|
I.
1. Publium Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus
est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit fere eius aequalis, 'Numquam
se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus
esset.' Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna: quae declarat,
illum et in otio de negotiis cogitare, et in solitudine secum loqui solitum;
ut neque cessaret umquam, et interdum colloquio alterius non egeret. Itaque
duae res, quae languorem afferunt ceteris, illum acuebant, otium et solitudo.
Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret; sed si minus imitatione tantam
ingenii praestantiam consequi possumus, voluntate certe proxime accedimus.
Nam et a re publica forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti,
otium persequimur; et ob eam causam, urbe relicta, rura peragrantes saepe
soli sumus. 2. Sed nec hoc otium cum Africani otio, nec haec solitudo
cum illa comparanda est. Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis
muneribus otium sibi sumebat aliquando, et a coetu hominum frequentiaque
interdum, tamquam in portum, se in solitudinem recipiebat. Nostrum autem
otium negotii inopia, non requiescendi studio, constitutum est. Exstincto
enim senatu deletisque iudiciis, quid est, quod dignum nobis aut in curia
aut in foro agere possimus? 3. Ita qui in maxima celebritate atque in
oculis civium quondam vixerimus, nunc, fugientes conspectum sceleratorum,
quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet, et saepe soli sumus.
Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere
minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni:
propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debebat is, qui quondam
peperisset otium civitati; nec eam solitudinem languere patior, quam mihi
adfert necessitas, non voluntas. 4. Quamquam Africanus maiorem laudem
meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius ingenii monumenta mandata literis,
nullum opus otii, nullum solitudinis munus exstat. Ex quo intelligi debet,
illum mentis agitatione, investigationeque earum rerum, quas cogitando
consequebatur, neque otiosum nec solum umquam fuisse. Nos autem, qui non
tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur,
ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura
brevi tempore eversa, quam multis annis stante re publica, scripsimus.
|
|
II.
5. Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa, nec ulla
pars eius inculta ac deserta sit, tum nullus feracior in ea locus est
nec uberior, quam de officiis, a quibus constanter honesteque vivendi
praecepta ducuntur. Quare quamquam a Cratippo nostro, principe huius memoriae
philosophorum, haec te assidue audire atque accipere confido, tamen conducere
arbitror, talibus aures tuas vocibus undique circumsonare, nec eas, si
fieri possit, quidquam aliud audire. 6. Quod cum omnibus est faciendum,
qui vitam honestam ingredi cogitant, tum haud scio, an nemini potius,
quam tibi. Sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae
nostrae, magnam honorum, nonnullam fortasse nominis. Suscepisti onus praeterea
grave et Athenarum et Cratippi: ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum
artium sis profectus, inanem redire turpissimum est, dedecorantem et urbis
auctoritatem et magistri. Quare, quantum conniti animo potes, quantum
labore contendere, (si discendi labor est potius, quam voluptas,) tantum
fac ut efficias; neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis,
tute tibi defuisse videare. Sed haec hactenus: multa enim saepe ad te
cohortandi gratia scripsimus. Nunc ad reliquam partem propositae divisionis
revertamur.
7. Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis
accuratissime disputavit, quemque nos, correctione quadam adhibita, potissimum
secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines
et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id
esset, de quo ageretur, an turpe: altero, utilene, an inutile: tertio,
si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur,
quomodo ea discerni oportaret;--de duobus generibus primis tribus libris
explicavit: de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum, nec
exsolvit, quod promiserat. 8. Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo
eius Posidonio est, triginta annis vixisse Panaetium, posteaquam illos
libros edidisset. Quem locum miror a Posidonio breviter esse tactum in
quibusdam commentariis: praesertim cum scribat, nullum esse locum in tota
philosophia tam necessarium. 9. Minime vero assentior iis, qui negant
eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino
scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare.
De quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus,
quod in divisione Panaetii tertium est, an plane omittendum: alterum dubitari
non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e divisione
tripartita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam. Praeterea
in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps esse dicturum.
10. Accedit eodem testis locuples, Posidonius, qui etiam scribit in quadam
epistula, P. Rutilium Rufam dicere solere, qui Panaetium audierat, 'Ut
nemo pictor esset inventus, qui Coae Veneris eam partem, quam Apelles
inchoatam reliquisset, absolveret,' (oris enim pulchritudo reliqui corporis
imitandi spem auferebat:) 'sic ea, quae Panaetius praetermisisset et non
perfecisset, propter eorum, quae perfecisset, praestantiam neminem esse
persecutum.'
|
|
III.
11. Quamobrem de iudicio Panaetii dubitari non potest: rectene autem hanc
tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit, an secus, de eo fortasse
disputari potest. Nam sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet,
sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quemadmodum Peripateticis
vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti
instar habeant: dubitandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate
contendere. Itaque accepimus, Socratem exsecrari solitum eos, qui primum
haec, natura cohaerentia, opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt
Stoici assensi, ut et, quidquid honestum esset, id utile esse conserent,
nec utile quidquam, quod non honestum. 12. Quod si is esset Panaetius,
qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis
esset, ut ii, qui res expetendas vel voluptate vel indolentia metiuntur;
liceret ei dicere, utilitatem aliquando cum honestate pugnare. Sed, cum
sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit; quae autem huic
repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam
fieri, nec decessione peiorem; non videtur eiusmodi debuisse deliberationem
introducere, in qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestum est,
compararetur. 13. Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, Convenienter
naturae vivere: id habet hanc, ut opinor, sententiam, cum virtute congruere
semper; cetera autem, quae secundum naturam essent, ita legere, si ea
virtuti non repugnarent. Quod cum ita sit, putant quidam, hanc comparationem
non recte introductam, nec omnino de eo genere quidquam praecipiendum
fuisse. Atque illud quidem honestum, quod proprie vereque dicitur, id
in sapientibus est solis, neque a virtute divelli umquam potest; in iis
autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem perfectum
honestum nullo modo, similitudines honesti esse possunt. 14. Haec enim
omnia officia, de quibus his libris disputamus, media Stoici appellant;
ea communia sunt et late patent, quae et ingenii bonitate multi assequuntur
et progressione discendi. Illud autem officium, quod rectum iidem appellant,
perfectum atque absolutum est, et, ut iidem dicunt, omnes numeros habet,
nec praeter sapientem cadere in quemquam potest. 15. Cum autem aliquid
actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum:
propterea quod vulgus, quid absit a perfecto, non fere intelligit: quatenus
autem intelligit, nihil putat praetermissum. Quod item in poematis et
in picturis usu venit, in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti
laudentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit
in iis aliquid probi, quod capiat ignaros, qui quidem, quid in una quaque
re vitii sit, nequeant iudicare. Itaque cum sunt docti a peritis, desistunt
facile sententia.
|
|
IV.
Haec igitur officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quaedam
honesta esse dicunt, non sapientum modo propria, sed cum omni hominum
genere communia. 16. Itaque iis omnes, in quibus est virtutis indoles,
commoventur. Nec vero cum duo Decii aut duo Scipiones fortes viri commemorantur,
aut cum Fabricius aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis,
aut ab his iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum. Nemo enim horum
sic sapiens, ut sapientem volumus intelligi: nec ii, qui sapientes habiti
et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt; ne illi quidem
septem: sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quamdam gerebant
speciemque sapientum. 17. Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas
est cum utilitatis repugnantia comparai; nec id, quod communiter appellamus
honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis
umquam est comparandum: tamque id honestum, quod in nostram intelligentiam
cadit, tuendum conservandumque nobis est, quam illud, quod proprie dicitur
vereque est honestum, sapientibus. Aliter enim teneri non potest, si qua
ad virtutem est facta progressio. Sed haec quidem de iis, qui conservatione
officiorum existimantur boni. 18. Qui autem omnia metiuntur emolumentis
et commodis, neque ea volunt praeponderari honestate, ii solent in deliberando
honestum cum eo, quod utile putant, comparare: boni viri non solent. Itaque
existimo, Panaetium, cum dixerit, homines solere in hac comparatione dubitare,
hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere. Etenim
non modo pluris putare, quod utile videatur, quam quod honestum, sed etiam
haec inter se comparare, et in his addubitare turpissimum est. Quid est
ergo, quod nonnumquam dubitationem afferre soleat considerandumque videatur?
Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit id, de quo consideretur.
