrani--quod
illorum capiti sit!--dissiparant perisse: urbe ac foro toto maximus
rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. Ego, qui scirem Q.
Pompeium Baulis embaeneticam [other
possibilities for this include empeneticam or peinhtik¯n
-- Webmaster] facere et usque eo, ut ego misererer
eius, esurire, non sum commotus et, hoc mendacio, si qua pericula
tibi impenderent, ut defungeremur, optavi. Plancus quidem tuus Ravennae
est, et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus
est. Tui politici libri omnibus vigent.
|
| II. Scr.
Romae mense Iunio a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
Certe, inquam, absolutus
est--me praesente pronuntiatum est--, et quidem ab omnibus
ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. "Ride
modo," inquis. Non mehercules: nihil umquam enim tam praeter
opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit; quin ego,
cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem,
postquam factum est, obstupui et mihi visus sum captus esse. Quid
alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et
ostenderunt plane esse, quod ferri non posset; itaque relictus legi
Liciniae maiore esse periculo videtur. Accessit huc, quod postridie
eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto,
ut suum gaudium gauderemus. Hic tibi
strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum
sibilus.
Hoc magis animadversum est, quod
intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum
tam bene, ut in totam vitam cuivis satis esset et poeniteret eum
iam vicisse. De re publica quod tibi scribam, nihil habeo: Marcelli
impetus resederunt, non inertia, sed, ut mihi videbantur, consilio.
De comitiis consularibus incertissima est existimatio: ego incidi
in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octavius Cn.
f. et C. Hirrus mecum petunt. Hoc ideo scripsi, quod scio te acriter
propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum. Tu tamen
simulac me designatum audieris, ut tibi curae sit, quod ad
pantheras attinet, rogo. Syngrapham Sittianam tibi commendo. Commentarium
rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei, qui
has litteras tibi dedit.
|
| III. Scr.
Romae mense Iunio a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
Estne? vici et tibi saepe,
quod me negaras discedens curaturum, litteras mitto? Est,
si quidem perferuntur, quas do. Atque hoc ego eo diligentius factito,
quod, cum otiosus sum, plane, ubi delectem otiolum meum, non habeo.
Tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium
erat, tecum id otii tempus consumere, idque non mediocriter desidero,
ut mihi non modo ego solus esse, sed Romae te profecto solitudo
videatur facta, et, qui, quae mea negligentia est, multos saepe
dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc quotidie non esse
te, ad quem cursitem, discrucior. Maxime vero, ut te dies noctesque
quaeram, competitor Hirrus curat: quomodo illum putas auguratus
tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum?
de quo ut, quem optas, quam primum nuntium accipias, tua medius
fidius magis quam mea causa cupio; nam, si fio, forsitan cum locupletiore
fiam; sed hoc usque eo suave est, ut, si acciderit, tota vita risus
nobis deesse non possit. Est tanti? est mehercules: non multum M.
Octavium eorum odia, quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevant.
Quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus
operam, ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque
necessariis satisfaceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio
tua conservaretur. Illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus,
aliquod ad nos, ut intelligamus nos tibi curae esse, sæntagma
conscribas. "Qui tibi istuc," inquis, "in mentem
venit, homini non inepto?" volo aliquod ex tam multis tuis
monumentis exstare, quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque
prodat. Cuiusmodi velim, puto, quaeris: tu citius, qui omnem nosti
disciplinam, quod maxime conveniat, excogitabis, genere tamen, quod
et ad nos pertineat et didasxalÛan
quandam, ut versetur inter manus, habeat.
|
| IV. Scr.
