| VII. Scr.
Romae mense Martio a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
Legi tuas litteras, quibus
ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias
de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile perspicias:
quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est,
si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter,
ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras
tecum quam saepissime colloquar. Quod si rarius fiet, quam tu exspectabis,
id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas
audeam temere committere: quoties mihi certorum hominum potestas
erit, quibus recte dem, non praetermittam. Quod scire vis, qua quisque
in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis: unum
illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta
et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, qui
te et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati
tuae simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam
fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam
te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas,
non tam memores essent virtutis tuae, quam laudis inimici. Quo quidem
tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum
tui, studiosum Lucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide
et animo singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis
tuae propter magnitudinem beneficii tui fortasse plerisque officii
maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae. Praeterea
quidem de consularibus nemini possum aut studii erga te aut officii
aut amici animi esse testis: etenim Pompeium, qui mecum saepissime
non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare
solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem
litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae
fuerunt. Mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non
iucunda solum, sed etiam admirabilis visa est; virum enim excellentem
et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum nonnihil suspicantem
propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum
illa epistola retinuisti, qui mihi cum semper tuae laudi favere
visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero
lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de
tuis ornamentis et commodis cogitare. Quare ea, quae scribam, sic
habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia
atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat,
quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de
ea perscripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis
omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum
studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere
posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi
possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream
atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperii dignitatis
Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege collocato te cum classe
atque exercitu proficisci Alexandream, ut, eam cum pace praesidiisque
firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum; ita fore, ut et per te restituatur,
quemadmodum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur,
quemadmodum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. Sed haec
sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines
de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus
et optamus, omnes te et sapienter et fortiter, si aliquid esset
offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos:
quare, quid assequi possis, non tam facile est nobis quam tibi,
cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare; nos quidem hoc
sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non
esse cunctandum, si dubium sit, non esse conandum. Illud tibi affirmo,
si rem istam ex sententia gesseris, fore, ut absens a multis, cum
redieris, ab omnibus collaudere, offensionem esse periculosam propter
interpositam auctoritatem religionemque video; sed ego te, ut ad
certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud,
quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio
tuo quam ex eventu homines esse facturos. Quod si haec ratio rei
gerendae periculosa tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si
rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias
ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis
et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae,
ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel negligendo impedires.
In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat, to facillime
optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum putavi
te scire oportere. Quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate,
de levitate et imbecillitate Clodii gratularis, minime miramur te
tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari: quamquam
est incredibilis hominum perversitas--graviore enim verbo uti non
libet--, qui nos, quos favendo in communi causa retinere potuerunt,
invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus
nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam
esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti,
sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat utrumque
praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus;
sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in
re publica nostra delectet, quam splendor offendat. Quod eo liberius
ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus,
sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti,
simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum
meae, in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia
perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi,
evolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam,
multum enim interest, utrum laus imminuatur, an salus deseratur;
me meae tamen ne nimis poeniteret, tua virtute perfectum est, curasti
enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de
fortuna videretur. Te vero emoneo cum beneficiis tuis, tum amore
incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus
fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi
tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas
cuiusquam iniuria. Magna est hominum opinio de te, magna commendatio
liberalitatis, magna memoria consulatus tui: haec profecto vides
quanto expressiora quantoque illustriora futura sint, cum aliquantum
ex provincia atque ex imperio laudis accesserit; quamquam te ita
gerere volo, quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut
haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te
exerceas sentiasque id, quod quia semper sperasti, non dubito quin
adeptus intelligas, te facillime posse obtinere summum atque altissimum
gradum civitatis: quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut
sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris
eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni
reliqua vita quibus crederes, quos caveres. Quod scribis te velle
scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sod contentio
dispar; nam, qui plus opibus, armis, potentia valent, profecisse
tantum mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum, ut
etiam auctoritate iam plus valerent: itaque perpaucis adversantibus
omnia, quae ne per populum quidem sine seditione se assequi arbitrabantur,
per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est
et decem legati et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum
est. Quod eo ad te brevius scribo, quia me status hic rei publicae
non delectat; scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus
a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi,
tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae rationem habendam
nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute. Quod mihi
de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque
et opto nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum,
eximia spe summae virtutis adolescentem, cum ceteris artibus, quibus
studuisti semper ipse, tun in primis imitatione tui fac erudias,
nulla enim erit hac praestantior disciplina: quem nos, et quia tuus
et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit,
in primis amamus carumque habemus.
|
| IX. Scr.
Romae exeunte mense Octobri a.u.c. 700.
