XXIV. 99. Verum ut aliquando ad
causas deducamus illum quem constituimus et eas quidem, in quibus plusculum negotii est,
iudiciorum atque litium -- riserit aliquis fortasse hoc praeceptum; est enim non tam
acutum quam necessarium magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri --: hoc ei
primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus, ut eas diligenter penitusque
cognoscat. 100. Hoc in ludo non praecipitur; faciles enim causae ad pueros deferuntur. Lex
peregrinum vetat in murum escendere; escendit; hostis reppulit: accusatur. Nihil est
negotii eius modi causam cognoscere: recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt
[haec est enim in ludo causarum formula fere]. At vero in foro tabulae testimonia pacta
conventa stipulationes cognationes adfinitates decreta responsa vita denique eorum, qui in
causa vorsantur, tota cognoscenda est; quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime
privatas -- sunt enim multo saepe obscuriores -- videmus amitti. 101. Ita nonnulli, dum
operam suam multam existimari volunt, ut toto foro volitare et a causa ad causam ire
videantur, causas dicunt incognitas. In quo est illa quidem magna offensio vel
neglegentiae susceptis rebus vel perfidiae receptis; sed etiam illa maior opinione, quod
nemo potest de ea re, quam non novit, non turpissume dicere. Ita dum inertiae
viteruperationem, quae maior est, contemnunt, adsequontur etiam illam, quam magis ipsi
fugiunt, tarditatis. 102. Equidem soleo dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat
et ut ne quis alius adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari causam, ut ille agat
suam et quidquid de sua re cogitarit in medium proferat. Itaque cum ille discessit, tris
personas unus sustineo summa animi aequitate, meam adversarii iudicis. Qui locus est talis
ut plus habeat adiumenti quam incommodi, hunc iudico esse dicendum; ubi plus mali quam
boni reperio, id totum abiudico atque eicio. 103. Ita adsequor, ut alio tempore cogitem
quid dicam et alio dicam; quae duo plerique ingenio freti simul faciunt. Sed certe eidem
illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus ad cogitandum aliud ad
dicendum putarent.
104. Cum rem penitus causamque cognovi, statim occurrit animo quae sit causa
ambigendi. Nihil est enim quod inter homines ambigatur, sive ex crimine causa constat ut
facinoris, sive ex controversia ut hereditatis, sive ex deliberatione ut belli, [sive ex
persona ut laudis,] sive ex disputatione ut de ratione vivendi, in quo non aut quid factum
sit aut fiat futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur. |
| XXV. 105. Ac nostrae fere causae,
quae quidem sunt criminum, plerumque infitiatione defenduntur. Nam et de pecuniis
repetundis, quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut
possis liberalitatem ac benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere. De sicariis, de
veneficiis, de peculatu infitiari necesse est. Id est igitur genus primum causarum in
iudiciis ex controversia facti; in deliberationibus plerumque ex futuri, raro ex instantis
aut facti. 106. Saepe etiam res non sit necne sed qualis sit quaeritur; ut cum L. Opimii
causam defendebat apud populum audiente me C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece
negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat; ut eidem Carboni tribuno
plebis alia tum mente rem publicam capessenti P. Africanus de Ti. Graccho interroganti
responderat iure caesum videri. Iure autem omnia defenduntur quae sunt eius generis, ut
aut oportuerit aut licuerit aut necesse fuerit aut inprudentia aut casu facta esse
videantur. 107. Iam quid vocetur quaeritur, cum quo verbo quid appellandum sit
contenditur; ut mihi ipsi cum hoc Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio. Pleraque
enim de iis quae ab isto obiciebantur quom confiterer, tamen ab illo maiestatem minutam
negabam; ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa pendebat. 108. Atque in hoc genere
causarum non nulli praecipiunt, ut verbum illud quod causam facit breviter uterque
definiat. Quod mihi quidem perquam puerile videri solet. Alia est enim, cum inter doctos
homines de iis ipsis rebus quae versantur in artibus disputatur, verborum definitio, ut
quom quaeritur quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas. In quibus hoc praecipit ratio
et doctrina, ut vis eius rei quam definias sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque
supersit. 109. Quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego facere conatus
sum. Nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit quid esset
maiestatem minuere. Et enim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito aut dempto
saepe extorqueretur e manibus; deinde genere ipso doctrinam redolet exercitationemque
paene puerilem; tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest. Ante enim
praeterlabitur, quam percepta est. |
| XXVI. 110. Sed in eo genere, in quo
quale sit quid ambigitur, existit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo
nulla potest esse nisi ex ambiguo controversia. Nam illud ipsum, quod scriptum a sententia
discrepat, genus quoddam habet ambigui, quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt,
suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti perspicuam fuisse; ex
contrariisque scriptis si quid ambigitur, non novom genus nascitur, sed superioris generis
causa duplicatur. Idque aut nunquam diiudicari poterit aut ita diiudicabitur, ut