Romae Kalendis Sextilibus a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
Invideo tibi: tam multa
quotidie, quae mirere, istuc perferuntur: primum illud, absolutum
Messalam; deinde eundem condemnatum; C. Marcellum consulem factum;
M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus; P. Dolabellam
XV. virum factum. Hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo
spectaculo et Lentuli Cruris repulsi vultum non vidisse. At qua
spe, quam certa opinione descenderat! quam ipso diffidente Dolabella!
et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene concedente
adversario superasset. Illud te non arbitror miratum, Servaeum,
designatum tribunum pl., condemnatum, in cuius locum C. Curio
petit. Sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non
norunt, magnum metum; sed, ut spero et volo et ut se fert ipse,
bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. Huius
autem voluntatis initium et causa est, quod eum non mediocriter
Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa
adiungere, valde contempsit; qua in re mihi videtur illud perquam
venuste cecidisse, quod a reliquis quoque est animadversum, ut Curio,
qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in
evitandis iis consiliis, qui se intenderant adversarios in eius
tribunatum: Laelios et Antonios et id genus valentes dico. Has ego
tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes
occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant,
ut confectis omnibus te facerem certiorem. Ad Kalendas Sext. usque
exspectavi. Praetoriis morae quaedam inciderunt. Mea porro comitia
quem eventum sint habitura, nescio; opinionem quidem, quod ad Hircum
attinet, incredibilem aedilium pl. comitiis nacta sunt: nam M. Coelium
Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio
de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est;
inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. Spero te celeriter
et de nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es,
auditurum. De re publica iam novi quidquam exspectare desieramus;
sed, cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. XI. Kal. Sext.
et referretur de stipendio Cn. Pompeii, mentio facta est de legione
ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quo
appeteretur. Cum Pompeius esse in Gallia, coactus est dicere Pompeius
se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium
obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris, de
qua, hoc est de provinciis, placitum est, ut quam primum ad urbem
reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum
ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus, et statim
iit. Puto Idibus Sext. de ea re actum iri. Profecto aut transigetur
aliquid aut turpiter intercedetur; nam in disputando coniecit illam
vocem Cn. Pompeius, omnes oportere senatui dicto audientes esse.
Ego tamen sic nihil exspecto, quomodo Paullum, consulem designatum,
primum sententiam dicentem. Saepius te admoneo de syngrapha Sittiana--cupio
enim te intelligere eam rem ad me valde pertinere--; item de pantheris,
ut Cibyratas arcessas curesque, ut mihi vehantur; praeterea nuntiatum
nobis est et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum:
quid mihi suadeas, quomodo regnum illud se habeat, quis procuret,
diligenter mihi perscribas. K. Sext.
|
| V. Scr.
Romae mense Sextili (ante Id.) a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
Qua tu cura sis, quod
ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio:
ego quidem vehementer animi pendeo; nam, si hoc more moderari possemus,
ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque existeret magnitudo
et, quantum gloriae triumphoque opus esset, assequeremur, periculosam
et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum:
nunc, si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem;
tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. Hanc autem nemo
ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum
sit ei, quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus
est. Accedit huc, quod successionem futuram propter Galliarum controversiam
non video. Tametsi hac de re puto te constitutum, quid facturus
esses, habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum
providebam, visum est, ut te facerem certiorem; nosti enim haec
tralaticia: de Galliis constituetur; erit, qui intercedat; deinde
alius existet, qui, nisi libere liceat de omnibus provinciis decernere
senatui, reliquas impediat: sic multum ac diu ludetur, atque ita
diu, ut plus biennium in hic tricis moremur. Si quid novi de re
publica quod tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine,
ut diligenter, et quid actum esset et quid ex eo futurm sperarem,
perscriberem. Sane tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt.
Marcellus idem illud de provinciis urget, neque adhuc frequentem
senatum is efficere potuit. Hoc sic praeterito anno Curio tribunus
erit et eadem actio de provinciis introibit: quam facile
tunc sit omnia impedire et quam hoc Caesari, qui sua causa rem publicam
non curent, sperent, non te fallit.
|
| VI. Scr.
pr. Nonas Martias a.u.c. 704
CAELIUS CICERONI SAL.