19. Saepe enim tempore fit, ut, quod turpe plerumque haberi soleat, inveniatur
non esse turpe. Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod
potest maius esse scelus, quam non modo hominem, sed etiam familiarem
hominem occidere? Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit,
quamvis familiarem? Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris
factis illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? Immo
vero honestatem utilitas consecuta est.
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si
quando cum illo, quod honestum intelligimus, pugnare id videbitur, quod
appellamus utile, formula quaedam constituenda est: quam si sequemur in
comparatione rerum, ab officio numquam recedemus. 20. Erit autem haec
formula Stoicorum rationi disciplinaeque maxime consentanea: quam quidem
his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis
et a Peripatetieis vestris, qui quondam iidem erant, quae honesta sunt,
anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius haec ab eis
disseruntur, quibus, quidquid honestum est, idem utile videtur, nec utile
quidquam, quod non honestum: quam ab iis, quibus aut honestum aliquid
non utile, aut utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam
licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure
liceat defendere. Sed redeo ad formulam.
|
|
V.
21. Detrahere igitur aliquid alteri, et hominem hominis incommodo suum
augere commodum, magis est contra naturam, quam mors, quam paupertas,
quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis.
Nam principio tollit convictum humanum et societatem. Si enim sic erimus
affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum,
disrumpi necesse est eam, quae maxime est secundum naturam, humani generis
societatem. 22. Ut, si unumquodque membrum sensum hunc haberet, ut posse
putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari
et interire totum corpus necesse esset: sic, si unusquisque nostrum ad
se rapiat commoda aliorum, detrahatque, quod cuique possit, emolumenti
sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est. Nam
sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat, quam alteri acquirere,
concessum est, non repugnante natura: illud natura non patitur, ut aliorum
spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus. 23. Neque vero hoc
solum natura et iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis
civitatibus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non
liceat sui commodi causa nocere alteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt,
incolumem esse civium coniunctionem: quam qui dirimunt, eos morte, exsilio,
vinculis, damno coercent. Atque hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio,
quae est lex divina et humana: cui parere qui velit, (omnes autem parebunt,
qui secundum naturam volent vivere,) numquam committet, ut alienum appetat
et id, quod alteri detraxerit, sibi assumat. 24. Etenim multo magis est
secundum naturam excelsitas animi et magnitudo, itemque comitas, iustitia,
liberalitas, quam voluptas, quam vita, quam divitiae: quae quidem contemnere
et pro nihilo ducere, comparantem cum utilitate communi, magni animi et
excelsi est. Detrahere autem de altero sui commodi causa, magis est contra
naturam, quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem. 25. Itemque
magis est secundum naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis
aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere, imitantem Herculem
illum, quem hominum fama, beneficiorum memor, in concilio caelestium collocavit,
quam vivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in
maximis voluptatibus, abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine
et viribus. Quocirca optime quisque et splendidissimo ingenio longe illam
vitam huic anteponit. Ex quo efficitur, hominem, naturae obedientem, homini
nocere non posse. 26. Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi
consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam, aut magis fugiendam
censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum,
amicorum, quam facere cuiquam iniuriam. Si nihil existimat contra naturam
fieri hominibus violandis, quid cum eo disseras, qui omnino hominem ex
homine tollat? Sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa periora,
mortem, paupertatem, dolorem; errat in eo, quod ullum aut corporis aut
fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
|
|
VI.
Ergo unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit utilitas uniuscuiusque
et universorum: quam si ad se quisque rapiat, dissolvetur omnis humana
consortio. 27. Atque si etiam hoc natura praescribit, ut homo homini,
quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit:
necesse est secundum eamdem naturam omnium utilitatem esse communem. Quod
si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturae: idque ipsum si
ita est, certe violare alterum naturae lege prohibemur. Verum autem primum.
Verum igitur extremum. 28. Nam illud quidem absurdum est, quod quidam
dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa; aliam
rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem,
communis utilitatis causa, statuunt esse cum civibus: quae sententia omnem
societatem distrahit civitatis. Qui autem civium rationem dicunt habendam,
externorum negant: ii dirimunt communem humani generis societatem: qua
sublata, beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus, tollitur.
Quae qui tollunt, etiam adversus deos immortales impii iudicandi sunt.
Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt: cuius societatis
arctissimum vinculum est, magis arbitrari esse contra naturam, hominem
homini detrahere sui commodi causa, quam omnia incommoda subire vel externa,
vel corporis, vel etiam ipsius animi, quae vacent iustitia. 29. Haec enim
una virtus omnium est domina et regina virtutum. Forsitan quispiam dixerit:
Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri,
homini ad nullam rem utili? Minime vero. Non enim mihi est vita mea utilior,
quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia. Quid?
si Phalarim, crudelem tyrannum ei immanem, vir bonus, ne ipse frigore
conficiatur, vestitu spoliare possit; nonne faciat? 30. Haec ad iudicandum
sunt facillima. Nam, si quid ab homine ad nullam partem utili, tuae utilitatis
causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae legem: sin autem
is tu sis, qui multam utilitatem rei publicae atque hominum societati,
si in vita remaneas, afferre possis: si quid ob eam causam alteri detraxeris,
non sit reprehendendum. Sin autem id non sit eiusmodi: suum cuique incommodum
ferendum est potius, quam de alterius commodis detrahendum. Non igitur
magis est contra naturam morbus aut egestas, aut quid eiusmodi, quam detractio
aut appetitio alieni. Sed communis utilitatis derelictio contra natura
est: est enim iniusta. 31. Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum
conservat et continet, decernit profecto, ut ab homine inerti atque inutili
ad sapientem, bonum, fortemque virum transferantur res ad vivendum necessariae;
qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit: modo hoc ita
faciat, ut, ne ipse de se bene existimans seseque diligens, hanc causam
habeat ad iniuriam. Ita semper officio fungetur, utilitati consulens hominum
et ei, quam saepe commemoro, humanae societati. 32. Nam quod ad Phalarim
attinet, perfacile iudicium est. Nulla enim nobis societas cum tyrannis,
sed potius summa distractio est; neque est contra naturam, spoliare eum,
si possis, quem est honestum necare: atque hoc omne genus pestiferum atque
impium ex hominum communitate exterminandum est. Etenim, ut membra quaedam
amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et
nocent reliquis partibus corporis: sic ista in figura hominis feritas
et immanitas beluae a communi tamquam humanitatis corpore segreganda est.
Huius generis sunt quaestiones omnes eae, in quibus ex tempore officium
exquiritur.
|
|
VII.
33. Eiusmodi igitur credo res Panaetium persecuturum fuisse, nisi aliqui
casus aut occupatio eius consilium peremisset. Ad quas ipsas consultationes
ex superioribus libris satis multa praecepta sunt, quibus perspici possit,
quid sit propter turpitudinem fugiendum; quid sit, quod idcirco fugiendum
non sit, quod omnino turpe non sit. Sed quoniam operi inchoato, prope
tamen absoluto, tamquam fastigium imponimus, ut geometrae solent non omnia
docerte, sed postulare, ut quaedam sibi concedantur, quo facilius, quae
volunt, explicent: sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas,
si potes, nihil, praeter id, quod honestum sit, propter se esse expetendum.
Sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe dabis, quod honestum sit,
id esse maxime propter se expetendum. Mihi utrumvis satis est: et tum
hoc, tum illud probabilius videtur, nec praeterea quidquam probabile.
34. Ac primum Panaetius in hoc defendendus est, quod non utilia cum honestis,
pugnare aliquando posse dixerit, (neque enim ei fas erat,) sed ea, quae
viderentur utilia. Nihil vero utile, quod non idem honestum: nihil honestum,
quod non idem utile sit, saepe testatur negatque ullam pestem maiorem
in vitam hominum invasisse, quam eorum opinionem, qui ista distraxerint.
Itaque non, ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine
errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit eam, quae videretur
esse, non quae esset, repugnantiam. Hanc igitur partem relictam explebimus,
nullis adminiculis, sed, ut dicitur, 'Marte nostro.' Neque enim quidquam
de hac parte post Panaetium explicatum est, quod quidem mihi probaretur
de iis, quae in manus meas venerint.
|
|
VIII.
35. Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoveri necesse
est. Sed si, cum animum attenderis, turpitudinem videas adiunctam ei rei,
quae speciem utilitatis attulerit; tum non utilitas relinquenda est, sed
intelligendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Quod
si nihil est tam contra naturam, quam turpitudo, (recta enim et convenientia
et constantia natura desiderat, aspernaturque contraria,) nihilque tam
secundum naturam, quam utilitas: certe in eadem re utilitas et turpitudo
esse non potest. Itemque, si ad honestatem nati sumus, eaque aut sola
expetenda est, ut Zenoni visum est, aut certe omni pondere gravior habenda,
quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet: necesse est, quod honestum
sit, id esse aut solum aut summum bonum: quod autem bonum, id certe utile:
ita, quidquid honestum, id utile. 36. Quare error hominum non proborum,
cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto.
Hinc sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur: hinc furta,
peculatus, expilationes direptionesque sociorum et civium: hinc opum nimiarum
potentiae non ferendae: postremo etiam in liberis civitatibus regnandi
exsistunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari
potest. Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident: poenam, non
dico legum, quas saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima
est, non vident. 37. Quamobrem hoc quidem deliberantium genus pellatur
e medio, (est enim totum sceleratum et impium,) qui deliberant, utrum
id sequantur, quod honestum esse videant, an se scientes scelere contaminent:
in ipsa enim dubitatione facinus inest, etiamsi ad id non pervenerint.
Ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio.
Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque
removenda est. Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus,
persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil
tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse
faciendum.
|
|
IX.
38. Hinc ille Gyges inducitur a Platone; qui, cum terra discessisset magnis
quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum, aeneumque equum, ut ferunt
fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent: quibus apertis,
hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata annulumque aureum in
digito: quem ut detraxit, ipse induit: (erat autem regius pastor:) tum
in concilium se pastorum recepit. Ibi cum palam eius annuli ad palmam
converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus
videbatur, cum in locum annulum inverterat. Itaque hac opportunitate annuli
usus reginae stuprum intulit, eaque adiutrice regem dominum interemit,
sustulitque quos obstare arbitrabatur: nec in his eum facinoribus quisquam
potuit videre. Sic repente annuli beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc
igitur ipsum annulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licerep putet
peccare, quam si non haberet. Honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur.
39. Atque hoc loco philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non
satis acuti, fictam et commenticiam fabulam dicunt prolatam a Platone:
quasi vero ille, aut factum id esse aut fieri potuisse, defendat. Haec
est vis huius annuli et huius exempli: si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus
quidem sit, cum aliquid divitiarum, potentiae, dominationis, libidinis
causa feceris, si id diis hominibusque futurum sit semper ignotum: sisne
facturus? Negant id fieri posse: quamquam potest id quidem. Sed quaero,
quod negant posse, id si posset, quidnam facerent? Urgent rustice sane.
Negant enim posse, et in eo perstant; hoc verbum quid valeat, non vident.
Cum enim quaerimus, si possint celare, quid facturi sint: non quaerimus,
possintne celare: sed tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut, si responderint,
se, impunitate proposita, facturos, quod expediat, facinorosos se esse
fateantur: si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
Sed iam ad propositum revertamur.
|
|
X.
40. Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie;
non, cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis
magnitudinem, (nam id quidem improbum est) sed illud, possitne id, quod
utile videatur, fieri non turpiter. Cum Collatino collegae Brutus imperium
abrogabat, poterat videri facere id iniuste. Fuerat enim in regibus expellendis
socius Bruti, consiliorum etiam adiutor. Cum autem consilium hoc principes
cepissent, cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni
esse tollendam: quod erat utile, patriae consulere, id erat ita honestum,
ut etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas valuit propter
honestatem: sine qua ne utilitas quidem esse potuisset. At in eo rege,
qui Urbem condidit, non item. 41. Species enim utilitatis animum pepulit
eius: qui cum visum esset utilius, solum, quam cum altero regnare, fratrem
interemit. Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur
neque erat, assequi posset; et tamen muri causam opposuit, speciem honestatis
neque probabilem nec sane idoneam. 42. Peccavit igitur; pace vel Quirini
vel Romuli dixerim. Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt,
aliisque tradendae, cum iis ipsi egeamus: sed suae cuique utilitati, quod
sine alterius iniuria fiat, serviendum est. Scite Chrysippus, ut multa:
"Qui stadium," inquit, "currit, eniti et contendere debet,
quam maxime possit, ut vincat; supplantare eum, quicum certet, aut manu
de pellere nullo modo debet. Sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat
ad usum, non iniquum est; alteri deripere, ius non est." 43. Maxime
autem perturbantur officia in amicitiis; quibus et non tribuere, quod
recte possis, et tribuere, quod non sit aequum, contar officium est. Sed
huius generis totius breve et non difficile praeceptum est. Quae enim
videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, cetera generis eiusdem,
haec amicitiae numquam anteponenda sunt. At neque contra rem publicam,
neque contra iusiurandum ac fidem amici causa vir bonus faciet; ne si
iudex quidem erit de ipso amico. Ponit enim personam amici, cum induit
iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut veram amici causam esse malit: ut
orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet. 44. Cum vero
iurato sententia dicenda sit, meminerit, deum se adhibere testem, id est,
ut ego arbiror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius.
Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum
teneremus, quae salva fide facere posset. Haec rogatio ad ea pertinet,
quae paullo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi. Nam, si omnia
facienda sint, quae amici velint: non amicitiae tales, sed coniurationes
putandae sint. 45. Loquor autem de communibus amicitiis. Nam in sapientibus
viris perfectisque nihil potest esse tale. Damonem et Phintiam, Pythagoreos,
ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus
diem necis destinavisset, et is, qui morti addictus esset, paucos sibi
dies commendandorum suorum causa postulavisset:--vas factus est alter
eius sistendi; ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi. Qui
cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut
se ad amicitiam tertium ascriberent. 46. Cum igitur id, quod utile videtur
in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis
species, valeat honestas. Cum autem in amicitia, quae honesta non sunt,
postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiae. Sic habebitur is,
quem exquirimus, delectus officii.
|
|
XI.
Sed utilitatis specie in re publica saepissime peccatur, ut in Corinthi
disturbatione nostri. Durius etiam Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis,
qui classe valebant, pollices praeciderentur. Hoc visum est utile. Nimis
enim imminebat propter propinquitatem Aegina Piraeeo. Sed nihil, quod
crudele, utile. Est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxime inimica
crudelitas. 47. Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque
exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper. Nam esse pro
cive, qui civis non sit, rectum est non licere: quam legem tulerunt sapientissimi
consules, Crassus et Scaevola:usu vero Urbis prohibere peregrinos, sane
inhumanum est. Illa praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae
honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra res publica, cum saepe
alias, tum maxime bello Punico secundo; quae, Cannensi calamitate accepta,
maiores animos habuit, quam umquam rebus secundis. Nulla timoris significatio,
nulla mentio pacis. Tanta vis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret.
48. Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque,
ut, urbe relicta, coniugibus et liberis Troezene depositis, naves conscenderent,
libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quemdam suadentem,
ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus cooperuerunt. Atque
ille utilitatem sequi videbatur: sed ea nulla erat, repugnante honestate.
49. Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit
in concione, Se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non
opus esse: postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret.
Datus est Aristides. Huic ille, Classem Lacedaemoniorum, quae subducta
esset ad Gytheum, clam incendi posse; quo facto frangi Lacedaemoniorum
opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset, in concionem magna expectatione
venit dixitque, Perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed
minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile
quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore
Aristide repudiaverunt. Melius hi, quam nos, qui piratas immunes, socios
vectigales habemus.
|
|
XII.
Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam utile esse, ne tum quidem, cum
id, quod esse utile putes, adipiscare. Hoc enim ipsum, utile putare, quod
turpe sit, calamitosum est.
50. Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare
utilitas honestati videtur; ut animadvertendum sit, repugnetne plane,
an possit cum honestate coniungi. Eius generis hae sunt quaestiones: Si,
exempli gratia, vir bonus Alexandria Rhodum magnum frumenti numerum advexerit
in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae caritate; si idem sciat,
complures mercatores Alexandria solvisse navesque in cursu frumento onustas
petentes Rhodum viderit: dicturusne sit id Rhodiis, an silentio suum quam
plurimo venditurus? Sapientem et bonum virum fingimus: de eius deliberatione
et consultatione quaerimus; qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe
iudicet; sed dubitet, turpe sit, an turpe non sit. 51. In huiusmodi causis
aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro,
discipulo eius, homini acutissimo. Antipatro, omnia patefacienda, ut ne
quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret; Diogeni, venditorem,
quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere: cetera sine
insidiis agere: et, quoniam vendat, velle quam optime vendere. 'Advexi,
exposui, vendo meum non pluris, quam ceteri, fortasse etiam minoris, cum
maior est copia. Cui fit iniuria?' Exoritur Antipatri ratio ex altera
parte. 52. 'Quid ais? tu, cum hominibus consulere debeas et servire humanae
societati, eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus
parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas, vicissimque
communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis
et copiae?' Respondebit Diogenes fortasse sic; 'Aliud est celare, aliud
tacere: neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura deorum sit,
qui sit finis bonorum: quae tibi plus prodessent cognita, quam tritici
vilitas. Sed quicquid tibi audire utile est, id mihi dicere necesse est?'
53. 'Immo vero, [inquiet ille,] necesse est, si quidem meministi, esse
inter homines natura coniunctam societatem.' 'Memini,' inquiet ille; 'sed
num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusquam sit? Quod si ita
est, ne vendendum quidem quidquam est, sed donandum.'
|
|
XIII.
Vides in hac tota disceptatione non illud dici, 'Quamvis hoc turpe sit,
tamen, quoniam expedit, faciam;' sed ita expedire, ut turpe non sit: ex
altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. 54. Vendat
aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipsae norit, ceteri ignorent;
pestilentes sint, et habeantur salubres; ignoretur, in omnibus cubiculis
apparere serpentes; male materiatae sint, ruinosae: sed hoc praeter dominum
nemo sciat. Quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit, aedesque
vendiderit pluris multo, quam se venditurum putarit, num id iniuste, aut
improbe fecerit? 'Ille vero,' inquit Antipater. 55. 'Quid est enim aliud,
erranti viam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum
est, si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem
incurrere? Plus etiam est, quam viam non monstrare: nam est scientem in
errorem alterum inducere.' Diogenes contra: 'Num te emere coegit, qui
ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit; tu, quod
placebat, emisti. Quod si qui proscribunt, villam bonam beneque aedificatam,
non existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est nec aedificata
ratione; multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim iudicium emptoris
est, tibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne
praestandum est, quod dictum non est, id praestandum putas? Quod vero
stultius, quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem
tam absurdum, quam si domini iussu, ita praeco praedicet: domum pestilentem
vendo?' 56. Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur
honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur,
non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe. Haec est illa,
quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio. Quae diiudicanda
sunt: non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut explicaremus. 57. Non
igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios, nec hic aedium venditor
celare emptores debuisse. Neque enim id est celare, quidquid reticeas;
sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum
intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit et cuius hominis,
quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti,
non viri boni: versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi,
veteratoris, vafri. Haec tot et alia plura, nonne inutile est, vitiorum
subire nomina?
|
|
XIV.
58. Quod si vituperandi sunt, qui reticuerunt: quid de iis existimandum
est, qui orationis vanitatem adhibuerunt? C. Canius, eques Romanus, nec
infacetus et satis liberatus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere
solebat, non negotiandi causa cotulisset, dictitabat se hortulos aliquos
emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus
posset. Quod cum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret
Syracusis, venales quidem se hortos non habere: sed licere uti Canio,
si vellet, ut suis: et simul ad caenam hominem in hortos invitavit in
posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset, ut argentarius,
apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab iis petivit,
ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque, quid eos facere
vellet. Ad caenam tempore venit Canius. Opipare a Pythio apparatum convivium;
cymbarum ante oculos multitudo; pro se quisque quod ceperat, afferebat;
ante pedes Pythii pisces abiiciebantur. 59. Tum Canius, 'Quaeso,' inquit,
'quid est hoc, Pythi? Tantumne piscium? tantumne cymbarum?' Et ille, 'Quid
mirum?' inquit: 'hoc loco est, Syracusis quidquid est piscium: hic aquatio:
hac villa isti carere non possunt.' Incensus Canius cupiditate contendit
a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? impetrat. Emit
homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos:
nomina facit, negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos;
venit ipse mature; scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo vicino, num
feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. 'Nullae, quod
sciam,' inquit: 'sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar, quid
accidisset.' 60. Stomachari Canius. Sed quid faceret? Nondum enim Aquillius,
collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas: in quibus
ipsis cum ex eo quaereretur, Quid esset dolus malus; respondebat, Cum
esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculente, ut ab homine
perito definiendi. Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes
perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur factum eorum potest utile esse,
cum sit tot vitiis inquinatum.
|
|
XV.
61. Quod si Aquilliana definitio vera est: ex omni vita simulatio dissimulatioque
tollenda est. Ita nec, ut emat melius, nec ut vendat, quidquam simulabit
aut dissimulabit vir bonus. Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus,
ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio adolescentium lege Plaetoria,
et sine lege iudiciis, in quibus additur, EX FIDE BONA. Reliquorum autem
iudiciorum haec verba maxime excellunt: in arbitrio rei uxoriae, MELIUS,
AEQUIUS; in fiducia, INTER BONOS BENE AGIER. Quid ergo? aut in eo, quod
MELIUS AEQUIUS, potest ulla pars inesse fraudis? aut, cum dicitur, INTER
BONOS BENE AGIER, quidquam agi dolose aut malitiose potest? Dolus autem
malus insimulatione, ut ait Aquillius, continetur. Tollendum est igitur
ex rebus contrahendis omne mendacium. Non illicitatorem venditor, non,
qui contra se liceatur, emptor apponet. Uterque, si ad eloquendum venerit,
non plus, quam semel, eloquetur. 62. Q. quidem Scaevola, P. F., cum postulasset,
ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur, idque venditor ita
fecisset, dixit se pluris aestimare; addidit centum milia. Nemo est, qui
hoc boni viri fuisse neget; sapientis negant, ut si minoris, quam potuisset,
vendidisset. Haec igitur est illa pernicies, quod alios bonos, alios sapientes
existimant. Ex quo Ennius, 'Nequidquam sapere sapientem,' qui ipse sibi
'prodesse' non quiret. Vere id quidem, si, quid esset prodesse, mihi cum
Ennio conveniret. 63. Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaetii, video
in iis libris, quos de Officiis scripsit Q. Tuberoni, dicere, 'Sapientis
esse, nihil contra mores, leges, instituta facientem, habere rationem
rei familiaris. Neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis,
propinquis, amicis, maximeque rei publicae. Singulorum enim facultates
et copiae divitiae sunt civitatis.' Huic Scaevolae factum, de quo paullo
ante dixi, placere nullo modo potest. Etenim qui omnino tantum se negat
facturum compendii sui causa, quod non liceat, huic nec laus magna tribuenda,
nec gratia est. 64. Sed sive et simulatio et dissimulatio dolus malus
est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur: sive
vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini; certe istum
virum bonum non facile reperiemus. Numquam est igitur utile peccare, quia
semper est turpe: et, quia semper est honestum, virum bonum esse semper
est utile.
|
|
XVI.
65. Ac de iure quidem praediorum sanctum apud non est iure civili, ut
in iis vendendis vitia dicerentur, quae nota essent venditori. Nam, cum
ex duodecim [tabulis] satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata;
quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam
reticentiae poena est constituta. Quidquid enim esset in praedio vitii,
id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari
oportere. 66. Ut, cum in arce augurium augures acturi essent, iussissentque
T. Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea,
quorum altitudo officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam, vendidit;
emit P. Calpurnius Lanarius. Huic ab auguribus illud idem denuntiatum
est. Itaque Calpurnius cum demolitus esset, cognossetque Claudium aedes
postea proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum
illum adegit, QUIDQUID SIBI DARE, FACERE OPORTERET EX FIDE BONA. M. Cato
sententiam dixit, huius nostri Catonis pater: ut enim ceteri ex patribus,
sic, qui illud lumen progenuit, ex filio est nominandus:--is igitur iudex
ita pronuntiavit: 'cum in venumdando rem eam scisset et non pronuntiasset
emptori, damnum praestari oportere.' 67. Ergo ad fidem bonam statuit pertinere,
notum esse emptori vitium, quod nosset venditor. Quod si recte iudicavit,
non recte frumentarius ille, non recte aedium pestilentium venditor tacuit.
