XXII. 99. Tum ille, Immo vero, inquit,
Sulpici, rogemus Antonium, qui et potest facere quod requiris et consuevit, ut te audio
dicere. Nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi
cupienti atque instanti saepissime negasse[, ut] tute paulo ante dixisti; quod ego non
superbia neque inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissumo atque optumo non
obsequi vellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxume natum aptumque
cognossem, sed mehercule istius disputationis insolentia atque earem rerum quae quasi in
arte traduntur inscientia. 100. Tum Cotta: Quoniam [id] quod difficillimum nobis
videbatur, ut omnino de iis rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de reliquo iam
nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia quae percontati erimus explicaris, dimiserimus.
101. De iis credo rebus, inquit Crassus, ut in cretionibus scribi solet, QUIBUS
SCIAM POTEROQUE. Tum ille: Nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam
impudens est qui se scire aut posse postulet?
Iam vero ista condicione, dum mihi liceat negare posse quod non potero et
fateri nescire quod nesciam, licet, inquit Crassus, vestro arbitratu percontemini. 102.
Atqui, inquit [Sulpicius], hoc ex te, de quo modo Antonius exposuit, quid sentias
quaerimus, existimesne artem aliquam esse dicendi? Quid? mihi vos nunc, inquit Crassus,
tanquam aliquoi Graeculo otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito quaestiunculam,
de qua meo arbitratu loquar, ponitis? Quando enim me ista curasse aut cogitasse
arbitramini et non semper inrisisse potius eorum hominum impudentiam, qui cum in schola
assedissent, ex magna hominum frequentia dicere iuberent si quis quid quaereret? 103. Quod
primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri
videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret.
Postea vero vulgo hoc facere coeperunt hodieque faciunt, ut nulla sit res neque tanta
neque tam inprovisa neque tam nova, de qua se non omnia quae dici possint profiteantur
esse dicturos. 104. Quod si te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de iis rebus audire
velle, adduxissem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus delectaret;
quod ne nunc quidem difficile factu est. Est enim apud M. Pisonem adulescentem huic studio
deditum summo homo ingenio nostrique cupidissimus Peripateticus Staseas, homo nobis sane
familiaris et, ut inter homines peritos constare video, in illo suo genere omnium
princeps. |
XXIII. 105. Quem tu mihi, inquit
Mucius, Staseam, quem Peripateticum narras? Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse,
qui non Graeci [alicuius] cotidianam loquacitatem sine usu neque ex scholis cantilenam
requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo, qui non in
libellis sed in maximis causis et in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio
linguaque princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius sententiam sciscitantur. 106.
Equidem te cum in dicendo semper putavi deum, tum vero tibi nunquam eloquentiae maiorem
tribui laudem quam humanitatis; qua nunc te uti vel maxime decet neque defugere eam
disputationem, ad quam te duo excellentes ingeniis adulescentes cupiunt accedere.
107. Ego vero, inquit, istis obsequi studeo neque gravabor breviter meo more
quid quaque de re sentiam dicere. Ac primum illud -- quoniam auctoritatem tuam neglegere,
Scaevola, fas mihi non esse puto -- respondeo, mihi dicendi aut nullam artem aut pertenuem
videri, sed omnem esse contentionem inter homines doctos in verbis controversia posita.
108. Nam si ars ita definitur, ut paulo ante posuit Antonius, ex rebus penitus perspectis
planeque cognitis atque ab opinionis arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi
videtur ars oratoris esse ulla. Sunt enim varia et ad vulgarem popularemque sensum
accommodata omnia genera huius forensis nostrae dictionis. 109. Sin autem ea, quae
observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis
animadversa ac notata, verbis definita, generibus illustrata, partibus distributa sunt --
id quod video potuisse fieri --, non intellego, quam ob rem non, si minus illa suptili
definitione, at hac volgari opinione ars esse videatur. Sed sive est ars sive artis
quaedam similitudo, non est ea quidem neglegenda; verum intellegendum est alia quaedam ad
consequendam eloquentiam esse maiora. |
XXIV. 110. Tum Antonius vehementer se
assentire Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ii solerent qui omnem vim
dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent,
repudiaret. Sed existimo, inquit, gratum te iis, Crasse, facturum, si ista exposueris,
quae putas ad dicendum plus quam ipsam artem posse prodesse.
111. Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis, inquit, ne has meas
ineptias efferatis; quanquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex sed quasi
unus e togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non
ipse a me aliquid promisisse sed fortuito in sermonem vestrum incidisse. 112. Equidem cum
peterem magistratum, solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita ei dicerem, me
velle esse ineptum -- id erat petere blandius, quod nisi inepte fieret, bene non posset
fieri; -- hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me
minime vellem; quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna
constituit. Nam quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum dicere nunquam sit non
ineptum, nisi cum est necessarium? Perge vero, inquit, Crasse, Mucius. 113. Istam enim
culpam, quam vereris, ego praestabo. |
| XXV. Sic igitur, inquit, sentio,
Crassus, naturam primum atque ingenium ad dicendum vim adferre maximam; neque vero istis,
de quibus paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et viam sed
naturam defuisse. Nam et animi atque ingeni celeres quidam motus esse debent, qui et ad
excogitandum acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad memoriam firmi atque
diuturni; 114. et si quis est, qui haec putat arte accipi posse -- quod falsum est;
praeclare enim res se habeat, si haec accendi aut commoveri arte possint; inseri quidem et
donari ab arte non possunt; omnia sunt enim illa dona naturae --, quid de illis dicam,
quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio vocis sonus latera vires conformatio
quaedam et figura totius oris et corporis? 115. Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos
limare non possit -- neque enim ignoro et quae bona sint fieri meliora posse doctrina et
quae optima non, aliquo modo acui tamen et corrigi posse --, sed sunt quidam aut ita
lingua haesitantes aut ita voce absoni aut ita voltu motuque corporis vasti atque
agrestes, ut, etiamsi ingeniis atque arte valeant, tamen in oratorum numerum venire non
possint. Sunt autem quidam ita in isdem rebus habiles, ita naturae muneribus ornati, ut
non nati sed ab aliquo deo dati esse videantur. 116. Magnum quoddam est onus atque munus
suscipere atque profiteri se esse omnibus silentibus unum maximis de rebus magno in
conventu hominum audiendum. Adest enim fere nemo, quin acutius atque acrius vitia in
dicente quam recta videat. Ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, quae
laudanda sunt, obruit. 117. Neque haec in eam sententiam disputo, ut homines adulescentes,
si quid naturale forte non habeant, omnino a dicendi studio deterream. Quis enim non videt
C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi
potuerit, in dicendo mediocritatem? Quis vestrum aequalem, Q. Varium, vastum hominem atque
foedum, non intellegit illa ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate
gratiam consecutum? |
XXVI. 118. Sed quia de oratore
quaerimus, fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis orator atque omni
laude cumulatus. Neque enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba et
barbaria forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos hic quod quaerimus
omittemus. Itaque in iis artibus, in quibus non utilitas quaeritur necessaria sed animi
libera quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose iudicamus! Nullae enim
lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores item
in theatro actores malos perpeti. 119. Est igitur oratori diligenter providendum, non uti
eis satis faciat, quibus necese est, sed uti his admirabilis esse videatur, quibus libere
liceat iudicare. Ac, si quaeritis, plane quid sentiam enuntiabo apud homines
familiarissumos, quid adhuc semper tacui et tacendum putavi. Mihi, etiam qui optime dicunt
quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum
accedunt et in ordienda oratione perturbantur, paene impudentes videntur; tametsi id
accidere non potest. 120. Ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem
variosque eventus orationis expectationemque hominum pertimescit. Qui vero nihil potest
dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi,
etiamsi commovetur in dicendo, tamen impudens videtur. Non enim faciendo solum quod decet
sed non faciendo id quod non decet impudentiae nomen effugere debemus. 121. Quem vero non
pudet -- id quod in plerisque video --, hunc ego non reprehensione solum sed etiam poena
dignum puto. Equidem et in vobis animum advertere soleo et in me ipso saepissime experior,
ut et exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus omnibus contremescam.