referundis praeteritis verbis id scriptum, quodcumque defendemus, suppleatur. Ita fit, ut
unum genus in iis causis, quae propter scriptum ambiguntur, relinquatur, si est scriptum
aliquid ambigue. 111. Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ii melius
nosse qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare, qui non minus nosse debeant,
tum illud est frequentissimum in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco
aliquid ambigitur quod aut verbum aut verba sint praetermissa. 112. Iterum autem peccant,
cum genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in
quibus qualis quaeque res sit disceptatur, seiungunt. Nusquam enim tam quaeritur quale sit
genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti contrversia separatum est. 113. Ita
tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et controversiam cadere possint: 'Quid
fiat factum futurumve sit' aut 'Quale sit' aut 'Quomodo nominetur'. Nam iis quidem quod
quidam Graeci adiungunt: 'Rectumne factum sit', totum in eo est: 'Quale sit.' |
XXVII. 114. Sed iam ad institutum
revertar meum. Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare coepi, nihil prius
constituo quam quid sit illud, quo mihi sit referunda omnis illa oratio quae sit propria
quaestionis et iudicii; deinde illa duo diligentissume considero, quorum alterum
commendationem habet nostram aut eorum quos defendimus, alterum est accomodatum ad eorum
animos apud quos dicimus ad id quod volumus commovendos. 115. Ita omnis ratio dicendi
tribus ad persuadendum rebus est nixa: ut probemus vera esse quae defendimus, ut
conciliemus eos nobis qui audiunt, ut animos eorum ad quemcumque causa postulabit motum
vocemus. 116. Ad probandum autem duplex est oratori subiecta materies: una rerum earum,
quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae
testimonia pacta conventa quaestiones leges senatus consulta res iudicatae decreta
responsa reliqua si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa
atque a reis deferuntur; altera est, quae tota in disputatione et in argumentatione
oratoris conlocata est. 117. Ita in superiore genere de tractandis argumentis, in hoc
autem etiam de inveniendis cogitandum est. Atque isti quidem qui docent, cum causas in
plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copias suggerunt. Quod etiam si ad
instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simulac posita causa sit, habeant quo se
referant, unde statim expedita possint argumenta depromere, tamen et tardi ingenii est
rivulos consectari, frontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque nostri a capite
quod velimus arcessere et unde omnia manent videre.
118. Et primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur,
meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit. Nam et pro tabulis
et contra tabulas [et] pro testibus et contra testis [et] pro quaestionibus et contra
quaestiones et item de ceteris rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de
genere universo vel definite de singulis temporibus hominibus causis; quos quidem locos --
vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico -- multa commentatione [atque meditatione] paratos atque
expeditos habere debetis. 119. Longum est enim nunc me explicare qua ratione aut
confirmare aut infirmare testes tabulas quaestiones oporteat. Haec sunt omnia ingenii vel
mediocris, exercitationis autem maxumae; artem quidem et praecepta dumtaxat hactenus
requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur. 120. Itemque illa, quae sunt alterius
generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem,
explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant. Itaque cum haec duo nobis
quaerenda sint in causis, primum quid, deinde quo modo dicamus: alterum, quod totum arte
tinctum videtur, tametsi artem requirit, tamen prudentiae est paene mediocris quid
dicendum sit videre; alterum est, in quo oratoris vis illa divina virtusque cernitur, ea,
quae dicenda sunt, ornate copiose varieque dicere. |
XXVIII. 121. Quare illam partem
superiorem, quoniam semel ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpolitam atuqe
conficiam -- quantum consequar, vos iudicabitis --: quibus ex locis ad eas tris res, quae
ad fidem faciendam solae valent, ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et
moveantur; haec [sunt enim tria] vero quem ad modum inlustrentur, praesto est qui omnes
docere possit, qui hoc primum in nostros mores induxit, qui maxume auxit, qui solus
effecit. 122. Namque ego, Catule, --dicam enim non reverens adsentandi suspicionem --,
neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror neque Graecum neque Latinum, quem aetas
nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim. Itaque si quid est in me -- quod
iam sperare videor, quoniam quidem vos eius ingenii homines tantum operae mihi ad
audiendum datis --, ex eo est, quod nihil quisquam umquam me audiente egit orator quod non
in memoria mea penitus insederit. Itaque ego is qui sum, quantuscumque sum ad iudicandum,
omnibus auditis oratoribus sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem omnium tot
et tanta quanta sint in Crasso habuisse ornamenta dicendi. 123. Quam ob rem, si vos quoque
hoc idem existimatis, non erit ut opinor iniqua partitio, si, cum ego hunc oratorem, quem
nunc fingo, ut institui, craero aluero confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et
ornandum.
