| XLI. 163. Deinde videndum est ne
longe simile sit ductum. 'Syrtim patrimonii' 'scopulum' libentius dixerim, 'Charybdim
bonorum' 'voraginem' potius. Facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita
sunt, mentis oculi ferentur. Et quoniam haec vel summa laus est in verbis traferendis, ut
sensum feriat id quod tralatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas
eorum animos qui audient trahet similitudo. 164. Nolo dici mort Africani 'castratam' esse
rem publicam; nolo 'stercus curiae' dici Glauciam; quamvis sit simile, tamen est in
utroque deformis cogitatio similitudinis. Nolo esse aut maius, quam res postulet:
'Tempestas comisationis;' aut minus: 'Comisatio tempestatis.' Nolo esse verbum angustius
id, quod tralatum sit, quam fuisset illud proprius ac suum: Quidnam
est, obsecro? Quid te adirier abnutas?
melius esset 'vetas' 'prohibes' 'absterres;' quoniam ille dixerat
ilico
istic,
Ne contagio mea bonia umbrave obsit. . . .
165. Atque etiam, si vereare, ne paulo durior tralatio esse
videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim M. Catone mortuo 'pupillum'
senatum quis relictum diceret, paulo durius; sin 'ut ita dicam pupillum,' aliquanto
mitius. Et enim verecunda esse debet tralatio, ut deducta esse in alienum locum, non
inrupisse atque ut precario, non vi venisse videatur. 166. Modus autem nullus est
florentior in singulis verbis neque qui plus luminis adferat orationi. Nam illud, quod ex
hoc genere profluit, non est in uno verbo tralato, sed ex pluribus continuatis conectitur,
ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
Neque
me patiar
Iterum ad unum scopulum et telum classem Achivom offendere.
Atque illud:
Erras, erras; nam exultantem te et praefidentem tibi
Repriment validae legum habenae atque imperi insistent iugo.
Sumpta re simili verba illius rei propria deinceps in rem aliam, ut dixi,
traferuntur. |
| XLII. 167. Est hoc magnum ornamentum
orationis, in quo obscuritas fugienda est; et enim hoc fere genere fiunt ea, quae dicuntur
aenigmata. Non est autem in verbo modus hic, sed in oratione, id est in continuatione
verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet
[sed in oratione]: Africa terribili tremit horrida terra tumultu;
[pro 'Afris' est sumpta 'Africa'] neque factum est verbum ut 'Mare
saxifragis undis,' neque tralatum, ut 'Mollitur mare,' sed ornandi causa proprium proprio
commutatum.
Desine, Roma, tuos hostis. . . .
[et]:
Testes sunt Campi magni. . . . .
Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec
sunt 'Martem belli' esse 'communem,' 'Cererem' pro frugibus, 'Liberum' appellare pro vino,
'Neptunum' pro mari, 'curiam' pro senatu, 'campum' pro comitiis, 'togam' pro pace, 'arma'
ac 'tela' pro bello; 168. quo item in genere et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus
illa sunt, appellantur: 'Luxuries quam in domum inrupit,' et 'Quo avaritia penetravit,'
aut 'Fides valuit,' 'Iustitia confecit.' Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo
immutatoque verbo res eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finituma illa minus ornata, sed
tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte totum, ut pro 'aedificiis'
cum 'parietes' aut 'tecta' dicimus; aut ex toto partem, ut cum unam turmam 'equitatum
populi Romani' dicimus; aut ex uno plures:
At Romanus homo, tamenetsi res bene gesta est,
Corde suo trepidat;
aut cum ex pluribus intelligitur unum:
Nos sumus Romani, qui fuvimus ante Rudini;
aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut
sensum est. |
XLIII. 169. Abutimur etiam saepe
verbo non tam eleganter quam in traferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non
impudenter; ut cum 'grandem orationem' pro 'longa,' 'minutum animum' pro 'parvo' dicimus.
Verum illa videtisne esse non verbi sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui,
tralationibus conexa sunt? haec autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter ea
intellegenda ac dicerentur, sunt tralata quodam modo. 170. Ita fit, ut omnis singulorum
verborum virtue atque laus tribus existat ex rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen
consuetudo ferre possit; aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus
consuetudinique parcendum; aut tralatum, quod maxime tanquam stellis quibusdam notat et
inluminat orationem.
171. Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, conlocationem
primum, deinde modum quendam formamque desiderat. Conlocationis est componere et struere
verba sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit sed quodam modo coagmentatus et
levis. In quo lepide soceri mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit,
Lucilius:Quam lepide lexis compostae! ut tesserulae omnes
Arte pavimento atque atque emblemate vermiculato.
Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem abstinuit:
Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu seis.
Quid ergo? iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine, quid efficit? illud
quidem; scilicet, ut ille volt et ego vellem, melius aliquanto quam Albucius. Verum in me
quidem lusit ille, ut solet. 172. Sed est tamen haec conlocatio conservanda verborum, de
qua loquor; quae vinctam orationem efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae
aequabiliter fluentem; [id] adsequemini, si [verba] extrema cum consequentibus primis ita
iungentur, ut neve aspere concurrant neve vastius diducantur. |
| XLIV. 173. Hanc diligentiam
subsequitur modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse
puerile. Vorsus enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est numeros
quosdam nobis esse adhibendos putaverunt; interspirationis [enim], non defetigationis
nostrae neque librariorum notis sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas
in orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam
antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad modum scribit
discipulus eius Naucrates, numeris adstringeret. 174. Namque haec duo musici, qui erant
quondam eidem poetae, machinati ad voluptatem sunt, vorsum atque cantum, ut [et] verborum
numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico
moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad
eloquentiam traducenda duxerunt. 175. In quo illud est [vel] maximum quod, vorsus in
oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est et tamen eam coniunctionem sicuti
vorsum numerose cadere et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res una, quae
magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite
fundit [quantum potest] et id quod dicit spiritu, non arte determinat, orator autem sic
inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam conplectatur et astricto et soluto. 176.
Nam cum vinxit forma et modis, relaxat et liberat inmutatione ordinis, ut verba neque
alligata sint quasi certa aliqua lege versus neque ita soluta, ut vagentur. |
| XLV. Quoniam igitur modo tantum
munus insistemus, ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse? Non est res
tam difficilis quam necessaria. Nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile neque quod
tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio. 177. Ex hac vorsus, ex eadem dispares
numeri conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis multorumque generum oratio. Non
enim sunt alia sermonis alia contentionis verba; neque ex alio genere ad usum cotidianum
alio ad scaenam pompamque sumuntur; sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut
mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus. Itaque ut tum graves sumus,
tum suptiles, tum medium quiddam tenemus, sic institutam nostram sententiam sequitur
orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vortitur.
178. Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in
oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent, plurimum eadem haberent vel
dignitatis vel saepe etiam venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc
statum esse huius totius mundi atque naturae, rutundum ut caelum terraque ut media sit
eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et
inde sensim ascendat et in divorsam partem; ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen
accipiat; ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant. 179. Haec
tantam habent vim, paulum ut inmutata cohaerere non possint, tantam pulchritudinem, ut
nulla species ne cogitari quidem posit ornatior. Referte nunc animum ad hominum vel etiam
ceterarum animantium formam et figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate
adfectam totamque formam quasi perfectam reperietis arte, non casu. |
| XLVI. Quid in eis arboribus? in
quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam
conservandamque naturam; nusquam tamen est ulla pars nisi venusta. 180. Linquamus naturam
artesque videamus. Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora,
quam puppis, quam antennae, [quam vela,] quam mali? quae tamen hanc habent in specie
venustatem, ut non solum salutis sed etiam voluptatis causa inventa esse videantur.
Columnae templa et porticus sustinent; tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis.
Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non venustas sed necessitas ipsa fabricata
[est]. Nam cum esset habita ratio quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur,
utilitatem templi fastigii dignitas consecuta est; ut, etiam si in caelo Capitolium
statueretur, ubi imber esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse
videatur. 181. Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem ac prope
necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur. Clausulas enim atque interpuncta
verborum animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt. Id inventum ita suave
est, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus. Id enim
auribus nostris gratum est inventum, quod hominum lateribus non tolerabile solum sed etiam
facile esse posset. |
| XLVII. 182. Longissima est igitur
complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest. Sed hic naturae modus est, artis alius.
Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore
Aristoteles, Catule, voster, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque
nostrum; sed sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti pedes. Quare primum ad
heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] invitat; in quo impune progredi licet duo
dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in vorsum aut in similitudinem vorsus incidamus.
'Altae sunt geminae, quibus' -- hi tres [heroi] pedes in principia continuandorum verborum
satis decore cadunt. 183. Probatur autem ab eodem illo maxime paean, qui est duplex. Nam
aut a longa oritur, quam tres breves consecuntur, ut haec verba, 'desinite incipite
comprimite;' aut a brevibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa
sunt, 'domuerant' 'sonupedes.' Atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane,
posteriore finire. Est autem paean hic posterior non syllabarum numero sed aurium mensura,
quod est acrius iudicium et certius, par fere cretico, qui ext ex longa et brevi et longa:
ut Quid petam praesidi, aut exequar? quove nunc. . . .
A quo numero exorsus est Fannius: 'Si, Quirites, minas illius.' Hunc ille
clausulis aptiorem putat, quas volt longa plerumque syllaba terminari. |
| XLVIII. 184. Neque vero haec tam
acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum, quos necessitas cogit et
ipsi numeri ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo
brevius aut longius quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est
vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur.
Namque ego illud adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem sit polita atque
facta quodam modo, non astricte sed remissus numerosam esse oportere. 185. Et enim, sicut
ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus vorsus efficitur, post anapaestus
procerior quidam numerus ecfloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus,
cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa; et, si
numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod
metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dummodo ne continui
sint, in orationis laude ponitur. Nam si rudis et impolita putanda est illa sine
intervallis loquacitas perennis et profluens, quid causa aliud cur repudietur nisi quod
hominum aures vocem natura modulantur ipsae? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non
potest. 186. Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et aequalium aut saepe
variorum intervallorum percussio numerum conficit; quem in cadentibus guttis, quod
intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus. Quod si
continuatio verborum haec soluta multo est aptior ac iucundior, si est articulis
membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse
debebunt; quae si in extremo breviora sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus; sic
enim has orationis conversiones Graeci nominant. Quare aut paria esse debent posteriora
superioribus et extrema primis aut, quod etiam est melius et iucundius, longiora. |
| XLIX. 187. Atque haec quidem ab his
philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut
auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam. Quarum tandem? inquit Catulus, aut quid
disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici suptilius? 188. At enim
vereor, inquit Crassus, ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut,
quia non traduntur in volgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle
videamur. Tum Catulus: Erras, inquit, Crasse, si aut me aut horum quemquam putas a te haec
opera cotidiana et pervagata expectare. Ista, quae dicis, dici volumus, neque tam dici
quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me solum sed pro his omnibus sine ulla dubitatione
respondeo. 189. Ego vero, inquit Antonius, inveni iam, quem negaram in eo, quem scripsi,
libello me invenisse eloquentem. Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid
de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur. 190. Hanc igitur ad
legem cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda
nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti videtur, neque sunt haec
rhythmicorum aut musicorum acerruma norma dirigenda; efficiendum est illud modo nobis, ne
fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris
distinguatur, ut conversiones habeat absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate et
quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae tamen
ipsa membra sunt numeris vincienda. 191. Neque vos paean aut herous ille conturbet. Ipsi
ocurrent orationi, ipsi, inquam, se offerent et respondebunt non vocati. Consuetudo modo
illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque verborum iunctio
nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed
varie distincteque considat. Notatur enim maxime similitudo in conquiescendo. Et si primi
et postremi [illi] pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne
circumitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures expectent, aut longior, quam vires
atque anima patiatur. |
L. 192. Clausulas autem diligentius
etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio
iudicatur. Nam vorsus aeque prima et media et extrema pars attenditur, qui debilitatur, in
quacumque est parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique,
quae quoniam apparent et intelleguntur, varianda sunt, ne aut animorum iudiciis
repudientur aut aurium satietate. 193. Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi et
notandi pedes, si modo non breviora et praecisa erunt superiora, quos aut chorios aut
heroos aut alternos esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles probat,
aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient, ut neque ei satientur, qui audient,
fastidio similitudinis nec nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur. 194. Quod
si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus
hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis
ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in
vorsum, verba sequerentur, quanto id facilius [in] oratione exercitatione et consuetudine
adhibita consequemur!
