|
I.
1. Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum, idque Athenis,
abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam
et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest,
altera exemplis; tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis
Latina coniunxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione
feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate.
Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus
nostris, ut non modo Graecarum literarum rudes, sed etiam docti aliquantum
se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum. 2. Quamobrem disces
tu quidem a principe huius aetatis philosophorum, et disces, quamdiu voles;
(tamdiu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non poenitebit):
sed tamen nostra legens, non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam
utrique, et Socratici et Platonici esse volumus, de rebus ipsis utere
tuo iudicio; nihil enim impedio; orationem autem Latinam efficies profecto
legendis nostris pleniorem. Nec vero arroganter hoc dictum existimari
velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris
proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem
consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
3. Quamobrem magno opere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes
meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illos fere aequarunt,
studiose legas. Vis enim dicendi maior est in illis, sed hoc quoque colendum
est aequabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini video
Graecorum contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret, sequereturque
et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus: nisi forte Demetrius
Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum
vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos
autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium: utrumque
certe secuti sumus. 4. Equidem et Platonem existimo, si genus forense
dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere,
et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare
voluisset, ornate splendideque facere potuisse. Eodemque modo de Aristotele
et Isocrate iudico: quorum uterque, suo studio delectatus, contempsit
alterum.
|
|
II.
Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac,
ab eo ordiri volui maxime, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati
meae. Nam cum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque
a philosophis disputata, latissime patere videntur ea, quae de officiis
tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis
neque privatis, neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum
agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest; in eoque
colendo sita vitae est honestas omnis, et in negligendo turpitudo. 5.
Atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum. Quis est
enim, qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere?
Sed sunt nonnullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus
officium omne pervertant. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil
habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur,
hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur,
neque amicitiam colere possit, nec iustitiam, nec liberalitatem: fortis
vero, dolorem summum malum iudicans, aut temperans, voluptatem summum
bonum statuens, esse certe nullo modo potest. 6. Quae quamquam ita sunt
in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco
disputata. Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae esse velint, de
officio nihil queant dicere: neque ulla officii praecepta firma, stabilia,
coniuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis,
qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea
praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum: quoniam Aristonis,
Pyrrhonis, Herilli iam pridem explosa sententia est; qui tamen haberent
ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem delectum reliquissent,
ut ad officii inventionem aditus esset. Sequimur igitur hoc quidem tempore
et hac in quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus,
e fontibus eorum, iudicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur,
hauriemus.
7. Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio
futura est, ante definire, quid sit officium: quod a Panaetio praetermissum
esse miror. Omnis enim quae [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio,
debet a definitione proficisci, ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur.
|
|
III.
Omnis de officio duplex est quaestio. Unum genus est, quod pertinet ad
finem bonorum: alterum, quod positum est in praeceptis, quibus in omnes
partes usus vitae conformari possit. Superioris generis huiusmodi exempla
[sunt]: Omniane officia perfecta sint: numquid officium aliud alio maius
sit; et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur,
et quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis
ad institutionem vitae communis spectare videntur: de quibus est nobis
his libris explicandum. 8. Atque etiam alia divisio est officii. Nam et
medium quoddam officium dicitur, et perfectum. Perfectum officium rectum,
opinor, vocemus, quod Graeci Katoryvma,
hoc autem commune [officium] Kayhkon
vocant. Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id officium perfectum
esse definiant, medium autem officium id esse dicant, quod cur factum
sit, ratio probabilis reddi possit. 9. Triplex igitur est, ut Panaetio
videtur, consilii capiendi deliberatio. Nam, honestumne factu sit, an
turpe, dubitant, id quod in deliberationem cadit. In quo considerando
saepe animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt
aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum
atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos,
conducat id, necne, de quo deliberant. Quae deliberatio omnis in rationem
utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum
honesto id, quod videtur esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere, honestas
contra revocare ad se videtur, fit, ut distrahatur [in] deliberando animus
afferatque ancipitem curam cogitandi. 10. Hac divisione, cum praeterire
aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo praetermissa sunt. Nec enim
solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam, duobus
propositis honestis, utrum honestius: itemque, duobus propositis utilibus,
utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque
partes distribui debere reperitur. Primum est igitur de honesto, sed dupliciter,
tum pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum.
|
|
IV.
11. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam
corpusque tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, omniaque,
quae ad vivendum sunt necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula,
ut alia eiusdem generis. Commune autem animantium omnium est coniunctus
appetitus procreandi causa, et cura quaedam eorum, quae procreata sunt.
Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum
sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accommodat,
paullum admodum sentiens praeteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis
est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt, earumque
progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat,
et rebus praesentibus adiungit atque annectit futuras; facile totius vitae
cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias. 12. Eademque
natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae
societatem; ingeneratque in primis praecipium quemdam amorem in eos, qui
procreati sunt; impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse
et a se obiri velit, ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent
et ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis, ceterisque,
quos caros habeat tuerique debeat. Quae cura exsuscitat etiam animos et
maiores ad rem gerendam facit. 13. Inprimisque hominis est propria veri
inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque
vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere; cognitionemque rerum
aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus.
Ex quo intelligitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae
hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio
quaedam principatus, ut nemini parere animus bene a natura informatus
velit, nisi praecipienti aut docenti, aut utilitatis causa iuste et legitime
imperanti: ex quo magnitudo animi exsistit humanarumque rerum contemptio.
14. Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal
sentit, quid sit ordo, quid sit, quod deceat, in factis dictisque quis
modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspetu sentiuntur, nullum aliud animal
pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit. Quam similitudinem
natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem,
constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandum putat, cavetque,
ne quid indecore effeminateve faciat; tum in omnibus et opinionibus et
factis, ne quid libidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur
et efficitur id, quod quaerimus, honestum: quod etiam si nobilitatem non
sit, tamen honestum est; quodque vere dicimus, etiam si a nullo laudetur,
natura esse laudabile.
|
|
V.
Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides: "quae
si oculis cerneretur, mirabiles amores," ut ait Plato, "excitaret
sapientiae." Sed omne, quod est honestum id quatuor partium oritur
ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur, aut in
hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum
fide, aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore, aut in
omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia
et temperantia. 15. Quae quatuor quamquam inter se colligata atque implicata
sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur: velut ex ea
parte, quae prima descripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus,
inest indagatio atque inventio veri; eiusque virtutis hoc munus est proprium.
16. Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit,
quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem,
is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic,
quasi materia, quam tractet et in qua versetur, subiecta est veritas.
17. Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas
res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur: ut et societas
hominum coniunctioque servetur, et animi excellentia magnitudoque cum
in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo
magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem et constantia et moderatio
et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod adhibenda
est actio quaedam, non solum mentis agitatio. His enim rebus, quae tractantur
in vita, modum quemdam et ordinem adhibentes, honestatem et decus conservabimus.
|
|
VI.
18. Ex quatuor autem locis, in quos, honesti naturam vimque divisimus,
primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit
humanam. Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem:
in qua excellere pulchrum putamus: labi autem, errare, nescire, decipi,
et malum et turpe ducimus. In hoc genere, et naturali et honesto, duo
vitia vitanda sunt: unum, ne incognita pro cognitis habeamus, hisque temere
assentiamus: quod vitum effugere qui volet, (omnes autem velle debent,)
adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam. 19. Alterum est
vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras
atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias. Quibus vitiis declinatis,
quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id
iure laudabitur: ut in astrologia C. Sulpicium audimus: in geometria Sex.
Pompeium ipsi cognovimus: multos in dialectis, plures in iure civili;
quae omnes artes in veri investigatione versantur, cuius studio a rebus
gerendis abduci contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione
consistit: a qua tamen saepe fit intermissio, multique dantur ad studia
reditus: tum agitatio mentis, quae numquam acquiescit, potest nos in studiis
cogitationis etiam sine opera nostra continere. Omnis autem cogitatio
motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus
ad bene beateque vivendum, aut in studiis scientiae cognitionisque versatur.
Ac de primo quidem officii fonte diximus.
|
|
VII.
20. De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum
inter ipsos et vitae quasi communitas continetur. Cuius partes duae: iustitia,
in qua virtutis splendor est maximus: ex qua boni viri nominantur; et
huic coniuncta beneficentia, quam eamdem vel benignitatem
vel liberalitatem appellari licet. Sed iustitiae primum munus est,
ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria: deinde ut communibus pro
communibus utatur, privatis ut suis. 21. Sunt autem privata nulla natura,
sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoria,
ut qui bello potiti sunt; aut lege, pactione, conditione, sorte. Ex quo
fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum; similisque
est privatarum possessionem descriptio. Ex quo, quia suum cuiusque fit,
eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat:
eo, si qui sibi plus appetet, violabit ius humanae societatis. 22. Sed
quoniam, (ut praeclare scriptum est a Platone,) non nobis solum nati sumus,
ortusque nostri partem patria vindicat, partem parentes, partem amici;
atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia
creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis
alii prodesse possent: in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates
in medium afferre, mutatione officiorum, dando, accipiendo, tum artibus,
tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.
