De Oratore Liber Tertius
by Marcus Tullius Cicero

Capites XXI - XL

   XXI. 78. Quid enim meus familiaris C. Velleius afferre potest, quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus? Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam concedere? 79. Non est enim philosophia similis artium reliquarum. Nam quid faciet in geometria qui non didicerit? quid in musicis? Aut taceat oportebit aut ne sanus quidem iudicetur. Haec vero, quae sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, attamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab iis contemni ac despici sinet. 80. Sin aliquis extiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque partem possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes praeceptis illius cognitis explicare aut hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne quod propositum sit disserat quique ad eam rationem adiungat hunc [rhetoricum] usum [moremque] exercitationemque dicendi, is sit verus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest. 81. Quare Coracem istum vestrum patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem tanquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dummodo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum] istorum unquam attigit, comprehensa esse videatur.
   XXII. 82. Tum Catulus: Haudquaquam hercle, inquit, Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam; quem quidem antea natura rebar ita dicere, ut mihi non solum orator summus sed etiam sapientissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia considero, neque quo tempore ista didiceris video nec magnopere te istis studiis hominibus libris intellego deditum. Neque tamen possum statuere utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in tuis tantis occupationibus perdiscere, an, si non potueris, posse isto modo dicere. 83. Hic Crassus: Hoc tibi, inquit, Catule primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artificii existimatorem. 84. Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet. Semper enim, quacumque de arte aut facultate quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri solet. Quare si iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? ita me existimare scio. Quod si ita est, summus tamen certe non sum. Neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior nec quae plura adiumenta doctrinae desideret. 85. Ac tamen quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est. Vis enim et natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum unquam habuisse sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi puerilis aetas forenses feriae concesserint.
   XXIII. 86. Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ii sumpserunt, quos discentes vita defecit. Omnes enim artes aliter ab iis tractantur qui eas ad usum transferunt, aliter ab iis qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium summa iam senectute est et cotidie commentatur; nihil enim curat aliud. At Q. Velocius puer addidicerat; sed quod erat aptus ad illud totumque  cognorat, fuit, ut est apud Lucilium,

                                     quamvis bonus ipse
Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper;

sed plus operae foro tribuebat amicis rei familiari. Valerius cotidie cantabat; erat enim scaenicus. Quid faceret aliud? 87. At Numerius Furius noster familiaris, cum est commodum, cantat. Est enim pater familias, est eques Romanus; puer didicit quod discendum [fuit]. Eadem ratio est harum artium maximarum. Dies et noctes virum summa virtute et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem. At eius avunculum vix intellegeres id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere; 88. sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges. Ita fit, ut agitatio ne rerum sit infinita, cognitio facilis; usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat. Libet autem semper discere; ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si assequi non possim; at alii quia praeclare faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila Brulla talis. 89. Quare nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat. Namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi. Res quidem se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque cito potuerit, nunquam omnino possit perdiscere.