195. Illud autem ne quis admiretur quonam modo haec volgus imperitorum in
audiendo notet, cum in omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque
naturae. Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac
rationibus recta ac prava diiudicant; idque cum faciunt in picturis et in signis et in
aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo
ostendunt magis in verborum numerorum vocumque iudicio, quod ea sunt in communibus infixa
sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse voluit expertem. 196. Itaque non
solum verbis arte positis moventur omnes verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim
quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum? At in iis si paulum modo offensum est,
ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant. Quid,
hoc non idem fit in vocibus, ut a multitudine ac populo non modo catervae atque concentus
sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur? |
| LI. 197. Mirabile est, cum plurimum
in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars
enim cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse
videatur. Nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces, quibus et
excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam
saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut
mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac
tibiae Saliorumque vorsus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata. Quibus utinam
similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum tralationibus maluissetis!
198. Verum ut in versu volgus, si est peccatum, videt, sic, si quid in nostra oratione
claudicat, sentit. Sed poetae non ignoscit, nobis concedit; taciti tamen omnes non esse
illud, quod diximus, aptum perfectumque cernunt. Itaque illi veteres, sicut hodie etiam
nonnullos videmus, cum circumitum et quasi orbem verborum conficere non possent -- nam id
quidem nuper vel posse vel audere coepimus --, terna aut bina aut nonnulli singula etiam
verba dicebant; qui in illa infantia naturale illud, quod aures hominum flagitabant,
tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus interspirationibus
uterentur. |
LII. 199. Exposui fere, ut potui,
quae maxime ad ornatum orationis pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude
verborum, dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma. Sed etiam si habitum
orationis et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres; et
tneuis, non sine nervis ac viribus; et ea, quae particeps utriusque generis quadam
mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere quidam venustatis non fuco inlitus, sed
sanguine diffusus debet color. 200. Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et
verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra non solum sibi
vitandi aut feriundi rationem esse habendam putent, sed etiam ut cum vetustate moveantur, . . . .ut iis, qui in armorum tractatione versantur. (However, the Loeb text of De Oratore has this replacing the
green text, "sic verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero
ad gravitatem orationis utatur.")
201. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis
scio notum esse vobis, inter quos hoc interest. . . ., sed
inter conformationem verborum et sententiarum, (the green
text is reedited in the Loeb text of De Oratore to read, "sed inter
conformationem verborum et sententiarum hoc interest,") quod verborum tollitur, si
verba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis. Quod quidem vos etsi
facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit
egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut tralatis utamur
frequenter interdumque factis, raro autem etiam pervetustis. In perpetua autem oratione,
cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi
luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum. |
| LIII. 202. Nam et commoratio una in
re permultum movet et inlustris explanatio rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene
subiectio; quae et in exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod exponitur,
et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio
poterit, tantum esse videatur; et huic contraria saepe percursio est et plus ad
intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio et
huic adiuncta inlusio a praeceptis Caesaris non abhorrens; 203. et ab re digressio, in qua
cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque
quid sis dicturus et ab eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et
iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive causa veritatis supralatio
atque traiectio; et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae
suae; tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentes, alia dicentis ac
significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum orationis non contentione sed sermone
tractatur; deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel post quam dixeris
vel cum aliquid a te ipso reicias; 204, praemunito etiam est ad id, quod adgrediare, et
traiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum iis ipsis, apud quos dicas,
deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam
ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad
commovendos; 205. personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi; descriptio,
erroris inductio, ad hilaritatem inpulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime
movent, similitudo et exemplum; digestio interpellatio contentio reticentia commendatio;
vox quaedam libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia obiurgatio promissio
deprecatio obsecratio declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio,
purgatio conciliatio laesio optatio atque execratio. His fere luminibus inlustrant
orationem sententiae. |
| LIV. 206. Orationis autem ipsius
tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa
tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias; et paulum
inmutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in
extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et
eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae
similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae
sunt inter se similia. 207. Est etiam gradatio quaedam et convorsio et verborum concinna
tragressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et
inminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum
refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio
et permisso et rursum alia dubitatio et inprovisum quiddam et dinumeratio et alia
correctio et dissupatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et
inmutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. 208. Haec enim
sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem
verborumque conformationibus inluminent. |
| LV. Quae quidem te, Crasse, video,
inquit Cotta, quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse.