Non dubito, quin perlatum
ad te sit Appium a Dolabella reum factum, sane [quam] non ea, qua
existimaveram, invidia; neque enim stulte Appius, qui, simulatque
Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique
postulationem abiecerat, quo facto rettudit sermones paratiorque
visus est, quam speraverat accusator. Is nunc in te maximam spem
habet. Scio tibi eum non esse odio: quam velis eum obligare, in
tua manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius
tibi de tota re esset: nunc, si ad illam summam veritatem legitimum
ius exegeris, cavendum tibi erit, ne parum simpliciter et candide
posuisse inimicitias videaris; in hanc partem porro tutum tibi erit,
si quid volueris gratificari, nemo enim necessitudine et amicitia
te deterritum ab officio dicet. Illud mihi occurrit, quod inter
postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit:
quid mihi discedens mandaris, memini; quid ego tibi scripserim,
te non arbitror oblitum. Non est iam tempus plura narrandi: unum
illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore
nihil de tua voluntate ostendas et exspectes, quemadmodum exeat
ex hac causa. Denique invidiosum tibi sit, si emanarit; porro, si
significatio ulla intercesserit, clarius, quam deceat aut expediat,
fiat; neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna
acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto illustrior erit,
cum praesertim is sit, qui, si perniciosum sciret esse loqui de
hac re, vix tamen se contineret. Pompeius dicitur valde pro Appio
laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum.
Hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta
sunt. Consules autem habemus summa diligentia: adhuc senatus consultum
nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus
conglaciat; sed dici non potest, quomodo hic omnia iaceant: nisi
ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset.
Si Parthi vox nihil calfaciunt, nos hic frigore rigescimus. Tamen,
quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum
amisit: hoc sic nuntiatum est. Quod tibi supra scripsi Curionem
valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur; levissime
enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum
et pro Caesare loqui coepit legemque viariam, non dissimilem agrariae
Rulli, et alimentariam, quae iubet aediles metiri, iactavit: hoc
nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. Amabo te,
si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. De
Dolabella integrum tibi reserves, suadeo: et huic rei, de qua loquor,
et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit.
Turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.
|
| VII. Scr.
Romae Nonis Martiis a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.
Quam cito tu istinc decedere
cupias, nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti,
dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum
meum metus aliqui perturbet. Breviores has litteras properanti publicanorum
tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie
dederam. Res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi
scribi, quae certe vis: Cornificius adolescens Orestillae filiam
sibi despondit; Paulla Valeria, soror Triarii, divortium sine causa,
quo die vir e provincia venturus erat, fecit: nuptura est D. Bruto;
nondum ** rettuleras. [Also
possibly nondum rettuleram or Mundum rettulerat. --Webmaster]
Multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Servius
Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprehensus
esset. Quaeres: "ubi?" ubi hercules ego minime
vellem: relinquo tibi, quod ab aliis quaeras; neque enim displicet
mihi imperatorem singulos percontari, cum qua sit aliqui deprehensus.
|
| VIII. Scr.
Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
Etsi, de re publica quae
tibi scribam, habeo, tamen nihil, quod magis gavisurum te putem,
habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias
tuas, calumniam maximo plausu tulisse. Quaeris: "qua in causa?"
M. Tuccium, accusatorem suum, post ludos Romanos reum lege Plotia
de vi recit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus
nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam; dubium porro
illi non erat, quid futurum esset. Nemini hoc deferre munusculum
maluit quam suo accusatori: itaque sine ullo subscriptore descendit
et Tuccium reum fecit. At ego, simulatque audivi, invocatus ad subsellia
rei occurro; surgo neque verbum de re facio: totum Sempronium usque
eo perago, ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem,
quemadmodum tibi pro beneficio dederit, si quid iniuria ipsius esset,
ut Vestorius teneret. Haec quoque magna nunc contentio forum tenet:
M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec,
quod non venderet cuipiam, reliquerat maximaque nobis traditus erat
invidia, neque Laterensis praetor postulante Pausania, nobis patronis,
QUO EA PECUNIA PERVENISSET, recipere voluit, Q. Pilius, necessarius
Attici nostri, de repetundis eum postulavit: magno illico fama surrexit
et de damnatione ferventer loqui est coeptum. Quo vento proiicitur
Appius minor, ut indicaret pecuniam ex bonis patris pervenisse ad
Servilium praevaricationisque causa diceret depositum HS. LXXXI.
