| I. 1. Cogitanti mihi saepenumero et
memoria vetera repetenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in optima
re publica, quom et honoribus et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere
potuerunt, ut vel in negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent. Ac fuit
cum mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia
referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium
rerum labor et ambitionis occupatio cursu honorum etiam aetatis flexu constitisset. 2.
Quam spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves communium temporum tum varii
nostri casus fefellerunt. Nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore
videbatur, in eo maxumae moles molestiarum et turbulentissumae tempestates extiterunt;
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fractus otii datus est ad eas artis,
quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas. 3. Nam prima aetate
incidimus in ipsam perturbationem disciplinae veteris et consulatu devenimus in medium
rerum omnium certamen atque discrimen et hoc tempus omne post consulatum obiecimus [iis]
fluctibus qui per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redundarent. Sed tamen in
eis vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum
mihi vel fraus inimicorum vel causa amicorum vel res publica tribuet otti ad scribendum
potissimum conferam. 4. Tibi vero, frater, neque hortanti deero neque roganti. Nam neque
auctoritate quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate. |
II. Ac mihi repetenda est veteris
cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id quod
requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni
ratione dicendi. 5. Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam quae pueris aut
adulescentulis nobis aut ex commentariolis nostris inchoata ac rudia exciderunt vis hac
aetate digna et hoc usu, quem ex causis quas diximus tot tantisque consecuti sumus,
aliquid isdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri; solesque non nunquam hac
de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus
eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et
in quodam ingenii atque exercitationis genere ponendam.
6. Ac mihi quidem saepenumero in summos homines ac summis ingeniis praeditos
intuenti quaerendum esse visumst[visum est] quid esset cur plures in omnibus rebus quam in
dicendo admirabiles extitissent. Nam quocumque te animo et cogitatione converteris,
permultos excellentis in quoque genere videbis non mediocrium artium sed prope maximarum.
7. Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum gestarum vel utilitate vel
magnitudine metiri velit, non anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet quin belli
duces ex hac una civitate praestantissimos paene innumerabiles, in dicendo autem
excellentes vix paucos proferre possimus? 8. Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac
gubernare rem publicam possint, multi nostra plures patrum memoria atque etiam maiorum
extiterunt, cum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles
oratores invenirentur. Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque
in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem quam cum imperatoris
laude aut cum boni senatoris prudentia comparandum putet, convertat animum ad ea ipsa
artium genera circumspiciatque qui in iis floruerint quamque multi: sic facillume quanta
oratorum sit et semper fuerit paucitas iudicabit. |
| III. 9. Neque enim te fugit omnium
laudatarum artium procreatricem quandam et quasi parentem eam, quam philosophian
Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in qua difficile est numerare quot viri
quanta scientia quantaque in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua
in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent, vel scientiae pervestigatione
vel disserendi ratione comprenderint. 10. Quis ignorat ii qui mathematici vocantur quanta
in obscuritate rerum et quam recondita in arte et multiplici suptilique versentur? Quo
tamen in genere ita multi perfecti homines extiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae
vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus sit. Quis musicis, quis huic studio
litterarum, quod profitentur ei qui grammatici vocantur, penitus se dedit, quin omnem
illarum artium paene infinitam vim et materiem scientia et cognitione comprenderit? 11.
Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in harum artium liberalissimis
studiis sint doctrinisque versati, minimam copiam poetarum egregiorum extitisse. Atque in
hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex nostrorum
et ex Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores quam poetae boni
reperientur. 12. Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere
reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita
communi quodam in usu atque in hominum more et sermone versatur, ut in ceteris id maxime
excellat, quod longissume sit ab imperitorum intellegentia sensuque diiunctum, in dicundo
autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis
sensus abhorrere. |
IV. 13. Ac ne illud quidem vere dici
potest, aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe uberiore aut praemiis
ad perdiscendum amplioribus commoveri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae
princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa
dicendi vis et inventa est et perfecta, in hac ipsa civitate profecto nulla unquam
vehementius quam eloquentiae studia viguerunt. 14. Nam posteaquam imperio omnium gentium
constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non
sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit. Ac primo quidem totius rationis ignari,
qui neque exercitationis ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur,
tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur; post autem auditis
oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam
nostri homines dicendi studio flagraverunt. 15. Excitabat eos magnitudo varietas
multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio
assecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret.
Erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt, exposita praemia vel ad gratiam vel
ad opes vel ad dignitatem. Ingenia vero, ut multis rebus possumus iudicare, nostrorum
hominum multum ceteris hominibus omnium gentium praestiterunt. 16. Quibus de causis quis
non iure miretur ex omni memoria aetatum temporum civitatum tam exiguum oratorum numerum
inveniri?
Sed enim maius est hoc quiddam quam homines opinantur et pluribus ex artibus
studiisque collectum. |
| V. Quid enim quis aliud in maxima
discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissumis hominum ingeniis,
infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet
nisi rei quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem? 17. Est enim et scientia
comprendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque inridenda est,
et ipsa oratio conformanda non solum electione sed etiam constructione verborum et omnes
animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis
vis ratioque dicendi in eorum qui audiunt mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda
est. Accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque
et brevitas et respondendi et lacessendi suptili venustate atque urbanitate coniuncta. 18.
Tenenda praeterea est omnis antiquitas exemplorumque vis neque legum ac iuris civilis
scientia neglegendast. Nam quid ego de actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae
gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est; quae sola per se
ipsa quanta sit histrionum levis ars et scaena declarat; in qua cum omnes in oris et vocis
et motus moderatione laborent, quis ignoret quam pauci sint fuerintque quos animo aequo
spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum omnium memoria? quae nisi custos inventis
cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima
fuerint in oratore, peritura. 19. Quam ob rem mirari desinamus quae causa sit eloquentium
paucitatis, cum ex iis rebus universis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare
permagnum est, hortemurque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et
dignitas carast, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut
magistris aut exercitationibus quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam se id quod
expetunt consequi posse confidant. |
| VI. 20. Ac mea quidem sententia nemo
poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium
scientiam consecutus. Et enim ex rerum cognitione ecflorescat et redundet oportet oratio;
quae nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et
paene puerilem. 21. Neque vero ego hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus
in hac tanta occupatione urbis ac vitae, nihil ut iis putem licere nescire, quanquam vis
oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re,
quaecumque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. 22. Sed quia non dubito quin
hoc plerisque immensum infinitumque videatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et
doctrina sed etiam otio studioque abundantis partitionem iam quandam artium fecisse video
neque in universo genere singulos elaborasse, sed seposuisse a ceteris dictionibus eam
partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus iudiciorum aut deliberationum
versaretur, et id unum genus oratori reliquisse, non complectar in his libris amplius quam
quod huic generi re quaesita et multum disputata summorum hominum prope consensu est
tributum; 23. repetamque non ab incunabulis nostrae veteris puerilisque doctrinae quandam
ordinem praeceptorum, sed ea, quae quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum
et omni dignitate principum disputatione esse versata; non quo illa contemnam, quae Graeci
dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus
neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis
hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus
concessast, auctoritatem Graecis anteponam. |
| VII. 24. Cum igitur vehementius
inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus
auctoritate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi memini ludorum
Romanorum diebus L. Crassum quasi colligendi sui causa se in Tusculanum contulisse;
venisse eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius dicebatur et M. Antonius homo et
consiliorum in re publica socius et summa cum Crasso familiaritate coniunctus. 25.
Exierant autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime familiares et in quibus magnam
tum spem maiores natu dignitatis suae collocarent, C. Cotta, qui [tum] tribunatum plebis
petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum petiturus putabatur. 26. Hi primo
die de temporibus deque universa re publica, quam ob causam venerant, multum inter se
usque ad extremum tempus diei collocuti sunt. Quo quidem sermone multa divinitus a tribus
illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea
civitati mali, quod non impendere illi tanto ante vidissent; 27. eo autem omni sermone
confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur
omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in
loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani. 28.