23. Fundamentum autem iustitiae est fides, id est dictorum conventorumque
constantia et veritas. Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam
durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba
sint ducta, credamusque, quia fiat, quod dictum est, appellatam
fidem.
Sed iniustitiae genera duo sunt: unum eorum, qui inferunt;
alterum eorum, qui ab iis, quibus infertur, si possunt, non propulsant
iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit, aut ira aut aliqua
perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur socio: qui autem
non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, quam
si parentes aut amicos aut patriam deserat. 24. Atque ille quidem iniuriae,
quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur;
cum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo
afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur,
ut adipiscantur ea, quae concupiverunt: in quo vitio latissime patet avaritia.
|
|
VIII.
25. Expetuntur autem divitiae cum ad usus vitae necessarios, tum ad perfruendas
voluptates. In quibus autem maior est animus, in iis pecuniae cupiditas
spectat ad opes et ad gratificandi facultatem: ut nuper M. Crassus negabat
ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in republica princeps vellet
esse, cuius fructibus exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici
apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia: quibus rebus effectum
est, ut infinita pecuniae cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio,
nemini nocens, vituperanda est: sed fugienda semper iniuria est. 26. Maxime
autem adducuntur plerique; ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in imperiorum,
honorum, gloriae cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud Ennium,
--
Nulla sancta societas,
nec fides
regni est:
id latius patet. Nam, quidquid eiusmodi est, in quo non possint plures
excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit sanctam
servare societatem. Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia
iura divina atque humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis
errore finxerat, principatum. Est autem in hoc genere molestum, quod in
maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumque exsistunt honoris,
imperii, potentiae, gloriae cupiditates. Quo magis cavendum est, ne quid
in eo genere peccetur. 27. Sed in omni iniustitia permultum interest,
utrum perturbatione aliqua animi, quae plerumque brevis est et ad tempus,
an consulto et cogitato fiat iniuria. Leviora enim sunt ea, quae repentino
aliquo motu accidunt, quam ea, quae meditata et praeparata inferuntur.
Ac de inferenda quidem iniuria satis dictum est.
|
|
IX.
28. Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent
esse causae. Nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt:
aut etiam negligentia, pigritia, inertia, aut suis studiis quibusdam occupationibusve
sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
Itaque videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos
dictum: quod in veri investigatione versentur, quodque ea, quae plerique
vehementer expetunt, de quibus inter se digladiari solent, contemnant
et pro nihilo ducant, propterea iustos esse. Nam alterum iustitiae genus
assequuntur, [in] inferenda ne cui noceant iniuria; in alterum incidunt;
discendi enim studio impediti, quos tueri debent, deserunt. Itaque eos
ad rem publicam ne accessuros quidem putat, nisi coactos. Aequius autem
erat id voluntate fieri. Nam hoc ipsum ita iustum est, quod recte fit,
si est voluntarium. 29. Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae,
aut odio quodam hominum, suum se negotium agere dicant, ne facere cuiquam
videantur iniuriam: qui altero genere iniustitiae vacant, in alterum incurrunt.
Deserunt enim vitae societatem, quia nihil conferunt in eam studii, nihil
operae, nihil facultatum.
Quoniam igitur, duobus generibus iniustitiae propositis,
adiunximus causas utriusque generis, easque res ante constituimus, quibus
iustitia contineretur: facile, quod cuiusque temporis officium sit, poterimus,
nisi nosmet ipsos valde amabimus, iudicare. 30. Est enim difficilis cura
rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes humani nihil a se
alienum putat: sed tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus,
quae nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa, quae ceteris;
quae, quasi longo intervallo interiecto, videmus: aliter de illis, ac
de nobis iudicamus. Quocirca bene praecipiunt, qui vetant quidquam agere,
quod dubites, aequum sit an iniquum. Aequitas enim lucet ipsa per se:
dubitatio cogitationem significat iniuriae.
|
|
X.
31. Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse
iusto homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria,
ut reddere depositum, promissum facere; quaeque pertinent ad veritatem
et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit iustum. Referri enim
decet ad ea, quae posui principio, fundamenta iustitiae: primum, ut ne
cui noceatur: deinde, ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur,
commutatur officium et non semper est idem. 32. Potest enim accidere promissum
aliquod et conventum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit,
vel ei, qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo
promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus. Ex
tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti
interitu iratus optavit: quo impetrato, in maximos luctus incidit. Nec
promissa igitur servanda sunt ea, quae sint iis, quibus promiseris, inutilia:
nec, si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contra officium
est, maius anteponi minori: ut, si constitueris, te cuipiam advocatum
in rem praesentem esse venturum, atque interim graviter aegrotare filius
coeperit, non sit contra officium, non facere, quod dixeris; magisque
ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur.
Iam illis promissis standum non esse, quis non videt, quae coactus quis
metu, quae deceptus dolo promiserit? 33. Quae quidem pleraque iure praetorio
liberantur, nonnulla legibus.
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam, et nimis
callida, sed malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud: summum
ius summa iniuria, factum est iam tritum sermone proverbium. Quo in
genere etiam in re publica multa peccantur: ut ille, qui, cum triginta
dierum essent cum hoste factae induciae, noctu populabatur agros, quod
dierum essent pactae, non noctium induciae. Ne noster quidem probandus,
si verum est, Q. Fabium Labeonem, seu quem alium, (nihil enim praeter
auditum habeo,) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum,
cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ut ne cupide quid
agerent, ne appetenter, atque ut regredi, quam progredi mallent. Id cum
utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum
fines, sicut ipsi dixerant, terminavit: in medio relictum quod erat, populo
Romano adiudicavit. Decipere hoc quidem est, non iudicare. Quocira in
omni re fugienda est talis sollertia.
|
|
XI.
Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus iniuriam
acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque haud scio, an
satis sit, eum, qui lacessierit, iniuriae suae poenitere: ut et ipse ne
quid tale posthac, et ceteri sint ad iniuriam tardiores. 34. Atque in
re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum sint duo genera
decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim; cumque illud proprium
sit hominis, hoc beluarum: confugiendum est ad posterius, si uti non licet
superiore. 35. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine
iniuria in pace vivatur; parta autem victoria, conservandi ii, qui non
crudeles in bello, non immanes fuerunt: ut maiores nostri Tusculanos,
Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt; at Carthaginem
et Numantiam funditus sustulerunt: nollem Corinthum: sed credo aliquid
secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum
locus ipse adhortari. Mea quidem sententia, paci, quae nihil habitura
sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum;
si non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc nulla est, haberemus.
Et cum iis, quos vi deviceris, consulendum est; tum ii, qui, armis positis,
ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi
sunt. In quo tanto opere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates
aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent
more maiorum. 36. Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi
Romani iure perscripta est. Ex quo intelligi potest, nullum bellum esse
iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit
et indictum. Popilius imperator tenebat provinciam, in cuius exercitu
Catonis filius tiro militabat. Cum autem Popilio videretur, unam dimittere
legionem; Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit.
Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Popilium scripsit,
ut, si eum pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae
sacramento; quia, priore amisso, iure cum hostibus pugnare non poterat.
37. --Adeo summa erat observatio in bello movendo.--M. quidem Catonis
senis epistula est ad M. filium, in qua scripsit se audisse, eum missum
factum esse a consule, cum in Macedonia Persico bello miles esset. Monet
igitur, ut caveat, ne praelium ineat: negat enim ius esse, qui miles non
sit, cum hoste pugnare.
|
|
XII.
Equidem illud etiam animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis
esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam.
Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum
dicimus. Indicant duodecim tabulae: ut STATUS DIES CUM HOSTE; itemque,
ADVERSUS HOSTEM AETERNA AUCTORITAS. Quid ad hand mansuetudinem addi potest?
eum, quicum bellum geras, tam molli nomine appellare? Quamquam id nomen
durius effecit iam vetustas: a peregrino enim recessit, et proprie in
eo, qui arma contra ferret, remansit. 38. Cum vero de imperio decertatur
belloque quaeritur gloria, causas omnino subesse tamen oportet easdem,
quas dixi paullo ante iustas causas esse bellorum. Sed ea bella, quibus
imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt. Ut enim cum civi
aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor; cum altero
certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae: sic cum
Celtiberis, eum Cimbris bellum, ut cum inimicis, gerebatur, uter esset,
non uter imperaret; cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de
imperio dimicabatur. Poeni foedifragi, crudelis Hannibal; reliqui iustiores.
