Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Tertius
Ad Ap. Claudium Pulchrum
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10, 11,
12, 13. |
Epistulae I - XIII
|
| I. Scr.
Romae exeunte a.u.c. 702.
CICERO APPIO IMP. S. D.
Si ipsa res publica tibi
narrare posset, quomodo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere
posses, quam ex liberto tuo Phania: ita est homo non modo prudens,
verum etiam, quod iuvet, curiosus; quapropter ille tibi omnia explanabit,
id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius.
De mea autem benevolentia erga te, etsi potes ex eodem Phania cognoscere,
tamen videnter, etiam aliquae meae partes: sic enim tibi persuade,
carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingenii, officii,
humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus
intelligo omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima;
quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram,
qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate
et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita
vis, puto non invita Minerva esse facturum, quam quidem ego, si
forte de tuis sumpsero, non solum Pall‹da,
sed etiam ƒAppi‹da nominabo. Cilix,
libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit
a te litteras plenas et amoris et officii, mirifice ipse suo sermone
subsecutus est humanitatem litterarum tuarum: iucunda mihi eius
oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes
quotidie, mini narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris,
ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus, quem cum Romam remittes,
quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus,
quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim. L. Valerium
iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure
consultus, melius enim ei cavere volo, quam ipse aliis solet. Valde
hominem diligo: est ex meis domesticis atque intimis familiaribus.
Omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum
apud te pondus habituras: id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo.
|
| II. Scr.
Romae ineunte a.u.c. 703 (ante Non. Maias).
M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PULCHRO IMP.
Cum et contra voluntatem
meam et praetor opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam
proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque
meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam
ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam
accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere;
quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea
te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione
tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto, ut,
quibuscumque rebus poteris-- poteris autem plurimis--, prospicias
et consulas rationibus meis. Vides ex senatus consulto provinciam
esse habendam: si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam
mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis.
Quid in eo genere efficere possis, tui consilii est: ego te, quod
tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo. Pluribus verbis
ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret
aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret
ac non pro se ipsa loqueretur: hoc velim tibi persuadeas, si rationibus
meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam
voluptatem esse capturum.
|
| III. Scr.
Brundisii exeunte mense Maio a.u.c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
A. d. XI. Kalendas Iunias
Brundisium cum venissem, Q. Fabius Virgilianus, legatus tuus, mihi
praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad
quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio
firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere,
ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur:
id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi
sumus, sed tantus consensus senatus fuit, ut mature proficisceremur,
parendum ut fuerit, itaque fecimus. Nunc, quod a te petii litteris
iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit, ut,
quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is,
qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate
cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intelligant nec me
benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam
tradere. Ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in
senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites
esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse
facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum
fuisse: id si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas
copias, quas habuisti, quam minime imminueris; qua de re senatus
consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. Equidem pro
eo, quanti te facio, quidquid feceris, approbabo, sed te quoque
confido ea facturum, quae mihi intelliges maxime esse accommodata.
Ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisii exspectabam eumque ante
Kalendas Iunias Brundisium venturum arbitrabar; qui cum venerit,
quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.
|
| IV. Scr.
Brundisii Nonis Iuniis a.u.c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
Pridie Nonas Iunias, cum
essem Brundisii, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L.
Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles: eum sane exspectabam,
ut ea, quae a te afferret, quam primum cognoscerem. Meum studium
erga te et officium, tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum,
tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero
tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. Mihi et
Q. Fabius Virgilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius
Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis
iam antea iudicarum maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime
scriptum suavissimum misisti. Mea in te omnia summae necessitudinis
officia constabunt; nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere
coepisti, quotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones
necessariorum tuorum--duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn.
Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum--collegiique
coniunctio, praesertim tam honorifice a te approbata, non mediocre
vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas.
Sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura
et ipse operam dabo te ut quam primum videam. Quod scribis tibi
manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar,
est gratum.
|
| V. Scr.
Trallibus a. d. VI. Kal. Sext. a.u.c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
Tralles veni a. d. VI.