Adulescentulus vero sic initio accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium Q.
Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, simul ac me fractum ac debilitatum
metu viderit.
122. Hic omnes assensi significare inter sese et colloqui coeperunt. Fuit
enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non [modo non] obesset eius orationi, sed
etiam probitatis commendatione prodesset. |
| XXVII. Tum Antonius, Saepe, ut
dicis, inquit, animum adverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores, quanquam tibi par
mea sententia nemo unquam fuit, in dicendi exordio permoveri. 123. Cuius quidem rei cum
causam quaererem quidnam esset, cur ut in quoque oratore plurimum esset ita maxime is
pertimesceret, has causas inveniebam duas: unam, quod intellegerent ii, quos usus ac
natura docuisset, non nunquam summis oratoribus non satis ex sententia eventum dicendi
procedere; ita non iniuria, quotienscumque dicerent, id quod aliquando posset accidere ne
illo ipso tempore accideret, timere. 124. Alter est haec, de qua queri saepe soleo: quod
ceterarum homines artium spectati et probati si quando aliquid minus bene fecerunt quam
solent, aut noluisse aut valetudine impediti non potuisse consequi id quod scirent
putantur -- noluit, inquiunt, hodie agere Roscius aut crudior fuit --, oratoris peccatum
si quod est animum adversum, stultitiae peccatum videtur. 125. Stultitia autem
excusationem non habet, quia nemo videtur aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit
stultus fuisse. Quo etiam gravius iudicium in dicendo subimus. Quotiens enim dicimus,
totiens de nobis iudicatur; et qui semel in gestu peccavit, non continuo existimatur
nescire gestum; qui autem in dicendo quid reprehensus est, aut aeterna in eo aut certe
diuturna valet opinio tarditatis. |
XXVIII. 126. Illud vero quod a te
dictum est, esse permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum a magistro
adiuvaretur, valde tibi assentior inque eo vel maxime probavi summum illum doctorem
Alabandensem Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos iudicabat
non posse oratores, evadere, operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam quemque
artem putabat esse aptum, ad eam impellere atque hortari solebat. 127. Satis est enim in
ceteris artificiis perficiendis tantummodo similem esse hominis et id, quod tradatur vel
etiam inculcetur, si quis forte sit tardior, posse percipere animo et memoria custodire.
Non quaeritur mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea quae nobis non
possumus fingere, facies vultus sonus. 128. In oratore autem acumen dialecticorum,
scientia philosophorum, verba prope poetarum, memoria iuris consultorum, vox tragoedorum,
gestus paene summorum actorum est requirendus. Quam ob rem nihil in hominum genere rarius
perfecto oratore inveniri potest. Quae enim singularum rerum artifices singula si
mediocriter adepti sunt, probantur, ea nisi omnia summa sunt in oratore, probari non
potest.
129. Tum Crassus: Atqui vide, inquit, in artificio perquam tenui et levi
quanto plus adhibeatur diligentiae quam in hac re, quam constat esse maximam. Saepe enim
soleo audire Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem probaret,
potuisse neminem, non quo non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset
vitii, id ferre ipse non posset. Nihil est enim tam insigne nec tam ad diuturnitatem
memoriae stabile, quam id, id quo aliquid offenderis. 130. Itaque ut ad hanc similitudinem
huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo nisi perfecte,
nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita, ut deceat et uti omnis moveat atque
delectet? Itaque hoc iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is
in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore
desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter; mihi enim volo ignosci, ceteris ipse
non ignosco. Nam qui non potest, qui vitiose facit, quem denique non decet, hunc, ut
Apollonius iubebat, ad id quod facere possit detrudendum puto. |
XXIX. 131. Num tu igitur, inquit
Sulpicius, me aut hunc Cottam ius civile aut rem militarem iubes discere? Nam quis ad ista
summa atque in omni genere perfecta potest pervenire? Tum ille: Ego vero, inquit, quod in
vobis egregiam quandam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec
exposui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad vos, qui possetis,
exacuendos accommodavi orationem meam; et quamquam in utroque vestrum summum esse ingenium
studiumque perspexi, tamen haec quae sunt in specie posita, de quibus plura fortasse dixi
quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt. 132. Ego enim neminem nec motu
corporis neque ipso habitu atque forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi
videor audisse; quae quibus a natura minora data sunt, tamen illud assequi possunt, ut iis
quae habent modice et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime vitandum et
de hoc uno minime est facile praecipere non mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de
rebus loquor, sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput esse artis decere;
quod tamen unum id esse, quod tradi arte non possit. 133. Sed, si placet, sermonem alio
transferamus et nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur.