Ego vero, inquit Crassus, ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar, sed
voluntati vostrum omnium parui. 209. His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior
essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit. Sed
tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa volgaris; usus autem gravissimus et
in hoc toto dicendi studio difficillimus. 210. Quam ob rem quoniam de ornatu omni
orationis sunt omnes, si non patefacti, at certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit,
hoc est quid maxime deceat in oratione videamus. Quanquam id quidem perspicuum est, non
omni caqusae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus.
211. Nam et causae capitis alium quendam verborum sonum requirunt, alium rerum privatarum
atque parvarum; et aliud dicendi genus deliberationes aliud laudationes aliud iudicia
[atque sermones] aliud consolatio aliud obiurgatio aliud disputatio aliud historia
desiderat. Refert etiam qui audiant, senatus an populus an iudices, frequentes an pauci an
singuli, et quales; ipsique oratores qui sint aetate honore auctoritate debent videri;
tempus pacis an belli, festinationis an otii. 212. Itaque hoc loco nihil sane est quod
praecipi posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius
mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus. Ornamentis isdem uti fere licebit
alias contentius alias summissius; omnique in re posse quod deceat facere artis et naturae
est, scire quid quandoque deceat prudentiae. |
| LVI. 213. Sed haec omnia perinde sunt
ut aguntur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur. Sine hac summus orator esse in numero
nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse
Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in dicendo esset primum, huic secundas, huic
tertias. Quo mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum videri solet; qui cum propter
ignominiam iudicii cesisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse
fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua
perlecta petitum [ab eo] est postridie, ut legeret illam etiam, quae erat contra ab
Demosthene pro Ctesiphonte edita; quam cum suavissima et maxima voce legisset,
admirantibus omnibus 'Quanto,' inquit, 'magis miraremini, si audissetis ipsum!' Ex quo
satis significavit quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit
actore mutatio. 214. Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me
puero tanto opere ferretur? 'Quo me miser conferam? quo vertam? In Capitoliumne? At
fratris sanguine madet. An domum? Matremne ut miseram lamentantem videam et abiectam?'
Quae sic ab illo esse acta constabat oculis voce gestu, inimici ut lacrimas tenere non
possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius
actores, reliquerunt, imitatores autem veritatis histriones occupaverunt. |
| LVII. 215. Ac sine dubio in omni re
vincit imitationem veritas; sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte
profecto non egeremus. Verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda
est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt
ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda. 216. Omnis enim motus
animi suum quendam a natura habet voltum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et
eius omnis voltus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut [a] motu animi
quoque sunt pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum
respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen inter omnis est suo quaeque
in genere mediocris. Atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, lene asperum,
contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum
inflatum. 217. Nullum est enim horum generum quod non arte ac moderatione tractetur. Hi
sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores. |
| LVIII. Aliud enim vocis genus
iracundia sibi sumat, acutum incitatum crebro incidens: Ipsus
hortatur me frater, ut meos malis miser
Mandarem natos. . . .
et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti:
Segregare abs te ausus. . . . . .
et:
Ecquis hoc animadvortet? vincite. . . . . .
et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile plenum
interruptum flebili voce:
Quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi?
Domum paternamne? anne ad Peliae filias?
et illa:
O pater, o patria, o Priami domus!
et quae secuntur:
Haec omnia videi inflammarei,
Priamo vi vitam evitarei.
218. Aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:
Multis sum modis circumventus, morbo, exilio atque inopia.
Tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;
Mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem,
Quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia,
Quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
219. Aliud vis, contentum, vehemens, inminens quadam incitatione
gravitatis:
Iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit,
Iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat.
Maior mihi moles, maius miscendum est malum,
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam.