Admiraris amentiam: immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias
de patre confessiones audisses. Mittit in consilium eosdem illos,
qui lites aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent,
Laterensis leges ignorans pronuntiavit, quid singuli ordines iudicassent,
et ad extremum, ut solent, NON REDIGAM. Postquam discessit et pro
absoluto Servilius haberi coeptus est legisque unum et centesimum
caput legit, in quo ita erat: QUOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT,
ID IVS RATVMQVE ESTO, in tabulas absolutum non rettulit, ordinum
iudicia perscripsit; postulante rursus Appio cum L. Lollio transegit
et se relaturum dixit. Sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius
de repetundis saucius Pilio tradetur; nam de divinatione Appius,
cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit,
et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea
de vi reus a quodam suo emissario, Sex. Tettio, factus. Recte hoc
par habet. Quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione
Galliarum actum nihil est; aliquando tamen saepe re dilata et graviter
acta et plane perspecta Cn. Pompeii voluntate in eam partem, ut
eum decedere post Kalendas Martias placeret, senatus consultum,
quod tibi misi, factum est auctoritatesque perscriptae.
S. C. AUCTORITATESQ. [Q is removed
in the Loeb -- Webmaster.] Pr.[idie] Kal. Octobres
in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus,
Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. F. Pom.
Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus,
C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius
M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos. v.[erba] f.[ecit] de provinciis
consularibus, d. e. r. i. c., [de ea re ita censuerunt -- per Loeb]
uti L. Paullus C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex
Kal. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus
provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex Kal. Mart. ad
senatum referrent, neve quid coniunctim de ea re referretur a consulibus,
utique eius rei causa per dies comitiales senatum haberent senatusque
cons. facerent, et, cum de ea re ad senatum referretur a consulibus,
qui eorum in CCC. iudicibus essent, ses adducere liceret; si quid
de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius
M. Marcellus coss., praetores tribunique pl., quibus eorum videretur,
ad populum plebemve ferrent; quod ii non tulissent, uti, quicumque
deinceps essent, ad populum plebemve ferrent. I.N. [Intercessit
nemo.]
Pr. Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt
L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab.
Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, C. Septimius
T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius
C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Terentina.
Quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. i. c., senatum
existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi impediendi,
moram afferre oportere, quo minus de. r. p. p. r. q. [re
publica populi Romani quam primum -- per Loeb] ad senatum
referri senatique consultum fieri possit: qui impedierit prohibuerit,
eum senatum existimare contra rem publicam fecisse; si quis huic
s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de
ea re ad senatum populumque referri. Huic s. c. intercessit C. Caelius,
L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tribuni pl.
Item senatui placere de militibus, qui in exercitu
C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas, quibus
de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri,
ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur; si quis huic s.
c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de
ea re ad hunc ordinem referri. Huic s. c. intercessit C.
Caelius, C. Pansa, tribuni pl.
Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in
VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore obtin[er]ent,
eos, qui praetores fuerunt neque in provincias cum imperio iverunt,
quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias pro praetore mitti
oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo numero,
quos ex s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non
essent, qui in eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque
collegium primum praetorum fuisset neque in provincias profecti
essent, ita sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad numerum
non essent, tunc deinceps, proximi cuiusque collegii qui praetores
fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem coniicerentur,
quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti
oporteret; si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur.
Huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl.
Illa praeterea Cn. Pompeii sunt animadversa, quae maxime
confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante Kal. Martias
non posse sine iniuria de provinciis Caesaris statuere, post Kal.
Martias se non dubitaturum; cum interrogaretur, "si qui tum
intercederent," dixit hoc nihil interesse, utrum Caesar senatui
dicto audiens futurus non esset an pararet, qui senatum decernere
non pateretur; "quid, si," inquit alius, "et consul
esse et exercitum habere volet?" at ille quam clementer: "quid,
si filius meus fustum mihi impingere volet?" His vocibus, ut
existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit;
itaque iam, ut video, alteram utram ad condicionem descendere vult
Caesar, ut aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si
designari poterit, decedat. Curio se contra eum totum parat: quid
assequi possit, nescio; illud video, bene sentientem, etsi nihil
effecerit, cadere non posse. Me tractat liberaliter Curio et mihi
suo munere negotium imposuit; nam, si mihi non dedisset eas, quae
ad ludos ei advectae erant Africanae, potuit supersedere; nunc,
quoniam dare necesse est, velim tibi curae sit, quod a te semper
petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus. Sittianamque syngrapham
tibi commendo; libertum Philonem istuc misi et Diogenem Graecum,
quibus mandata et litteras ad te dedi: eos tibi et rem, de qua misi,
velim curae habeas; nam, quam vehementer ad me pertineat, in iis,
quas tibi illi reddent, litteris perscripsi.
|
| IX. Scr.
