De Oratore Liber Secundus
by Marcus Tullius Cicero

Capites XLVII - LXX

   XLVII. Quare nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo -- neque actor sum alienae personae sed auctor meae --, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim sine magno dolore fecisse. 195. Quem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum adflictum debilitatum maerentem in summum discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere, quam misericordia sum ipse captus. Sensi equidem tum magnopere moveri iudices, cum excitavi maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu, Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem. 196. Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrumis suis adiuvaret cumque ego illum crebro appellans collegam ei suum commendarem atque ipsum advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrumis, non sine dolore magno miseratio omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imploratio. Quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si dolor afuisset meus, non modo non miserabilis sed etiam inridenda fuisset oratio mea. Quam ob rem hoc vos doceo, Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo irasci, ut dolore, ut flere possitis. 197. Quamquam te quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo tantum incendium non oratione solum sed etiam multo magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id restinguendum vix conarer accedere? Habueras enim tu omnia in causa superiora: vim fugam lapidationem crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium vocabas; deinde principem et senatus et civitatis M. Aemilium lapide percussum esse constabat; vi pulsum e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent rogationi, nemo poterat negare.
   XLVIII. 198. Accedebat ut haec tu adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere, ego homo censorius vix satis honeste viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem posse defendere. Erant optimi cives iudices, bonorum virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi sodalis fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam adhibuisse? Quid fecerim narrabo. Si placuerit, vos meam defensionem in aliquo artis loco reponetis. 199 Omnium seditionum genera vitia pericula collegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita ut dicerem, etsi omnes molestae semper seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias. Tum illa, quae modo Crassus commemorabat, egi: neque regis ex hac civitate exigi neque tribunos plebis creari neque plebis scitis totiens consularem potestatem minui neque provocationem patronam illam civitatis ac vindicem libertatis populo Romano dari sine nobilium dissensione potuisse; ac si illae seditiones saluti huic civitati fuissent, non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Norbano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum. Quod si umquam populo Romano concessum esset, ut iure incitatus videretur, id quod docebam saepe esse concessum, nullam illa causa iustiorem fuisse. Tum omnem orationem traduxi et converti in increpandam Caepionis fugam, in deplorandum interitum exercitus. Sic et eorum dolorem, qui lugebant suos, oratione refricabam et animos equitum Romanorum, apud quos tum iudices causa agebatur, ad Q. Caepionis odium, a quo erant ipsi propter iudicia abalienati, renovabam [atque revocabam].
   XLIX. 200. Quod ubi sensi me in possessionem iudicii ac defensionis meae constitisse, quod et populi benivolentiam mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram, tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et mansuetudinis coepi: me pro meo sodali, qui mihi in liberum locum more maiorum esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere, nihil mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse quam si, is qui saepe alienissimis a me sed meis tamen civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre non potuissem. 201. Petebam a iudicibus, ut illud aetati meae, ut honoribus, ut rebus gestis concederent, si iusto, si pio dolore me esse adfectum viderent; praesertim si in aliis causis intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni defensione atque causa quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi; his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem habet altera concitationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est tamen illa causa tractata, ut et acerrumus in Caepionis invidia renovanda et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer. Ita magis adfectis animis iudicum quam doctis tua, Sulpici, est a nobis tum accusatio victa.