124. Tum Crassus: Tu vero, inquit, Antoni, perge, ut instituisti. Neque enim
est boni neque liberalis parentis, quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et
ornare, praesertim cum te locupletem esse negare non possis. Quod enim ornamentum, quae
vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit
excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis
imperatoris ostendere? qui eidem, hoc accusante Sulpicio cum hominem seditiosum
furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissumis
verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset; multas
etiam e re publica seditiones saepe esse factas, ut cum reges essent exacti, ut cum
tribunicia potestas constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Caepionis
odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse et iure esse conflatam? 125. Potuit
hic locus tam anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam incredibili vi ac
facultate dicendi tractari? Quid ego de Cn. Manlii, quid de Q. Regis commiseratione dicam?
quid de aliis innumerabilibus? in quibus hoc non maxime enituit quod tibi omnes dant,
acumen quoddam singulare, sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in te
eximia et praestantia fuerunt. |
XXIX. 126. Tum Catulus: Ego vero,
inquit, in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi
sitis, ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a
doctrina non delatum esse videatur. Quare, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis,
ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices, neque te, Antoni,
si quid non dixeris, existimabimus non potuisse potius quam a Crasso dici maluisse. 127.
Hic Crassus: Quin tu, inquit, Antoni, omittis ista quae proposuisti, quae nemo horum
desiderat, quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in causis, reperiantur; quae quamquam a
te novo quodam modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faciliora et praeceptis
pervagata; illa deprome nobis unde adferas, quae saepissime tractas semperque divinitus.
128. Depromam equidem, inquit, et quo facilius id a te exigam quod peto,
nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae totius in dicendo rationis et istius ipsius
facultatis, quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante dixi: una
conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum. 129. Harum trium partium
prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat. Nam hoc necesse est, ut
is, qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut
defensionis argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed quoniam illa pars, in
qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi
doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus. Pauca enim sunt, quae usu iam
tractata et animo quasi notata habere videamur. |
XXX. 130. Ac tibi sapienter monenti,
Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones, quas oslent magistri
pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et
orationem disputatio ducitur. Neque enim, quotiens verbum aliquod est scribendum nobis,
totiens eius verbi litterae sunt cogitatione conquirendae; nec quotiens causa dicenda est,
totiens ad eius causae seposita argumenta revolvi nos oportet, sed habere certos locos,
qui, ut litterae ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandum statim occurrant.
131. Sed ii loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rerum vel usu,
quem aetas denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia
praecucurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et
acutum in cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit eidem in consuetudine
civitatis, in exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes,
non multum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur. Subacto mihi ingenio
opus est, ut agro non semel arato, sed novato et iterato, quo meliores fetus possit et
grandiores edere. Subactio autem est usus auditio lectio litterae.
132. Ac primum naturam causae videat, quae numquam latet, factumne sit
quaeratur, an quale sit, an quod nomen habeat; quo perspecto statim occurrit naturali
quadam prudentia, non iis subductionibus quas isti docent, quid faciat causam, id est quo
sublato controversia stare non possit; deinde quid veniat in iudicium, quod isti sic
iubent quaerere: Interfecit, Opimius Gracchum. Quid facit causam? quod rei publicae causa,
cum ex senatus consulto ad arma vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At [id] ipsum negat
contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in iudicium: Licueritne ex senatus consulto
servandae rei publicae causa? Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita; sed
illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore argumenta ad id quod in iudicium
venit spectantia debent adferri. |
| XXXI. 133. Atque hic illud videndum
est, in quo summus est error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus, non
quo hoc quidem ad dicendum magnopere pertineat, sed tamen ut videatis, quale sit genus hoc
eorum, qui sibi eruditi videntur. Hebes atque impolitum; constituunt enim in partiendis
orationum modis duo genera causarum: unum appellant, in quo sine personis atque temporibus
de universo genere quaeratur, alterum, quod personis certis et temporibus definiatur,
ignari omnis controversias ad universi generis vim et naturam referri. 134. Nam in ea ipsa
causa, de qua ante dixi, ne pertineat ad oratoris locos Opimii persona [nihil Decii], de
ipso universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus qui civem
ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret.
