Epistularum Ad Familiares M. Tullii Ciceronis

Liber Secundus
Ad C. Curionem et Ceteros

To jump straight to a specific letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll down to the beginning of Letter I:
Letter: 01, 02, 03, 04, 05, 06, 07, 08, 09, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19.

Epistulae I - XIX

   I. Scr. Romae a.u.c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

   Quamquam me negligentiae nomine suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum, quam iucundum requiri, praesertim cum, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbreves accepi. Quare, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis. Sed de litteris hactenus; non enim vereor, ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. Ego te afuisse tamdiu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breve est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: tanta est exspectatio vel animi vel ingenii tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos confirmatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis, et, quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo, ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. Quare hoc ammo in nos esse debebis, ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adolescentia tua conquiescat.

   II. Scr. Romae a.u.c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

   Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei, patre tuo, clarissimo viro, qui cum suis laudibus, tum vero te filio superasset omnium fortunam, si ei contigisset, ut te ante videret, quam [a] vita decederet; sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium di fortunent: me certe habebis, cui et carus aeque sis et iucundus, ac fuisti patri.

   III. Scr. Romae a.u.c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

   Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quidquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset integrum: equidem quid sentiam, aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam, quid senserim, ut, si quando--quod nolim--displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari; brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio, fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus: quorum neque facultatem quisquam admiratur--est enim copiarum, non virtutis--neque quisquam est quin satietate iam defessus sit. Sed aliter, atque ostenderam, facio, qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; quare omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. Summa scito in exspectatione te esse eaque a te exspectari, quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt; ad quae si es, ut debes, paratus--quod ita esse confido--, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et cives tuos universos et rem publicam afficies: illud cognosces profecto, nihil te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.

   IV. Scr. Romae a.u.c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

   Epistolarum genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentes, si quid esset, quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset: tu huius generis litteras a me profecto non exspectas; tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistolarum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti, non intelligo. Iocerne tecum per litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? quid est, quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem, nisi de re publica? atqui in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae sentio, audeam neque ea, quae non sentio, velim scribere. Quamobrem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula, qua soleo, teque ad studium summae laudis cohortabor; est enim tibi gravis adversaria constituta et parata, incredibilis quaedam exspectatio, quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis ease elaborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem, et hoc, quidquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei.

   V. Scr. Romae a.u.c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

   Haec negotia quomodo se habeant, ne epistula quidem narrare audeo. Tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor, vel quia non vides ea, quae nos, vel quod excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario sermone, sed et clarissima et una omnium voce perfertur. Unum illud nescio, gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui, non quo verear, ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule, ne, cum veneris, non habeas iam, quod cures: ita sunt omnia debilitata ac iam prope exstincta. Sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; quare cetera cognosces ex aliis. Tu tamen, sive babes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita, quae esse in eo civi ac viro debent, qui sit rem publicam afflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus.

   VI. Scr. Romae a.u.c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

   Nondum erat auditum te ad Italiam adventare, cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi; sed tamen, cum appropinquare tuus adventus putaretur et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur, ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus. Ego; si mea in te essent officia solum, Curio--tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent--, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem, grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam beneficii loco numerare videatur; sed, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium, neque enim sum veritus, ne sustinere tua in me vel innumerabilia beneficia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tantam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque illustrare posset. Ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non officii solum fructum, sed etiam pietatis laudem debere quaerere, neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi est honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi: huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intelligo, ut nihil sit praeterea nobis requirendum. Habemus haec omnia: bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intelligere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam; dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum, quos proposui, moderator quidam et quasi gubernator, qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus, non haberemus: quamobrem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso, quod tam vehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem; mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris, ut eundem te facile agnoscam fuisse in laude mea, qui fueris in salute. Ego ni te videre scirem, cum ad te haec scriberem, quantum onus officii sustinerem quantoque opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non modo contentione, sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem: nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. Unum hoc sic habeto: si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda, eam autem unius tuo studio me assequi posse confido.