   L. 202. Hic Sulpicius: Vere hercle, inquit, Antoni, ista commemoras. Nam ego nihil umquam vidi quod tam e manibus elaberetur, quam mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim, quem ad modum dixisti, tibi ego non iudicium sed incendium tradidissem, quod tuum principium, di immortales, fuit! qui timor! quae dubitatio [quanta haesitatio] tractusque verborum! Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum homines dabant, tenuisti: te pro homine pernecessario quaestore tuo [dicere]! quam tibi primum munisti ad te audiendum viam! 203. Ecce autem, cum [te] nihil aliud profecisse arbitrarer nisi ut homines tibi civem inprobum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere oculte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam sed meritam ac debitam fuisse defenderes. Deinde qui locus a te praetermissus est in Caepionem? Ut tu illa omnia odio invidia misericordia miscuisti! Neque haec solum in defensione sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia non refellendo sed ad eundem impetum populi confugiendo refutasti. 204. Quae cum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam; ipsam tamen istam [demonstrationem defensionum tuarum abs te ipso commemoratam] doctrinam esse non mediocrem puto. Atqui, si ita placet, [inquit,] trademus etiam quae nos sequi in dicendo quaeque maxume spectare solemus. Docuit enim iam nos longa vita ususque rerum maxumarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur teneremus.
   LI. 205. Equidem primum considerare soleo postuletne causa. Nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentes oratione flectendas proficere possimus, ne aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non possint commoveri. 206. Iam quoniam haec fere maxume sunt in iudicum animis aut quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia invidia misericordia spes laetitia timor molestia, sentimus amorem conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis apud quos agamus, defendere; aut si pro bonis viris aut verte pro iis, qui illis boni atque utiles sint, laborare. Namque haec res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem; plusque proficit, si ponetur spes utilitatis futurae quam praeteriti beneficii commemoratio. 207. Enitendum est, ut ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse causa sua. Invidetur enim commodis hominum ipsorum, studiis autem eorum ceteris commodandi favetur. 208. Videndumque hoc loco est, ne, quos ob benefacta diligi volemus, eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet, nimis ecferre videamur. Atque eisdem his ex locis et in alios odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere; eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel excitanda vel sedanda. Nam si, quod ipsis qui audiunt perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur; sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odii non dissimilis offensio. 209. Item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut ex communibus. Interior est ille proprius; sed hic quoque commnis ad eandem similitudinem est perducendus.
   LII. Par atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae; sed haud sciam an acerrimus longe sit omnium motus invidiae nec minus virium opus sit in ea comprimenda quam in excitanda. Invident autem homines maxume paribus aut inferioribus, cum se relictos sentiunt, illos autem dolent evolsse; sed etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis, si intolerantius se iactant et aequabilitatem commnis iuris praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt. Quae si inflammanda sunt, maxume dicendum est non esse virtute parta, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque graviora, tamen non esse tanti ulla merita, quanta insolentia hominis quantumque fastidium. 210. Ad sedandum autem, magno illa labore magnis periculis esse parta nec ad suum commodum sed ad aliorum esse conlata, quae si quam gloriam peperisse videantur, tamenetsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari totamque abicere atque deponere; omninoque perficiendum est -- quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est commune vitium et perpetuum; invidetur autem praestanti florentique fortunae --, ut haec opinio minuatur et illa excellens opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta [esse] videatur. 211. Iam misericordia movetur, si is qui audit adduci potest, ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium crebro ad se ipsum revortatur; et cum singuli casus rerum humanarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum adflicta et prostrata virtus maxume luctuosa est; et, ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos intenta ac vehemens esse debet.
   LIII. 212. Sed est quaedam in his duobus generibus, quorum alterum lene alterum vehemens esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo. Nam et ex illa lenitate, qua conciliamur iis qui audiunt, ad hanc vim acerrimam, qua eosdem excitamus, influat oportet aliquid, et ex hac vi non numquam animi aliquid inflandum est illi lenitati; neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur. 213. In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus tamen spissi et producti esse debent. Nam neque adsiliendum statim est ad genus illud orationis -- abest enim totam a causa et homines priud illud ipsum quod proprium sui iudicii est audire desiderant -- nec cum in eam rationem ingressus sis, celeriter discedendum est. 214. Non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, arripitur alterumque et tertium poscitur, item misericordiam aut invidiam aut iracundiam, simul atque intuleris, possis commovere. Argumentum ratio ipsa confirmat atque simul atque emissum est, adhaerescit; illud autem genus orationis non cognitionem iudicis sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentionis actione nemo potest. 215. Quare qui aut breviter aut summisse dicunt, docere iudicem possunt, commovere non possunt; in quo sunt omnia. Iam illud perspicuum est omnium rerum in contrarias partis facultatem ex isdem suppeditari locis. Sed argumento resistendum est aut iis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens; aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem quod sit aut gravius aut aeque grave. 216. Illa autem, quae aut conciliationis causa leniter aut permotionis vehementer aguntur, contrariis commotionibus auferenda sunt, ut odio benivolentia, ut misericordia invidia tollatur.
