| I. 1. Instituenti mihi, Quinte frater,
eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus
habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam illud
immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte extincta subita
est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur. 2. Ut enim
romam rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae
ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse
aliud consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse, mane idibus Septembribus et
ille et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit. Ibi cum Drusus multa de Philippo
questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem consul tum graviter
in contione esset invectus. 3. Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi,
quanquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset ut nunquam
dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum, ceteros a Crasso
semper omnis, illo autem die etiam ipsum a se superatum. Deploravit enim casum atque
orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse
deberet, tanquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero
esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a re
publica repudiaret. 4. Hic cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad
resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille et graviter
exarsit pigneribusque ablatis Crassum instituit coercere. Quo quidem in ipso loco multa a
Crasso divinitus dicta esse ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret, cui senator
ipse non esset. An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignore putaris eamque
in conspectu populi Romani concideris, me his existumas pignoribus terreri? Non tibi illa
sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere; haec tibi est incidenda lingua, qua vel evolsa
spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit. |
| II. 5. Permulta tum vehementissima
contentione animi ingenii virium ab eo dicta esse constabat sententiamque eam, quam
senatus frequens secutus est, ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Romano satis
fieret, nunquam senatus neque consilium rei publicae nec fidem defuisse, ab eo dictam et
eundem, id quod in auctoritatibus perscriptis extat, scribendo adfuisse. 6. Illa tanquam
cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi expectantes post eius interitum
veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo [ipse] postremum institisset,
contueremur. Namque tum latus ei [dicenti con]doluisse sudoremque multum consecutum esse
audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum febri domum rediit dieque septimo est lateris
dolore consumptus. 7. O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis nostras
contentiones! quae mediocri in spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu
obruuntur, quam portum conspicere potuerunt. Nam quamdiu Crassi fuit ambitionis labore
vita districta, tamdiu privatis magis officiis et ingenii laude floruit quam fructu
aplitudinis aut rei publicae dignitate. Qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione
aditum omnium concessu ad summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae
consilia morte pervortit. 8. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, grave bonis
omnibus; sed ii tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis
immortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit flagrantem Italiam bello [non]
ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum
filiae, non exilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius
caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in qua
ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset. |
| III. 9. Et quoniam attigi cogitatione
vim varietatemque fortunae, non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis
definietur viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus, continentur. Quis enim non
iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum horum
ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, eventum recordatus? Tenemus
enim memoria Q. Catulum virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam sed
exitum et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret. 10. Iam M. Antoni in
eis ipsis Rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque
censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum
[civium] capita servata. Neque vero longe ab eo C. Iuli caput hospitis Etrusci scelere
proditum cum L. Iuli fratris capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re
publica pariter et cum illa simul extinctus esse videatur. Neque enim propincum suum
maximi animi virum P. Crassum suapte interfectum manu neque collegae sui pontificis maxumi
sanguine simulacrum Vestae respersum esse vidit; cui maerori, qua mente ille in patriam
fuit, etiam C. Carbonis inimicissimi hominis eodem illo die mors fuisset nefaria. 11. Non
vidit eorum ipsorum, qui tum adulescentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus.
Ex quibus [C.] Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi
depulsus per invidiam tribunatu non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e civitate;
Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, quibuscum privatus coniunctissime
vixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate; cui quidem ad summam gloriam
eloquentiae florescenti ferro erepta vita est et poena temeritatis non sine magno rei
publicae malo constituta. 12. Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis oportunitate
divino consilio et ornatum et extinctum esse arbitror. Nam tibi aut pro virtute animi
constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab
atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset; neque
solum tibi improborum dominatus, sed etiam propter admixtam civium caedem bonorum victoria
maerori fuisset. |
| IV. 13. Mihi quidem, Quinte frater, et
eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam
incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera ac
sapiens videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum
hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione [animi]
revocasti. 14. Sed quoniam haec iam neque in integro nobis esse possunt et summi labores
nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis
molestiis iucunda sed etiam haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L.
Crassi reliquum ac paene postremum memoriae prodamus atque ei, si nequaquam parem illius
ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus. 15. Neque enim
quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere
Socrates exprimitur, non, quanquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius quiddam de
illo, de quo scripta sunt, suspicatur; quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis
omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, maius ut quiddam de L.
Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur. 16. Nos enim, qui ipsi sermoni non
interfuissemus et quibus C. Cotta tantummodo locos ac sententias huius disputationis
tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in
eorum sermone adumbrare conati. Quod si quis erit, qui ductus opinione vulgi aut Antonium
ieiuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quomodo [a nobis] uterque inductus
est, is erit ex iis, qui aut illos non audierit aut iudicare non possit. Nam fuit uterque,
ut exposui antea, cum studio et ingenio et doctrina praestans omnibus tum in suo genere
perfectus, ut neque in Antonio deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret. |
V. 17. Ut igitur ante meridiem
discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat,
omne illud tempus meridianum Crassum in acerruma atque attentissima cogitatione posuisse
seseque, qui voltum eius, cum ei dicendum esset, optutumque oculorum in cogitando probe
nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam
exhedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum esse in
cogitatione sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse
consumptas. Deinde cum omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venissent ad
Crassum: Quid est, Crasse, inquit Iulius, imusne sessum? etsi admonitum venimus te, non
flagitatum. 18. tum Crassus: An me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc
praesertim munus putem diutius posse debere? Quinam igitur, inquit ille, locus? An in
media silva placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus. Sane, inquit Crassus; et
enim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni. Cum placuisset idem ceteris,
in silvam venitur et ibi magna cum audiendi expectatione considitur.
19. Tum Crassus: Cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antonii facilitas
eripuit, inquit, mihi in optuma mea causa libertatem recusandi. Quamquam in partienda
disputatione nostra, cum sibi de iis quae dici ab oratore oporteret sumeret, mihi autem
relinqueret ut explicarem quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit quae seiuncta
esse non possunt. Nam cum omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem
habere possunt, si rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris. 20. Ac mihi
quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus multo etiam vidisse videntur, quam
quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra et subter,
unum esse et una vi atque [una] consensione naturae constricta esse dixerunt. Nullum est
enim genus rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si
careant vim suam atque aeternitatem conservare possint. |
| VI. 21. Sed si haec maior esse ratio
videtur, quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis
vera et tibi, Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et
humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri. Ubi enim perspecta vis est
rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi
consensus doctrinarum concentusque reperitur. 22. Sed si hoc quoque videtur esse altius,
quam ut id nos humi strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod
profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus. Una est enim, quod et ego hesterna
die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius, eloquentia,
quascumque in oras disputationis regionesve delata est. 23. Nam sive de caeli natura
loquitur sive de terrae sive de divina vi sive de humana sive ex inferiore loco sive ex
aequo sive ex superiore sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut
concitet sive ut reflectat sive ut incendat sive ut leniat sive ad paucos sive ad multos
sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus; et,
quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata. 24. Sed quoniam oppressi iam
sumus opinionibus non modo vulgi verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae
complecti tota nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui
tanquam ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine interitu fieri
neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum significabo
brevi neque verborum ornatum inveniri posse non partis expressisque sententiis neque esse
ullam sententiam illustrem sine luce verborum. 25. Sed priusquam illa conor attingere,
quibus orationem ornari atque illuminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo
genere dicendi. |
| VII. Natura nulla est, ut mihi videtur,
quae non habeat in suo genere res compluris dissimilis inter se, quae tamen consimili
laude dignentur. Nam et auribus multa percipimus, quae etsi nos vocibus delectant, tamen
ita sunt varia saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse videatur, et oculis
colliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum dissimili
genere delectent, et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile
iudicium excellentis maxime suavitatis. 26. At hoc idem, quod est in naturis rerum,
transferri potest etiam ad artes. Una fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro
Polyclitus Lysippus; qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui
velis esse dissimilem. Una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se
Zeuxis Aglaophon Apelles; neque eorum quisquam est cui quicquam in arte sua deesse
videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen verum, quanto
admirabilius in oratione atque in lingua? quae cum in iisdem sententiis verbisque
versetur, summas habet dissimilitudines; non sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ii,
quos constet esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur. 27. Atque id primum in
poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus, quam sint inter sese
Ennius Pacuvius Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus Sophocles Euripides,
quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi genere tribuatur. 28. Aspicite nunc
eos homines atque intuemini, quorum de facultate quaerimus, quid intersit inter oratorum
studia atque naturas. Suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum
Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? tamen quis cuiusquam nisi sui
similis? Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam
habuit Carbo et canorum. Quis horum non princeps temporibus illis fuit? et suo tamen
quisque in genere princeps. |
| VIII. 29. Sed quid ego vetera
conquiram, cum mihi liceat uti praesentibus exemplis atque vivis? Quid iucundius auribus
nostris unquam accidit huius oratione Catuli? quae est pura sic, ut Latine loqui paene
solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis tamen assit humanitas ac
lepos. Quid multa? istum audiens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut
mutaveris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum. 30. Quid, noster hic Caesar nonne
novam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis
unquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristes remisse, severas hilare, forenses
scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum
excluderetur nec gravitas facetiis minueretur? 31. Ecce praesentes duo prope aequales
Sulpicius et Cotta. Quid tam inter se dissimile? quid tam in suo genere praestans? Limatus
alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque verbis. Haeret in causa semper et quid
iudici probandum sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo mentem
orationemque defigit. Sulpicius autem fortissimo quodam animi impetu, plenissima et maxima
voce, summa contentione corporis et dignitate motus, verborum, quoque ea gravitate et
copia est, ut unus ad dicendum instructissimus a natura esse videatur. |
| IX. 32. Ad nosmet ipsos iam revertor,
quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis
iudicium vocaremur; quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? cum ille is sit
orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum
hoc maxime tamen in comparatione coniungar. Videtisne genus hoc quod sit Antoni? forte
vehemens commotum in agendo, praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre acutum
enucleatum, in una quaque re commorans, honeste cedens, acriter insequens terrens,
supplicans, summa orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate. 33. Nos autem,
quicumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero vobis videmur, certe tamen ab
huius multum genere distamus; quod quale sit non est meum dicere, propterea quod minime
sibi quisque notus est et difficillime de se quisque sentit; sed tamen dissimilitudo
intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum
institi, in iis fere soleo perorare et quod aliquanto me maior in verbis eligendis labor
et cura torquet verentem ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non digna expectatione et
silentio fuisse videatur. 34. Quod si in nobis, qui assumus, tantae dissimilitudines, tam
certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis
quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid
censetis, si omnes, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus? nonne fore
ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputatione
forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi
specie dispares genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, iisdem
praeceptis atque una institutione formari. 35. Quod non est ita; diligentissimeque hoc est
eis, qui instituunt aliquos atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime ferre
videatur. Et enim videmus ex eodem quasi ludo summorum in suo cuiusque genere artificum et
magistrorum exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque
naturam institutio doctoris accommodaretur. 36. Cuius est vel maxime insigne illud
exemplum, ut ceteras artes omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se
calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere. Alterum enim exultantem
verborum audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi verecundantem incitabat. Neque eos
similis effecit inter se, sed tantum alteri affinxit de altero limavit, ut id conformaret
in utroque, quod utriusque natura pateretur. |
X. 37. Haec eo mihi praedicundia fuerunt,
ut, si non omnia quae proponerentur a me ad omnium vestrum studium et ad genus id quod
quisque vestrum in dicendo probaret adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis, quod
maxime mihi ipsi probaretur.
Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit Antonius, et dicenda
quodam modo. Quinam igitur dicendi est modius melior -- nam de actione post videro --,
quam ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque
dicamus? 38. Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror expectari a me
puri dilucidique sermonis. Neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat; nec
sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui non dicat quod
intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere. Linquamus igitur haec, quae cognitionem
habent facilem usum necessarium. nam alterum traditur litteris doctrinaque puerili,
alterum adhibetur ob eam causam, ut intellegatur quid quisque dicat, quod videmus ita esse
necessarium, ut tamen eo minus nihil esse possit. 39. Sed omnis loquendi elegantia,
quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis.
Sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterant ea quae dicebant, omnes prope praeclare
locuti; quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi
Latine. Neque tamen erit utendum verbis iis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi
quando ornandi causa parce, quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut
utatur, is qui in veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus. |
| XI. 40. Atque ut Latine loquamur, non
solum videndum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat, et ea sic et
casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac
discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus est ipse
moderandus. 41. Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius; nolo verba
exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius. Nam de voce nondum ea
dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum sermone quasi coniunctum videtur. Sunt enim
certa vitia, quae nemo est quin effugere cupiat: mollis vox aut muliebris aut quasi extra
modum absona atque absurda. 42. Est autem vitium, quod nonnulli de industria consectantur.
Rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum
sermo retinere videatur; ut tuus, Catule, sodalis L. Cotta gaudere mihi videtur gravitate
linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum visum iri putat, si plane
fuerit rusticanum. Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum,
quamquam est caput; verum id affert ratio, docent litterae, confirmat consuetudo et
legendi et loquendi; sed hanc dico suavitatem, quae exit ex ore; quae quidem ut apud
Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius est urbis maxime propria. 43. Athenis iam
diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet
studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et
auctoritate; tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis
sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit. Nostri minus student
litteris quam Latini. Tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est
litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium Q. Valerium Soranum lenitate
vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat. |
| XII. 44. Quare cum sit quaedam certa
vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil
animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam
asperitatem sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus. 45. Equidem cum audio socrum
meam Laeliam -- facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum
sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt --, sed eam sic audio, ut
Plautum mihi aut Naevium videar audire; sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut
nihil ostentationis aut imitationis afferre videatur; ex quo sic locutum esse eius patrem
iudico, sic maiores; non aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce,
sed presse et aequabiliter et leviter. 46. Quare Cotta noster, cuius tu illa lata,
Sulpici, non nunquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi
oratores antiquos sed messores videtur imitari. Hic cum arrisisset ipse Sulpicius: Sic
agam vobiscum, inquit Crassus, ut quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis
audiatis. Utinam quidem! inquit ille; id enim ipsum volumus idque si feceris, multa, ut
arbitror, hic hodie vitia ponemus. 47. At enim non sine meo periculo, Crassus inquit,
possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri.
Tum ille: Tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur; ex
quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quaedam verba et
aliquem, si forte, motum. Ergo ista, inquit Crassus, quae habes a me, non reprehendo, ne
me ipsum irrideam -- sunt autem ea multo et plura et maiora quam dicis --; quae autem sunt
aut tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus
admonuerit, commonebo. |
| XIII. 48. Praetereamus igitur
praecepta Latine loquendi, quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio
litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio
veterum oratorum et poetarum. Neque vero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus
quibus rebus assequi possimus, ut ea quae dicamus intellegantur: 49. Latine scilicet
dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea quae significari ac declarari
volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde
productis iis quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis
sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
Quid multa? tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe videatur, cum difficilius
intellegatur quid patronus velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re
sua diceret. 50. Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi docent, ut
non desideres planius dici. Easdem res autem simulac Fufius aut vester aequalis Pomponius
agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum attendi, intellego; ita confusa est
oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac
turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus debet, ea obscuritatem et tenebras
afferat atque ut quodam modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur. 51. Verum, si
placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad
reliqua aliquanto odiosiora pergamus. |
XIV. Atqui vides, inquit Antonius,
cum alias res agamus, quam te inviti audiamus qui adduci possumus -- de me enim conicio --
relictis ut omnibus rebus te sectemur te audiamus; ita de horridis rebus nitida, de
ieiunis plena, de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.