Aliud voluptas, effusum et tenerum, hilaratum ac remissum:
Sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias,
Tibi ferebat, cum simulabat se sibi iam facis dare,
Tum ad te ludibunda docte et delicate detulit.
Aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno pressu ac sono
obductum:
Qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis,
Ego tum gravida expletis iam fere ad pariendum mensibus;
Per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.
|
| LIX. 220. Omnis autem hos motus
subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam
non demonstratione sed significatione declarans, laterum inflexione haec forti ac virili,
non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra. Manus autem minus
arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium procerius proiectum quasi
quoddam telum orationis; supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis.
221. Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius
nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magnopere laudabant. Animi est enim
omnis actio et imago animi voltus indices oculi. Nam haec est una pars corporis, quae,
quot animi motus sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere. Neque vero
est quisquam qui eadem conivens efficiat. Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit
actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. 222.
Quare oculorum [est] magna moderatio. Nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad
ineptias aut ad pravitatem aliquam deferamur. Oculi sunt, quorum tum intentione, tum
remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso
orationis. Est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet.
Oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas caudam auris ad motus animorum
declarandos dedit. 223. Quare in hac nostra actione secundum vocem voltus valet; is autem
oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura
data. Quare etiam hac inperiti, [hac volgus,] hac denique barbari maxime commoventur.
Verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est;
sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus praetervolant; actio, quae prae se
motum animi fert, omnis movet; isdem enim omnium animi motibus concitantur et eos isdem
notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant. |
| LX. 224. Ad actionis autem usum atque
laudem maximam sine dubio partem vox optinet; quae primum est optanda nobis; deinde,
quaecumque erit, ea tuenda. De quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus quem ad modum
voci serviatur; equidem tamen magnopere censeo serviendum; sed illud videtur ab huius
nostri sermonis officio non abhorrere quod, ut dixi paulo ante, plurimeis in rebus quod
maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem optinendam nihil
est utilius quam crebra mutatio, nihil perniciosius quam effusa sine intermissione
contentio. 225. Quid? ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et
varietate et commutatione aptius? Itaque et idem Gracchus -- quod potes audire, Catule, ex
Licinio cliente tuo litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum -- cum
eburneola solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum,cum contionaretur,
peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a
contentione revocaret. Audivi mehercule, inquit Catulus, et saepe sum admiratus hominis
cum diligentiam tum etiam doctrinam et scientiam. 226. Ego vero, inquit Crassus, ac doleo
quidem illos viros in eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur
[ea in civitate ratio vivendi] ac posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri
patres non tulerunt, iam similis habere cupiamus. Mitte, obsecro, inquit, Crasse, Iulius,
sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer, cuius ego nondum plane rationem intellego. |
LXI. 227. In omni voce, inquit
Crassus, est quiddam medium, sed suum cuique voci. Hinc gradatim ascendere vocem et suave
est -- nam a principio clamare agreste quiddam est --, et idem illud ad firmandam est
vocem salutare. Deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen interius est quam
acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et tamen ab ipsa contentione
revocabit. Est item contra quiddam in remissione gravisimum quoque tanquam sonorum
gradibus descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur et
actioni adferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis
vobiscum ad forum deferetis.
228. Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis angustiae coegerunt.
Scitum est enim causam conferre in tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas. Tu
vero, inquit Catulus, collegisti omnia, quantum ego possum iudicare, ita divinitus, ut non
a Graecis sumpsisse sed eos ipsos haec docere posse videare. Me quidem istius sermonis
participem factum esse gaudeo; ac vellem, ut meus gener, sodalis tuus, Hortensius
adfuisset; quem quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es,
excellentem fore. 229. Et Crassus: Fore dicis? inquit; ego vero esse iam iudico et tum
iudicavi, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro
Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte vides, Catule. Nihil enim isti adulescenti neque a
natura neque a doctrina deesse sentio. 230. Quo magis est tibi, Cotta, et tib, Sulpici,
vigilandum ac laborandum. Non enim ille mediocris orator in vostram quasi succrescit
aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria
singulari. Cui quanquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio, vobis vero illum
tanto minorem praecurrere vix honestum est. Sed iam surgamus, inquit, nosque curemus et
aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque laxemus. |