Sed huiusmodi reticentiae iure civili omnes comprehendi non possunt: quae
autem possunt, diligenter tenentur. M. Marius Gratidianus, propinquus
noster, C. Sergio Oratae vendiderat aedes eas, quas ab eodem ipse paucis
ante annis emerat. Eae serviebant: sed hoc in mancipio Marius non dixerat.
Adducta res in iudicium est. Oratam Crassus, Gratidianum defendebat Antonius.
Ius Crassus urgebat, 'quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere
praestari;' aequitatem Antonius, 'quoniam id vitium ignotum Sergio non
fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici, nec eum
esse deceptum, qui id, quod emerat, quo iure esset, teneret.' 68. Quorsus
haec? Ut illud intelligas, non placuisse maioribus nostris astutos.
|
|
XVII.
Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias: leges, quatenus
manu tenere possunt: philosophi, quatenus ratione et intelligentia. Ratio
igitur postulat, ne quid insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter.
Suntne igitur insidiae, tendere plagas, etiam si excitaturus non sis feras
nec agitaturus? Ipsae enim, nullo insequente, saepe incidunt. Sic tu aedes
proscribas, tabulam, tamquam plagam, ponas, domum propter vitia vendas;
in eam aliquis incurrat imprudens? 69. Hoc quamquam video, propter depravationem
consuetudinis, neque more turpe haberi, neque aut lege sanciri aut iure
civili: tamen naturae lege sanctum est. Societas est enim, (quod etsi
saepe dictum est, dicendum est tamen saepius,) latissime quidem quae pateat,
omnium inter omnes; interior eorum, qui eiusdem gentis sunt, propior eorum,
qui eiusdem civitatis. Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius civile
esse voluerunt. Quod civile, non idem continuo gentium; quod autem gentium,
idem civile esse debet. Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae solidam
et expressam effigiem nullam tenemus; umbra et imaginibus utimur: eas
ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ex optimis naturae et veritatis
exemplis. 70. Nam quanti verba illa: UTI NE PROPTER TE FIDEMVE TUAM CAPTUS
FRAUDATUSVE SIEM! Quam illa aurea: INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ET SINE
FRAUDATIONE! Sed, qui sint 'boni' et quid sit 'bene agi,' magna quaestio
est. Q. quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim dicebat esse in
omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur: EX FIDE BONA; fideique bonae
nomen existimabat manare latissime, idque versari in tutelis, societatibus,
fiduciis, mandatis, rebus emptis venditis, conductis, locatis, quibus
vitae societas contineretur: in his magni esse iudicis statuere, (praesertim
cum in plerisque essent iudicia contraria,) quid quemque cuique praestare
oporteret. 71. Quocirca astutiae tollendae sunt, eaque malitia, quae vult
illa quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum.
Prudentia est enim locata in delectu bonorum et malorum: malitia (si omnia,
quae turpia sunt, mala sunt,) mala bonis ponit ante. Nec vero in praediis
solum ius civile, ductum a natura, malitiam fraudemque vindicat; sed etiam
in mancipiorum venditione fraus venditoris omnis excluditur. Qui enim
scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat edicto aedilium.
Heredum alia causa est. 72. Ex quo intelligitur, quoniam iuris natura
fons sit, hoc secundum naturam esse, neminem id agere, ut ex alterius
praedetur inscitia. Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest, quam
in malitia simulatio intelligentiae: ex quo ista innumerabilia nascuntur,
ut utilia cum honestis pugnare videantur. Quotus enim quisque reperietur,
qui, impunitate et ignoratione omnium proposita, abstinere possit iniuria?
|
|
XVIII.
73. Periclitemur, si placet, in iis quidem exemplis, in quibus peccari
vulgus hominum fortasse non putet. Neque enim de sicariis, veneficis,
testamentariis, furibus, peculatoribus hoc loco disserendum est; (qui
non verbus sunt et disputatione philosophorum, sed vinculis et carcere
fatigandi:) sed haec consideremus, quae faciunt ii, qui habentur boni.
L. Minucii Basili, locupletis hominis, falsum testamentum quidam e Graecia
Romam attulerunt. Quod quo facilius obtinerent, scripserunt heredes secum
M. Crassum et Q. Hortensium, homines eiusdem aetatis potentissimos: qui,
cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii
culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Quid ergo? satin'
hoc est, ut non deliquisse videantur? Mihi quidem non videtur: quamquam
alterum vivum amavi, alterum non odi mortuum. 74. Sed cum Basilus M. Satrium,
sororis filium, nomen suum ferre voluisset, eumque fecisset heredem: (hunc
dico patronum agri Piceni et Sabini: o turpem notam temporum illorum!)
num erat aequum, principes cives rem habere, ad Satrium nihil praeter
nomen pervenire? Etenim, si is, qui non defendit iniuriam, neque propulsat
cum potest, iniuste facit, ut in primo libro disserui: qualis habendus
est is, qui non modo non repellit, sed adiuvat iniuriam? Mihi quidem etiam
verae hereditates non honestae videntur, si sunt malitiosis blanditiis
officiorum, non veritate, sed simulatione quaesitae. Atqui in talibus
rebus aliud utile interdum, aliud honestum videri solet. 75. Falso: nam
eadem utilitatis, quae honestatis est regula. Qui hoc non perviderit,
ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans: 'Est istuc
quidem honestum, verum hoc expedit,' res a natura copulatas audebit errore
divellere; qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
|
|
XIX.
Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit
in locupletium testamenta nomen eius irrepere, hac vi non utatur, ne si
exploratum quidem habeat, id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares
hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse,
qui re vera non esset heres; in foro, mihi crede, saltaret. Homo autem
iustus isque, quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat,
detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus, nescire fateatur.
76. At vero, si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere,
iam se ipse doceat, eum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit: noceat
nemini, nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? Hic non noceat, qui quodam
quasi veneno perficiat, ut veros heredes moveat, in eorum locum ipse succedat?
'Non igitur faciat,' (dixerit quis,) 'quod utile sit, quod expediat?'
Immo intelligat, nihil nec expedire, nec utile esse, quod sit iniustum.
Hoc qui non didicerit, bonus vir esse non poterit. 77. Fimbriam consularem
audiebam de patre nostro puer iudicem M. Lutatio Pinthiae fuisse, equiti
Romano sane honesto, cum is sponsionem fecisset, NI VIR BONUS ESSET. Itaque
ei dixisse Fimbriam, se illam rem numquam iudicaturum, ne aut spoliaret
fama probatum hominem, si contra iudicavisset; aut statuisse videretur,
virum bonum aliquem esse, cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus
contineretur. Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates
noverat, nullo modo videri potest quidquam esse utile, quod non honestum
sit. Itaque talis vir non modo facere, sed ne cogitare quidem quidquam
audebit, quod non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos,
quae ne rustici quidem dubitent? a quibus natum est id, quod iam contritum
est vetustate proverbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant,
dignum esse dicunt, quicum in tenebris mices. Hoc quam habet vim, nisi
illam, nihil expedire, quod non deceat, etiam si id possis, nullo refellente,
obtinere? 78. Videsne, hoc proverbio neque Gygi illi posse veniam dari,
neque huic, quem paullo ante fingebam digitorum percussione hereditates
omnium posse converrere? Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur,
tamen honestum fieri nullo modo potest: sic, quod honestum non est, id
utile ut sit, effici non potest, adversante et repugnante natura.
|
|
XX.
79. At enim, cum permagna praemia sunt, est causa peccandi. C. Marius
cum a spe consulatus longe abesset, et iam septimum annum post praeturam
iaceret neque petiturus umquam consulatum videretur, Q. Metellum, cuius
legatus erat, summum virum et civem, cum ab eo, imperatore suo, Romam
missus esset, apud populum Romanum criminatus est, bellum illum ducere;
si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum, aut mortuum Iugurtham
se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque factus est ille quidem
consul, sed a fide iustitiaque discessit, qui optimum et gravissimum civem,
cuius legatus et a quo missus esset, in invidiam falso crimine adduxerit.