M. CICERO S. D. P. LENTULO IMP.
Periucundae mihi fuerunt
litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem--quid
enim dicam benevolentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum
nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur?--;
quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu
quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti
sine nefario scelere non possunt, tibi autem multo notior atque
illustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti
fuimus, et una et Romae fuissemus: nam in eo ipso, quod te ostendis
esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer
exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione
rei publicae floruissemus--de qua ostendam equidem paullo post qui
sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae quaeris--,
sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me
consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo
certe, usus esses--quamquam tua quidem causa te esse imperatorem
provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut
debeo, laetor--, sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos
uberiores et praestantiores praesens capere potuisses; in eis vero
ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intelligis propter tuam
propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis
amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem,
quamquam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis
beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam
vim suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese, ea est enim
conatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis,
sed ne libertatis quidem partem reliquit. Te autem, etsi mallem
in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo
eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede, quam ego maximo
dolore cognoram; de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi
tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris. Certiorem te
per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse
in gratia teque id non reprehendere ascribis; Vatinium autem scire
te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim,
quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationem consiliorum
meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, initio rerum atque
actionum tuarum non solum meis, sed etiam rei publicae restitutum
putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in
te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae
te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito
ipsius debere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio
civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem.
Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in
nostris sermonibus collocutionibusque ipsi vidisti. Etsi iam primis
temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente
de reliqua nostra dignitate aut occulta nonnullorum odia aut obscura
in me studia cernebam; nam neque de monumentis meis ab iis adiutus
es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram
domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae, quamquam
erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a
me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis
eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt: quae cum viderem--neque
erant obscura--, non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam
erant illa grata, quae fecerant; itaque, quamquam et Pompeio plurimum,
te quidem ipso praedicatore ac teste, debebam et eum non solum beneficio,
sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen
non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re
publica pristinis permanebam. Ego sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaret
P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna
et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi
me eam M. Bibuli fortunam, quam ille afflictam putaret, omnium triumphis
victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse,
qui Bibulum exire domo prohibuissent, et qui me coegissent: tota
vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus;
in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis,
de donatione regnorum, neque vero hac in causa modo, sed constanter
saepe in senatu: quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis
Aprilibus mihi est senatus assensus, ut de agro Campano frequenti
senatu Idibus Maiis referretur; num potui magis in arcem illius
causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum?
Hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum,
quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram: nam
hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius, cum mihi
nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus
est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit; ibi multa de mea sententia
questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset
ab eoque in me esset incensus; sane moleste Pompeium id ferre constabat,
quod ego, cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi, quem
cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat,
convenisset, "te", inquit, "ipsum cupio; nihil opportunius potuit
accidere: nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi
est, quod mihi pro illo spopondisti"; quid multa? questus est graviter:
sua merita commemoravit; quid egisset saepissime de actis Caesaris
cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam
redegit seque, quae de mea salute egisset, voluntate Caesaris egisse
ipsum meum fratrem testatus est; cuius causam dignitatemque mihi
ut commendaret, rogavit, ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non
possem tueri. Haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius
ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa
Campana ad suum reditum reservarem, collegi ipse me et cum ipsa
quasi re publica collocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso
atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene
meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum
civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem
meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur
offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones
perferebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae
ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satisfacere Pompeio
Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant; erat
hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum--meum
autem? immo vero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium--sic
amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente
osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego
funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur: hic ego,
quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis
omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum
omnium, quam tibi, si potero, breviter exponam. Ego, si ab improbis
et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et meis temporibus
scimus et nonnullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud
me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus
tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem,
ne si summa quidem eorum in me merita constarent; cum autem in re
publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is, qui hanc potentiam
et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus
gestis esset consecutus cuiusque ego dignitatis ab adolescentia
fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem,
cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis
tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum,
non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam
in sententiis paullum me immutassem meamque voluntatem ad summi
viri de meque optime meriti dignitatem aggregassem. In hac sententia
complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa
et dignitate: hic multum valuit cum vetus amicitia, quam tu non
ignoras mild et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas
eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta
nobis et cognita; vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae
mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare
gestis, cam illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare;
gravissime autem me in hanc mentem impulit et Pompeii fides, quam
de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio; erant praeterea
haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum
scripta divinitus, quales in re publica principes essent, tales
reliquos solere esse cives. Tenebam memoria nobis consulibus ea
fundamenta iacta iam ex Kalendis Ianuariis confirmandi senatus,
ut neminem mirari oporteret Nonis Decembr. tantum vel animi fuisse
in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis
usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum
in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bonorum omnium.
Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque
res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum
servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis
causa in mediam contentionem dissensionemque civilem, quo in discrimine
cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium
bonorum consensus in me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit--multorum
est enim et varia culpa--, tantum dicam brevi, non mihi exercitum,
sed duces defuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa, qui me non
defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi
sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se
timere simularunt: illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum
est, qui meos cives et a me conservatos et me servare cupientes
spoliatos ducibus servis armatis obiici noluerim declararique maluerim,
quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante
pugnare licuisset, cum afflictum excitare potuissent; quorum quidem
animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti
atque tenuisti. Qua in causa--non modo non negabo, sed etiam semper
et meminero et praedicabo libenter--usus es quibusdam nobilissimis
hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant iidem in tenendo:
qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul
cum salute mea recuperassent, recreatis enim bonis viris consulatu
tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis,
Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus
maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis
senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo
civi locus ad rem publicam violandam esse potuisset; sed attende,
quaeso, quae sint consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum,
qui non pluris fecerat Bonam deam quam tres sorores, impunitatem
est illorum sententiis assecutus, qui, cum tribunus pl. poenas a
seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum
praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica
sustulerunt iidemque postea non meum monumentum--non enim illae
manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat--, monumentum vero
senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt:
qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum;
sed vellem non solum salutis meae, quemadmodum medici, sed, ut aliptae,
etiam virium et coloris rationem habere voluissent: nunc, ut Apelles
Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam
partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam homines in capite
meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt;
in quo ego spem fefelli non modo invidorum, sed etiam inimicorum
meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium
magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f.,
quondam falsam opinionem acceperant, quem post reditum dictitant
fracto animo et demisso fuisse;--est vero probandum, qui et summa
voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane
redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnes
homines, tum M. illum Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate
superasset!--; sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur,
de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica
maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, cum declarasset
se non potuisse me uno civi carere cumque Metellum unius tribune
pl. rogatio, me universa res publica duce senatu comitante Italia,
referente consule promulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis
cunctis ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis
viribus reciperavisset. Neque vero ego mihi postea quidquam assumpsi
neque hodie assumo, quod quemquam malevolentissimum iure possit
offendere: tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus
opera, consilio, labore desim. Hic meae vitae cursus offendit eos
fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem
autem et laborem perspicere non possunt; illud vero non obscure
queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarean, quasi desciscere
me a pristina causa. Ego autem cum illa sequor, quae paullo ante
proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere: non
offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus
consulatu nostro, nonnumquam postea interruptus, afflictus ante
te consulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus
fuerat, derelictus, idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio
facillime sustinetur, declarant ii, qui tum in nostro illo statu
optimates nominabantur, sed etiam sententia saepe iam tabellaque
docuerunt; itaque tota iam sapientium civium, qualem me et esse
et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet, id
enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem sequor,
"tantum contendere in re publica, quantum probare tuis civibus posses;
vim neque parenti nec patriae afferre oportere." Atque hanc quidem
ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod,
cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute
cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum
persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur:
mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re
mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar,
sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi
utilia et cuivis bono recta defendere; huc accessit commemoranda
quaedam et divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas: qui
mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate
tantisque victoriis, etiamsi in nos non is esset, qui est, tamen
ornandus videretur; sic enim te existimare velim, cum a vobis, meae
salutis auctoribus, discesserim, neminem esse, cuius officiis me
tam esse devinctum non solum confitear, sed etiam gaudeam. Quod
quoniam tibi exposui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et de
Crasso requiris; nam, de Appio quod scribis, sicuti de Caesare,
te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. De Vatinio
autem, primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim
ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis
in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa
quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum
defenderem, mira contentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto
a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi
ego idem reponam, cum veneris--tametsi possum vel absenti, recordare
enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris,
nam a me ipso laudantur et laudabuntur iidem--; sed tamen defendendi
Vatinii fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, cum illum defenderem,
dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:
ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam continuo; si quando illa dicet:
"Phaedriam intromittamus commissatum", tu: "Pamphilam cantatum provocemus";
si laudabit haec illius formam, tu huius contra; denique par pro
pari referto, quod eam mordeat. Sic petivi a iudicibus, ut, quoniam
quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum
meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent,
modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent
suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum
animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi,
sed etiam saepe facio deis hominibusque approbantibus. Habes de
Vatinio: nunc cognosce de Crasso. Ego, cum mihi cum illo magna iam
gratia esset, quod eius omnes gravissimas iniurias communis concordiae
causa voluntaria quadam oblivione contriveram, repentinam eius defensionem
Gabinii, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset,
tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed, cum
me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti,
credo, iracundia--nam ea tam vehemens fortasse non fuisset--, sed,
cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego
effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset,
omne repente apparuit: quo quidem tempore ipso quidam homines, et
iidem illi, quos saepe nutu significationeque appello, cum se maximum
fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi
esse visum rei publicae, qualis fuissem, restitutum cumque ea contentio
mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi
et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos
futuros; quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos
perferrentur cumque Pompeius ita contendisset, ut nihil umquam magis,
ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima
se molestia ex illa contentione affectum ostenderet, habui non temporum
solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata
populo Romano esset nostra gratia, paene a meis Laribus in provinciam
est profectus--nam, cum mihi condixisset, coenavit apud me in mei
generi Crassipedis hortis--, quamobrem eius causam, quod te scribis
audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu,
sicut mea fides postulabat. Accepisti, quibus rebus adductus quamque
rem causamque defenderim quique meus in re publica sit pro mea parte
capessenda status; de quo sic velim statuas, me haec eadem sensurum
fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent: nam neque pugnandum
arbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiamsi id fieri posset,
summorum civium principatum nec permanendum in una sententia conversis
rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed temporibus assentiendum;
numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata
est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in navigando tempestati
obsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas, cum vero id
possis mutata velificatione assequi, stultum est eum tenere cum
periculo cursum, quem ceperis, potius quam eo commutato quo velis
tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica
propositum esse debeat id, quod a me saepissime dictum est, cum
dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare
debemus. Quamobrem, ut paullo ante posui, si essent omnia mihi solutissima,
tamen in re publica non alius essem, atque nunc sum; cum vero in
hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis,
facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime
cum mihi, tum etiam rei publicae rationibus putem conducere, apertius
autem haec ago ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus
est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro
Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit,
ut ego eum mihi devinctum putarem: itaque eius omni et gratia, quae
summa est, et opibus, quas intelligis esse maximas, sic fruor, ut
meis, nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia
frangere, nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam
potentium benevolentiam coniunxissem. His ego consiliis, si te praesentem
habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem--novi enim temperantiam
et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum,
tum nulla in ceteros malevolentia suffusum, contraque cum magnum
et excelsum, tum etiam apertum et simplicem; vidi ego quosdam in
te tales, quales te eosdem in me videre potuisti: quae me moverunt,
movissent eadem te profecto--; sed, quocumque tempore mihi potestas
praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum,
tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae: me quidem
certe tuarum actionum, sententiarum, voluntatum, rerum denique
omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni vita res tam
erit ulla proposita, quam ut quotidie vehementius te de me optime
meritum esse laetere. Quod rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae
post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito
dabo, neque ita multae, ne pertimescas. Scripsi etiam--nam ab orationibus
diiungo me fere referoque ad mansuetiores Musas, quae me nunc maxime,
sicut iam a prima adolescentia delectarunt--scripsi igitur Aristotelio
more, quemadmodum quidem volui, tres libros in disputatione ac dialogo
"de oratore", quos arbitror Lentulo tuo fore non inutiles, abhorrent
enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum, et Aristoteliam
et Isocratiam, rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam versibus
tres libros de temporibus meis, quos iam pridem ad te misissem,
si esse edendos putassem-- sunt enim testes et erupt sempiterni
meritorum erga me tuorum meaeque pietatis--, sed, quia verebar non
eos, qui se laesos arbitrarentur--etenim id feci parce et molliter--,
sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnes nominare;
quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam, invenero,
curabo ad te perferendos. Atque istam quidem partem vitae consuetudinisque
nostrae totam ad te defero: quantum litteris, quantum studiis, veteribus
nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium
tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus. Quae ad me
de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas, ea tantae
mihi curae sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore
vix possim. Quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate,
quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse,
nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scito esse eiusmodi,
ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore
suum per te constitutum. Tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli
tui nostrique studiis et exercitationibus velim quam familiarissime
certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam
neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse, quam te mihi, idque
me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes etiam et posteritas
omnis intelligat esse facturum. Appius in sermonibus antea dictitabat,
postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem
curiatam ferre, sortiturum esse cum collega provincias, si curiata
lex non esset, se comparaturum cum collega tibique successurum:
legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se,
quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege Cornelia imperium
habiturum, quoad in urbem introisset. Ego, quid ad te tuorum quisque
necessariorum scribat, nescio; varias esse opiniones intelligo:
sunt, qui patent posse te non decedere, quod sine lege curiata tibi
succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse, qui
provinciae praesit: mihi non tam de iure certum est--quamquam ne
id quidem valde dubium est--quam illud, ad tuam summam amplitudinem,
dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere
te sine ulla mora provinciam successori concedere, praesertim cum
sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare;
ego utrumque meum puto esse, et, quid sentiam, ostendere et, quod
feceris, defendere.
Scripta iam epistola superiore accepi tuas litteras
de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare;
felicitate a quid vellem consequi potuisses, ne eius ordinis, quem
semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes. Equidem non desinam
tua decreta defendere, sed nosti consuetudinem hominum: scis, quam
graviter inimici ipsi illi Q. Scaevolae fuerint; tibi tamen sum
auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies
aut mitiges: id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudentiae
tuae.
|