   LIV. Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae; quae, etiam si alia omnia tradi arte possunt, naturae sunt propria certe neque ullam artem desiderant. In quibus tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum nos docere. 217. Ego vero, inquit, omni de re facilius puto esse ab homine non inurbano quam de ipsius facetiis disputari. Itaque cum quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem peri geloiou (DE RIDICULIS), nonnullam in spem veneram posse me ex iis aliquid discere. Inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum -- nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter ceteros Attici excellunt --, sed qui eius rei rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi extiterunt, ut nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur. 218. Quare mihi quidem nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi. Et enim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est. Leve nomen habet utraque res! 219. quippe; leve enim est totum hoc risum movere. Verum tamen, ut dicis, Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici vidi. Sed cum in illo genere perpetuae festivitatis ars non desideretur -- natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et voltu et voce et ipso genere sermonis --, tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur? 220. Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret furem se videre respondit? Quid in omni oratione Crassus vel apud centumviros contra Scaevolam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Planco diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est omnium sententia concedendum. Non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est. 221. Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco; dicta illa brevia non habuit. Parcebat enim adversarii dignitati; in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus facetis et dicacibus difficillumum, habere hominum rationem et temporum et ea quae occurrant, cum salsissime dici possunt, tenere. Itaque nonnulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur. 222. Dicere enim aiunt Ennium flammam sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine.
   LV. Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit. 223. Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit! atque illa brevia, cum ille diceret se sine causa sudare: Minime enim, modo existi de balneis, innumerabilia fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua. Cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit. 224. Ex libro primo: FORTE EVENIT, UT IN PRIVERNATI ESSEMUS EGO ET M. FILIUS. Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse. Deinde ex libro secundo: IN ALBANO ERAMUS EGO ET M. FILIUS. Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur. Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit -- tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri --, IN TIBURTI FORTE ASSEDIMUS EGO ET M. FILIUS. Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset. 225. Quis est igitur, qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit eidem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexpectata! quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni et inminenti, summa gravitate et celeritate verborum: Brute, quid sedes? quid illam anum patri nuntiare vis tuo? quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? quid maioribus tuis? quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? quid te agere? cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? patrimonione augendo? At id non est nobilitatis. 226. Sed fac esse, nihil superest; lubidines totum dissupaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet te, cum aedes venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum reliquisse. An rei militari? Is qui numquam castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes? tu hos intueri? [tu in foro,] tu in civium esse conspectu? tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? quibus non modo imitandis sed ne conlocandis quidem tibi locum ullum reliquisti.
   LVI. 227. Sed haec tragida atque divina; faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una contione meministis. Nec enim maior contentio umquam fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra collegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior.