Romae a. d. IV. Non. Septembres a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
"Sic tu," inquis,
"Hirrum tractasti?" immo, si scias, quam facile, quam
ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam
esse incedere tamquam tuum competitorem. Post repulsam vero risus
facit: civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit; exspectationem
corripit; Curionem prorsus curionem non mediocriter obiurgatus ac
repulsa se mutavit. Praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non
multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberales, sed raro
post meridiem. De provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum
iri, interpellavit iudicium Marcelli, consulis designati: in Kal.
reiecta res est; ne frequentiam quidem efficere potuerant. Has litteras
a. d. IV. Non. Septembres dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem
quidquam erat. Ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur,
et, quantum divino, relinquendus tibi erit, qui provinciam obtineat;
nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorum,
in eandem condicionem, quam ceterae provinciae, vocantur. Hoc mihi
non est dubium; quo tibi magis scripsi, ut ad hunc eventum te parares.
Fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi: turpe tibi erit
Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus
plures; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit,
ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. Tu, si modo memoria
tenueris et Cibyratas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras
miseris--nam ibi plures capi aiunt--, quod voles, efficies. Hoc
vehementius laboro nunc, quod seorsus a collega puto mihi omnia
paranda. Amabo te, impera tibi hoc. Curare soles libenter, ut ego
maiorem partem nihil curare: in hoc negotio nulla tua nisi loquendi
cura est, hoc est imperandi et mandandi; nam, simulatque erunt captae,
qui alant eas et deportent, habes eos, quos ad Sittianam syngrapham
misi; puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto
missurum alios. M. Feridium, equitem Romanum, amici mei filium,
bonum et strenuum adolescentem, qui ad suum negotium istuc venit,
tibi commendo et te rogo, ut eum in tuorum numero habeas: agros,
quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi
facile et honestum factu sit, immunes esse; gratos et bonos viros
tibi obligaris. Nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum:
optimus quisque eum non fecit. Pompeius tuus aperte non vult
Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consulem esse;
ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum
faciendum, Scipio hanc, ut Kal. Martiis de provinciis Galliis, neu
quid coniunctim referretur; contristavit haec sententia Balbum Cornelium,
et scio eum quaestum esse cum Scipione. Calidus in defensione sua
fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.
|
| X. Scr.
Romae a. d. XIIII. Kal. Decembres a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
Sane quam litteris C.
Cassii et Deiotari sumus commoti; nam Cassius cis Euphraten copias
Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam
nostram. Ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui,
qui scirem, quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus
dignitati tuae periculum afferret: nam de vita, si paratior ab exercitu
esses, timuissem; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem
mihi tuam praesagiebat; hoc quomodo acciperent homines, quam probabilis
necessitas futura esset, vereor etiam nunc, neque prius desinam
formidare, quam tetigisse te Italiam audiero. Sed de Parthorum transitu
nuntii varios sermones excitarunt: alius enim Pompeium mittendum,
alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu,
alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos. Consules
autem, quia verentur, ne illud senatus consultum fiat, ut paludati
exeant et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino
senatum haberi nolunt, usque eo, ut parum diligentes in re publica
videantur; sed honeste, sive negligentia sive inertia est sive ille,
quem proposui, metus, latet sub hac temperantiae existimatione,
nolle provinciam. A te litterae non venerunt, et, nisi Deiotari
subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniat, quae diripuisset
ipse, ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas
in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse:
quare tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter
et caute perscribas, ne aut velificatus alicui dicaris aut aliquid,
quod referret scire, reticuisse. Nunc exitus est anni; nam ego has
litteras a. d. XIIII. Kal. Decembres scripsi. Plane nihil video
ante Kal. Ianuarias agi posse: nosti Marcellum, quam tardus et parum
efficax sit, itemque Servius quam cunctator; cuiusmodi putas hos
esse aut quam id, quod nolint, conficere posse, qui, quae cupiunt,
tamen ita frigide agunt, ut nolle existimentur? Novis magistratibus
autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit;
sin aut sit aut non erit istic bellum aut tantum erit, ut vos aut
successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video
se dupliciter iactaturum: primum, ut aliquid Caesari adimat; inde,
ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum.