52. Faciles enim, inquit, Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo
percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi; reliquae sunt
magnae implicatae variae graves, quibus omnis admiratio ingenii omnis laus eloquentiae
continetur. Nemo enim unquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus. Si est
aliter, irrident, neque eum oratorem tantummodo sed hominem non putant. Nemo extulit eum
verbis, qui ita dixisset, ut qui adessent intelligerent quid diceret, sed contempsit eum,
qui minus id facere potuisset. 53. In quo igitur homines exhorrescunt? quem stupefacti
dicentem intuentur? in quo exclamant? quem deum, ut ita dicam, inter homines putant? Qui
distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt et in
ipsa oratione quasi quendam numerum versumque conficiunt: id est, quod dico, ornate. Qui
idem ita moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ii sunt in eo genere
laudandi laudis, quod ego aptum et congruens nomino. 54. Qui ita dicerent, eos negavit
adhuc se vidisse Antonius et iis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse tribuendum. Quare
omnes istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur,
rhetorum praeceptis omnem oratorum vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam
personam teneant aut quid profiteantur intelligere potuerunt. Vero enim oratori, quae sunt
in hominum vita, quando quidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies,
omnia quaesita audita lecta disputata tractata agitata esse debent. 55. Est enim
eloquentia una quaedam de summis virtutibus; quamquam sunt omnes virtutes aequales et
pares, sed tamen est species alia magis alia formosa et illustris; sicut haec vis, quae
scientiam complexa rerum sensa mentis et consilia sic verbis explicat, ut eos, qui
audiant, quocumque incubuerit possit impellere; quae quo maior est vis, hoc est magis
probitate iungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus si dicendi copiam
tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus. |
| XV. 56. Hanc, inquam, cogitandi
pronuntiandique rationem vimque dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant. Hinc illi
Lycurgi, hinc Pattaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri Fabricii
Catones Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti sed impetu mentis simili et voluntate.
Eadem autem alii prudentia sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium
secuti, ut Pythagoras Democritus Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad
cognitionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius
scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus
publicis, delectavit. 57. Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines
dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse,
doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis affluentes curanda sibi esse ac
quaerenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem illa doctrina eadem videtur et recte
faciendi et bene dicendi magistra; neque diiuncti doctores, sed idem erant vivendi
praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli
iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut [illum] efficeret oratorem verborum
actoremque rerum. 58. Sed ut homines labore assiduo et cotidiano assueti, cum tempestatis
causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam
novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tanquam ab
opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad
geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialecti, novum sibi ipsi studium
ludumque pepererunt atque in his artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad
humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt. |
| XVI. 59. Sed quod erant quidam iique
multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi
dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut qui
minus ipsi in re publica versarentur, sed ut huius tamen eiusdem sapientiae doctores
essent, ut Gorgias Thrasymachus Isocrates, inventi sunt qui, cum ipsi doctrina et ingeniis
abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent, hanc dicendi
exercitationem exagitarent atque contemnerent; 60. quorum princeps Socrates fuit; is, qui
omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et
venustate et subtilitate tum vero eloquentia varietate copia, quam se cumque in partem
dedisset, omnium fuit facile princeps, iis qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent
agerent docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque
in iis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque
sentiendi et ornate dicendi scientiam, re cohaerentes, disputationibus suis separavit;
cuius ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse
litteram Socrates nullam reliquisset. 61. Hinc discidium illud extitit quasi linguae atque
cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere alii dicere
docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et
in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt
quasi familiae dissentientes inter se et multum diiunctae et dispares, cum tamen omnes se
philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur. |
| XVII. 62. Ac primo ab ipso Platone
Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum alter Academiae nomen obtinuit,
deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat,
Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes
delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri simpliciter
defendebant, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec
dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec voluptatem tuentur, quam amplexari
volunt. Fuerunt etiam alia genera philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse
dicebant, Eretricorum Erilliorum Megaricorum Pyrrhoneorum; sed ea horum vi et
disputationibus sunt iam diu fracta et extincta. 63. Ex illis autem, quae remanent, ea
philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest
tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem publici consilii et regendae civitatis
ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis
esse volumus. Nec ulla tamen ei philosophiae fiet iniuria a nobis. Non enim repelletur
inde, quo aggredi cupiet; sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans
molliter et delicate nos avocat a rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac
praesertim re publica. 64. Verum ego non quaero nunc quae sit philosophia verissima, sed
quae oratori coniuncta maxime. Quare istos sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et
boni viri et, quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam
si est verissimum, tacitum tamen tanquam mysterium teneant, quod negant versari in re
publica esse sapientis. Nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint, non poterunt
ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi. |
| XVIII. 65. Stoicos autem, quos
minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt; atque
hanc iis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse
dixerunt. Sed utrumque est in his, quod ab hoc quem instruimus oratore valde abhorreat:
vel quod omnes, qui sapientes non sint, servos [latrones] hostes insanos esse dicunt,
neque tamen quemquam esse sapientiam. Valde autem est absurdum ei contionem aut senatum
aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum qui assint sanus, nemo civis, nemo
liber esse videatur. 66. Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et
certe acutum, sed ut in oratore exile inusitatum abhorrens ab auribus vulgi obscurum inane
ieiunum; ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit; alia enim et bona et
mala videntur Stoicis et ceteris civibus vel potius gentibus, alia vis honoris ignominiae
praemii supplicii; vere an secus nihil ad hoc tempus, sed ea si sequamur, nullam unquam
rem dicendo expedire possimus. 67. Reliqui sunt Peripatetici et Academici; quamquam
Academicorum nomen est unum, sententiae duae. Nam Speusippus Platonis sororis filius et
Xenocrates qui Platonem audierat et qui Xenocratem Polemo et Crantor nihil ab Aristotele,
qui una audierat Platonem, magno opere dissensit; copia fortasse et varietate dicendi
pares non fuerunt. Arcesilas primum, qui Polemonem audierat, ex variis Platonis libris
sermonibusque Socraticis hoc maxime arripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo
percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi
sensusque iudicium primumque instituisse -- quamquam id fuit Socraticum maxime --, non
quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare.
68. Hinc haec recentior Academia manavit, in qua extitit divina quadam celeritate ingenii
dicendique copia Carneades; cuius ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen
auctores certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, qui eum Romae audivit
adulescens, et Q. Metellum L. F. familiarem meum clarissimum virum, qui illum a se
adulescente Athenis iam affectum senectute multos dies auditum esse dicebat. |
| XIX. 69. Haec autem, ut ex Apennino
fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi
tanquam in superum mare Ionium defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in
inferum hoc Tuscum et barbarum scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse
Ulixes errasset. 70. Quare, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui sciat
aut negare oportere quod arguare, aut, si id non possis, tum ostendere quod is fecerit,
qui insimuletur, aut recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut non
contra legem aut imprudentia aut necessario aut non eo nomine usurpandum, quo arguatur,
aut non ita agi, ut debuerit ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti
scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et
uberius explicavit Antonius -- sed, si his contenti estis atque iis etiam, quae dici
voluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum
compellitis. 71. Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter
scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si illam praeclaram et eximiam
speciem oratoris perfecti et pulcritudinem adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa
Aristotelia vis comprehendenda est. 72. Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad
Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae
ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione iungebant;
postea dissociati, ut exposui, a Socrate diserti a doctis et deinceps a Socraticis item
omnibus, philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam; neque quicquam ex
alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo
promisce haurirent, si manere in pristina communione voluissent. 73. Sed ut pontifices
veteres propter sacrificiorum multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent
ipsi a Numa ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent instituti, sic Socratici a
se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres dicendi et
intellegendi mirificam societatem esse voluissent. |
| XX. 74. Quae cum ita sint, paululum
equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso sed de
oratore dicere putetis. Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia doctus
essem et in forum ingenii tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum [ipse] forsitan
vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec, quae nunc complector, perinde ut
dicam discenda esse, didicisse; quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim
annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium
vocarim; cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta populi Romani
mosque maiorum. 75. Paululum sitiens istarum artium, de quibus loquor, gustavi, quaestor
in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus Metrodorum illum, de
cuius memoria commemoravit Antonius, et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem
moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram,
succensuissem. Quare hoc, quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non modo non
pro me, sed contra me est potius -- non enim quid ego, sed quid orator possit disputo --
atque hos omnis, qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos. Scribunt enim de litium
genere et de principiis et de narrationibus. 76. Illa vis autem eloquentiae tanta est, ut
omnium rerum virtutum officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae
vitam continet, originem vim mutationesque teneat, eadem mores leges iura discribat, rem
publicam regat, omnia, quae ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat. 77. In
quo genere nos quidem versamur tantum, quantum possumus, quantum ingenio, quantum mediocri
doctrina, quantum usu valeamus; neque tamen istis, qui in una philosophia quasi
tabernaculum vitae suae collocarunt, multum sane in disputatione concedimus. |