Nulla denique est causa, in qua id quod in iudicium venit reorum personis ac non generum
ipsorum universa dubitatione quaeratur. 135. Quin etiam in iis ipsis, ubi de facto
ambigitur, ceperitne pecunias contra leges [P.] Decius, argumenta et criminum et
defensionis revocentur oportet ad genus et [ad] naturam universam; quod sumptuosus, de
luxurie; quod alieni appetens, de avaritia; quod seditiosus, de turbulentis et malis
civibus; quod a multis arguitur, de genere testium; contraque, quae pro reo dicentur,
omnia necessario a tempore atque homine ad communis rerum et generum summas revolventur.
136. Atque haec forsitan homini non omnia quae sunt in natura rerum celeriter animo
comprendenti permulta videantur, quae veniant in iudicium tum, cum de facto quaeratur; sed
tamen criminum multitudo est aut defensionum, non locorum infinita. |
| XXXII. 137. Quae vero, cum de facto
non ambigitur, quaeruntur qualia sint, ea si ex reis numeres, et innumerabilia sunt et
obscura, si ex rebus, valde et modica et inlustria. Nam si Mancini causam in uno Mancino
ponimus, quotienscumque is, quem pater patratus dediderit, receptus non erit, totiens
causa nova nascetur. Sin illa controversia causam facit videaturne ei, quem pater patratus
dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad
argumenta defensionis Mancini nomen pertinet. 138. Ac si quid adfert praeterea hominis aut
dignitas aut indignitas, extra quaestionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis
disputationem referatur necesse est. Haec ego non eo consilio disputo, ut homines eruditos
redarguam; quamquam reprendendi sunt, qui in genere definiendo istas causas discribunt in
personis et in temporibus positas esse. 139. Nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen
intellegendum est non ex iis, sed ex genere quaestionis pendere causas. Sed hoc nihil ad
me; nullum enim nobis certamen cum istis esse debet. Tantum satis est intellegi, ne hoc
quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere
potuerunt, ut genera rerum discernerent eaque paulo suptilius explicarent. 140. Verum hoc,
ut dixi, nihil ad me. Illud ad me ac multo etiam magis ad vos, Cotta noster et Sulpici.
Quo modo nunc se istorum artes habent, pertimescendast multitudo causarum; est enim
infinita, si in personis ponitur; quot homines, tot causae; sin ad generum universas
quaestiones referentur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnes diligentes et memores et
sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant; nisi forte
existimatis a M'. Curio causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam ob rem
postumo non nato Curium tamen heredem Coponii esse oporteret. 141. Nihil ad copiam
argumentorum neque ad causae vim ac naturam nomen Coponii aut Curii pertinuit; in genere
erat universo rei negotique, non in tempore ac nominibus omnis quaestio. Cum scriptum ita
sit: SI MIHI FILIUS GENITUR ISQUE PRIUS MORITUR et cetera, TUM MIHI
ILLE SIT HERES; si natus filius non sit, videaturne [is] qui filio mortuo
institutus heres sit heres esse, perpetui iuris et universi generis quaestio non hominum
nomina, [sed] rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat. |
XXXIII. 142. In quo etiam isti nos
iuris consulti impediunt a discendoque deterrent. Video enim in Catonis et in Bruti libris
nominatim fere referri quid alicui de iure viro aut mulieri responderit; credo, ut
putaremus in hominibus, non in re consultationis aut dubitationis causam aliquam fuisse,
ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati a iure cognoscendo voluntatem discendi
simul cum spe perdiscendi abiceremus.
Sed haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet discripta generatim. Est
enim, ne forte nescias, heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus ius civile, quod nunc
diffusum et dissupatum esset, in certa genera coacturum et ad artem faciliem redacturum.