   VII. Scr. in castris ad Pindenissum a.d. XII. Kal. Ianuar. a.u.c. 703.

M. CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL.

   Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla negligentia praetermissa est--longe enim absum, audio sero--; sed tibi et gratulor et, ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus, exopto teque hortor, ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia: nemo est, qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere, si te audies. Non scribo hoc temere: cui scribam, video; novi animum, novi consilium tuum; non vereor, ne quid timide, ne quid stulte facias, si ea defendes, quae ipse recta esse senties. Quod in rei publicae tempus non incideris, sed veneris--iudicio enim tuo, non casu in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum--, profecto vides; quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. Sed, amabo te, cura et cogita, nihil novi, sed illud idem, quod initio scripsi: tecum loquere, te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera: alteri qui melius consilium dare possit quam tu, non facile inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego non assum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei, consilio te ut possem iuvare. Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa, cognosces ex iis litteris, quas Thrasoni, liberto tuo, dedi. Te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro, ne patiare quidquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi, cum te tribunum pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum quasi a senatore nobilissimo, adolescente etiam gratiosissimo, nunc a tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi-- quod solet esse difficilius--, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas eaque mihi condicio maneat, qua, profectus sum: hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

   VIII. Scr. Athenis pridie Nonas Quintiles a.u.c. 703.

M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO.

   Quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata, ut Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat? vide, quantum tibi meo iudicio tribuam--nec mehercule iniuria; politichoteron enim te adhuc neminem cognovi--: ne illa quidem curo mihi scribas, quae maximis in rebus rei publicae geruntur quotidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit: scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor; quare ego nec praeterita nec praesentia abs te, sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente, futura exspecto, ut, ex tuis litteris cum formam rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit, scire possim. Neque tamen adhuc habeo, quod te accusem; neque enim fuit, quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio complures dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum: quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia, quae providenda sunt in re publica, et animo et consilio paratum. Quare da te homini: complectetur, mihi crede; iam iidem illi et boni et mali cives videntur, qui nobis videri solent. Ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde pridie Nonas Quinctiles, cum hoc ad te litterarum dedi. Tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio, tum nihil magis, quam ne tempus nobis provinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia: quod quando et quomodo et per quos agendum sit, tu optime constitues.

   IX. Scr. in Cilicia mense Octobri (ante III. Id.) a.u.c. 703.

M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR. DES.

   Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti, tum etiam sperata tua dignitate, serius non negligentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. Et cum gratulor, tum vero, quibus verbis tibi gratias agam, non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quemadmodum scripseras ad me, quem semper ridere possemus. Itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum--scis, quem dicam--egique omnes illos adolescentes, quos ille actitat. Difficile est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer: non edepol, quantam rem egeris, neque, quantum facinus feceris; quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud: incredibile hoc factu obiicitur; repente vero incessi "omnibus laetitiis laetus"; in quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam: ego voluptatem animi nimiam...; quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te, cum primum ero aliquid nactus otii. Te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum, sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum poeniteret.

   X. Scr. in castris ad Pindenissum a.d. XVII. Kal. Decembr. a.u.c. 703.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR. DES.

   Tu vide, quam ad me litterae non perferantur--non enim possum adduci, ut abs te, posteaquam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis: de te, quia, quod sperabam, de Hillo--balbus enim sum--, quod non putaram--; atqui sic habeto nullam me epistolam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt, ex quo vereor, ne idem eveniat in meas litteras: equidem numquam domum misi unam epistolam, quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quidquam nec carius. Sed--balbi non sumus--ad rem redeamus. Ut optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negotii, quod esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit: nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri-- multum est enim in his locis: "hicine est ille, qui urbem? quem senatus?" nosti cetera--; cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divortiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus provinciam acceperat; interea cum meis copiis omnibus vexavi Amanienses, hostes sempiternos: multi occisi capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta et incensa; ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum--quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum--, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem; ibi quintum et vicesimum iam diem aggeribus, vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis operibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi, quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesentia scripsi, ut sperares te assequi id, quod optasses. Sed, ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore: quare, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia, tum etiam futura magis exspecto: quare, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.

   XI. Scr. in provincia pridie Nonas Apriles a.u.c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

   Putarasne umquam accidere posse, ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur: mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti, ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus. De pantheris, per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat; itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. Sed tamen sedulo fit, et in primis a Patisco: quidquid erit, tibi erit, sed, quid esset, plane nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua: ipse dies me admonebat, scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.