Paullus porro non humane de provincia loquitur: huius cupiditati
occursurus est Furnius noster; plures suspicari non possum. Haec
novi: alia, quae possunt accidere, non cerno. Multa tempus afferre
et praeparata mutare scio; sed intra fines hos, quaecumque acciderint,
vertentur. Illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano;
de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde velle, ne vacuus
advenienti Caesari pateat. Quod ad tuum decessum attinet, illud
tibi non possum polliceri, me curaturum, ut tibi succedatur; illud
certe praestabo, ne amplius prorogetur. Tui consilii est, si tempus,
si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne
perseverare: mei officii est meminisse, qua obtestatione discedens
mihi, ne paterer fieri, mandaris.
|
| XI. Scr.
Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.
Non diu, sed acriter nos
tuae supplicationes torserunt; incideramus enim in difficilem nodum:
nam Curio tui cupidissimus, cui omnibus rationibus comitiales dies
eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes,
ne, quod furore Paulli adeptus esset boni, sua culpa videretur amisisse
et praevaricator causae publicae existimaretur; itaque ad pactionem
descendimus, et confirmarunt consules se his supplicationibus in
hunc annum non usuros. Plane, quod utriusque consulibus gratias
agas, est; Paullo magis certe; nam Marcellus sic respondit ei, se
spem in istis supplicationibus non habere, Paullus, se omnino in
hunc annum non edicturum. Renuntiatum nobis erat Hirrum diutius
dicturum: prehendimus eum, non modo non fecit, sed, cum de hostiis
ageretur et posset rem impedire, si, ut numeraretur, postularet,
tacuit; tantum Catoni assensus est, qui de te locutus honorifice
non decrerat supplicationes; tertius ad hos Favonius accessit. Quare
pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae: his, quod
tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia, cum impedire possent,
non pugnarunt; Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa
deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res
esset, una nobiscum circumierunt et laborarunt Balbi quoque Cornelii
operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer
locutus est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum
dixit, tum eius fidem in suspicionem adduxit. Decrerant quidam,
qui *** neque transigi volebant, Domitii, Scipiones; quibus hac
re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime Curio
respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam, qui decernerent,
videret confici nolle. Quod ad rem publicam attinet, in unam causam
omnis contentio coniecta est, de provinciis: in qua adhuc incubuisse
cum senatu Pompeius videtur, ut Caesar Id. Novembr. decedat; Curio
omnia potius subire constituit quam id pati, ceteras suas abiecit
actiones. Nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen
rem deducere non audent. Scena rei totius haec: Pompeius, tamquam
Caesarem non impugnet, sed, quod illi aequum putet, constituat,
ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane
timet Caesarem consulem designari prius, quam exercitum et provincias
tradiderit; accipitur satis male a Curione, et totus eius secundus
consulatus exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem,
Caesar defendet intercessorem; si--quod videntur--reformidarint,
Caesar, quoad volet, manebit. Quam quisque sententiam dixerit, in
commentario est rerum urbanarum: ex quo tu, quae digna sunt, selige;
multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum et ineptiarum
ceterarum, plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare,
ut, quae non desideres, audias quam quidquam, quod opus sit, praetermittatur.
Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed, quoniam suspicaris
minus certa fide eos esse, quos tibi misi, tamquam procurator,
sic agas, rogo.
|
| XII. Scr.
Romae mense Septembri a. u. c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.
Pudet me tibi confiteri
et queri de Appii, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me odisse,
quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus, ut
ea solveret, sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit,
ita occultum tamen, ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem
male eum de me cogitare. Posteaquam vero comperi eum collegium tentasse,
deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est
mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre
Cn. Pompeio, ipsum ut reprehenderem et ab eo deprecarer iniuriam,
quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui. Quid ergo
est? tamen cum eius aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum
meritorum, locutus sum. Posteaquam illum ne cui satisfaceret quidem
me dignum habere sensi, malui collegiae eius, homini alienissimo
et mihi propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam
illius simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me
causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia
minus satisfecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer.