Pyrrhi quidem de captivis reddendis illa praeclara:
Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis!
Nec cauponantes bellum, sed belligerantes,
Ferro, non auro vitam cernamus utrique.
Vosne velit, an me regnare, hera quidve ferat fors,
Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,
Eorumdem me libertati parcere certum est:
Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis.
Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia.
|
|
XIII.
39. Atque etiam si quid singuli, temporibus adducti, hosti promiserunt,
est in eo ipso fides conservanda: ut primo Punico bello Regulus captus
a Poenis, cum de captivis commutandis Romam missus esset, iurassetque
se rediturum: primum, ut venit, captivos reddendos in senatu non censuit;
deinde, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire
maluit, quam fidem hosti datam fallere. 40. [Secundo autem Punico bello,
post Cannensem pugnam, quos decem Hannibal Romam astrictos misit iureiurando
se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent:
eos omnes censores, quoad quisque eorum vixit, qui peierassent, in aerariis
reliquerunt; nec minus illum, qui iurisiurandi fraude culpam invenerat.
Cum enim Hannibalis permissu exisset de castris, rediit paullo post, quod
se oblitum nescio quid diceret. Deinde egressus e castris, iureiurando
se solutum putabat: et erat verbis, re non erat. Semper autem in fide,
quid senseris, non quid dixeris, cogitandum. Maximum autem exemplum est
iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum. Cum a Pyrrho perfuga
senatui est pollicitus, se venenum regi daturum et eum necaturum: senatus
et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit. Ita ne hostis quidem, et potentis
et bellum ultro inferentis, interitum cum scelere approbavit.] 41. Ac
de bellicis quidem officiis satis dictum est.
Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse
servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum: quibus, non
male praecipiunt, qui ita iubent uti, ut mercenariis; operam exigendam,
iusta praebenda. Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat
iniuria: fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur: utrumque homine alienissimum;
sed fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior
est, quam eorum, qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse
videantur.--De iustitia satis dictum est.
|
|
XIV.
42. Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac de liberalitate
dicatur: qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius. Sed habet
multas cautiones. Videndum est enim primum, ne obsit benignitas et iis
ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris: deinde, ne maior benignitas
sit, quam facultates: tum, ut pro dignitate cuique tribuatur. Id enim
est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt omnia. Nam et qui
gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur,
non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores iudicandi sunt:
et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia,
ut si in suam rem aliena convertant. 43. Sunt autem multi, et quidem cupidi
splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur; hique
arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri, si locupletent eos
quacumque ratione. Id autem tantum abest officio, ut nihil magis officio
possit esse contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur,
quae prosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae et C. Caesaris pecuniarum
translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri: nihil
enim liberale, quod non idem iustum. 44. Alter locus erat cautionis, ne
benignitas maior esset, quam facultates: quod, qui benigniores volunt
esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos.
Quas enim copias iis et suppeditari aequius est et relinqui, eas transferunt
ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi
et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae. Videre etiam
licet plerosque, non tam natura liberales, quam quadam gloria ductos,
ut benefici videantur, facere multa quae proficisci ab ostentatione magis,
quam a voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est coniunctior,
quam aut liberalitati aut honestati. 45. Tertium est propositum, ut in
beneficentia delectus esset dignitatis: in quo et mores eius erunt spectandi,
in quem beneficium conferetur, et animus erga nos, et communitas ac societas
vitae, et ad nostras utilitates officia ante collata: quae ut concurrant
omnia, optabile est; sin minus, plures causae maioresque ponderis plus
habebunt.
|
|
XV.
46. Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus,
sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra virtutis: etiam
hoc intelligendum puto, neminem omnino esse negligendum, in quo aliqua
significatio virtutis appareat: colendum autem esse ita quemque maxime,
ut quisque maxime his virtutibus lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia,
hac ipsa, de qua iam multa dicta sunt, iustitia. Nam fortis animus et
magnus in homine non perfecto nec sapiente ferventior plerumque est: illae
virtutes virum bonum videntur potius attingere. Atque haec in moribus.