80. Ne noster quidem Gratidianus officio boni viri functus est tum, cum
praetor esset, collegiumque praetorum tribuni plebi adhibuissent, ut res
nummaria de communi sententia constitueretur: iactabatur enim temporibus
illis nummus, sic, ut nemo posset scire, quid haberet. Conscripserunt
communiter edictum cum poena atque iudicio; constitueruntque, ut omnes
simul in rostra post meridiem escenderent. Et ceteri quidem alius alio;
Marius ab subselliis in rostra recta, idque, quod communiter compositum
fuerat, solus edixit. Et ea res, si quaeris, ei magno honori fuit. Omnibus
vicis statuae; ad eas tus, cerei. Quid multa? nemo umquam multitudini
fuit carior. 81. Haec sunt, quae conturbant homines in deliberatione nonnumquam,
cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum; illud autem, quod ex
eo paritur, permagnum videtur: ut Mario, praeripere collegis et tribunis
plebis popularem gratiam, non ita turpe; consulem ob eam rem fieri, quod
sibi tum proposuerat, valde utile videbatur. Sed omnium una regula est,
quam tibi cupio esse notissimam: aut illud, quod utile videtur, turpe
ne sit; aut, si turpe est, ne videatur esse utile. Quid igitur? possumusne
aut illum Marium virum bonum iudicare, aut hunc? Explica atque excute
intelligentiam tuam, ut videas, quae sit in ea species, forma et notio
viri boni. Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari,
praeripere, fallere? 82. Nihil profecto minus. Est ergo ulla res tanti,
aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen
amittas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit,
quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit?
Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam, an in
hominis figura immanitatem gerat beluae?
|
|
XXI.
Quid? qui omnia recta et honest negligunt, dummodo potentiam consequantur,
nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius
ipse audacia potens esset? Utile ei videbatur, plurimum posse alterius
invidia. Id quam iniustum in patriam, quam inutile, quam turpe esset,
non videbat. Ipse autem socert in ore semper Graecos versus de Phoenissis
habebat, quos dicam ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit
intelligi:
Nam si violandum est ius, regnandi gratia
Violandum est: aliis rebus pietatem colas.
Capitalis Eteocles, vel potius Euripides,
qui id unum, quod omnium sceleratissimum fuerit, exceperit! 83. Quid igitur
minuta colligimus, hereditates, mercaturas, venditiones fraudulentas?
Ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit
idque perfecerit! Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens
est. Probat enim legum et libertatis interitum, earumque oppressionem
taetram et detestabilem gloriosam putat. Qui autem fatetur, honestum non
esse in ea civitate, quae libera fuit quaeque esse debeat, regnare, sed
ei, qui id facere possit; esse utile: qua hunc obiurgatione, aut quo potius
convicio a tanto errore coner avellere? Potest enim, Dii immortales! cuiquam
esse utile foedissimum et taeterrimum parricidium patriae: quamvis is,
qui se eo obstrinxerit, ab oppressis civibus parens nominetur? Honestate
igitur dirigenda utilitas est, et quidem sic, ut haec duo, verbo inter
se discrepare, re unum sonare videantur. 84. Non habeo, ad vulgi opinionem
quae maior utilitas, quam regnandi esse possit; nihil contra inutilius
ei, qui id iniuste consecutus sit, invenio, cum ad veritatem coepi revocare
rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni
et nocturni metus, vita insidiarum periculorumque plenissima?
Multi iniqui atque infideles regno, pauci sunt boni,
inquit Accius. At cui regno? Quod a Tantalo
et Pelope proditum iure obtinebatur. Nam quanto plures ei regi putas,
qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque
non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi coegisset?
85. Hunc tu quas conscientiae labes in animo censes habuisse? quae vulnera?
Cuius autem vita ipsi potest utilis esse, cum eius vitae ea conditio sit,
ut, qui illum eripuerit, in maxima et gratia futurus sit, et gloria? Quod
si haec utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris
ac turpitudinis; satis persuasum esse debet, nihil esse utile, quod non
honestum sit.
|
|
XXII.
86. Quamquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi bello a C. Fabricio,
consule iterum, et a senatu nostro iudicatum est. Cum enim rex Pyrrhus
populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset
cum rege generoso ac potente; perfuga ab eo venit in castra Fabricii eique
est pollicitus, si praemium sibi posuisset, se, ut clam venisset, sic
clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum. Hunc Fabricius
reducendum curavit ad Pyrrhum, idque eius factum laudatum a senatu est.
Atqui si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum
perfuga unus, et gravem adversarium imperii sustulisset: sed magnum dedecus
et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere
superatum. 87. Utrum igitur utilius vel Fabricio, qui talis in hac urbe,
qualis Aristides Athenis fuit, vel senatui nostro, qui numquam utilitatem
a dignitate seiunxit, armis cum hoste certare, an venenis? Si gloriae
causa imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria:
sin ipsae opes expetuntur quoque modo, non poterunt utiles esse non infamia.
Non igitur utilis illa L. Philippi, Q. F., sententia: quas civitates L.
Sulla pecunia accepta ex senatusconsulto liberavisset, ut eae rursus vectigales
essent, neque his pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus. Ei
senatus est assensus. Turpe imperio. Piratarum enim meliore fides. At
aucta vectigalia; utile igitur. Quousque audebunt dicere quidquam utile,
quod non honestum? 88. Potest autem ulli imperio, quod gloria fultum esse
debet et benevolentia sociorum, utile esse odium et infamia? Ego etiam
cum Catone meo saepe dissensi. Nimis mihi praefracte videbatur aerarium
vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis; cum in
hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris
solemus; eoque magis, quo illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae
pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum aequam esse dicebat:
semper autem addebat: 'Vincat utilitas.' Potius diceret, non esse aequum,
quia non esset utilis rei publicae, quam, cum utilem diceret non esse,
aequam fateretur.
|
|
XXIII.
89. Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum:
'Sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere?' In utramque
partem disputat; sed tamen ad extremum utilitate officium dirigit magis,
quam humanitate. Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi
potius iacturam faciat, an servuli vilis? Hic alio res famliaris, alio
ducit humanitas. 'Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne
eam sapiens, si potuerit?' Negat, quia sit iniurium. 'Quid? dominus navis
eripietne suum?' 'Minime: non plus, quam navigantem in alto eiicere de
navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum sit eo, quo sumpta navis
est, onn domini est navis, sed navigantium.' 90. 'Quid? si una tabula
sit, duo naufragi, iique sapientes; sibine uter rapiat, an alter cedat
alteri?' 'Cedat vero: sed ei, cuius magis intersit, vel sua vel rei publicae
causa vivere.' 'Quid? si haec paria in utroque?' 'Nullum erit certamen,
sed, quasi sorte aut micando victus, alteri cedet alter.' 'Quid? si pater
fana expilet, cuniculos agat ad aerarium; indicetne id magistratibus filius?'
'Nefas id quidem. Quin etiam defendat patrem, si arguatur.' 'Non igitur
patria praestat omnibus officiis?' 'Immo vero: sed ipsi patriae conducit,
pios habere cives in parentes.' 'Quid? si tyrannidem occupare, si patriam
prodere conabitur pater? silebitne filius?' 'Immo vero obsecrabit patrem
ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit: minabitur etiam: ad extremum
si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti
patris.' 91. Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens
pro bonis, cum id rescierit, soluturnusne sit eos, si cui debeat, pro
bonis. Diogenes ait: Antipater negat, cui potius assentior. Qui vinum
fugiens vendat sciens, debeatne dicere? Non necesse putat Diogenes; Antipater
viri boni existimat. Haec sunt quasi controversa iura Stoicorum. 'In mancipio
vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium
iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum.' Alteri
dicenda videntur, alteri non videntur. 92. 'Si quis aurum vendens orichaclum
se putet vendere, indicetne ei vir bonus, aurum illud esse, an emat denario,
quod sit mille denarium? Perspicuum iam est, et quid mihi videatur, et
quae sit inter eos philosophos, quos nominavi, controversia.
|
|
XXIV.
Pacta et promissa semperne servanda sint, QUAE NEC VI, NEC DOLO MALO,
ut praetores solent, FACTA SINT? Si quis medicamentum cuipiam dederit
ad aquam intercutem, pepigeritque, ne illo medicamento umquam postea uteretur;
si eo medicamento sanus factus sit, et annis aliquot post inciderit in
eumdem morbum, nec ab eo, quicum pepigerat, impetret, ut iterum eo liceat
uti: quid faciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei
quidquam fiat iniuriae; vitae et saluti consulendum. 93. Quid? si qui
sapiens rogatus ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestretium
milies relinquatur, ut ante, quam hereditatem adeat, luce palam in foro
saltet, id se facturum promiserit, quod aliter eum heredem scripturus
ille non esset: faciat, quod promiserit, necne? Promisisse nollem, et
id arbitror fuisse gravitatis. Quoniam promisit, si saltare in foro turpe
ducet, honestius mentietur, si ex hereditate nihil ceperit, nisi forte
eam pecuniam in rei publicae magnum aliquod tempus contulerit: ut vel
saltare eum, cum patriae consulturus sit, turpe non sit.
|
|
XXV.
94. Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quae non sunt iis ipsis
utilia, quibus illa promiseris. Sol Phaethonti filio, ut redeamus ad fabulas,
facturum se esse dixit, quidquid optasset. Optavit, ut in currum patris
tolleretur. Sublatus est. Atque is, antequam constitit, ictu fulminis
deflagravit. Quanto melius fuerat, in hoc promissum patris non esse servatum!
Quid? quod Theseus exegit promissum a Neptuno? Cui cum tres optationes
Neptunus dedisset, optavit interitum Hippolyti filii, cum is patri suspectus
esset de noverca: quo optato impetrato, Theseus in maximis fuit luctibus.
95. Quid? Agamemnon, cum devovisset Dianae, quod in suo regno pulcherrimum
natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem
anno natum pulchrius. Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum
facinus admittendum fuit. Ergo et promissa non facienda nonnumquam, neque
semper deposita reddenda. Si gladium quis apud te sana mente deposuerit,
repetat insaniens: reddere peccatum sit, officium non reddere. Quid? si
is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne
depositum? Non, credo: facias enim contra rem publicam, quae debet esse
carissima. Sic multa, quae honesta natura videntur esse, temporibus fiunt
non honesta. Facere promissa, stare conventis, reddere deposita, commutata
utilitate, fiunt non honesta. Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates
contra iustitiam, simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
96. Sed quoniam a quatuor fontibus honestatis primo
libro officia duximus, in eisdem versabimur, cum docebimus, ea, quae videntur
esse utilia, neque sunt, quam sint virtutis inimica. Ac de prudentia quidem,
quam vult imitari malitia, itemque de iustitia, quae semper est utilis,
disputatum est. Reliquae sunt duae partes honestatis, quarum altera in
animi excellentis magnitudine et praestantia cernitur, altera in conformatione
et moderatione continentiae et temperantiae.
|
|
XXVI.
97. Utile videbatur Ulixi, ut quidem poetae tragici prodiderunt: (nam
apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est:) sed
insimulant eum tragoediae, simulatione insaniae militiam subterfugere
voluisse. Non honestum consilium. At utile, (ut aliquis fortasse dixerit,)
regnare et Ithacae vivere otiose cum parentibus, cum uxore, cum filio.
Ullum tu decus in quotidianis laboribus et periculis cum hac tranquillitate
conferendum putas? Ego vero istam contemnendam et abiiciendam, quoniam,
quae honesta non sit, ne utilem quidem esse arbitror. 98. Quid enim auditurum
putas fuisse Ulixem, si in illa simulatione perseveravisset? qui, cum
maximas res gesserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace:
Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit,
Quod omnes scitis, solus neglexit fidem.
Furere assimulavit; ne coiret, institit.
Quod ni Palamedis perspicax prudentia
Istius percepset malitiosam audaciam:
Fide sacratae ius perpetuo falleret.
99. Illi vero non modo cum hostibus, verum
etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit, quam deserere
consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum. Sed omittamus et
fabulas et externa: ad rem factam nostraque veniamus. M. Attilius Regulus,
cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset, duce Xanthippo Lacedaemonio,
imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare: iuratus missus est ad senatum,
ut, nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem.
Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat; sed eam, ut res declarat,
falsam iudicavit: quae erat talis: manere in patria; esse domi suae cum
uxore, cum liberis; quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunae
bellicae iudicantem, tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec neget
esse utilia:? Quem censes? Magnitudo animi et fortitudo negat.
|
|
XXVII.
100. Num locupletiores quaeris auctores? Harum enim est virtutum proprium
nihil extimescere, omnia humana despicere; nihil, quod homini accidere
possit, intolerandum putare. Itaque quid fecit? In senatum venit; mandata
exposuit; sententiam ne diceret, recusavit; quamdiu iureiurando hostium
teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam, ('o stultum hominem,'
dixerit quispiam, 'et repugnantem utilitati suae!') reddi captivos, negavit
esse utile: illos enim adolescentes esse et bonos duces, se iam confectum
senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt; ipse
Carthaginem rediit: neque eum caritas patriae retinuit, nec suorum. Neque
vero tum ignorabat, se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia
proficisci: sed iusiurandum conservandum putabat. Itaque tum, cum vigilando
necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, periurus
consularis remansisset. 101. At stulte, qui non modo non censuerit captivos
remittendos, verum etiam dissuaserit. Quomodo stulte? etiamne si rei publicae
conducebat? potest autem, quod inutile rei publicae sit, id cuiquam civi
esse utile?
|
|
XXVIII.
Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab
honestate seiungunt. Omnes enim expetimus utilitatem, ad eamque rapimur,
nec facere aliter ullo modo possumus. Nam quis est, qui utilia fugiat?
aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur? Sed quia nusquam
possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa
et prima et summa habemus; utilitatis nomen non tam splendidum, quam necessarium
ducimus. 102. Quid est igitur, dixerit quis, in iureiurando? num iratum
timemus Iovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum
modo, qui deum nihil habere ipsum negotii [dicunt], nihil exhibere alteri:
sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri volunt, numquam
nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Iupiter plus nocere potuisset,
quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur vis fuit religionis, quae
tantam utilitatem praeverteret. An ne turpiter faceret? Primum, minima
de malis. Num igitur tantum mali turpitudo ista habebat, quantum ille
cruciatus? Deinde illud etiam apud Accium,
-------------------------Fregistin fidem?
Neque dedi neque do infideli cuiquam,
quamquam ab impio rege dicitur, luculente
tamen dicitur. 103. Addunt etiam, quemadmodum nos dicamus, videri quaedam
utilia, quae non sint: sic se dicere, videri quaedam honesta, quae non
sint: ut hoc ipsum videtur honestum, conservandi iurisiurandi causa ad
cruciatum revertisse; sed fit non honestum, quia, quod per vim hostium
esset actum, ratum esse non debuit. Addunt etiam, quidquid valde utile
sit, id fieri honestum, etiam si antea non videretur. Haec fere contra
Regulum. Sed prima videamus.
|
|
XXIX.
104. Non fuit Iupiter metuendus, ne iratus noceret; qui neque irasci solet,
nec nocere. Haec quidem ratio non magis contra Reguli, quam contra omne
iusiurandum valet. Sed in iureiurando, non qui metus, sed quae vis sit,
debet intelligi. Est enim iusiurandum affirmatio religiosa. Quod autem
affirmate, quasi deo teste, promiseris, id tenendum est. Iam enim non
ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet.
Nam praeclare Ennius:
'O Fides alma, apta pinnis, et iusiurandum Iovis!'
Qui ius igitur iurandum violat, is fidem
violat, quam in Capitolio vicinam Iovis Optimi Maximi, ut in Catonis oratione
est, maiores nostri esse voluerunt. 105. At enim ne iratus quidem Iupiter
plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus. Certe, si nihil
malum esset, nisi dolere. Id autem non modo summum malum, sed ne malum
quidem esse, maxima auctoritate philosophi affirmant: quorum quidem testem
non mediocrem, sed haud scio an gravissimum, Regulum, nolite, quaeso,
vituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus, quam principem populi Romani,
qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium? Nam quod aiunt,
'minima de malis,' id est, ut turpiter potius, quam calamitose:--an est
ullum maius malum turpitudine? quae si in deformitate corporis habet aliquid
offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet
videri! 106. Itaque, nervosius qui ista disserunt, solum audent malum
dicere id, quod turpe sit; qui autem remissius, hi tamen non dubitant
summum malum dicere. Nam illud quidem,
Neque dedi, neque do infideli cuiquam:
idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur
Atreus, personae serviendum fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam esse
fidem, quae infideli data sit: videant, ne quaeratur latebra periurio.