Minime vero, inquit Cotta. Nunc enim te iam exoremus necesse est, quoniam
retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis artem, ut nobis explices, quicquid est
istud, quod tu in dicendo potes; neque enim sumus nimis avidi: ista tua mediocri
eloquentia contenti sumus; idque ex te quaerimus -- ut ne plus nos assequamur quam
quantulum tu in dicendo assecutus es --, quoniam quae a natura expetenda sunt ea dicis non
nimis deesse nobis, quid praeterea esse assumendum putes? |
| XXX. 134. Tum Crassus arridens: Quid
censes, inquit, Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris? sine quo cum in vita nihil
quisquam egregium, tum certe hoc quod tu expetis nemo unquam assequetur. Neque vero vos ad
eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare
intellego cupiditate. 135. Sed profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi
illud, quod eo quo intendas ferat deducatque, cognoris. Quare quoniam mihi levius quoddam
onus imponitis neque ex me de oratoris arte sed de hac mea, quantulacumque est, facultate
quaeritis, exponam vobis non quandam aut perreconditam aut valde difficilem aut magnificam
aut gravem rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti, cum mihi in isto
studio versari adulescenti licebat. 136. Tum Sulpicius: O diem, Cotta, nobis, inquit,
optatum! Quod enim neque precibus unquam nec insidiando nec speculando assequi potui, ut
quid Crassus ageret meditandi aut dicendi causa non modo videre mihi sed ex eius scriptore
et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae
diu cupimus, cognituros. |
| XXXI. 137. Tum Crassus: Atqui
arbitror, Sulpici, cum audieris, non tam te haec admiraturum, quae dixero, quam
existimaturum tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse. Nihil enim dicam
reconditum, nihil expectatione vestra dignum, nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum.
Nam principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato dignum, non negabo me
ista omnium communia et contrita praecepta didicisse: 138. primum oratoris officium esse
dicere ad persuadendum accommodate; deinde esse omnem orationem aut de infinitae rei
quaestione sine designatione personarum et temporum aut de re certis in personis ac
temporibus locata. 139. In utraque autem re quicquid in controversiam veniat, in eo quaeri
solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut etiam quo nomine vocetur aut,
quod nonnulli addunt, rectene factum esse videatur. 140. Existere autem controversias
etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut contrarie aut
ita, ut a sententia scriptura dissentiat; his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse
argumenta propria. 141. Sed causarum, quae sint a communi quaestione seiunctae, partim in
iudiciis versari partim in deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudandis
aut vituperandis hominibus poneretur; certosque esse locos, quibus in iudiciis uteremur,
in quibus aequitas quaereretur; alios in deliberationibus, quae omnes ad utilitatem
dirigerentur eorum, quibus consilium daremus; alios item in laudationibus, in quibus ad
personarum dignitatem omnia referrentur. 142. Cumque esset omnis oratoris vis ac facultas
in quinque partes distributa, ut deberet reperire primum quid diceret, deinde inventa non
solum ordine sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere; tum ea
denique vestire atque ornare oratione; post memoria saepire; ad extremum agere cum
dignitate et venustate: 143. etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re diceremus,
initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent; deinde rem deomnstrandam; postea
controversiam constituendam; tum id quod nos intenderemus confirmandum; post quae contra
dicerentur refellenda; extrema autem oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et
augenda, quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda. |
| XXXII. 144. Audieram etiam quae de
orationis ipsius ornamentis traderentur: in quo praecipitur primum, ut pure et Latine
loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post ad rerum dignitatem apte et
quasi decore; singularumque rerum praecepta cognoram. 145. Quin etiam, quae maxime propria
essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram. Nam de actione et de memoria
quaedam brevia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere rebus
omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego si nihil dicam adiuvare, mentiar.
Habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab
eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret. 146. Verum ego hanc vim intellego esse in
praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae
sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse atque id egisse; sic esse
non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; quod tamen, ut ante
dixi, non eicio; est enim, etiam si minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad
cognoscendum non illiberale. 147. Et exercitatio quaedam suscipienda vobis est -- quanquam
vos quidem iam pridem estis in cursu --, sed iis, qui ingrediuntur in stadium quique ea,
quae agenda sunt in foro tanquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra
praediscere ac meditari. 148. Hanc ipsam, inquit Sulpicius, nosse volumus; ac tamen ista,
quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupimus, quanquam sunt nobis quoque non
inaudita. Verum illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus. |
| XXXIII. 149. Equidem probo ista,
Crassus inquit, quae vos facere soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum,
quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad veritatem accommodate; sed plerique in
hoc vocem modo, neque eam scienter, et vires exercent suas et linguae celeritatem incitant
verborumque frequentia delectantur. In quo fallit eos quod audierunt, dicendo homines ut
dicant efficere solere. 150. Vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere homines
perverse dicendo facillime consequi. Quam ob rem in istis ipsis exercitationibus etsi
utile est etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius sumpto spatio ad cogitandum
paratius atque accuratius dicere. Caput autem est quod, ut vere dicam, minime facimus --
est enim magni laboris, quem plerique fugimus --, quam plurimum scribere. Stilus optimus
et praestantissimus dicendi effector ac magister; neque iniuria. Nam si subitam et
fortuitam orationem commentatio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto assidua ac
diligens scriptura superabit. 151. Omnes enim, sive artis sunt loci sive ingenii cuiusdam
ac prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique
acie ingenii contemplantibus ostendunt se et occurrunt; omnesque sententiae verbaque
omnia, quae sunt cuiusque generis maxime illustria, sub acumen stili subeant et succedant
necesse est; tum ipsa collocatio conformatioque verborum perficitur in scribendo, non
poetico sed quodam oratorio numero et modo. 152. Haec sunt, quae clamores et admirationes
in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptitarit, etiamsi
vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur. Et qui a scribendi
consuetudine ad dicendum venit, hanc affert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen
illa quae dicantur similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si quando in dicendo
scriptum attulerit aliquid, cum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur.
153. Ut concitato navigio cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et
cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua cum scripta
deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi
concitata. |
| XXXIV. 154. In cotidianis autem
commentationibus equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exercitationem
maxime, qua C. Carbonem, nostrum illum inimicum, solitum esse uti sciebam, ut aut versibus
propositis quam maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum finem, quem memoria
possem comprehendere, eam rem ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem lectis
pronuntiarem. Sed post animadverti hoc esse in hoc vitii, quod ea verba, quae maxime
cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad
eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte posuissem: ita, si
iisdem verbis uterer, nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti
consuescerem. 155. Postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum
Graecas orationes explicarem. Quibus lectis hoc assequebar, ut, cum ea, quae legeram
Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed etiam
exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent idonea. 156.
Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus et exercitationes non tam
artis indigent quam laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter quos imitemur,
quorum similes velimus esse. Intuendi nobis sunt non solum oratores sed etiam actores, ne
mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus. 157. Exercenda est etiam
memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis. Atque in ea
exercitatione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam locorum
simulacrorumque rationem, quae in arte traditur. Educenda deinde dictio est ex hac
domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra
atque in aciem forensem, subeundus visus omnium et periclitandae vires ingenii, et illa
commentatio inclusa in veritatis lucem proferendast. 158. Legendi etiam poetae,
cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et
pervolutandi et exercitationis causa laudandi interpretandi corrigendi vituperandi
[refellendi]; disputandumque de omni re in contrarias partis et quicquid erit in quaque
re, quod probabile videri possit, eligendum; 159. atque [dicendum] perdiscendum ius
civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo, disciplina
rei publicae, iura sociorum, foedera pactiones, causa imperii cognoscendast; libandus
[est] etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tanquam sale
perspargatur omnis oratio. Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemquomque
patrem familias arripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset. |
| XXXV. 160. Haec cum Crassus
dixisset, silentium est consecutum. Sed quanquam satis iis qui aderant ad id quod erat
propositum dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse multo, quam ipsi vellent, ab
eo peroratum. Tum Scaevola: Quid est, Cotta? inquit, quid tacetis? Nihilne vobis in mentem
venit, quod praeterea ab Crasso requiratis? 161. Id mehercule, inquit, ipsum attendo.