Kal. Sextilis. Ibi mihi praesto fuit L. Lucillius cum litteris mandatisque
tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec,
ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve
mittere; ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi Lucillium
diligenter. Nunc, quoniam et tu ita sentis--scribis enim, quae de
nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint,
tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse--et
re vera confirmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum
supervacanea est, eam partem orationis praetermittam; tibi tamen
agam, ut debeo, gratias, animadverti enim et didici ex tuis litteris
te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres praestitueresque
et praeparares quodammodo omnia, quo mea ratio facilior et solutior
esse posset. Hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam,
sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque
esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui
scire possint me tibi esse amicissimum; quod quibus adhuc non satis
est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc amino esse quam non
intelligere videntur; sed profecto intelligent, neque enim obscuris
personis nec parvis in causis res agetur. Sed haec fieri melius
quam dici aut scribi volo. Quod itinerum meorum ratio te nonnullam
in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia,
ea res sic se habet: Brundisii cum loquerer cum Phania, liberto
tuo, veni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem
provinciae primum esse venturum, quo to maxime velle arbitraretur;
tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum
tibi, si ad illam maritimam partem provinciae navibus accessissem;
dixi me esse facturum, itaque fecissem, nisi mihi L. Clodius noster
Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laodiceae fore ad
meum adventum: erat id mihi multo brevius multoque commodius, cum
praesertim te ita malle arbitrarer; tua ratio postea est commutata.
Nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium
exponam: pr. Kalendas Sextiles puto me Laodiceae fore; perpaucos
dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur,
commorabor; deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter Idus Sextiles
putem me ad Iconium fore. Sed, si quid nunc me fallit in scribendo--procul
enim aberam ab re ipsa et a locis--, simul ac progredi coepero,
quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi
nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. Oneris tibi imponere
nec audeo quidquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit,
utriusque nostrum magni interest, ut te videam ante, quam
decedas: quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te
omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris
rebus nihil sum ante mandaturus per litteras, quam desperaro coram
me tecum agere posse. Quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum
tu abesses, ante adventum meum provincia, praeesset, eum ego Ephesi
vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus
sum, nec ex eo quidquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret.
Ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror
noluisse.
|
| VI. Scr.
in castris ad Iconium pr. Kal. Sept. a. u. c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
Cum meum factum cum tuo
comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam
tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo. Ego enim Brundisii
quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga to perspexisse
et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae
maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem; cum ille
mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse, quam si ad
Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et
ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum.
Idem ego; cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi
coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer,
dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset,
primum venirem; tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere
a me petivit, ut Laodiceam protinus irem; te in prima provincia
velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem,
quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum
fuisse--quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego
Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares
decedere--; respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem
libentius, quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae:
itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras
misi, quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te
esse perlatas. Hoc ego meo facto valde detector, nihil enim potuit
fieri amantius; considera nunc vicissim tuum: non modo ibi non fuisti,
ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te
ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum
lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum iis,
qui, quo animo inter nos simus, ignorant, alieni hominis, ut levissime
dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi
esse videatur. Ac mihi tamen, antequam in provinciam veni, redditae
sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas,
tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi afferebas, cum interea,
credo equidem, malevoli homines--late enim patet hoc vitium et est
in multis--. sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari
meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam, qui te
forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent,
quam posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem
fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent. Horum ego
sermone non movebar, quin etiam, credas mihi velim, si quid tu ageres,
levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa
videretur, prope iam undecim mensum provinciam factam esse gaudebam,
si absenti mihi unius mensis labor detractus esset: illud, vere
dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tres cohortes,
quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem
fero, quod, te ubi visurus sim, nescio, eoque ad te tardius scripsi,
quod quotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem
ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem.
Itaque virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum
evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortes traderes,
ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negotii gerere possem:
in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra
et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero; sed plane,
quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari
quidem possum. Ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui
intelligant, curabo: de tuo in me animo iniquis secus existimandi
videris nonnihil loci dedisse; id si correxeris, mihi valde gratum
erit. Et, ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia
convenias, ego in provinciam veni pridie Kalendas Sextiles, iter
in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie
Kalendas Septembres. Nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris,
si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime
fieri possit et quo die.
|
| VII. Scr.