   Quare tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi. Illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam [ut ceterarum] Crasso detulisse. 228. Tum Antonius: Ego vero ita fecissem, inquit, nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem. Nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per se ipsum invidendum; sed, cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum videbatur. 229. Hic cum adrisisset ipse Crassus: Ac tamen, inquit Antonius, cum artem esse facetiarum, Iuli, negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur. Haberi enim dixisti rationem oportere hominum rei temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum iis nihil opus sit. Nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et maxume, si eius stultitia poterit agitari, in testem stultum cupidum levem, si facile homines audituri videbuntur. 230. Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus, quam quae priores. Nam et ingenii celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio. Videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit. Erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis levandum quam contentione frangendum videretur.
   LVII. 231. Tum Sulpicius: Quid igitur? patiemurne, inquit, Caesarem, qui quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et unde ducatur, praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur? Quid? si, inquit Iulius, adsentior Antonio dicenti nullam esse artem salis? 232. Hic cum Sulpicius reticuisset: Quasi vero, inquit Crassus, horum ipsorum, de quibus Antonius iam diu loquitur, ars ulla sit. Observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si eloquentis facere posset, quis esset non eloquens? Quis enim haec [vel] non facile vel certe aliquo modo posset ediscere? Sed ego in iis praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus arte ducamur, sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus. 233. Quare, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur. Ego vero, inquit ille, quoniam conlectam a conviva, Crasse, exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam recusandi dem. Quamquam soleo saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio. Quis enim sese commovere potest cuius ille vitia non videat? Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, fenum alios aiebat esse oportere. 234. Tum ille: Iocabatur, inquit, Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar, audiamus, ut Antoni reliqua videamus. Et Antonius: Perpauca mihi quidem restant, inquit; sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno devorsorio.
   LVIII. Atqui, inquit Iulius, non nimis liberale hospitium meum dices. Nam te in viam, simulac perpaulum gustaris, extrudam et eiciam. 235. Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid sentiam perbreviter exponam. De risu quinque sunt quae quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium, sitne oratoris [velle] risum movere; quartum, quatenus; quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo existat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera os venas oculos vultum occupet, viderit Democritus. Neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne [ipsi] illi quidem scirent qui pollicerentur. 236. Locus autem et regio quasi ridiculi -- nam id proxime quaeritur -- turpitudine et deformitate quadam continetur. Haec enim ridentur vel sola vel maxime quae notant et signant turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris movere risum, vel quod ipsa hilaritas benivolentiam conciliat ei, per quem excitata est, vel quod admirantur omnes acumen, uno saepe in verbo positum, maxime respondentis, non nunquam etiam lacessentis, vel quod frangit adversarium, quod impedit, quod elevat, quod deterret, quod refutat, vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat ac relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit. 237. Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori perqum diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur; facinerosos [enim] maiore quadam vi quam ridiculi vulnerari volunt, miseros illudi nolunt, nisi se forte iactant. Parcendum autem maxime [est] caritati hominum, ne temere in eos dicas qui diliguntur.
   LIX. 238. Haec igitur adhibenda est primum in iocando moderatio. Itaque ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia maxima digna sunt. Quam ob rem materies omnis ridiculorum est in iis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur[; eaque belle agitari videntur]. Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus. In quo non [modo] illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiamsi [quid] perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus.
   Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur alterum dicto. 240. Re, si quando quid tamquam aliquae fabellae narrantur, ut olim tu, Crasse, in Memmium: comedisse eum lacertum Largii, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus. Salsa ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio. Addidisti clausulam tota Tarracina tum omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras LLLMM. Cum quaereres id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse: Lacerat lacertum Largi mordax Memmius. 241. Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas [vere] quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas. Est autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut iis qui audiunt tum geri illa fierique videantur. 242. In re est item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem Crassus: Per tuam nobilitatem, per vestram familiam! Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa voltus et vocis imitatio? Per tuas statuas! vero cum dixit, [et] extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa Rosciana imitatio senis: Tibi ego, Antipho, has sero, inquit. Senium est, cum audio. Atque ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissume tractandum sit. Mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat oportet imitationem, ut is qui audiet cogitet plura quam videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suam verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