Postero autem die, cum illi maiores natu satis quiessent et in ambulationem ventum esset,
[dicebat] tum Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse: Cur non imitamur, Crasse,
Socratem illum qui est in Phaedro Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae non
minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis quam illa cuius umbram secutus est
Socrates, quae mihi videtur non tam ipsa acula quae describitur quam Platonis oratione
crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita [illa],
quae philosophi divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe concedi est
aequius. 29. Tum Crassum: Immo vero commodius etiam; pulvinosque poposcisse et omnis in
iis sedibus, quae erant sub platano, consedisse [dicebat]. |
| VIII. Ibi ut ex pristino sermone
relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio
dicendi intulisse. 30. Qui cum ita eset exorsus: Non sibi cohortandum Sulpicium et Cottam
sed magis utrumque collaudandum videri, quod tantam iam essent facultatem adepti, ut non
aequalibus suis solum anteponerentur, sed cum maioribus natu compararentur: neque vero
mihi quicquam, inquit, praestabilius videtur quam posse dicendo tenere hominum [coetus]
mentis, allicere voluntates, impellere quo velit, unde autem velit deducere. Haec una res
in omni libero populo, maxime in pacatis tranquillisque civitatibus, praecipue semper
floruit semperque dominata est. 31. Quid enim est aut tam admirabile quam ex infinita
multitudine hominum existere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus vel
cum paucis facere possit? aut tam iucundum cognitu atque auditu quam sapientibus
sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut tam potens tamque magnificum
quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti? 32.
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum quam opem ferre supplicibus, excitare
afflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem tam
necessarium quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis vel provocare
integer vel te ulcisci lacessitus? Age vero, ne semper forum subsellia rostra curiamque
meditere, quid esse potest in otio aut iucundius aut magis proprium humanitatis quam sermo
facetus ac nulla in re rudis? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur
inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus. 33. Quam ob rem quis hoc non iure
miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis
praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat? Ut vero iam ad illa summa veniamus, quae vis
alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare aut a fera agrestique vita ad
hunc humanum cultum civilemque deducere aut iam constitutis civitatibus leges iudicia iura
discribere? 34. Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter, comprendam brevi:
sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem
sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quam ob
rem pergite ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et
vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis. |
| IX. 35. Tum Scaevola comiter, ut
solebat, Cetera, inquit, adsentior Crasso, ne aut de C. Laeli soceri mei aut de huius
generi aut arte aut gloria detraham; sed illa duo, Crasse, vereor ut tibi possim
concedere: unum, quod ab oratoribus civitates et initio constitutas et saepe conservatas
esse dixisti, alterum, quod remoto foro contione iudiciis senatu statuisti oratorem in
omni genere sermonis et humanitatis esse perfectum. 36. Quis enim tibi hoc concesserit,
aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissupatum non prudentium consiliis
compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse? aut
vero reliquas utilitates aut in constituendis aut in conservandis civitatibus non a
sapientibus et fortibus viris sed a disertis ornateque dicentibus esse constitutas? 37. An
vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum coniugia
coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia
singulari? Quid? in Numa Pompilio, quid? in Servio Tullio, quid? in ceteris regibus,
quorum multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num eloquentiae vestigium apparet?