Laodiceae circiter Id. Februarias a.u.c. 704.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
Pluribus verbis ad te
scribam, cum plus otii nactus ero: haec scripsi subito, cum Bruti
pueri Laodiceae me convenissent et se Romam properare dixissent;
itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras.
Legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt,
quod eorum aedificationem litteris meis impedissem; eadem autem
epistula petebas, ut eos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad
facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod
eos tributa exigere vetarem, priusquam ego re cognita permisissem;
genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non possem,
nisi cum ad hiemem me ex Cilicia recepissem. Ad omnia accipe et
cognosce aequitatem expostulationis tuae: primum, cum ad me aditum
esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid
habuit iniquitatis me scribere, ne facerent, antequam ego rem causamque
cognossem? Non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis: quasi
vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint.
"Tam longe?" inquis. Quid? cum dabas iis litteras, per quas mecum
agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non
eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule;
quas enim litteras afferebant, ut opus aestate facere possent, eas
mihi post brumam reddiderunt. Sed scito et multo plures esse, qui
de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te
velle existimem, esse facturum. De Appianis hactenus. A Pausania,
Lentuli liberto, accenseo meo, audivi, cum diceret te secum esse
questum, quod tibi obviam non prodissem. Scilicet contempsi te,
nec potest fieri me quidquam superbius! cum puer tuus ad me secunda
fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum
nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem,
tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum,
tibi obviam misi. Mandavi utrique eorum, ut ante ad me excurrerent,
ut tibi obviam prodire possem: currens Lepta venit mihique nuntiavit
te iam castra praetergressum esse; confestim Iconium veni; cetera
iam tibi nota sunt. An ego tibi obviam non prodirem, primum Ap.
Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput
est, amico? qui in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam,
quam honos meus et dignitas postulat. Sed haec hactenus: illud idem
Pausania dicebat te dixisse: "quid? Appius Lentulo, Lentulus Ampio
processit obviam, Cicero Appio noluit?" Quaeso, etiamne tu has ineptias,
homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo
rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime
putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam
ornamenta virtutis existimas? Cum ea consecutus nondum eram, quae
sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam
sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar:
postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil
neque ad honorem neque ad gloriam acquirendum putarem, superiorem
quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum. Nec mehercule
aliter vidi existimare vel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui umquam
fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono: tu si aliter
existimas, nihil errabis, si paullo diligentius, ut, quid sit eég¡neia,
quid sit nobilitas, intelligas, Athenodorus, Sandonis filius, quid
de his rebus dicat, attenderis. Sed, ut ad rem redeam, me tibi non
amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim: profecto omnibus
officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis iudicare. Tu autem
si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris,
quam ego tua laborarim, libero te ista cura:
-- pŽr' ¦moige xaÜ lloi, oá x¡ me tim®sousi, m‹lista
d¢ mhtÛeta Zeæw.
Si autem natura es filaÛtiow,
illud non perficies quo minus tua causa velim, hoc assequere, ut,
quam in partem tu accipias, minus laborem. Haec ad te scripsi liberius
fretus conscientia officii mei benevolentiaeque, quam a me certo
iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.
|
| VIII. Scr.
in castris in agro Mopsuhestiae a. d. VIII. Idus Octobres a.u.c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
Etsi, quantum ex tuis
litteris intelligere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem
esses, lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium,
tamen, cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses,
faciendum mihi putavi, ut tuis litteris brevi responderem. Sed prima
duo capita epistulae tuae tacita mihi quodammodo relinquenda sunt;
nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu
et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque pro tribunali,
cum aliquid ageretur, et nonnullis in conviviis intelligi potuisse.
Hoc totum nihil esse possum intelligere; sed, cum sit nihil, ne
qui dicatur quidem intelligo: illud quidem scio, meos multos et
illustres et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum
tua summa laude et cum magna significatione nostrae familiaritatis
ad te vere potuisse deferri. Nam, quod ad legatos attinet, quid
a me fieri potuit aut elegantius aut iustius, quam ut sumptus egentissimarum
civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim
ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum
tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae cum essem, multarum
civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis
magnos, cum solvendo civitates non essent. Hic ego multa simul cogitavi.
Primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur,
urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque
me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse: primum
Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio--in
ea enim civitate mentio facta est--, sed sua sponte esse laudatum;
deinde me ita vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes
Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse [me] ullum tempus
laudandi ant locum dari; studia mihi eorum placere, quod in te bene
merito grati essent, consilium totum videri minime necessarium;
si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si
qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo,
non permissurum, si infinito. Quid in me reprehendi potest? nisi
quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas
legationes impediendas esse accommodatum. Iam non tam mihi videntur
iniuriam facere ii, qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc
disputationem patent. Romae composui edictum; nihil addidi, nisi
quod, publicani me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo
edicto totidem verbis transferrem in meum. Diligentissime scriptum
caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum: quo in
capite sunt quaedam nova, salutaria civitatibus, quibus ego magno
opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse
aliquid, in quo te offenderem, tralaticium est. Neque enim eram
tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui, et tibi
non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato,
sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias
agerent, mittebantur; neque, cum edixi, ne quis iniussu meo proficisceretur,
exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent;
nam id est maxime in tuis litteris irridendum; quid enim erat, quod
me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laodicea
usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium,
quae cis Taurum sunt, omniumque earum civitatum magistratus legationesque
convenirent? nisi forte postea coeperunt legare, quam ego Taurum
transgressus sum: quod certe non ita est; cum enim Laodiceae, cum
Apameae, cum Synnadis, cum Philomelii, cum Iconii essem, quibus
in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes
erant constitutae. Atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu
legationum ant minuendo ant remittendo decrevisse nihil, nisi quod
principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum
et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque
ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii; ego autem, cum
hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus,
ut levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime her magistratus
suos, non potui in illo sumptu non necessario negligens esse. Tu,
si istiusmodi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere;
si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant,
aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale.
Ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non
ad generum tuum neque ad libertum Brundisii neque ad praefectum
fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem. Quare
potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia
gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis
tollere: "disputabant; ego contra disserebam: dicebant; ego negabam."
An mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod,
cum me Laodiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti? quod iisdem
diebus meus conventus erat Apameae, Synnadae, Philomelii, tuus Tarsi?
Non dicam plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari:
illud dicam, ut sentio: si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis,
tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen,
quod audis, culpa nonnulla est. Mea ratio in tota amicitia nostra
constans et gravis reperietur; quod si qui me astutiorem fingit,
quid potest esse calidius quam, cum te absentem semper defenderim,
cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a
te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo
me absentem deserere possis? Unum genus excipio sermonis, in quo
persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si aut legatorum
tuorum cuipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur:
quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut
gravius diceretur aut in plures, quam mecum Corcyrae Clodius est
locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate
minus felicem, fuisse. Hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam
existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam,
sed non valde repressi. Si quis est, qui neminem bona fide in gratiam
putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat
suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem
quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine
institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum
recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum
habere non curo. Liberalitas tua, ut hominis nobilissimi, latius
in provincia patuit: nostra si angustior est--etsi de tua prolixa
beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam
tristitiam temporum--, non debent mirari homines, cum et natura
semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus,
quibus alii moventur, iisdem ego movear, me esse acerbum sibi, ut
sim dulcis mihi. De rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum
per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata
curae fore; in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne
quid mihi ad hoc negotii aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque,
nostrum collegam et familiarem, roges, ut, si umquam mea causa quidquam
aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua
mihi nihil potest esse inimicius. De nostris rebus quod scire vis,
Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi
postridie eius diei, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae. Si
quid egero, scribam ad te, neque domum umquam ad me litteras mittam,
quin adiungam eas, quas tibi reddi velim. De Parthis quod quaeris,
fuisse nullos puto; Arabes qua fuerunt admixto Parthico ornatu,
dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum. Tu
velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis
et de omni rei publicae statu, de quo sum sollicitus eo magis, quod
ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.
|
| IX. Scr.