   XII. Scr. in Cilicia mense Iunio (inter Non. et V. Kal..) a.u.c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

   Sollicitus equidem eram de rebus urbanis: ita tumultuosae conciones, ita molestae Quinquatrus afferebantur--nam citeriora nondum audiebamus--; sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in iis molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum, sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum; quare etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae, quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane veniam: hoc melius quam tu facere nemo potest. Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit: iter habebant ad Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive: omnis peregrinatio--quod ego ab adolescentia iudicavi--obscura et sordida est iis, quorum industria Romae potest illustris esse; quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno sermone nostro omnes fructus provinciae non confero. Spero me integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda, quam est ex conservata provincia. "Spem triumphi?" inquis: satis gloriose triumpharam; non essem quidem tamdiu in desiderio rerum mihi carissimarum. Sed, ut spero, propediem te videbo: tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.

   XIII. Scr. Laodiceae inter Kal. et Nonas Maias a..u.c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

   Raras tuas quidem--fortasse enim non perferuntur--, sed suaves accipio litteras, vel quas proxime acceperam, quam prudentes! quam multi et officii et consilii! etsi omnia sic constitueram mihi agenda, ut tu admonebas, tamen confirmantur nostra consilia, cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri. Ego Appium--ut saepe tecum locutus sum--valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse, ut simultatem deposuimus, sensi, nam et honorificus in me consul fuit et suavis amicus et studious studiorum etiam meorum; mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam xvmixòs m‹rtus, ut opinor, accedit Phania, et mehercule etiam pluris eum feci, quod te amari ab eo sensi. Iam me Pompeii totum esse scis; Brutum a me amari intelligis: quid est causae, cur mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis propinquis affinibus amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegii laude et scientia studiosum mei? haec eo pluribus scripsi, quod mihi significabant tuae litterae subdubitare te, qua essem erga illum voluntate. Credo te audisse aliquid: falsum est, mihi crude, si quid audisti. Genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem nonnullam habet cum illius administratione provinciae: ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione me ab eo discrepare; nihil autem feci umquam neque dixi, quod contra illius existimationem esse vellem, post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo. Erat in eadem epistula "veternus civitatis": gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo chirographo. Quid ais? Caesarem nunc defendit Curio? quis hoc putarat praeter me? nam, ita vivam, putavi. Di immortales? quam ego risum nostrum desidero! mihi erat in animo, quoniam iurisdictionem confeceram, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Nonis Maiis et, cum primum aestiva attigissem militaremque collocarem, decedere ex senatus consulto: cupio te aedilem videre miroque desiderio me urbs afficit et omnes mei tuque in primis.

   XIV. Scr. Laodiceae mense Februario a.u.c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

   M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam, tum propter singularem modestiam: eius negotium sic velim suscipias, ut si esset res mea. Novi ego vos, magnos patronos: hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit; sed in hoc homine nullam accipio excusationem: omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fadius uti volet. Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero in primisque, quid agas, scire cupio; nam iamdiu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos afferebatur.

   XV. Scr. in Cilicia ineunte mense Sextili (III. Nonas?) a.u.c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

   Non potuit accuratius agi nec prudentius, quam est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, assensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus: quare scito me sperare ea, quae sequuntur; ad quae tu te para. Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea, quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant. Quid, si meam legas, quam ego tum ex tuis litteris nisi ad Appium? sed quid agas? sic vivitur. Quod actum est, di approbent: spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit. Res publica me valde sollicitat: faveo Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum; sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius, in qua tu non valde te iactas, districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es. Ego de provincia decedens quaestorem Caelium praeposui provinciae. "Puerum?" inquis. At quaestorem, at nobilem adolescentem, at omnium fere exemplo. Neque erat superiore honore usus, quem praeficerem: Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari non poterat: quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem; fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse; denique nunc sollicitus non sum: si fratrem reliquissem, omnia timerem. Postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnes Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adolescentem non tam allicere volui, quam alienare nolui. Hoc tu meum consilium laudes necesse est, mutari enim non potest. De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat: tuae res gestae ita notae sunt, ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum. Ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.