Quid? exactis regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam L. Bruti esse
cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania verborum videmus? 38. Ego
vero si velim et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre possim
detrimenta publicis rebus quam adiumenta per homines eloquentissimos importata; sed ut
reliqua praetermittam, omnium mihi videor exceptis, Crasse, vobis duobus eloquentissimos
audisse Ti. et C. Sempronios, quorum pater homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens,
et saepe alias et maxume censor saluti rei publicae fuit. Atque is non accurata quadam
orationis copia sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit; quod nisi
fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus. At vero eius
filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati cum
civitatem vel paterno consilio vel aviteis armis florentissimam accepissent, ista
praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissupaverunt. |
X. 39. Quid? leges veteres moresque
maiorum, quid? auspicia, quibus [et] ego et tu[, Crasse,] cum magna rei publicae salute
praesumus, quid? religiones et carimoniae, quid? haec iura civilia, quae iam pridem in
nostra familia sine ulla eloquentiae laude versantur, num aut inventa sunt aut cognita aut
omnino ab oratorum genere tractata? 40. Equidem et Ser. Galbam memoria teneo divinum
hominem in dicendo et M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu adulescentulus
perculisti, ignarum legum haesitantem in maiorum institutis rudem in iure civili; et haec
aetas vostra praeter te, Crasse, qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo
disertorum ius a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignarast.
41. Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis
sermonis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non
tulissem multisque praeissem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum
consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere irruisses. 42. Agerent enim
tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua physici
vindicarent, ornati homines in dicendo et graves, quibuscum tibi iusto sacramento
contendere non liceret. Urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et
capite Socrate, nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi
permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino
quaesisse, nihil scire convincerent; et cum universi in te impetum fecissent, tum singulae
familiae litem tibi intenderent. 43. Instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te
ipsum negare cogeret. Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum
laqueis te inretitum tenerent. Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum
putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere; ac non solum
meliora sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus quam omnis
dicendi magistros scripsisse ostenderent. 44. Missos facio mathematicos grammaticos
musicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate coniungitur.
Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda, Crasse, non censeo. Satis id est magnu,
quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior
esse videatur; ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum
valeat oratio; denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere. Hoc
amplius si quid poteris, non id mihi videbitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non
communi oratorum facultate posse. |
| XI. 45. Tum ille, Non sum, inquit,
nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et disceptari solere. Audivi enim summos
homines, cum quaestor ex Macedonia venissem Athenas florente Academia, ut temporibus illis
ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus et Aeschines optinebant. Erat etiam
Metrodorus, qui cum illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat, hominem omnium
in dicendo, ut ferebant, acerrumum et copiosissimum; vigebatque auditor Panaetii illius
tui Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus. 46. Multi erant praeterea clari in
philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis
civitatum excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac tantum in iudicia et
contiunculas tanquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam. 47. Sed ego neque
illis assentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium in dicendo
gravissimo et eloquentissimo Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi
Gorgiam; quo in libro in hoc maxume admirabar Platonem, quod mihi [in] oratoribus
irridendis ipse esse orator summus videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet
Graeculos homines contentionis cupidiores quam veritatis. 48. Nam si quis hunc statuit
esse oratorem, qui tantummodo in iure aut in iudiciis possit aut apud populum aut in
senatu copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est. Neque enim
sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque sine legum morum iuris scientia
neque natura hominum incognita ac moribus in iis ipsis rebus satis callide versari et
perite potest. Qui autem haec cognoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis
quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia? Sin
oratoris nihil vis esse nisi composite ornate copiose loqui, quaero id ipsum qui possit
assequi sine ea scientia quam ei non conceditis? Dicendi enim virtus, nisi ei qui dicet ea
quae dicet percepta sunt, extare non potest. 49. Quam ob rem, si ornate locutus est, sicut
et fertur et mihi videtur, physicus ille Democritus, materies illa fuit physici, de qua
dixit, ornatus vero ipse verborum oratoris putandus est. Et, si Plato de rebus ab
civilibus controversiis remotissimis divinitus est locutus, quod ego concedo; si item
Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus iis, de quibus disputaverunt,
eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt, sint eae res, de quibus disputant,
in aliis quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua
loquimur et quaerimus. 50. Et enim videmus iisdem de rebus ieiune quosdam et exiliter, ut
eum, quem acutissimum ferunt, Chrysippum, disputavisse neque ob eam rem philosophiae non
satis fecisse, quod non habuerit in hac dicendi arte aliena facultatem. |
| XII. Quid ergo interest? aut qui
discernes eorum quos nominavi ubertatem in dicendo et copiam ab eorum exilitate qui hac
dicendi varietate et elegantia non utuntur? Unum erit profecto, quod ii, qui bene dicunt,
afferunt proprium, compositam orationem et ornatam et artificio quodam et expolitione
distinctam. Haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla
sit necesse est aut omnium irrisione ludatur. 51. Quid est enim tam furiosum quam verborum
vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec scientia?
Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tanquam
clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque
artifex. 52. Nam si quis erit, qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias
atque causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam, fatebor
equidem in iis magis assidue versari hanc nostram dictionem; sed tamen in iis ipsis rebus
permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec tenent. 53.
Quis enim nescit maxime vim existere oratoris in hominum mentibus vel ad iram vel ad odium
aut dolorem incitandis vel ab hisce iisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque
revocandis? Quae, nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis causasque eas, quibus
mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere
non poterit. 54. Atque totus hic locus philosophorum proprius videtur neque orator me
auctore unquam repugnabit; sed quom illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum
illi voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa est scientia nulla, sibi
assumet; hoc [enim] est proprium oratoris quod saepe iam dixi: oratio gravis et ornata et
hominum sensibus ac mentibus accommodata. |
| XIII. 55. Quibus de rebus
Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor. Sed vide ne hoc, Scaevola, totum sit a me.
Nam ego quae sunt oratori cum illis communia non mutuor ab illis; isti qui de iis rebus
disputant haec oratorum esse concedunt. Itaque ceteros libros artis suae nomine, hos
rhetoricos et inscribunt et appellant. 56. Et enim cum illi in dicendo inciderint loci,
quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de
communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine
animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt credo omnia gymnasia atque omnes
philosophorum scholae sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere. 57.
Quibus ego ut de iis rebus in angulis consumendi oti causa disserant cum concessero, illud
tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam et exangui sermone
disputant, hic cum omni iucunditate et gravitate explicet. Haec ego cum ipsis philosophis
[tum] Athenis disserebam. Cogebat enim me M. Marcellus hic noster, qui nunc aedilis
curulis est et profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interesset; ac iam
tum erat adulescentulus his studiis mirifice deditus. 58. Iam vero de legibus tuendis, de
bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de iure civium generatim in ordines aetatesque
discripto dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum et Solonem -- quamquam illos quidem
censemus in numero eloquentium reponendos -- scisse melius quam Hyperidem aut Demosthenem,
perfectos iam homines in dicendo et perpolitos, vel nostri decemviros, qui XII tabulas
perscripserint, quos necesse est fuisse prudentis, anteponant in hoc genere et Ser. Galbae
et socero tuo C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse. 59. Numquam enim negabo
esse quasdam partis proprias eorum, qui in iis cognoscendis atque tractandis studium suum
omne posuerunt; sed oratorem plenum atque perfectum esse eum, qui de omnibus rebus possit
copiose varieque dicere. |
| XIV. Et enim saepe in iis causis,
quas omnes proprias esse oratorum confitentur, est aliquid, quod non ex usu forensi, quem
solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque
sumendum. 60. Quaero enim num possit aut contra imperatorem aut pro imperatore dici sine
rei militaris [usu] aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritumarum scientia;
num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num in senatu de omni rei publicae
genere dici sine summa rerum civilium cognitione et prudentia; num admoveri possit oratio
ad sensus animorum atque motus vel inflammandos vel etiam extinguendos, quod unum in
oratore dominatur, sine diligentissuma pervestigatione earum omnium rationum, quae de
naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur. 61. Atque haud scio an minus
vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo quod sentio dicere. Physica ista ipsa et
mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum,
qui illa profitentur; illustrari autem oratione si quis istas ipsas artis velit, ad
oratoris ei confugiendum est facultatem. 62. Neque enim, si Philonem illum architectum,
qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui
reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse.
Nec, si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo
causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset. Neque vero
Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus, [tum eloquentia vincebat ceteros
medicos,] in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae.
63. Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod Socrates dicere solebat, omnis in
eo, quod scirent, satis esse eloquentis; illud verius, neque quenquam in eo disertum esse
posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae
orationis, diserte id ipsum, de quo sciat. posse dicere. |
| XV. 64. Quam ob rem, si quis
universam et propriam oratoris vim definire complectique volt, is orator erit mea
sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit quae sit dictione
explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam
dignitate. 65. Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui, quacumque de re, licet
hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet: tamen illud tenebo, si quae
ceteris in artibus atque studiis sita sunt orator ignoret tantumque ea teneat, quae sunt
in disceptationibus atque usu forensi, tamen iis de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum
cognorit ab iis qui tenent, quae sint in quaque re multo oratorem melius quam ipsos illos,
quorum hae sint artes, esse dicturum. 66. Ita si de re militari dicendum huic erit
Sulpicio, quaeret a C. Mario affini nostro et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi C.
Mario paene hic melius quam ipse illa scire videatur; sin de iure civili, tecum
communicabit, te hominem prudentissumum et peritissumum in iis ipsis rebus, quas abs te
didicerit, dicendi arte superabit. 67. Sin quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis
hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit,
forsitan, si ei sit visum -- etsi haec quidem nosse debet orator --, cum Sex. Pompeio
erudito homine in philosophia communicarit: hoc profecto efficiet, ut, quamcumque rem a
quoquo cognoverit, de ea multo dicat ornatius quam ille ipse unde cognorit. 68. Sed si me
audiet, quoniam philosophia in tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in
disserendi suptilitatem, in vitam atque mores, duo illa relinquamus atque largiamur
inertiae nostrae; tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori,
in quo magnus esse possit, relinquemus. 69. Quare hic locus de vita et moribus totus est
oratori perdiscendus; cetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare
dicendo, si modo ad eum erunt delata et ei tradita. |
| XVI. Et enim si constat inter doctos,
hominem ignarum astrologiae ornatissimis atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque
dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissumum Nicandrum Colophonium poetica
quadam facultate, non rustica scripsisse praeclare: quid est cur non orator de rebus iis
eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque cognorit? 70. Est enim finitimus
oratori poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero
ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis
circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia
vagari qua velit. 71. Nam quod illud quasi iure, Scaevola, negasti te fuisse laturum, nisi
in meo regno esses, quod in omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim
oratorem perfectum esse debere: nunquam mehercule hoc dicerem, si eum quem fingo me ipsum
esse arbitrarer. 72. Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi
propter eam ipsam causam minus quam volebat familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus,
sic sentio, neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus iis artibus,
quae sunt libero dignae, perpolitus; quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet
atque extat, utrum simus earum rudes an didicerimus. 73. Ut qui pila ludunt non utuntur in
ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus didicerintne palaestram
an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen utrum sciant
pingere an nesciant non obscurum est, sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum contionum
senatus, etiam si proprie ceterae non adhibeantur artes, tamen facile declaratur utrum is,
qui dicat, tantummodo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus
ingenuis artibus instructus accesserit. |
XVII. 74. Tum ridens Scaevola: Non
luctabor tecum, inquit, Crasse, amplius. Id enim ipsum, quod contra me locutus es,
artificio quodam es consecutus, ut et mihi quae ego vellem non esse oratoris concederes et
ea ipsa nescio quo modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes. 75. Quae, cum
ego praetor Rhodum venissem et cum summo illo doctore istius disciplinae Apollonio ea,
quae a Panaetio acceperam, contulissem, inrisit ille quidem, ut solebat, philosophiam
atque contempsit multaque non tam graviter dixit quam facete. Tua autem fuit oratio eius
modi, non ut ullam artem doctrinamve contemneres, sed ut omnis comites ac ministratrices
oratoris esse diceres. 76. Quas ego si quis sit unus complexus omnes idemque si ad eas
facultatem istam ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum non egregium
quendam hominem atque admirandum fore; sed is, si quis esset aut si etiam unquam fuisset
aut vero si esse posset, tu esses unus profecto, qui et meo iudicio et omnium vix ullam
ceteris oratoribus -- pace horum dixerim -- laudem reliquisti. 77. Verum si tibi ipsi
nihil deest, quod in forensibus rebus civilibusque versatur quin scias, neque eam tamen
scientiam, quam adiungis oratori, complexus es, videamus ne plus ei tribuamus, quam res et
veritas ipsa concedat.