Tantus enim cursus verborum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem
aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tanquam in aliquam locupletem ac refertam
domum venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis
propalam collocatis, sed iis omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis:
sic modo in oratione Crassi divitias atque ornamenta eius ingenii per quaedam involucra
atque integimenta perspexi, sed ea contemplari quom cuperem, vix aspiciendi potestas fuit.
Itaque nec hoc possum dicere, me omnino ignorare quid possideat, neque plane nosse atque
id vidisse. 162. Quin tu igitur facis idem, inquit Scaevola, quod faceres, si in aliquam
domum plenam ornamentorum [villam] venisses: si ea seposita, ut dicis, essent, tu, qui
valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri iuberet,
praesertim si esset familiaris; similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam
ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes
strictim aspeximus, in lucem proferat et suo quicque in loco collocet. 163. Ego vero,
inquit Cotta, a te peto, Scaevola, -- me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine
omnium gravissimo, qui genus huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae isti
forsitan puerorum elementa videantur, exquirere: -- sed tu hanc nobis veniam da, Scaevola,
et perfice, ut Crassus haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua,
dilatet nobis atque explicet. 164. Ego mehercule, inquit Mucius, antea vestra magis hoc
causa volebam quam mea. Neque enim tantopere hanc a Crasso disputationem desiderabam,
quantopere eius in causis oratione delector; nunc vero, Crasse, mea quoque etiam causa
rogo, ut, quoniam tantum habemus otii quantum iam diu nobis non contigit, ne gravere
exaedificare id opus quod instituisti. Formam enim totius negotii opinione meliorem
maioremque video, quam vehementer probo. |
XXXVI. 165. Enim vero, inquit
Crassus, mirari satis non queo etiam te haec, Scaevola, desiderare, quae neque ego ita
teneo ut ii qui docent neque sunt eius generis ut, si optume tenerem, digna essent ista
sapientia ac tuis auribus. Ain tu? inquit ille. Si de istis communibus et pervagatis vix
huic aetati audiendum putas, etiamne illa neglegere possumus, quae tu oratori cognoscenda
esse dixisti, de naturis hominum, de moribus, de rationibus iis, quibus hominum mentes et
incitarentur et reprimerentur, de historia, de antiquitate, de administratione rei
publicae, denique de nostro ipso iure civili? Hanc enim ego omnem scientiam et copiam
rerum in tua prudentia sciebam inesse; in oratoris vero instrumento tam lautam
supellectilem nunquam videram.