107. Est ius etiam bellicum fidesque iurisiurandi saepe cum hoste servanda.
Quod enim ita iuratum est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum
est: quod aliter, id si non feceris, nullum est periurium. Ut, si praedonibus
pactum pro capite pretium non attuleris, nulla fraus est, ne si iuratus
quidem id non feceris. Nam pirata non est perduellium numero [definitus],
sed communis hostis omnium. Cum hoc nec fides debet, nec iusiurandum esse
commune. 108. Non enim falsum iurare periurare est: sed, quod EX ANIMI
TUI SENTENTIA iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere,
periurium est. Scite enim Euripides:
Iuravi lingua, mentem iniuratam gero.
Regulus vero non debuit conditiones pactionesque
bellicas et hostiles perturbare periurio. Cum iusto enim et legitimo hoste
res gerebatur, adversus quem et totum ius fetiale, et multa sunt iura
communia. Quod ni ita esset, numquam claros viros senatus vinctos hostibus
dedidisset.
|
|
XXX.
109. At vero T. Veturius et Sp. Postumius, cum iterum consules essent,
quia, cum male pugnatum apud Caudium esset, legionibus nostris sub iugum
missis, pacem cum Samnitibus fecerant, dediti sunt iis: iniussu enim populi
senatusque fecerant. Eodemque tempore Ti. Numicius, Q. Maelius, qui tum
tribuni plebis erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt,
ut pax Samnitium repudiaretur. Atque huius deditionis ipse Postumius,
qui dedebatur, suasor et auctor fuit. Quod idem multis annis post C. Mancinus:
qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus auctoritate foedus fecerat,
dederetur, rogationem suasit eam, quam P. Furius, S. Attilius ex senatusconsulto
ferebant: qua accepta, est hostibus deditus. Honestius hic, quam Q. Pompeius,
quo, cum in eadem causa esset, deprecante, accepta lex non est. Hic ea;
quae videbatur utilitas, plus valuit, quam honestas; apud superiores utilitatis
species falsa ab honestatis auctoritate superata est. 110. At non debuit
ratum esse, quod erat actum per vim. Quasi vero forti viro vis possit
adhiberi. Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum praesertim de captivis
dissuasurus esset? Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim
suo iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset iudicium senatus: cui
nisi ipse auctor fuisset, captivi profecto Poenis redditi essent. Ita
incolumis in patria Regulus restitisset. Quod quia patriae non utile putavit,
idcirco sibi honestum et sentire illa et pati credidit. Nam, quod aiunt,
quod valde utile est, id fieri honestum: immo vero esse, non fieri. Est
enim nihil utile, quod idem non honestum: nec, quia utile, honestum; sed,
quia honestum, utile. Quare ex multis mirabilius exemplis haud facile
quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut praestantius.
|
|
XXXI.
111. Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod
captivos retinendos censuit. Nam, quod rediit, nobis nunc mirabile videtur;
illis quidem temporibus aliter facere non potuit. Itaque ista laus non
est hominis, sed temporum. Nullum enim vinculum ad astringendam fidem
iureiurando maiores arctius esse voluerunt. Id indicant leges in duodecim
tabulis, indicant sacratae, indicant foedera, quibus etiam cum hoste devincitur
fides: indicant notiones animadversionesque censorum, qui nulla de re
diligentius, quam de iureiurando iudicabant. 112. L. Manlio, A. F., cum
dictator fuisset, M. Pomponius, tribunus plebis, diem dixit, quod is paucos
sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset: criminabatur etiam, quod
Titum filium, qui postea est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset
et ruri habitare iussisset. Quod cum audivisset adolescens filius, negotium
exhiberi patri, accurrisse Romam et cum prima luce Pomponii domum venisse
dicitur. Cui cum esset nuntiatum; qui illum iratum allaturum ad se aliquid
contra patrem arbitraretur, surrexit e lectulo, remotisque arbitris, ad
se adolescentem iussit venire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium
destrinxit, iuravitque, se illum statim interfecturum, nisi iusiurandum
sibi dedisset, se patrem missum esse facturum. Iuravit hoc coactus terrore
Pomponius. Rem ad populum detulit: docuit, cur sibi causa desistere necesse
esset; Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis iusiurandum valebat.
Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo provocatus
occiderat, torque detracto cognomen invenit: cuius tertio consulatu Latini
ad Veserim fusi et fugati: magnus vir in primis et qui perindulgens in
patrem, idem acerbe severus in filium.
|
|
XXXII.
113. Sed, ut laudandus Regulus in conservando iureiurando, sic decem illi,
quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal, se in castra
redituros ea, quorum potiti erant Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent,
si non redierunt, vituperandi. De quibus non omnes uno modo. Nam Polybius,
bonus auctor in primis, ex decem nobilissimis, qui tum erant missi, novem
revertisse, a senatu re non impetrata: unum, qui paullo post, quam egressus
erat e castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse.
Reditu enim in castra liberatum se esse iureiurando, interpretabatur;
non recte; fraus enim astringit, non dissolvit periurium. Fuit igitur
stulta calliditas, perverse imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus,
ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur. 114. Sed
illud maximum. Octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset,
aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent
a Paullo et Varrone consulibus. Eos senatus non censuit redimendos, cum
id parva pecunia fieri posset; ut esset insitum militibus nostris, aut
vincere aut emori. Qua quidem re audita, fractum animum Hannibalis, scribit
idem, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso animo
fuisset. Sic honestatis comparatione ea, quae videntur utilia, vincuntur.
115. C. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse,
qui in castra revertissent, eadem fraude, ut iureiurando liberarentur,
eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos. Sit iam huius loci finis.
Perspicuum est enim, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant,
(quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod sibi opus esse
videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere voluisset:)
non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
|
|
XXXIII.
116. Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia,
temperantia continetur. Potest igitur quidquam utile esse, quod sit huic
talium virtutum choro centrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii
philosophi nominati omne bonum in voluptate posuerunt, virtutemque censuerunt
ob eam rem esse laudandum, quod efficiens esset voluptatis. Quibus obsoletis
floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum his viris
equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum
est. 117. Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma
constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum
est, continetur: certe haec utilitas, et quidem summa, sic enim censent,
cum honestate pugnabit. Nam ubi primum prudentiae locus dabitur? An, ut
conquirat undique suavitates? Quam miser virtutis famulatus, servientis
voluptati! Quod autem munus prudentiae? An legere intelligenter voluptates?
Fac nihil isto esse iucundius: quid cogitari potest turpius? Iam, qui
dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum fortitudo, quae
est dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim multis locis dicat Epicurus,
sicut dicit, satis fortiter de dolore; tamen non id spectandum est, quid
dicat; sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminaverit,
mala dolore: ut, si illum audiam de continentia et temperantia. Dicit
ille quidem multa multis locis: sed aqua haeret, ut aiunt. Nam qui potest
temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in voluptate? Est enim
temperantia libidinum inimica, libidines autem consectatrices voluptatis.
118. Atque in his tamen tribus generibus, quoquo modo possunt, non incallide
tergiversantur. Prudentiam introducunt, scientiam suppeditantem voluptates,
depellentem dolores. Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt
rationem negligendae mortis, perpetiendi doloris. Etiam temperantiam inducunt,
non facillime illi quidem, sed tamen, quoquo modo possunt. Dicunt enim,
voluptatis magnitudinem doloris detractione finiri. Iustitia vacillat,
vel iacet potius, omnesque eae virtutes, quae in communitate cernuntur
et in societate generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec
comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur,
sed ad voluptatem utilitatemve referantur. Conferamus igitur in pauca.
119. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria:
sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos
Calliphonem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt,
si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
Non recipit istam coniunctionem honestas, aspernatur, repellit. Nec vero
finis bonorum, [et malorum], qui simplex esse debet, ex dissimilibus rebus
misceri et temperari potest. 120. Sed de hoc (magna enim res est) alio
loco pluribus. Nunc ad propositum. Quemadmodum igitur, si quando ea, quae
videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra
disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur,
nulla potest esse ei cum honestate coniunctio. Nam, ut tribuamus aliquid
voluptati, condimenti fortasse nonnihil, utilitatis certe nihil habebit.
121. Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia
magnum; sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter
Cratippi commentarios, tamquam hospites, erunt recipiendi; sed, ut, si
ipse venissem Athenas, (quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu
clara voce patria revocasset;) aliquando me quoque audires, sic, quoniam
his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues iis temporis quantum
poteris: poteris autem, quantum voles. Cum vero intellexero, te hoc scientiae
genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et dum aberis,
absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade, esse te quidem
mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monumentis praeceptisque
laetabere.
|