Laodiceae mense Februario (inter Idus et VI. Kal. Mart.) a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.
Vix tandem legi litteras
dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, officii, diligentiae. Aspectus
videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit: nam, quas
ex itinere, antequam ex Asia egressus es, ad me litteras misisti,
unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum
aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae
constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero
litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique
in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus,
esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum tuos
videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus
officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. Itaque
quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum,
si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri
possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum! tu vero facile facies;
nihil est enim, quod studio et benevolentia vel amore potius effici
non possit. Ego, etsi et ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis
per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris
de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero
ob eam causam, quo ipse facilius consequerer--nam id quidem 'Epixoæreion
est--, sed mehercule, quod tua dignitas atque amplitudo mihi est
ipsa cara per se: quare, quoniam plures tu habes quam ceteri, quos
scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes,
si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus
eris, quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. Longi subsellii,
ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item
unum alterumve diem abstulerit--quid enim potest amplius?--, tua
tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me
diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia afficiar, mittito.
Et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas:
cum ipsam cognitionem iuris augurii consequi cupio, tum mehercule
tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector. Quod
autem a me tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est,
quonam te remunerer potissimum genere; nam profecto non est meum,
qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere,
ut negligens in scribendo fuisse videar, praesertim cum id non modo
negligentis, sed etiam ingrati animi crimen futurum sit. Verum haec
videbimus: illud, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque
et pro nostra non instituta, sed iam inveterata amicitia cures et
enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque
decernatur. Omnino serius misi litteras, quam vellem, in quo cum
difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus
incidisse credo meas litteras; sed id feci adductus auctoritate
et consilio tuo, idque a me recte factum puto, quod non statim,
ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque
confectis litteras miserim. Haec igitur tibi erunt curae, quemadmodum
ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.
|
| X. Scr.
Laodiceae mense Maio (inter Kal. et Nonas) a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.
Cum est ad nos allatum
de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter
primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam
accidere potuit, tamen, ut me collegi, cetera mihi facillima videbantur,
quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam multaque
mihi veniebant in mentem, quamobrem istum laborem tibi etiam honori
putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum
triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam: quod
tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies
sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum;
ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer
ut inimicos tuos poeniteat intemperantiae suae. De me tibi sic contestans
omnes deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate--malo enim
ita dicere, quam pro salute--in hac provincia, cui tu praefuisti,
rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis,
ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia
atque partes. Omnia volo a me et postules et exspectes: vincam meis
officiis cogitationes tuas. Q. Servilius perbreves mihi a te litteras
reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt, iniuriam enim
mihi fieri putabam, cum rogabar. Nollem accidisset tempus, in quo
perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus
facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem--quamquam in consuetudine
quotidiana perspexisti, sicuti perspicies--; sed, quoniam accidit,
si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus
confitebor. Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari
fide, cuius tui beneficii sum ego testis, praestat tibi memoriam
benevolentiamque, quam debet: qui cum maximis suis rebus coactus
a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens
iam navem Epheso Laodiceam revertit. Talia te cum studia videam
habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non possum, quin tibi
amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero effeceris, ut censor
creere, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi
solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum.
Illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum
hic tibi satisfecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam
navare possimus. Quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis
scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt,
eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis: itaque capio
magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla,
sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere
etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga
fortes et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces
est laborum et vigiliarum mearum; illud vero mihi permirum accidit,
tantam temeritatem fuisse in eo adolescente, cuius ego salutem duobus
capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis
suscipiendis oblivisceretur patroni omnium fortunarum ac rationum
suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis
redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa deessent. Cuius sermo
stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro,
perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te. Ego
autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem
diremissem, quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio
dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae
fuit. Sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et
dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum expostulandi,
purgandi autem mei necessarium. Ubi enim ego cuiquam legationi fui
impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo
potui, si te palam odissem, minus, quod tibi obesset, facere, si
clam, magis aperte inimicus esse? Quod si essem ea perfidia, qua
sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non
fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo
tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocendi. Ad me
adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos
sumptus legatis decerni: quibus ego non tam imperavi quam censui
sumptus legates quam maxime ad legem Corneliam decernendos, atque
in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes civitatum, in
quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum induxit; te autem
quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! non modo sublatos
sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent,
repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse.