   LX. 243. Ergo haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est; quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur hominum mores et ita effinguntur, ut aut re narrata aliqua quales sunt intellegantur aut imitatione breviter iniecta in aliquo insigni ad irridendum vitio reperiantur. 244. In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur. Sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est et mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magnopere fugienda est. Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum Granium aut Vargullam amicum meum? Non mehercule in mentem mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio quidem nemo dicacior. Hoc opinor primum, ne, quotienscumque potuierit dictum dici, necesse habeamus dicere. 245. Pusillus testis processit. Licet, inquit, rogare? Philippus. tum quaesitor properans: Modo breviter. Hic ille: Non accusabis. Perpusillum rogabo. Ridicule. Sed sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia. 246. Ut iste, qui se volt dicacem -- et mehercule Appius est, sed non nunquam in hoc vitium scurrile delabitur --, Cenabo, inquit, apud te, huic lusco familiari meo C. Sextio: uni enim locum esse video. [Est] hoc scurrile, quod sine causa lacessavit et tamen id uni dixit, quod in omnes luscos conveniret. Ea quia meditata putantur esse, minus ridentur. Illud egregium Sexti et ex tempore: Manus lava, inquit, et cena. 247. Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra; et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa. Quid enim est Vargulla adsecutus, cum eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset: Puer, abige muscas? Risum quaesivit, qui est ex mea sententia vel tenuissimus ingenii fructus. Tempus igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur; quarum utinam artem aliquam haberemus! sed domina natura est.
   LXI. 248. Nunc exponamus genera ipsa summatim quae risum maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod facete dicatur, id alias in re habere alias in verbo facetias; maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque locos attingam unde ridicula ducantur, ex isdem locis fere etiam gravis sententias posse duci. Tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur; velut isdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum est illud Neronianum vetus in furace servo: Solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec obelusum; quod idem in bono servo dici solet. Sed hoc isdem etiam verbis; 249. ex isdem autem locis omnia [nascuntur]. Nam quod Sp. Carvilio graviter claudicanti ex volnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater dixit: Quin prodi, mi Spuri, quotienscumque gradum facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem! praeclarum et grave est; quod Calvino Glaucia claudicanti: Ubi est vetus illud: num claudicat? At hic clodicat! hoc ridiculum est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animadverti potuit, est ductum. Quid hoc Navio ignavius? severe Scipio; at in male olentem: Video me a te circumveniri, subridicule Philippus. At utrumque genus continet verbi ad litteram immutati similitudo. 250. Ex ambiguo dicta vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe etiam in gravitate versantur. Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput adcommodanti, cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varus: Noli mirari, inquit, si non convenit; caput enim magnum est; et laudabile et honestum. At ex eodem genere est: Calvo satis est quod dicit parum. Ne multa; nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur. 251. Atque hoc etiam animadvertendum est, non esse omnia ridicula faceta. Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore voltu [imitandis moribus] voce, denique corpore ridetur ipso. Salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut mimum.
   LXII. Quare primum genus hoc, quod risum vel maxume movet, non est nostrum: morosum superstitiosum suspiciosum gloriosum stultum; naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere. 252. Alterum genus est in imitatione, admodum ridiculum, sed nobis tantum licet furtim si quando et cursim; aliter enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non [digna] nobis; quartum, obscenitas, non modo non foro digna sed vix convivio liberorum. Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo. Nam quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re continetur; quod mutatis verbis salem amittit, in verbis habet omnem leporem.
   253. Ambigua sunt in primis acuta atque in verbo posita, non in re; sed non saepe magnum risum movent, magis ut belle, ut litterate dicta laudantur; ut in illum Titium, qui cum studiose pila luderet et idem signa sacra notu frangere putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium fregisse diceret; ut illud Africani, quod est apud Lucilium:

Quid? Decius, Nuculam an confixum vis facere? inquit.

254. Ut tuus amicus, Crasse, Granius, non esse sextantis. Et, si quaeritis, is qui appellatur dicax hoc genere maxime excellet; sed risum movent alia maiorem. Ambiguum per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime; ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud atque ceteri accipiant posse ducere; sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus ridiculi.

   LXIII. 255. Quae genera percurram equidem. Sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud expectamus aliud dicitur. Hic nobismet ipsis noster error risum movet. Quod si admixtum etiam est ambiguum, fit salsius; ut apud Novium videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videt; percontatur [ita:] Quanti addictus ? Mille nummum! Si addidisset tantummodo Ducas licet, esset illud genus ridiculi praeter expectationem; sed quia addidit Nihil addo, ducas licet, [addito ambiguo altero genere ridiculi] fuit, ut mihi quidem videtur, salsissumus. Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, inflitigur. 256. Sed cum plura sint ambigui genera, de quibus est doctrina quaedam suptilior, atendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea quae sunt frigidiora vitemus -- est enim cavendum, ne arcessitum dictum putetur --, permulta tamen acute dicemus. Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant paronomasían, ut 'Nobiliorem mobiliorem Cato; aut ut idem, cum quidam dixisset Eamus deambulatum et ille Qui opus fuit de? Immo vero, inquit, quid opus fuit te? aut eiusdem responsio illa: Si tu et adversus et aversus impudicus es. 257. Etiam interpretatio nominis habet acument, cum ad ridiculum convertas quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper: Nummium divisorem ut Neoptolemum ad Troiam, sic illum in campo Martio nomen invenisse.
   LXIV. Atque haec omnia verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus; ut Stati a Scauro stomachanti -- ex quo sunt nonnulli qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant --:

Si, tacete, quid hoc clamoris? quibus nec mater nec pater,
Tanta confidentia? auferte istam enim superbiam.

Nam in Coelio sane etiam ad causum fuilt tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam elate illo,

Sentin senem esse tactum triginta minis?

258. In hoc genus coiciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem peragrasse gloriaretur: Agas asellum et cetera. Quare ea quoque quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem venustatem, non ea in re sed in verbis posita ducantur. 259. Est etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo cum ad verbum non ad sententiam rem accipere videare; ex quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus oppido ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum huius genus ridiculi insigni aliqua et nota re notari volo. Est autem ex hoc genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset num tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset: Tu vero, inquisti, molestus non eris. Iubebis igitur te, inquit, suscitari? et tu: Certe negaram te molestum futurum. 260. Ex eodem hoc vetus illud [est], quod aiunt Maluginensem illum Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset Dic de L. Manlio: Virum bonum, inquit, egregium[que] civem [esse] arbitror. Ridicule illud etiam L. Nasica censori Catoni; cum ille: Ex tui animi sententia tu uxorem habes? Non hercule, inquit, ex mei animi sententia. Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est expectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum quasi decepti sumus expectatione, ridemus.