   XXIV. 90. Iam, iam, inquit Catulus, intellego, Crasse, quid dicas; et hercule assentior. Satis video tibi homini ad perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis. Pergisne, inquit Crassus, me quae dicam de me, non de re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redeamus. Mihi vero, Catulus inquit, placet.
   91. Tum Crassus: Quorsum igitur haec spectat, inquit, tam longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae mihi supersunt, illustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici postulat ornate altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa. 92. Instrumentum autem hoc forense litigiosum acre tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est. Illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est maius quam illud vulgare ac forense. Apparatu nobis opus est et rebus exquisitis undique collectis accersitis comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum; ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam. 93. Verborum eligendorum et collocandorum et concludendorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio. Rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam inventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi extiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, corroborari impudentiam. 94. Nam apud Graecos, cuicuimodi essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem linguae doctrinam aliquam et humanitatem dignam scientia; hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere, nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus coniunctum per se ipsum est magnopere fugiendum. Hoc cum unum traderetur et cum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris ne longius id serperet providere. 95. Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri; patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Gracorum ad nostrum usum moremque transferri; sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin quando extiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
   XXV. 96. Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore quodam et suco suo. Nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum; in toto spectantur haec corpore. Ut porro conspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum aequabiliter per omnem orationem sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam insignia et lumina. 97. Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum delectet, sed etiam sine satietate delectet; non enim a me iam expectari puto, ut moneam, ut caveatis ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta; aliud quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates. 98. Difficile enim dictu est quaequam causa sit cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab iis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam in veteribus! quae tamen, etiam si primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant; cum idem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae! quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. 99. Licet hoc videre in reliquis sensibus; unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis et magis laudari, quod terram quam quod crocum olere videatur; in ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest? quom utroque in genere ea, quae leviter sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. 100. Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est; quo hoc minus in oratione miremur, in qua vel ex poetis vel ex oratoribus possumus iudicare concinnam distinctam ornatam festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium solum, sed animi iudicio etiam magis infucata vitia noscuntur.
   XXVI. 101. Quare 'bene' et 'praeclare' quamvis nobis saepe dicatur; 'belle' et 'festive' nimium saepe nolo. Quamquam illa ipsa exclamatio: 'Non potest melius' sit velim crebra; sed habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod erit illuminatum, extare atque eminere videatur. 102. Nunquam agit hunc versum Roscius eo gestu, quo potest:

Nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit;

sed abicit prorsus, ut in proximo:

Set (Proximos et) quid video? ferro saeptus possidet sedes sacras,

incidat aspiciat admiretur stupescat. Quid? ille alter:

Quid petam praesidi?

quam leniter, quam remisse, quam non actuose! instat enim

O pater, o patria, o Priami domus!

in quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta. Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur extenuatur inflatur variatur distinguitur. 103. Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator -- nec tamen potest aliter esse --, ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vitiosissimus orator explicare possit. Quare, ut ante dixi, primum silva rerum [ac sententiarum] comparanda est, qua de parte dixit Antonius. Haec formanda filo ipso et genere orationis, illuminanda verbis, varianda sententiis.
   104. Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.