166. Potes igitur, inquit Crassus, ut alia omittam innumerabilia et inmensa
et ad ipsum tuum ius civile veniam, oratores putare eos, quos multas horas expectavit, cum
in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scaevola, cum Hypsaeus maxima voce,
plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere
liceret, Cn. autem Octavius homo consularis non minus longa oratione recusaret, ne
adversarius causa caderet ac ne is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni
molestia stultitia adversarii liberaretur? 167. Ego vero istos, inquit -- memini enim mihi
narrare Mucium --, non modo oratoris nomine sed ne foro quidem dignos vix putarim. Atqui
non defuit illis patronis, inquit Crassus, eloquentia neque dicendi ratio aut copia sed
iuris civilis scientia, quod alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in XII
tabulis permiserat -- quod quom impetrasset, causa caderet --; alter iniquom putabat plus
secum agi, quam quod erat in actione, neque intellegebat, si ita esset actum, litem
adversarium perditurum. |
| XXXVII. 168. Quid? his paucis
diebus nonne nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris nostri sedentibus
homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata
exceptio daretur CUIUS PECUNIAE DIES FUISSET? quod petitoris causa
comparatum esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset iudici ante petitam
esse pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus quom peteret, ne exceptione
excluderetur QUOD EA RES IN IUDICIUM ANTEA VENISSET. 169. Quid ergo hoc
fieri turpius aut dici potest quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum
controversias causasque tueatur laborantibus succurrat aegris medeatur adflictos excitet,
hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus aliis inridendus esse
videatur? 170. Equidem propinquom nostrum, P. Crassum illum Divitem, cum multis aliis
rebus elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc ferendum et laudandum puto, quod,
cum P. Scaevolae frater esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili
satis illi arti facere posse, nisi dicendi copiam assumpsisset -- quod quidem hic, qui
mecum consul fuit, filius eius est consecutus --, neque se ante causas amicorum tractare
atque agere coepisse, quam ius civile didicisset. 171. Quid vero ille [M.] Cato? nonne et
eloquentia tanta fuit, quantam illa tempora atque illa aetas in hac civitate ecferre
maximam potuit, et iuris civilis omnium peritissimus? Verecundius hac de re iam dudum
loquor, quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror; sed tamen
idem hoc semper ius civile contempsit. 172. Verum, quoniam sententiae atque opinionis meae
voluistis esse participes, nihil occultabo et, quoad potero, vobis exponam quid de quaque
re sentiam. |
| XXXVIII. Antoni incredibilis
quaedam et prope singularis et divina vis ingenii videtur, etiamsi hac scientia iuris
nudata sit, posse se facile ceteris armis prudentiae tueri atque defendere. Quam ob rem
hic nobis sit exceptus; ceteros vero non dubitabo primum inertiae condemnare sententia
mea, post etiam impudentiae. 173. Nam volitare in foro, haerere in iure ac praetorum
tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto sed de
aequitate ac iure certetur, iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum
tutelarum gentilitatum agnationum adluvionum circumluvionum nexorum mancipiorum parietum
luminum stillicidiorum, testamentorum, ruptorum aut ratorum ceterarumque rerum
innumerabilium iura versentur, cum omnino quid suum quid alienum quare denique civis aut
peregrinus servus aut liber quispiam sit ignoret, insignis est impudentiae. 174. Illa vero
deridenda arrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse [se] confiteri, quinqueremis
autem aut etiam maiores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo decipiare adversari
stipulatiuncula et cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum,
quo ille capiatur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem? Citius hercule is,
qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navim
gubernarit. 175. Quid? si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae, [in] quibus
certatur de iure civili, quod tandem os est eius patroni, qui ad eas causas sine ulla
scientia iuris audet accedere? Quae potuit igitur esse causa maior quam illius militis? de
cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re credita
testamentum mutasset et quem ei visum esset fecisset heredem essetque ipse mortuus, res
delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset egissetque lege in hereditatem
paternam testamento exheres filius. [Nempe] in ea causa quaesitum est de iure civili
possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque
exheredem scripsisset nominatim. |
| XXXIX. 176. Quid? qua de re inter
Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum Marcelli ab liberti filio
stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne
in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum? 177. Quid? quod
item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, qui Romam in exilium venisset, cui
Romae exulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset intestatoque esset
mortuus --; nonne in ea causa ius applicationis, obscurum sane et ignotum, patefactum in
iudicio atque inlustratum est a patrono? 178. Quid? nuper, cum ego C. Sergii Auratae
contra hunc nostrum Antonium iudicio privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure
versata defensio est? Cum enim M. Marius Gratidianus aedis Auratae vendidisset neque
servire quandam earum aedium partem in mancipii lege dixisset, defendebamus, quicquid
fuisset incommodi in mancipio, id si venditor scisset neque declarasset, praestare debere.
179. Quo quidem in genere familiaris noster M. buculeius, homo neque meo iudicio stultus
et suo valde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili in re quodam modo nuper
erravit. Nam cum aedis L. Fufio venderet, in mancipio lumina uti tum essent ita recepit.
Fufius autem, simul atque exaedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex
illis aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli
officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat. 180. Quid vero? clarissima M'.