   LXV. 261. In verbis etiam illa sunt, quae aut ex inmutata oratione ducuntur aut ex unius verbi tralatione aut ex inversione verborum. Ex inmutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius: Dic mihi, inquit, M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti? Ut sementem feceris, ita metes inquit. 262. Ex tralatione autem, ut cum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent imperatorem, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba, ut Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose, Audiamus, inquit, pulchellum puerum, Crassus. Cum esset adrisum, Non potui [mihi], inquit Lamia, formam ipse fingere, ingenium potui. Tum hic Audiamus, inquit, disertum. Multo etiam adrisum est vehementius. Sunt etiam illa venusta, ut in gravibus sententiis, sic in facetiis -- dixi enim dudum rationem esse aliam ioci aliam severitatis; gravium autem et iocorum unam esse materiam; -- 263. ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie; quod idem genus est saepe etiam facetum, ut Servius ille [Galba] cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset L. Libo, Quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis? Cum tu, inquit, de cubiculo alieno. A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia Metello: Villam in Tiburti habes, cohortem in Palatio.
   LXVI. 264. Ac verborum quidem genera quae essent faceta dixisse me puto; rerum plura sunt eaque magis, ut dixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res sane difficilis. Exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum. 265. Trahitur etiam aliquid ex historia, ut cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, Multos, inquit Antonius, possum tuos Aiaces Oileos nominare. Est etiam ex similitudine, quae aut conlationem habet aut tanquam imaginem. Conlationis est ut ille Gallius olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magii redargueret: Erras, inquit, Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tanquam nudus nuces legeret, in ventre abstuliise; ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi nostri familiaris pater, nostros homines similes esse Syrorum venalium: ut quisque optime Graece sciret, ita ese nequissimum. 266. Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris, ut meum illud in Helvium Manciam: [Iam] ostendam cuius modi sis; cum ille: Ostende, quaeso, demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est commotus: nihil tam Manciae simile visum est; ut cum Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: [Tum] ut diceret si quid vellet, si nucem fregisset. 267. Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem ecferuntur: velut tu, Crasse, in contione, ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret. Ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: Si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram. 268. Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur, ut cum C. Fabricio P. Cornelius homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se [homo] inimicus consulem fecisset bello praesertim magno et gravi: Nihil est quod mihi gratias agas, inquit, si malui compilari quam venire; ut Asello Africanus obicienti lustrum illud infelix, Noli, inquit, mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit. [Tanta suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit.]
   LXVII. 269. Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare; ut noster Scaevola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti ut se in Asiam praefectum duceret: Quid tibi vis, inquit, insane? Tanta malorum civium est multitudo, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, paucis annis te ad maximas pecunias esse venturum. 270. Hoc in genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse et eum Graeco verbo appellat eírona; sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis actionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. 271. Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est, qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa complura ponuntur, per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum esse dicere, P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse: sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari. 272. Sed redeo ad cetera. Est huic finitumum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque cur ab eo notaretur: Non amo, inquit, nimium diligentis. 273. Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille volt; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen ille eius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse: Quidni, inquit, meminerim? Nunquam enim recepissem, nisi tu perdidisses. 274. Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non modo mimis perapposita sed etiam quodam modo nobis:

. . .homo fatuus,
Postquam rem habere coepit, est emortuus. --

Quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius. --

Quamdiu ad aquas fuit, nunquam est emortuus.

   LXVIII. Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum; sed habet non nunquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid; ut tibi, Antoni, Mancia cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum, Aliquando, inquit, tibi tuum negotium agere licebit. 275. Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus quasi [per simulationem non intellegendi] subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius: Qualem existimas, qui in adulterio deprenditur? -- Tardum! ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet et dixisset: Tu igitur nihil vides? 276. Ego vero, inquam, a porta Esquilina video villam tuam; ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse. Tum Ennius ei: Quid, ego non cognosco vocem tuam? Hic Nasica: Homo es impudens. Ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?
   277. Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit, inridetur in eo ipso genere, quo dixit; ut cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui videretur esse mollior nec esset, dixisset: Quid tu, Egilia mea? quando ad me venis cum tua colo et lana? Non pol, inquit, audeo. Nam me ad famosas vetuit mater accedere.
   LXIX. 278. Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud; cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, Amabo te, inquit, da mihi ex ea arbore quos seram surculos. In eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo; qui cum in epilogo misericordiam movisse se putaret, postquam assedit, rogavit hunc videreturne misericordiam movisse: Ac magnam quidem, inquit; hominem enim nullum puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit. 279. Me tamen hercule etiam illa valde movent stomachosa et quasi submororsa ridicula; nam cum a moroso dicantur, tum eius non sal sed natura ridetur. In quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium:

Quid ploras, pater? --
Mirum ni cantem? Condemnatus sum.

Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenis, ut cum Cato percussus esset ab eo qui arcam ferebat, cum illa postea diceret Cave, rogavit num quid aliud ferret nisi arcam. 280. Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem sed admodum stultum: Quaeso, inquit, praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis. Movent etiam illa, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne; ut cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A.F.P.R. idque diceret esse ACTUM FIDE P. RUTILI, Rutilius autem ANTE FACTUM POST RELATUM, C. Canius eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat neutrum illis litteris declarari. Quid ergo? inquit Scaurus; Aemilius fecit, plectitur Rutilius.

Go to Cicero Page
[Cicero Page]
Go to Ch. 24-46 Latin Text
[Ch. 24-46]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to Ch. 70-90 Latin Text
[Ch. 70-90]