   XVI. Scr. in Cumano mense Aprili (circ. Idus) a.u.c. 705.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO.

   Magno dolore me affecissent tuae litterae, nisi iam et ratio ipsa depulisset omnes molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum; sed tamen, quare acciderit, ut ex meis superioribus litteris id suspicarere, quod scribis, nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum? quae non meum animum magis sollicitum habent quam tuum; nam non eam cognovi aciem ingenii tui, quod ipse videam, te id ut non putem videre: illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut tam inconstantem, ut collectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem. Quod est igitur meum "triste consilium"? ut discederem fortasse in aliquas solitudines? nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium; accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperii, quo appellor: eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem; sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum: quod cum ita esset, nihil tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi; sed mea praediola tibi nota sunt: in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim; quod autem in maritimis facillime sum, moveo nonnullis suspicionem velle me navigare, quod tamen fortasse non nollem, si possem ad otium; nam ad bellum quidem qui convenit? praesertim contra eum, cui spero me satisfecisse, ab eo, cui iam satisfieri nullo modo potest. Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, cum in Cumanum mihi obviam venisti: non enim te celavi sermonem T. Ampii; vidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem: nonne tibi affirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile [me] exiturum? Quid ergo accidit, cur consilium mutarem? nonne omnia potius, ut in sententia permanerem? Credas hoc mihi velim, quod puto te ita existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere, nisi ut homines aliquando intelligant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia: huius me constantiae puto fore ut numquam poeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset: hoc nostra laus erit illustrior, quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror. Nec me ista terrent, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur; nulla est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur, quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis, quae tu me mones ut caveam, redemissem. Filio meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam memoriam nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus. Nam, quod rogas, ut respiciam generum meum, adolescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias, quanti cum illum, tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua contraxerat, liberum? Velim quaeras, quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihi ipsi socero non honestos. Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quidquam astute cogito: si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies in quibus nos consedisse audies. Sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus: recordor enim desperationes eorum, qui senes erant adolescente me; eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. Velim ita sit; sed tamen.... Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur-- hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere--. De Dolabella quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur. Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut amicitia nostra et tua fides postulabit.

   XVII. Scr. Tarsi a.d. XVI. Kal. Sextiles a.u.c. 703.

M. CICERO IMP. S. D. CN. SALLUSTIO PROQUAEST.

   Binas litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a.d. XVI. Kal. Sextiles: his ego ordine, ut videris velle, respondebo. De successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. Quin ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. Commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. Ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire. De rationibus referendis, non erat incommodum te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo. Quod scribis, Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse: Parthi transierint necne, praeter te video dubitare neminem; itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio sermone dimisi. Rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, teruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. Quod scribis ad me de drachmum CCCICCC, nihil est, quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est, a quaestore curetur. Quod quaeris, quid existimem de legionibus, quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam, venturaene essent: nunc mihi non est dubium, quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint; Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit, ut cum legionibus iret. Uni epistolae respondi; venio ad alteram. Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem: in quo mihi voluntas non deest, sed locus esse videtur tecum expostulandi; solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret; permulti enim ad me detulerunt, cum magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo, quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quemadmodum tractarere, audiebam. Ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intelligebat eius belli periculum pertinere: tantum de auguratu filii sui scripsit ad me; in quo ego, misericordia commotus et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam, ut ei quam humanissime scriberem. Ille si omnis est malevolus--quod numquam existimavi--, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt: nam, ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sibi soli attribuit: se ait curasse, ut cum quaestu populi pecunia permutaretur; quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam se populo remisisse scribit; quod vero illius erat solius, id mecum communicat: "equitibus auxiliariis", inquit, "cum amplius frumenti postularemus"; illud vero pusilli animi et ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem, sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui sunt, deteriores fiunt rogati; sed tibi morem gessi: litteras ad eum scripsi, quas cum acceperis, facies, quod voles.

   XVIII. Scr. Laodiceae ineunte mense Maio a.u.c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PROPRAET.

   Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam, quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur; sed mihi magis magisque quotidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, graves te suscepturum inimicitias, si adolescens potens et nobilis a te ignominia affectus esset. Et hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem, ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. Nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tres fratres summo loco natos, promptos, non indisertos te nolo habere iratos, iure praesertim: quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore; tempora autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. Cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? qui si se dignum maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. Quae mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere: tu quod egeris, id velim di approbent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

   XIX. Scr. Tarsi a.d. X. Kal. Quinctiles a.u.c. 704.

M. TULLIUS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. C. CAELIO L. F. C. N. CALDO QUAEST.

   Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consuetudinem quoque accedere: postea, cum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar, ne id ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne ante, quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem; accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. X. Kal. Quinctiles, scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset, sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is, qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae. Quae cum essent incerta, existimavi tamen faciundum esse, ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem; quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris; nam, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Virgilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit: quamobrem, quaecumque a me ornamenta in te proficisci poterunt, proficiscentur, ut omnes intelligant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis; sed id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris, quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.

Go to Introduction
[Introduction]
Go to Liber Primus
[Liber I]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to Liber III
[Liber III]