Quererer tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare
me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse
rectius. Itaque nihil de te, quod credideris; de me, quamobrem non
debueris credere, pauca dicam: nam, si me virum bonum, si dignum
iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni
animi, non minimi consilii in maximis rebus perspectum habes, nihil
in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia,
sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere; sin autem me astutum
et occultum libet fingere, quid est, quod minus cadere in eiusmodi
naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam
aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi
defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil
obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum
sit, ad nocendum levissimum? Quid erat autem, cur ego in te tam
implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi
prope necesse esset eas agere partes, inimicum mihi fuisse cognossem?
Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in
consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire
voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo
non exspectationem tuam diligentia mea vicerim? Quod si id est maxime
astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat
utilius, quid commodis meis aptius, quam hominis nobilissimi atque honoratissimi
coniunctio, cuius opes ingenium, liberi affines propinqui mihi magno
vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in
expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia
secutus sum. Quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor,
quanta sunt! studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio
vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores. Atque
haec domestica: quid illa tandem popularia? reditus illustris in
gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione
perfidiae, amplissimi sacerdotii collegium, in quo non modo amicitiam
violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne cooptari quidem
sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus. Quae
ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit
aut facere potuit ant debuit, quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae
filiae? Etenim, si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem,
memet ipsum mihi per illum restitutum puto; si consuetudinis iucunditas,
quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?
si illa amoris atque officii signa, quid mihi ille non commisit?
quid non mecum communicavit? quid de se in senatu, cum ipse abesset,
per quemquam agi maluit? quibus ille me rebus non ornatum esse voluit
amplissime? qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem
meam pro Milone adversante interdum actionibus suis? quo studio
providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me
consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? Quibus
quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit,
non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti,
sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet.
Huius igitur filius cum sit gener tuus cumque praeter hanc coniunctionem
affinitatis, quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intelligam,
quo tandem animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras
is miserit, quibus, etiamsi tibi, cui sum amicissimus, hostis essem,
placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem
nutumque converterem. Sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse
verbis, quam necesse fuit, scripta sunt: nunc ea, quae a me profecta
quaeque instituta sunt, cognosce. -----------------------------atque
haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo;
te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus
officia, quae sunt maximi animi summique consilii, tibi diligentius
et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo.
|
| XI. Scr.
in castris ad Pyramum mense Iunio (post Nonas) a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO, ut spero, CENSORI S. D.
Cum essem in castris
ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae
duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat: earum in altera dies
erat ascriptus Nonarum Aprilium; in altera, quae mihi recentior
videbatur, dies non erat. Respondebo igitur superiori prius, in
qua scribis ad me de absolutione maiestatis. De qua etsi permulto
ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa--nihil
enim fuit clarius, non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de
insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet--, tamen eadem
illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius
loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar
tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam. Complexus igitur
sum cogitatione te absentem; epistulam vero osculatus, etiam ipse
mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus
ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse assentor
fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto.
Nec tam gloriosum exitum tui iudicii exstitisse, sed tam pravam
inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. "De ambitu vero, quid interest,"
inquies, "an de maiestate?" ad rem nihil; alterum enim non attigisti,
alteram auxisti; verumtamen ea est maiestas, ut Sulla voluit, ut
in quemvis impune declamari liceret, ambitus vero ita apertam vim
habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur; qui enim facta aut
non facta largitio ignorari potest? tuorum autem honorum cursus
cui suspectus umquam fuit? Me miserum, qui non affuerim! quos ego
risus excitassem! Sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis
litteris iucundissima fuerunt: unum, quod te ab ipsa re publica
defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium
civium copia tueri tales viros deberet, nunc vero eo magis, quod
tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam
orba civitas tales tutores complecti debeat; alterum, quod Pompeii
et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas: laetor virtute
et officio cum tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius
omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis,
celeriter, ut spero, civitatis. De mercenariis testibus a suis civitatibus
notandis, nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum
per Asiam decedam. Nunc ad alteram epistulam venio. Quod ad me quasi
formam communium temporum et totius rei publicae misisti expressam,
prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata--video enim et
pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, si quidem,
ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompeii ductum applicaverunt--tuumque
simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam,
mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis
tuis occupationibus mihi tamen rei publica statum per te notum esse
voluisti: nam augurales libros ad commune utriusque nostrum otium
serva; ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam,
ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar, nunc tamen, ut ipse polliceris,
pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnes exspectabo.