78. Hic Crassus, Memento, inquit, me non de mea sed de oratoris facultate
dixisse. Quid enim nos aut didicimus aut scire potuimus, qui ante ad agendum quam ad
cognoscendum venimus; quos in foro, quos in ambitione, quos in re publica, quos in
amicorum negotiis res ipsa ante confecit, quam possemus aliquid de rebus tantis suspicari?
79. Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiamsi ingenium, ut tu putas, non
maxume defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum
defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, quae ego non attigi,
accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum? |
| XVIII. 80. Tum Antonius, Probas
mihi, inquit, ista, Crasse, quae dicis, nec dubito quin multo locupletior in dicendo
futurus sit, si quis omnium rerum atque artium rationem naturamque comprenderit. 81. Sed
primum id difficile est factu, praesertim in hac nostra vita nostrisque occupationibus;
deinde illud etiam verendum est ne abstrahamur ab hac exercitatione et consuetudine
dicendi populari et forensi. Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur eorum
hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamvis illi orante et graviter aut de natura rerum
aut de humanis rebus loquantur. Nitidum quoddam genus est verborum et laetum, et
palaestrae magis et olei quam huius civilis turbae ac fori. 82. Namque egomet, qui sero ac
leviter Graecas litteras attigissem, tamen cum proconsul in Ciliciam proficiscens venissem
Athenas, complures tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem commoratus; sed, cum
cotidie mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos, qui abs te modo sunt nominati,
cum hoc nescio quo modo apud eos increbruisset, me in causis maioribus sicuti te solere
versari, pro se quisque ut poterat de officio et de ratione oratoris disputabat. 83. Horum
alii, sicuti iste ipse Mnesarchus, hos, quos nos oratores vocaremus, nihil esse dicebat
nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem autem, nisi qui sapiens
esset, esse neminem, atque ipsam eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret,
unam quandam esse virtutem et, qui unam virtutem haberet, omnis habere easque esse inter
se aequalis et paris; ita, qui esset eloquens, eum virtutes omnes habere atque esse
sapientem. Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longeque ab nostris sensibus
abhorrebat. 84. Charmadas vero multo uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperire
sententiam suam -- hic enim mos erat patrius Academiae adversari semper omnibus in
disputando --; sed cum maxume tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et
qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam facultatem
assequi dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset. |
| XIX. 85. Disputabant contra diserti
homines Athenienses et in re publica causisque versati, in quis erat etiam is qui nuper
Romae fuit, Menedemus hospes meus. Qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae
versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum,
excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate
rerum atque copia. Omnis enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia
docebat neque ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina
iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium ceteraque,
sine quibus civitates aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in eorum inveniri
libellis. 86. Quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores
complecterentur, quaerebat cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis -- sic
enim appellabat -- referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis
legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus; de conformandis
hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur. 87. Ipsa vero praecepta sic
illudere solebat, ut ostenderet non modo eos expertes esse illius prudentiae, quam sibi
adsciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac viam nosse. Caput enim esse
arbitrabatur oratoris, ut et ipsis apud quos ageret talis qualem se ipse optaret
videretur; id fieri vitae dignitate, de qua nihil rhetorici isti doctores in praeceptis
suis reliquissent; et uti ei qui audirent sic adficerentur animis, ut eos adfici vellet
orator; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is, qui diceret, quot modis
hominum mentes et quibus et quo genere orationis in quamque partem moverentur: haec autem
esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus
quidem labris attigissent. 88. Ea Menedemus exemplis magis quam argumentis conabatur
refellere. Memoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians
docebat illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem dicendo permovendis non
fuisse ignarum, quibus ea rebus consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam
nosse posse. |
| XX. 89. Huic respondebat non se negare
Demosthenem summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, sed sive ille hoc ingenio
potuisset sive, id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille
potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum. 90. Saepe etiam in eam partem ferebatur
oratione, ut omnino disputaret nullam artem esse dicendi; idque cum argumentis docuerat,
quod ita nati essemus, ut et blandiri eis suptiliter, a quibus esset petendum, et
adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id quod intenderemus
confirmare et [id] quod contra diceretur refellere, ad extremum deprecari aliquid et
conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas, et quod consuetudo
exercitatioque intellegendi prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem incitaret, tum
etiam exemplorum copia nitebatur. 91. Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem
artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace nescio
quo et Tisia, quos artis illius inventores et principes fuisse constaret; eloquentissimos
autem homines, qui ista nec didicissent nec omnino scisse curassent, innumerabilis quosdam
nominabat; in quibus etiam, sive ille inridens sive quod ita putaret atque ita audisset,
me in illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut ipse dicebat, possem aliquid in
dicendo, proferebat. Quorum alterum ego illi facile assentiebar, nihil me didicisse, in
altero autem me illudi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar. 92. Artem vero negabat
esse ullam, nisi quae cognitis penitusque perspectis et in unum exitum spectantibus et
nunquam fallentibus rebus contineretur. Haec autem omnia, quae tractarentur ab oratoribus,
dubia esse et incerta; quoniam et dicerentur ab iis, qui omnia ea non plane tenerent, et
audirentur ab iis, quibus non scientia esset tradenda sed exigui temporis aut falsa aut
certe obscura opinio. 93. Quid multa? sic mihi tum persuaderi videbatur neque artificium
ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa quae a doctissimis hominibus in
philosophia dicerentur cognosset, aut callide aut copiose dicere; quibus dicere Charmadas
solebat ingenium tuum, Crasse, vehementer admirari: me sibi perfacilem in audiendo, te
perpugnacem in disputando esse visum. |
XXI. 94. Itaque ego hac eadem opinione
adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et invito excidit et
pervenit in manus hominum, disertos cognosse me nonnullos, eloquentem adhuc neminem, quod
eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocres homines ex
communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius
augere posset atque ornare quae vellet omnisque omnium rerum, quae ad dicendum
pertinerent, fontis animo ac memoria contineret. Id si est difficile nobis, quod ante,
quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum
atque natura. 95. Ego enim, quantum auguror coniectura quantaque ingenia in nostris
hominibus esse video, nec despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore, quam nos
sumus atque fuimus, et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore et labore atque
industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit, existat talis
orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus sed etiam eloquens dici possit; qui
tamen mea sententia aut hic est iam Crassus aut, si quis pari fuerit ingenio pluraque quam
hic et audierit et lectitarit et scripserit, paulum huc aliquid poterit addere.
96. Hoc loco Sulpicius, Insperanti, inquit, mihi et Cottae sed valde optanti
utrique nostrum cecidit, ut in istum sermonem, Crasse, delaberemini. Nobis enim huc
venientibus satis iucundum fore videbatur, si, cum vos de rebus aliis loqueremini, tamen
nos aliquid ex sermone vestro memoria dignum excipere possemus; ut vero penitus in eam
ipsam totius huius vel studii vel artificii vel facultatis disputationem paene intumam
veniretis, vix optandum nobis videbatur. 97. Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus
essem studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem,
verbum ex eo nunquam elicere potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem
et per Drusum saepe temptassem; quo in genere tu, Antoni, -- vere loquar -- nunquam mihi
percontanti aut quaerenti aliquid defuisti et persaepe me quae soleres in dicendo
observare docuisti. 98. Nunc, quoniam uterque vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum
quas quaerimus et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc
veniam, ut ea quae sentitis de omni genere dicendi suptiliter persequamini. Quod quidem si
erit a vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae et Tusculano tuo gratiam
et longe Academiae illi ac Lycio tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam. |