Curii causa Marcique Coponii nuper apud centumviros quo concursu hominum, qua expectatione
defensa est? cum Q. Scaevola, aequalis et collega meus, homo omnium et disciplina iuris
civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque
suptilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris
peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus
et, antequam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset
secundum postumum et natum et mortuum heres institutus; ego autem defenderem eum hac tum
mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam
veniret, M'. Curius esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in
auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili
versari? |
| XL. 181. Omitto iam plura exempla
causarum amplissimarum, quae sunt innumerabilia; capitis nostri saepe potest accidere ut
causae versentur in iure. Et enim si C. Mancinum, nobilissimum atque optimum virum atque
consularem, cum propter invidiam Numantini foederis pater patratus ex S. C. Numantinis
dedidisset eumque illi non recepissent posteaque Mancinus domum revenisset neque in
senatum introire dubitasset, P. Rutilius M. F. tribunus plebis iussit educi, quod eum
civem negaret esse, quia memoria sic esset proditum, quem pater suus aut populus
vendidisset aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium: 182. quam possumus
reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque maiorem quam de ordine, de
civitate, de libertate, de capite hominis, consularis praesertim, cum haec non in crimine
aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili iure consisteret? Similique in genere,
inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset et
postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores nostros num is ad suos postliminio
redisset et amisisset hanc civitatem. 183. Quid? de libertate, quo iudicium gravius esse
nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is qui domini
voluntate census sit continuone an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid? quod usu
memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem
praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori
remisisset mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in
contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus, et de puero, qui ex
posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non
novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae loco duceretur? 184. Haec
igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem, erectum et celsum, alacri et
prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem, vagari cum magna caterva toto foro,
praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingenii et consilii
sui porrigentem atque tendentem nonne inprimis flagitiosum putandum est? |
| XLI. 185. Et quoniam de impudentia
dixi, castigemus etiam segnitatem hominum atque inertiam. Nam si esset ista cognitio iuris
magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum
discendi laborem impellere. Sed, o di immortales, non dicerem hoc audiente Scaevola, nisi
ipse dicere soleret nullius artis sibi faciliorem cognitionem videri. 186. Quod quidem
certis de causis a plerisque aliter existimatur; primum, quia veteres illi, qui huic
scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae potentiae suae causa pervolgari artem
suam noluerunt; deinde, posteaquam est editum expositis a Cn. Flavio primum actionibus,
nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent. Nihil est enim quod ad
artem redigi possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem instituere volt, habet
illam scientiam, ut ex iis rebus, quarum ars nondum sit, artem efficere possit. 187. Hoc
video, dum breviter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius; sed experiar et
dicam, si potero, planius. |
| XLII. Omnia fere, quae sunt conclusa
nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt; ut in musicis numeri et voces et
modi; in geometria liniamenta formae interalla magnitudines; in astrologia caeli conversio
ortus obitus motusque siderum; in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio,
verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus; in hac denique ipsa ratione dicendi
excogitare ornare disponere meminisse agere ignota quodam modo [omnibus] et diffusa late
videbantur. 188. Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod
sibi totum philosophi assumunt, quae rem dissolutam divolsamque conglutinaret et ratione
quadam constringeret. Sit ergo in iure civili finis hic: legitimae atque usitatae in rebus
causisque civium aequabilitatis conservatio. 189. Tum sunt notanda genera et ad certum
numerum paucitatemque revocanda. Genus autem id est, quod sui similis communione quadam,
specie autem differentis, duas aut pluris complectitur partis. Partes autem sunt, quae
generibus iis, ex quibus manant, subiciuntur; omniaque, quae sunt vel generum vel partium
nomina, definitionibus quam vim habeant est exprimendum. Est enim definitio rerum earum,
quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam
explicatio. 190. Hisce ego rebus exempla adiungerem, nisi apud quod haec haberetur oratio
cernerem. Nunc complectar quod proposui brevi. Si enim aut mihi facere licuerit, quod iam
[diu] cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum
omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam
membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris
civilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram. 191. Atque
interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem et
colligentem undique replere iustam iuris civilis scientiam. |