Postea non destitit arcessere Polam Servium accusatorem, inire cum
Domitio consilia. Quibus cum parum procederet, ut ulla lege mihi
ponerent accusatorem, compellari ea lege me volerunt, qua ipsi
dicere non poterant: insolentissimi homines summis Circensibusludis
meis postulandum me lege Scantinia curarunt. Vix hoc erat Pola elocutus,
cum ego Appium censorem eadem lege postulavi: quod melius caderet,
nihil vidi; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum,
ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. Praeterea
coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere. Conturbat me more
servi huius, qui tibi litteras attulit; nam acceptis prioribus litteris
amplius dies quadraginta mansit. Quid tibi scribam, nesio:
scis Domitio comitiorum diem timori esse? te exspecto valde et quam
primum videre cupio; a te peto, ut meas iniurias proinde doleas,
ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.
|
| XIII. Scr.
Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.
Gratulor tibi affinitatem
viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo existimo: cetera
porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt
decussa et consuetudine atque auctoriate tua, pudore Tulliae, si
qua restabunt, confido celeriter sublatum iri; non est enim pugnax
in vitiis neque hebes ad id, quod melius est, intelligendum. Deinde--quod
maximum est--ego illum valde amo. Voles, Cicero, Curionem nostrum
lautum intercessionis de porvinciis exitum habuisse: na, cum de
intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto,
primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum
tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit; stomacho
est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id, quod
sibi placeat, reperiat: transierant illuc, rationem esse
eius habendam, qui neque exercitum neque provincias traderet.
Quemadmodum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoro, scribam: quidem
rei publicae futurum sit, si aut armis resistat aut non curet,
vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi,
animam agebat.
|
| XIV. Scr.
Romae mense Septembri. a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.
Tanti non fuit Arsacen
capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum, quae hic gestae sunt,
spectaculo careres: numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa
Domitii vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt et plane studia
ex partium sensu apparuerunt: perpauci necessitudinem secuti officium
praestiterunt. Itaque mihi est Domitius inimicissimus, ut ne familiarem
quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis, quod per
iniuriam sibi putat ereptum auguratum, cuius ego auctor fuerim.
Nunc furit tam gavisos homines suum dolorem unumque move studiosiorem
Antonii: nam Cn. Saturninum adolescentem adolescens ipse
Cn. Domitius reum fecit, sane quam superiore a vita invidiosum;
quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bone spe post
Sex. Peducaei absolutionem. De summa re publica saepe tibi scripsi
me ad annum pacem non videre, et, quo propius ea contentio,
quam fieri necesse est, accedit eo clarius id periculum apparet.
Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi,
quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter
fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum
est se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit;
fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi
amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem,
sed ad bellum se erumpit. Neque, mearum rerum quid consilii capiam,
reperio--quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura--;
nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudinem cum: causam
illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines
in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur,
honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem,
et id melius statuere, quod tutius sit. In hac discordia video Cn.
Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem
omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros; exercitum
conferendum non esse. Omnino satis spatii est ad considerandas utriusque
copias et eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit
scribendum: scis Appium censorem hic ostenta facere: de signis et
tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? persuasum
est ei censuram lomentum aut nitrum esse: errare mihi videtur; nam
sordes eluere vult, venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per
deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae
iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere; crede
mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de
stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid
putem futurum: si alteruter eorum ad Parthicum bellum non eat, video
magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit; uterque
et animo et copiis est paratus. Si sine suo periculo fieri posset,
magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.
|
| XV. Scr.
exeunte mense Februario a.u.c. 705.
CAELIUS CICERONI SAL.
Ecquando tu hominem ineptiorem
quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax
esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis,
eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? Quid est?
num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis,
teterrima hieme bellum ambulando confecerunt malis orbiculatis esse
pasti videntur? "Quid? tam," inquis, "gloriose omnia?"