D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat
iam quisquam mecum tuorum praeter omnes meos, qui sunt omnes tui.
Stomachosiores meas litteras quas dicas esse, non intelligo: bis
ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo,
quod de me cito credidisses: quod genus querelae mihi quidem videbatur
esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. Sed, si, ut
scribis, eae litterae non fuerunt disertae, scito meas non fuisse;
ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu--libet
enim mihi iocari--, quod disertum non erit, ne putaris meum. Vale
et in censura--si iam es censor, ut spero--de proavo multum cogitato
tuo.
|
| XII. Scr.
Sidae a. d. III. Nonas Sextiles a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.
Gratulabor tibi prius--ita
enim rerum ordo postulat--, deinde ad me convertar. Ego vero vehementer
gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit,
absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior,
quo fortior amicus es quoque plura virtutis, industriae ornamenta
in te sunt, eo mirandum est magis, nullam ne in tabellae quidem
latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet:
non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium; nihil
iam sum pridem admiratus magis. De me autem, suscipe paullisper
meas partes et eum te esse finge, qui sum ego: si facile inveneris,
quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. Ego vero velim mihi
Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere
evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse,
ut agerentur eo tempore, spero omnino cum aliqua felicitate et opto,
verumtamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur
quam opportunitas temporis: itaque, quemadmodum expediam exitum
huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere
quidquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis rosequeris,
neque non me tamen mordet aliquid. In quo unum non vereor, ne tu
parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta,
quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me
ne referrent, agerent, quod probassent. In hoc autem mihi illud
occurrit: "quid tu igitur, si affuisses?" rem probassem, de tempore,
nihil te invito, nihil sine consilio egissem tuo. Vides sudare me
iamdudum laborantem, quomodo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, ut
te non offendam: leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor
tractasse causam difficiliorem. Sic habeto tamen: nisi iam tunc
omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem,
tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse,
tamen hac mihi affinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed
acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem. Decedenti
mihi et iam imperio annuo terminato ante d. III. Nonas Sext., cum
ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius esset, litterae a
meis sunt redditae: dixi statim Servilio--etenim videbatur esse
commotus--, ut omnia a me maiora exspectaret; quid multa? benevolentior
tibi, quam fui, nihilo sum factus, diligentior ad declarandam benevolentiam
multo; nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me, ut caverem,
ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic affinitas
nova nunc curam mihi affert cavendi, ne quid de summo meo erga te
amore detractum esse videatur.
|
| XIII. Scr.
in Asia mense Septembri a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.
Quasi divinarem tali
in officio fore mihi aliquando expetendum studium tuum, sic, cum
de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen
vere: plus, quam acceperas, reddidisti; quis enim ad me non perscripsit
te non solum auctoritate, oratione, sententia tua, quibus ego a
tali viro contentus eram, sed etiam opera consilio, domum veniendo
conveniendis meis nullum onus officii cuiquam reliquum fecisse?
Haec mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec
laborantur; insignia enim virtutis multi etiam sine virtute assecuti
sunt, talium virorum tanta studia assequi sola virtus potest. Itaque
mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil
est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus
est; nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem
sentimus, et in quotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque
colimus. Vellem ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnes tuos
facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua
permotus animi divinatione non despero. Sed hoc nihil ad te; nostrum
est onus. Illud velim sic habeas, quod intelliges, hac re novata
additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur
addi posse, quam quidquam esse detractum. Cum haec scribebam, censorem
iam te esse sperabam: eo brevior est epistula et, ut adversus magistrum
morum, modestior.
|
|