   XXVII. Id desideratur omnibus iis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum concitamus. 105. Sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est et propria maxime. Etiam maior est illa exercitatio, quam extremo sermone instruxit Antonius primo reiciebat, laudandi et vituperandi. Nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem accomodatius quam utrumque horum cumulatissime facere posse. 106. Consequentur etiam illi loci, qui quamquam proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, tamen quia de universa re tractari solent, communes a veteribus nominati sunt; quorum partim habent vitiorum et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam; quibus uti confirmatis crimibus oportet, aliter enim ieiuni sunt atque inanes; 107. alii autem habent deprecationem aut miserationem; alii vero ancipites disputationes, in quibus de universo genere in utramque partem disseri copiose licet. Quae exercitatio nunc propria duarum philosophiarum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur. De virtute enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate utilitate honore ignominia praemio poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi animos et vim et artem habere debemus. 108. Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab iis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium irruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
   XXVIII. 109. Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari, aut de finita controversia certis temporibus ac reis hoc modo: Placeatne a Carthaginiensibus captivos nostros redditis suis recuperari? aut infinite de universo genere quaerentis: Quid omnino de captivo statuendum ac sentiendum sit? Atque horum superius illud genus causam aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio infinita et quasi proposita consultatio nominatur. 110. Atque [hactenus loquantur] etiam hac in instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus, quod est temporibus locis reis definitum, optinent atque id ipsum lacinia. Nunc enim apud Philonem, quem in Academia vigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur. Alterum vero tantummodo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt; sed neque vim neque naturam eius nec partis nec genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam attractum deseri. Nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio viderentur.
   XXIX. 111. Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis causis, quae in civitate et in forensi disceptatione vorsantur; neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi vim rationemque referatur. 112. Nam aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur, ut: Virtus suamne propter dignitatem an propter fructum aliquem expetatur? aut agendi consilium exquiretur, ut: Sitne sapienti capessenda res publica? 113. Cognitionis autem tres sunt modi: coniectura definitio et ut ita dicam consecutio. Nam quid in re sit coniectura quaeritur, ut illud: Sitne in humano genere sapientia? Quam autem vim quaeque res habeat definitio explicat, ut si quaeratur: Quid sit sapientia? Consecutio autem tractatur, cum quid quamque rem sequatur anquiritur, ut illud: Sitne aliquando mentiri boni viri? 114. Redeunt rursus ad coniecturam eamque in quattuor genera dispartiunt. Nam aut quid sit quaeritur, hoc modo: Naturane sit ius inter homines an in opinionibus? aut quae sit origo cuiusque rei, ut: Quod sit initium legum aut rerum publicarum? aut causa et ratio, ut si quaeratur: Cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant? aut de immutatione, ut si disputetur: Num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertere? 115. Definitionis autem sunt disceptationes aut cum quaeritur quid in communi mente quasi inpressum sit, ut si disseratur: Idne sit ius, quod maxumae parti sit utile; aut cum quid cuiusque sit proprium exquiritur, ut: Ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis praeterea facere possit? aut cum res distribuitur in partis, ut si quaeretur: Quot sint genera rerum expetendarum, ut: Sintne tria, corporis animi externarumque rerum; aut cum quae forma et quasi naturalis nota cuiusque sit describitur, ut si quaeratur avari species, seditiosi gloriosi. 116. Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur. Nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur: Expetendane sit gloria? aut ex comparatione: Laus an divitiae magis expetendae sint? Simplicium autem sunt tres modi: De expetendis fugiendisve rebus, ut: Expetendine honores sint? Num fugienda paupertas? de aequo aut iniquo, ut: Aequumne sit ulcisci iniurias etiam propinquorum? de honesto aut turpi, ut hoc: Sitne honestum gloriae causa mortem obire? 117. Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum idemne sit an aliquid intersit quaeritur, ut Metuere et vereri, ut Rex et tyrannus, ut Adsentator et amicus; alter, cum quid praestet aliud alii quaeritur, ut illud: Optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur? Atque eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere a doctissimis hominibus discribuntur.
   XXX. 118. Quae vero referuntur ad agendum aut in officii disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur. Huic generi subiecta sunt cohortationes obiurgationes consolationes miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio. 119. Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio. Eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo partita ac tributa. Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo. Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed aliis generibus alii loci magis erunt apti; de quo non tam quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihil est necesse.
   120. Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissume vagantur et a privata et a singulari controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint. 121. Hanc ad consuetudinem exercitationis vos, adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi traducendos putavit. Quare non est paucorum libellorum hoc munus, ut ii, qui scripserunt de dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae sessionis. Non enim solum acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.
   XXXI. 122. Nostra est enim -- si modo nos oratores, si in civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes sumus --, nostra est, inquam, omnis ista prudentiae doctinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio nobis occupatis involaverunt atque etiam aut inridentes oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de omni vivendi, denique etiam de naturae ratione dicuntur. 123. Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab iis ipsis, a quibus expilati sumus; dummodo illa ad hanc civilem scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus neque, ut ante dixi, omnem teramus in iis discendis rebus aetatem; sed cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, nunquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, ex iis tantum, quantum res petet, hauriemus. 124. Nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque, ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque dicendi. 125. Rerum enim copia verborum copiam gignit; et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, existit ex re naturalis quidam splendor in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, et institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane quem ad modum verba struat et inluminet a magistris istis requiret. Ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce, natura ipsa si modo est exercitata, delabitur.
   XXXII. 126. Hic Catulus: Di immortales, inquit, quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno collocare! Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione versatos. 127. Ex quibus Elius Hippias cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam musicam litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse. 128. Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniectura facilis quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus adpetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint. Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? quorum unus quisque plurimum temporibus illis etiam de natura rerum et disseruit et scripsit. 129. Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est victus unquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est aut, si est [victus], eloquentior videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copiosior et melior orator -- sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque revocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur; isque princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur. 130. Sed ii, quos nominavi, multique praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt; ex quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse, dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia maiore quadam vel copia vel gloria floruisse. 131. Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperii gubernatione destrictus, tantam vim rerum cognitionemque comprenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris; illi nati in litteris, ardentes his studiis, otio vero diffluentes non modo nihil adquisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conservarint.