143. Et quidem, inquit Catulus, haudquaquam id est difficile Crasso, qui et quod disci
potuit de iure didicit et quod iis qui eum docuerunt defuit ipse adferet, ut quae sint in
iure vel apte discribere vel ornate inlustrare possit. Ergo, inquit, ista, Antonius, tum a
Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat, soliumque
contulerit. 144. Iam id quidem saepe, inquit Catulus, ex eo audivi, cum diceret sibi iam
certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi soleo dicere, non licebit. Neque
enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo
feret civitas; quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam se spoliatam putabit. Nam
hercle, inquit Antonius, si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est
pistrino, Crasse, vivendum; et istam tuam oscitantem [et dormitantem] sapientiam
Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus. 145. Adrisit hic Crassus leniter et,
Pertexe modo, inquit, Antoni, quod exorsus es. Me tamen ista oscitans sapientia, simul
atque ad eam confugero, in libertatem vindicabit. |
| XXXIV. Huius quidem loci, quem modo
sum exorsus, hic est finis, inquit Antonius -- quoniam intellegeretur non in hominum
innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate sed in generum causis atque
naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum
numero sed etiam paucitate --, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis,
studiosi qui essent dicendi omnibus locis discriptam instructam ornatamque comprenderet,
rebus dico et sententiis. 146. Ea vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi
quidem videro solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur. Ac si verum
quaeritis, quod mihi quidem videatur -- nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam
vel opinionem meam --, hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum deferre
debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus
argumenta eruamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio
adhibito et usu pertractata esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita et
ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa
ducuntur. 147. Atque hoc totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis
nosse regiones, intra quas venere et pervestiges quod quaeras. Ubi eum locum omnem
cogitatione saepseris, si modo usu rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne quod
erit in re occurret atque incidet. |
| XXXV. Et sic, cum ad inveniendum in
dicendo tria sint: acumen, deinde ratio -- quam licet, si volumus, appellemus artem --,
tertium diligentia, non possum equidem non ingenio primas concedere; sed tamen ipsum
ingenium diligentia etiam ex tarditate incitat -- 148. diligentia inquam, quae cum omnibus
in rebus tum in causis defendendis plurimum valet. Haec praecipue colenda est nobis, haec
semper adhibenda, haec nihil est quod non adsequatur. Causa ut penitus, quod initio dixi,
nota sit, diligentia est; ut adverarium attente audiamus atque ut eius non solum
sententias sed etiam verba omnia percipiamus, voltus denique perspiciamus omnis, qui
sensus animi plerumque indicant, diligentia est -- 149. id tamen dissimulanter facere, ne
sibi ille aliquid proficere videatur, prudentia est --; deinde ut in iis locis, quos
proponam paulo post, revolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut sit cura et
cogitatione intentus, diligentia est; ut iis rebus adhibeat tamquam lumen aliquod
memoriam, ut vocem, ut viris, diligentia est. 150. Inter ingenium quidem et diligentiam
perpaulum loci reliquum est arti. Ars demonstrat tantum ubi quaeras atque ubi sit illud
quod studeas invenire; reliqua sunt in cura attentione animi cogitatione vigilantia
assiduitate labore, complectar uno verbo quo saepe iam sumus usi, diligentia, qua una
[virtute omnes] virtutes reliquae continentur. 151. Nam orationis quidem copia videmus ut
abundent philosophi, qui, ut opinor -- sed tu haec, Catule, melius -- nulla dant praecepta
dicendi nec idcirco minus, quaecumque proposita est, suscipiunt, de qua copiose et
abundanter loquantur. |
| XXXVI. 152. Tum Catulus: Est,
inquit, ut dicis, Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi et
habeant paratum tamen quid de quaque re dicant. Sed Aristoteles, is quem ego maxime
admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti ratio non modo ad philosophorum
disputationem sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur, inveniretur; a quo quidem
homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu similitudine illius divini
ingenii in eadem incurris vestigia sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod
quidem mihi [magis] veri simile videtur; plus enim te operae Graecis dedisse rebus video,
quam putaramus. 153. Tum ille, Verum, inquit, ex me audies, Catule. Semper ego existimavi
iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artificii
alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret. Atque ego idem existumavi
pecudis esse, non hominis, cum tantas res Graeci susciperent profiterentur agerent seque
et videndi res obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi rationem daturos hominibus
pollicerentur, non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres apud
tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces eorum et procul quid
narrarent attendere. Itaque feci, Catule, et istorum omnium summatim causas et genera ipsa
gustavi. |
| XXXVII. 154. Valde hercule, inquit
Catulus, timide tamquam ad aliquem lubidinis scopulum sic tuam mentem ad philosophiam
adpulisti, quam haec civitas aspernata numquam est. Nam et referta quondam Italia
Pythagoreorum fuit tum, cum erat in hac gente magna illa Graecia; -- ex quo etiam quidam
Numam Pompilium regem nostrum fuisse Pythagoreum fuerunt, qui annis ante permultis fuit
quam ipse Pythagoras; quo etiam maior vir habendus est, cum illam sapientiam constituendae
civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt; -- et
certe non tulit ullos haec civitas aut gloria clariores aut auctoritate graviores aut
humanitate politiores P. Africano C. Laelio L. Furio, qui secum eruditissimos homines ex
Graecia palam semper habuerunt. 155. Atque ego hoc ex iis saepe audivi, cum dicerent
pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad
senatum legatos de suis rebus maxumis mitterent, tris illius aetatis nobilissimos
philosophos misissent Carneadem et Critolaum et Diogenem. Itaque eos, dum Romae essent, et
a se et ab aliis frequenter auditos; quos tu cum haberes auctores, Antoni, miror cur
philosophiae sicut Zethus ille Pacuvianus prope bellum indixeris. 156. Minime, inquit
Antonius, ac sic decrevi philosophari potius et Neoptolemus apud Ennium paucis: nam omnino
haud placet. Sed tamen haec est mea sententia, quam videbar exposuisse: ego ista studia
non improbo, moderata modo sint; opinionem istorum studiorum et suspicionem artificii apud
eos, qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror. Inminuit enim et oratoris
auctoritatem et orationis fidem. |
| XXXVIII. 157. Sed, ut eo revocetur
unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse
dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera
ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco dialektikan appellaret? In hac arte, si
modo est haec ars, nullum est praeceptum quo modo verum inveniatur, sed tantum est quo
modo iudicetur. 158. Nam et omne, quod eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse
-- et, si simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut iudicent verum[ne] sit an
falsum, et, si coniuncte sit elatum et adiuncta sint alia, iudicant rectene adiuncta sint
et verane summa sit unius cuiusque rationis et ad extremum ipsi se compungunt suis
acuminibus et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere,
sed etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur. 159. Hic nos igitur
Stoicus iste nihil adiuvat, quoniam quem ad modum inveniam quid dicam non docet; atque
idem etiam impedit, quod et multa reperit, quae negat ullo modo posse dissolvi, et genus
sermonis adfert non liquidum, non fusum ac profluens, sed exile aridum concisum ac
minutum. Quod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse fateatur.
Haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad
impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera sed populari qudam trutina
examinantur. 160. Quare istam artem totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis muta
nimium est in iudicandis nimium loquax. Critolaum istum, quem cum Diogene venisse
commemoras, puto plus huis nostro studio prodese potuisse. Erat enim ab isto Aristotele, a
cuius inventis tibi ego videor non longe aberrare. Atque inter hunc Aristotelem, cuius et
illum legi librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus
ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum
est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec
quoque aspexit quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant; illi autem, qui
hoc solum colebant, habitarunt in hac una ratione tractanda, non eadem prudentia qua ille,
sed usu in hoc uno genere studioque maiore. 161. Carneadi vero vis incredibilis illa
dicendi et varietas perquam esset optanda nobis; qui nullam umquam in illis suis
disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit. Sed
hoc maius est quiddam quam ab his, qui haec tradunt et docent, postulandum sit. |
| XXXIX. 162. Ego autem si quem nunc
rudem plane institui ad dicendum velim, iis potius tradam assiduis uno opere eandem
incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima
mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant. Sin sit is qui et doctrina [mihi]
liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingeio esse videatur, illuc
eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat; qui
illi sedes et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter inlustret
verbisque definiat. 163. Quid enim est in quo haereat qui viderit omne, quod sumatur in
oratione aut probandum aut refellendum, aut ex sua sumi vi atque natura aut adsumi foris?
Ex sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur aut pars eius aut vocabulum quod habeat aut
quippiam rem illam quod attingat; extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris neque haerent
in rei natura, collinguntur. 164. Si res tota quaeritur, definitione universa [vis]
explicanda est sic: Si maiestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui
exercitum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id fecisset, populi Romani
potestati tradidit. 165. Sin pars, partitione hoc modo: Aut senatui parendum de salute rei
publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua sponte faciendum; aliud consilium
superbum, suum adrogans; utendum igitur fuit consilio senatus. Si ex vocabulo, ut Carbo:
Sei consul est qui consulit patriae, quid aliud fecit Opimius? 166. Sin ab eo quod rem
attingit, plures sunt argumentorum sedes ac loci. Nam et coniuncta quaeremus et genera et
partis generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et
consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum
vestigabimus et ea quae ex causis orta sint et maiora paria minora quaeremus. |
| XL. 167. Ex coniunctis sic argumenta
ducuntur: Si pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie
lugere videatis. Ex genere autem: Si magistratus in populi Romani esse potestate debent,
quid Norbanum accusas, cuius tribunatus voluntati paruit civitatis? 168. Ex parte autem ea
quae est subiecta generi: Si omnes qui rei publicae consulunt cari nobis esse debent,
certe in primis imperatores, quorum consiliis virtute periculis retinemus et nostram
salutem et imperii dignitatem. Ex similitudine autem: Si ferae partus suos diligunt, qua
nos in liberos nostros indulgentia esse debemus? 169. At ex dissimilitudine: Si barbarorum
est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent. Atque utroque in
genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut
eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex contrario: Si Gracchus nefarie,
praeclare Opimius. 170. Ex consequentibus: Si et ferro interfectus ille et tu inimicus ei
cum gladio cruento comprensus in illo ipso loco et nemo praeter te ibi visus est et causa
nemini et tu semper audax, quid est quod de facinore dubitare possimus? Ex consentaneis et
ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut [olim] Crassus adulescens: Non si Opimium
defendisti, Carbo, idcirco te isti bonum civem putabunt. Simulasse te et aliquid quaesisse
perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani
necis soius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissedisti.