Immo, si scias, quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam, quae
ad me nihil pertinet, non derideas; quae tibi exponere nisi
coram non possum, idque celeriter fore spero; nam me, cum expulisset
ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo
confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisii circumsederi. Peream,
si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia
intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod
solet fieri, ne, cum te videro, omnia obliviscar. Sed tamen quod
ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpes versus incidit? Ideo,
quod Intimelii in armis sunt, neque de magna causa: Bellienus, verna
Demetrii, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem
illic Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprehendit
et strangulavit; civitas ad arma iit; eo nunc cum cohortibus mihi
per nives eundum est. "Usque quaque," inquis, "se
Domitii male dant." Vellem quidem Venere prognatus tantum animi
habuisset in vestro Domitio, quantum Psecade natus in hoc habuit.
Ciceroni f. s. d. [filio salutem do -- per
Loeb]
|
| XVI. Scr.
mense Aprili (circiter Id.) a.u.c. 705.
CAELIUS CICERONI SAL.
Exanimatus tuis litteris,
quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque, id quid esset,
perscripsisti neque non tamen, quale esset, quod cogitares, aperuisti,
has ad te illico litteras scripsi. Per fortunas tuas, Cicero, per
liberos te oro et obsecro, ne quid gravius de salute et incolumitate
tua consulas; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor
me tibi praedixisse neque temere monuisse, sed, postquam Caesarem
convenerim sententiamque eius, qualis futura esset parta victoria,
cognoverim, te certiorem fecisse. Si existimas eandem rationem fore
Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras:
nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur: iratus
senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non mehercules
erit deprecationi locus. Quare, si tibi tu, si filius unicus, si
domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te
nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes
velle conturbare, ut eam causam, in cuius victoria salus nostra
est, odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra
salutem tuam habeamus--; denique illud cogita: quod offensae fuerit
in ista cunctatione, te subisse; nunc te contra victorem Caesarem
facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eod fugatos accedere,
quos resistentes sequi nolueris, summae stultitiae est. Vide, ne,
dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter, quid optimum
sit, eligas. Quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum,
quid de Hispaniis agamus, scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu
Caesaris fore nostras. Quam isti spem habeant amissis Hispaniis,
nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere, non
medius fidius reperio. Hoc, quod tu non dicendo mihi significasti,
Caesar audierat ac, simulatque "Ave" mihi dixit, statim,
quid de te audisset, exposuit: negavi me scire, sed tamen ab eo
petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri
posses. Me secum in Hispaniam ducit; nam, nisi ita faceret, ego
prius, quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem
et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.
Etiam atque etiam, Cicero, cogita, ne te tuosque omnes funditus
evertas, ne te sciens prudensque eo demittas, unde exitum vides
nullum esse. Quod si te aut voces optimatium commovent aut nonnullorum
hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo
aliquod oppidum vacuum a bello, dum ahec decernuntur, quae iam erunt
confecta. Id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et
Caesarem non offendes.
|
| XVII. Scr.
Romae mense Martio a.u.c. 706.
CAELIUS CICERONI SAL.
Ergo me potius in Hispania
fuisse tum quam Formiis, cum tu profectus es ad Pompeium! quod utinam
aut Appius Claudius in ista parte C. Curio, cuius amicitia me paullatim
in hanc perditam causam imposuit; nam mihi sentio bonam mentem iracundia
et amore ablatam. Tu porro, cum ad te proficiscens Arimino noctu
venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem
agis, amici officium neglexisti neque mihi consuluisti. Neque haec
dico, quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius
est quam hos videre. Quod si timor vestrae crudelitatis non esset,
eiecti iampridem hinc essemus; nam hic nunc praeter feneratores
paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. Equidem iam
effeci, ut maxime plebs et qui antea noster fuit populus vester
esset. "Cur hoc?" inquis. Immo reliqua exspectate: vos
invitos vincere coegero. Arruntanum me Catonem: vos dormitis, nec
haec adhuc mihi videmini intelligere, qua nos pateamus et quam simus
imbecilli. Atque hoc nullius praemii spe faciam, sed, quod apud
me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. Quid
istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum haec? vestras
copias non novi: nostri valde depugnare et facile algere et esurire
consuerunt.
|
|