   XXXIII. 132. Tum Crassus: Non in hac, inquit, una, Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium deminutae. An tu existumas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui volneribus, alios, qui oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerpta fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret? 133. Equidem saepe hoc audivi de patre et de socero meo nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. vero Manilium nos etiam vidimus travorso ambulantem foro -- quod erat insigne eum, qui id faceret, facere civibus suis omnibus consilii sui copiam --; ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, [de agro colendo,] de omni denique aut officio aut negotio referretur. 134. Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis prudentissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus referretur; eidemque in senatu et apud populum et in causis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque praestabant. 135. Quid enim M. Catoni praeter hanc politissimam doctrinam tramarinam atque adventiciam defuit? Num, quia ius civile didicerat, causas non dicebat? aut quia poterat dicere, iuris scientiam neglegebat? Utroque in genere [et] elaboravit et praestitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis collectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit? Nemo apud populum fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus imperator; denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, quod ille non cum investigarit et scierit tum etiam conscripserit. 136. Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, ecfert se, si unum aliquid adfert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem militarem -- quae sane nunc quidem obsoleverunt -- aut iuris scientiam -- ne eius quidem universi; nam pontificium, quod est coniunctum, nemo discit -- aut eloquentiam, quam in clamore et in verborum cursu positam putant; omnium vero bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque non norunt.
   XXXIV. 137. Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem sermonis genere non possumus -- nam ut virtutes a nostris, sic doctrinae sunt ab illis petenda --, septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur. Hi omnes praeter Milesium Thalem civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior isdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse [traditur] quam Pisistrati? qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. 133. Quid Pericles? de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra populares homines doceret, populare omnibus et iucundum videretur; cuius in labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent, quod tum Athenis fieri licebat, leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non declamator aliquis ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut accepimus, clazomenius ille Anaxagoras vir summus in maximarum rerum scientia. Itaque hic doctrina consilio eloquentia excellens XL annis praefuit Athenis et urbanis eodem tempore et bellicis rebus. 139. Quid Critias? Quid Alcibiades? civitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expolivit? non Plato? atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit instruxit armavit. Aliisne igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum timotheum Cononis praestantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem hominemque doctissimum? aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum unum omnis Graeciae? aut Xenophon Agesilaum? aut Philolaus Archytam Tarentinum? aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna vocitata est?
   XXXV. 140. Equidem non arbitror. Sic enim video, unam quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica vellet excellere, fuisse doctrinam; quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura dedissent, eloquentia praestitisse. 141. Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit. Ille enim turpe sibi ait esse tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur dicere. Itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi. 142. Nunc sive qui volet eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam; dummodo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem; 143. si quaerimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est; quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia est. Sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; quae quanquam condemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus afferre videatur. Haec cum Crassus dixisset, parumper [et] ipse conticuit [et ceteris silentium fuit].
   XXXVI. 144. Tum Cotta: Equidem, inquit, Crasse, non possum queri, quod mihi videare aliud quiddam et id quod non susceperis disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis [ac denuntiatum]; sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse [dicebas], celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde etiam apte diceremus: 145. quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit. Omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem eam nobis tradidisti -- neque enim fuit tam exigui temporis --; sed apud hos quid profeceris nescio, me quidem in Academiam totum compulisti. In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantummodo aspexerit; sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto nunquam conquiescam neque defetigabor ante, quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero.
   146. Tum Caesar: Unum, inquit, me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, unquam omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus. 147. Hic Sulpicius: Ego vero, inquit, Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero, vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere. Mihi rerum forensium et communium volgaris haec cognitio satis magna est ad eam quam specto eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta nescio, quae tum denique, cum causa aliqua, quae a ame dicenda est, desiderat, quaero. Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.
   XXXVII. 148. Tum Crassus: Pervolgatas res requiris, inquit, et tibi non incognitas, Sulpici. Quis enim de isto genere non docuit, non instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem et ea dumtaxat, quae mihi nota sunt, breviter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt harum sane minutarum rerum, revortendum. 149. Omnis igitur oratio conficitur ex verbis, quorum primum nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex continuatis [coniunctis] constat. Ergo utimur verbis aut iis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut iis, quae transferuntur et quasi alieno in loco conlocantur; aut iis, quae novamus et facimus ipsi. 150. In propriis igitur est [verbis] illa laus oratoris, ut abiecta et obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. 151. Itaque hoc, quod volgo de oratoribus ab imperitis dici solet, 'Bonis hic verbis' aut 'Aliquis non bonis utitur' non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur; in quo non magna laus est vitare vitium -- quanquam est magnum --, verum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, verborum usus et copia bonorum. 152. Sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum atque explicandum videtur.
   XXXVIII. Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum aut tralatum. 153. Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Coelius: 'Qua tempestate Poenus in Italiam venit,' nec 'prolem' aut 'subolem' aut 'effari' aut 'nuncupari' aut, ut tu soles, Catule, 'non rebar' aut 'opinabar;' aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. 154. Novantur autem verba, quae ab eo qui dicit ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec:

Tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat.
Num non vis huius me versutiloquas malitias --

videtis enim et 'versutiloquas' et 'expectorat' ex coniunctione facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine coniunctione verba novantur, ut ille 'senius desertus,' ut 'di genitales,' ut 'bacarum ubertate incurvescere.' 155. Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi tralatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis. Nam 'gemmare vitis,' 'luxuriem esse in herbis,' 'laetas segetes' etiam rustici dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id tralato cum est dictum, inlustrat id, quod intellegi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. 156. Ergo hae tralationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas; illae paulo audaciores, quae non inopiam vindicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut genera ponam?

   XXXIX. 157. Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tanquam in suo positum, si agnoscitur, delectat; si simile nihil habet, repudiatur. Sed ea traferri oportet, quae aut clariorem faciunt rem, ut illa omnia:

                             Inhorrescit mare,
Tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror,
Flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,                
Grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,                   
Undique omnes venti erumpunt, saevi existunt turbines:              
Fervit aestu pelagus --                                                                         

omnia fere, quo essent clariora, tralatis per similitudinem verbis dicta sunt; 158. aut quo significetur magis res tota sive facti alicuius sive consilii, ut ille, qui occultantem consulto, ne id quod ageretur intellegi posset, duobus tralatis verbis similitudine ipsa indicat,

Quandoquidem is se circum vestit dicitis saepit sedulo.

Non nunquam etiam brevitas tralatione conficitur, ut illud 'Si telum manu fugit.' Inprudentia teli missi brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata tralato. 159. Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur quid sit, quod omnes tralatis et alienis magis delectentur verbis quam propriis et suis.

   XL. Nam si res suum nomen et vocabulum proprium non habet, ut 'pes' in navi, ut 'nexum' quod per libram agitur, ut in 'uxore divortium,' necessitas cogit quod non habeas aliunde sumere; sed in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione tralata, delectant. 160. Id accidere credo vel quod ingeni specimen est quiddam transilire ante pedes positum et alia longe repetita sumere; vel quod is qui audit alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est delectatio; vel quod in singulis verbis res ac totum simile conficitur; vel quod omnis tralatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. 161. Nam et 'odor urbanitatis' et 'mollitudo humanitatis' et 'murmur maris' et 'dulcitudo orationis' sunt dicta a ceteris sensibus; illa vera oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine. Unde enim simile duci potest -- potest autem ex omnibus --, indidem verbum unum, quod similitudinem continet, tralatum lumen adferet orationi. 162. Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: 'Caeli ingentes fornices.' Quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest.

                       Vive, Ulixes, dum licet;
Oculis postremum lumen radiatum rape!

non dixit 'pete,' non 'cape' -- haberet enim moram sperantis diutius esse victurum --, sed 'rape.' Est hoc verbum ad id aptatum, quod ante dixerat, 'dum licet.'

Go to Cicero Page
[Cicero Page]
Go to Ch. 1-20 Latin Text
[Ch. 1-20]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to Ch. 41-61 Latin Text
[Ch. 41-61]