171. Ex causis autem rerum sic: Avaritiam si tollere voltis, mater eius est tollenda
luxuries. Ex iis autem quae sunt orta de causis: Si aerarii copiis et ad belli adiumeneta
et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus. 172. Maiora autem et minora et paria
comparabimus sic: ex maiore: Si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere
expetitur, quanto gloria magis est expetenda! ex minore: Hic parvae
consuetudinis
Causa huius mortem tam fert familiariter:
Quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri?
Ex pari: Est eiusdem et eripere et contra rem publicam largiri pecunias.
173. Foris autem adsumuntur ea, quae non sua vi sed extranea sublevantur, ut haec: Hoc
verum est; dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est; habita enim quaestio est. Hoc sequi
necesse est; recita enim tabulas. De quo genere toto paulo ante dixi. |
| XLI. 174. Haec ut brevissime dici
potuerunt, ita a me dicta sunt. Ut enim si aurum quoi, quod esset multifariam defossum,
commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus
cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore nullo errore inveniret, sic has
ego argumentorum volui notas quaerenti demonstrare ubi sint; reliqua cura et cogitatione
eruuntur. 175. Quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non
est artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingenii iudicare. Neque enim nunc id
agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri
quasi quaedam monita tradamus. His igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni
re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in
forensibus disceptationibus sed omnino in ullo genere dicendi. 176. Si vero adsequetur, ut
talis videatur, qualem se videri velit, et animos eorum ita adficiat apud quos aget, ut
eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum
requiret. Iam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid dicas, nisi id inventum
tractare possis. 177. Tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat
aut defetigetur similitudinis satietate. Proponi oportet quid adferas et quare ita sit
ostendere; ex isdem illis locis interdum concludere, relinquere alias alioque transire;
saepe non proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum fuerit declarare; si cui
quid simile dicas, prius ut simile dicas confirmes, deinde quod agitur adiungas;
interpuncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea numerare possit, ut re
distinguantur, verbis confusa esse videantur. |
XLII. 178. Haec ut et properans et
apud doctos et semidoctus ipse percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus. Nihil est
enim in dicendo, Catule, maius quam ut faveat oratori is, qui audiet, utique ipse sic
moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio regatur.
Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore
aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut
praescripto aut iuris norma aliqua aut iudicii formula aut legibus. 179. Quare, nisi quid
vobis aliud placet, ad illa pergamus.
Paulum, inquit Catulus, etiam nunc deesse videtur iis rebus, Antoni, quas
exposuisti, quod sit tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis
intendere. Quidnam? inquit. Qui ordo tibi placeat, inquit Catulus, et quae dispositio
argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles. 180. Vide quam sim, inquit, deus in
isto genere, Catule. Non hercule mihi nisi admonito venisset in mentem; ut possis
existimare me in ea, in quibus non numquam aliquid efficere videor, usu solere in dicendo
vel casu potius incurrere. Ac res quidem ista, quam ego, quia non noram, sic tamquam
ignotum hominem praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum nulla plus possit;
sed tamen mihi videris ante tempus a me rationem ordinis et disponendarum rerum
requisisse. 181. Nam si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per se probanda
posuissem, tempus esset iam de ordine argumentorum et de conlocatione rerum aliquid
dicere; sed cum tria sint a me [pro]posita, de uno dictum, cum de duobus reliquis dixero,
tum erit denique de disponenda tota oratione quaerendum. |
| XLIII. 182. Valet igitur multum ad
vincendum probari mores et instituta [et facta et vitam] eorum, qui agent causas, et
eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum animosque eorum, apud quod agetur,
conciliari quam maxume ad benivolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet
orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis rebus gestis existumatione vitae; quae
facilius ornari possunt, si modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed haec adiuvat in
oratore lenitas vocis vultus [pudoris significatio] verbotum [comitas]; si quid persequare
acrius, ut invitus et coactus facere videare. Facilitatis liberalitatis mansuetudinis
pietatis grati animi, non appetentis, non avidi signa proferre perutile est; eaque omnia,
quae proborum demissorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non acerborum
sunt, valde benivolentiam conciliant abalienantque ab iis, in quibus haec sunt. Itaque
eadem sunt in adversarios ex contrario conferenda. 183. Sed genus hoc totum orationis in
iis causis excellit, in quibus minus potest inflammari animus iudicis acri et vehementi
quadam incitatione. Non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe placida summissa
lenis, quae maxime commendat reos. Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed
omnis, quorum de re disceptatur; sic enim olim loquebantur. 184. Horum igitur exprimere
mores oratione iustos integros religiosos timidos perferentis iniuriarum mirum quiddam
valet; et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in perorando tantam habet vim, si
est suaviter et cum sensu tractatum, ut saepe plus quam causa valeat. Tantum autem
efficitur sensu quodam ac ratione dicendi, ut quasi mores oratoris effingat oratio. Genere
enim quodam sententiarum et genere verborum adhibita etiam actione leni facilitatemque
significanti efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videantur. |
| XLIV. 185. Huic autem est illa
dispar adiuncta ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum permovet
impellitque, ut aut oderint aut diligant aut invideant aut salvum velint aut metuant aut
sperent aut cupiant aut abhorreant aut laetenter aut maereant aut misereantur aut poenire
velint aut ad eos motus deducantur, si qui finitumi sunt [et de propinquis ac talibus
animi permotionibus]. 186. Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem
animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id, quod utilitas oratoris feret,
accommodatam. Facilius est enim currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem.
Sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro
adhibere medicinam, non solum morbus eius [cui mederi volet] sed etiam consuetudo valentis
et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi
ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer
quam sagacissime possim quid sentiant, quid existiment, quid expectent, quid velint, quo
deduci oratione facillume posse videantur. 187. Si se dant et, ut ante dixi, sua sponte
quo impellimus inclinant atque propendent, accipio quod datur et ad id, unde aliquis
flatus ostenditur, vela do. Sin est integer quietusque iudex, plus est operis. Sunt enim
omnia dicendo excitanda nihil adiuvante natura. Sed tantum vim habet illa, quae recte a
bono poeta dicta est flexanima atque omnium regina rerum oratio, ut non modo inclinantem
excipere aut stantem inclinare sed etiam adversantem ac repugnantem ut imperator fortis ac
bonus capere possit. |
XLV. 188. Haec sunt illa, quae me
ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'.
Aquili Gaique Norbani nonnullisque aliis quasi praeclare acta laudaret; quae mehercule
ego, Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo. Tanta vis animi, tantus
impetus, tantus dolor oculis voltu gestu, digito denique isto tuo significari solet;
tantum est flumen gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sententiae, tam verae,
tam novae, tam sine pigmentis fucoque puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed
ipse ardere videaris.
189. Neque fieri potest, ut doleat is qui audit, ut oderit, ut invideat, ut
pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos
orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur. Quod
si fictus aliqui dolor suscipiendus esset et si in eius modi genere orationis nihil esset
nisi falsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua forsitan esset requirenda. Nunc
ego quid tibi, Crasse, quid ceteris accidat nescio; de me autem causa nulla est cur apud
homines prudentissimos atque amicissimos mentiar. Non mehercule umquam apud iudices [aut]
dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare volui quin ipse in
commovendis iudicibus his ipsis sensibus, ad quos illos adducere vellem, permoverer. 190.
Neque est enim facile perficere, ut irascatur ei cui tu velis iudex, si tu ipse id lente
ferre videare; neque ut oderit eum quem tu velis, nisi te ipsum flagrantem odio ante
viderit; neque ad misericordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis sententiis
voce voltu conlacrumatione denique ostenderis. Ut enim nulla materies tam facilis ad
exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad
comprehendendam vim orationis parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et
ardens accesseris. |
| XLVI. 191. Ac ne hoc forte magnum ac
mirabile esse videatur, hominem totiens irasci, totiens dolore, totiens omni motu animi
concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum
locurm, quae agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis. Ipsa
enim natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos permovendos, oratorem ipsum
magis etiam quam quemquam eorum qui audiunt permoet. 192. Et ne hoc in causis, in
iudiciis, in amicorum periclis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere
miremur, cum agitur non solum ingeni nostri existimatio -- nam id esset levius; quamquam,
cum professus sis te id posse facere, quod pauci, ne id quidem neglegendum est --, sed
alia sunt maiora multo, fides officium diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum
alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare
non possumus. 193. Sed, ut dixi, me hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam
fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex
persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur spondalli illa dicentis, Segregare abs te ausus aut sine illo Salamina ingredi?
Neque paternum aspectum es veritus?
Nunquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu filii
videreur; ut idem inflexa ad miserabilem sonum voce:
Cum aetate exacta indigem
Liberum lacerasti orbasti extinxti; neque fratris necis
Neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus?
flens ac lugens dicere videbatur. Quae si ille histrio, cotidie cum
ageret, tamen recte agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium putatis in scribendo leni
animo ac remisso fuisse? Fieri nullo modo potuit. 194. Saepe enim audivi poetam bonum
neminem -- id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt -- sine
inflammatione animorum existere posse et sine quodam adflatu quasi furoris. |