47. De benevolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud
est in officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimum diligimur: sed
benevolentiam non adolescentulorum more, ardore quodam amoris, sed stabilitate
potius et constantia iudicemus: sin erunt merita, ut non ineunda, sed
referenda sit gratia, maior quaedam cura adhibenda est: nullum enim officium
referenda gratia magis necessarium est. 48. Quod si ea, quae utenda acceperis,
maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus: quidnam beneficio
provocati facere debemus? an non imitari agros fertiles, qui multo plus
efferunt, quam acceperunt? Etenim si in eos, quos speramus nobis profuturos,
non dubitamus officia conferre; quales in eos esse debemus, qui iam profuerunt?
Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi:
demus, necne, in nostra potestate est; non reddere, viro bono non licet,
modo id facere possit sine iniuria. 49. Acceptorum autem beneficiorum
sunt delectus habendi; nec dubium, quin maximo cuique plurimum debeatur.
In quo tamen in primis, quo quisque animo, studio, benevolentia fecerit,
ponderandum est. Multi enim faciunt multa temeritate quadam, sine iudicio
vel modo in omnes, vel repentino quodam, quasi vento, impetu animi incitati:
quae beneficia aeque magna non sunt habenda, atque ea, quae iudicio, considerate
constanterque delata sunt. Sed in collocando beneficio et in referenda
gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime
opis indigeat, ita ei potissimum opitulari: quod contra fit a plerisque.
A quo enim plurimum sperant, etiamsi is non eget, tamen ei potissimum
inserviunt.
|
|
XVI.
50. Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque
erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur. Sed
quae natura principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum
videtur altius. Est enim primum, quod cernitur in universi generis humani
societate. Eius autem vinculum est ratio et oratio: quae docendo, discendo,
communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque
naturali quadam societate. Neque ulla re longius absumus a natura ferarum,
in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus:
iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus: sunt enim rationis et orationis
expertes. 51. Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus
inter omnes, societas haec est: in qua omnium rerum, quas ad communem
hominum usum natura genuit, est servanda communitas, ut, quae descripta
sunt legibus et iure civili, haec ita teneantur, ut sit constitutum: e
quibus ipsis cetera sic observentur, ut in Graecorum proverbio est: Amicorum
esse communia omnia. Omnia autem communia hominum videntur ea, quae
sunt generis eius, quod, ab Eunio positum in una re, transferri in multas
potest.
Homo, qui erranti comiter monstrat viam,
Quasi lumen de suo lumine accendat, facit,
Nihilominus ipsi lucet, cum illi accenderit.
Una ex re satis praecipitur, ut, quidquid
sine detrimento commodari possit, id tribuatur vel ignoto. 52. Ex quo
sunt illa communia, Non prohibere aqua profluente; Pati ab igne ignem
capere, si quis velit; Consilum fidele deliberanti dare: quae sunt iis
utilia, qui accipiunt, danti non molesta. Quare et his utendum est, et
semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. Sed quoniam copiae parvae
singulorum sunt, eorum autem, qui iis egeant, infinita est multitudo,
vulgaris liberalitas referenda est ad illum Ennii finem, Nihilominus
ipsi lucet: ut facultas sit, qua in nostros simus liberales.
|
|
XVII.
53. Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita
discedatur, propior est eiusdem gentis, nationis, linguae; qua maxime
homines coniunguntur: interius etiam est eiusdem esse civitatis. Multa
enim sunt civibus inter se communia: forum, fana, porticus, viae, leges,
iura, iudicia, suffragia, consuetudines praeterea et familiaritates, multisque
cum multis res rationesque contractae. Arctior vero colligatio est societatis
propinquorum. Ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum
angustumque concluditur. 54. Nam cum sic hoc contra commune animantium,
ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est:
proxima in liberis: deinde una domus, communia omnia. Id autem est principium
Urbis, et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur fratrum coniunctiones;
post consobrinorum sobrinorumque; qui cum una doma iam capi non possunt,
in alias domos, tamquam in colonias, exeunt. Sequuntur connubia et affinitates:
ex quibus etiam plures propinqui. Quae propagatio et suboles origo est
rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio benevolentia devincit homines
et caritate. 55. Magnum est enim, eadem habere monumenta maiorum, iisdem
uti sacris, sepulcra habere communia. Sed omnium societatum nulla praestantior
est, nulla firmior, quam cum viri boni, moribus similes, sunt familiaritate
coniuncti. Illud enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus,
tamen nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit. 56.
Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit, facitque, ut eos diligamus,
in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime
efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius, quam morum similitudo
bonorum. In quibus enim eadem studia sunt eaedemque voluntates, in his
fit, ut aeque quisque altero delectetur, ac scipso; efficiturque id, quod
Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa
communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro citro datis acceptis:
quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt, firma devinciuntur
societate. 57. Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum
nulla est gravior, nulla carior, quam ea, quae cum re publica est uni
cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares:
sed omnes omnium caritates patria una complexa est: pro qua quis bonus
dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum
immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam, et in ea funditus delenda
occupati et sunt et fuerunt. 58. Sed si contentio quaedam et comparatio
fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii: principes sint patria et
parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus; proximi liberi, totaque
domus, quae spectat in nos solos, neque aliud ullum potest habere perfugium:
deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum etiam communis plerumque
fortuna est. Quamobrem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime,
quos ante dixi; vita autem, victusque communis, consilia, sermones, cohortationes,
consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime:
estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
|
|
XVIII.
59. Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, quid cuique
maxime necesse sit, et quid quisque vel sine nobis aut possit consequi,
aut non possit. Ita non iidem erunt necessitudinem gradus, qui temporum;
suntque officia, quae aliis magis, quam aliis debeantur: ut vicinum citius
adiuveris in fructibus percipiendis, quam aut fratrem aut familiarem;
at, si lis in iudicio sit, propinquum potius et amicum, quam vicinum defenderis.
Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio, et consuetudo
exercitatioque capienda, ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus,
et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat: ex quo, quantum
cuique debeatur, intelligas. 60. Sed ut nec medici, nec imperatores, nec
oratores, quamvis artis praecepta perceperint, quidquam magna laude dignum
sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii conservandi praecepta
traduntur illa quidem, ut facimus ipsi; sed rei magnitudo usum quoque
exercitationemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis
humanae, quemadmodum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis
fere diximus.
61. Intelligendum est autem, cum proposita sint genera
quatuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri,
quod animo magno elatoque humanas res despiciente factum sit. Itaque
in probris maxime in promptu est, si quid tale dici potest:
Vos etenim, iuvenes, animum geritis muliebrem,
Illa virago viri:
et si quid eiusmodi:
Salmaci, da spolia, sine sudore et sanguine.
Contraque in laudibus, quae magno animo
fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quomodo quasi pleniore ore
laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis,
Leuetris; hinc noster Cocles; hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, hinc
M. Marcellus, innumerabiles alii: maximeque ipse populus Romanus animi
magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod
statuas quoque videmus ornatu fere militari.
|
|
XIX.
62. Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia
vacat, pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio
est. Non modo enim id virtutis non est, sed potius immanitatis, omnem
humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo,
cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate.
Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia,
laudem est adeptus. Nihil enim honestum esse potest, quod iustitia vacat.
63. Praeclarum igitur illud Platonis: "Non solum," inquit, "scientia,
quae est remota ab iustitia, calliditas potius, quam sapientia est appellanda:
verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate
communi impellitur, audaciae potius nomen habeat, quam fortitudinis."
Itaque viros fortes et magnanimos eosdem bonos et simplices, veritatis
amicos, minimeque fallaces esse volumus: quae sunt ex media laude iustitiae.
64. Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime
pertinacia, et nimia cupiditas principatus innascitur. Ut enim apud Platonem
est, omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi:
sic, ut quisque animi magnitudine maxime excellit, ita maxime vult princeps
omnium, vel potius solus esse. Difficile est autem, cum praestare omnibus
concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex
quo fit, ut neque disceptatione vinci se, nec ullo publico ac legitimo
iure patiantur: exsistuntque in re publica plerumque largitores et factiosi,
ut opes quam maximas consequantur, et sint vi potius superiores, quam
iustitia pares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius. Nullum est enim
tempus, quod iustitia vacare debeat. 65. Fortes igitur et magnanimi sunt
habendi, non, qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam. Vera autem et
sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura sequitur, in
factis positum, non in gloria iudicat: principemque se esse mavult, quam
videri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis
viris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut
quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate. Qui locus est sane lubricus,
quod vix invenitur, qui, laboribus susceptis periculisque aditis, non
quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam.
|
|
XX.
66. Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum
una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum sit, nihil
hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari, aut optare aut
expetere oportere, nullique neque homini neque perturbationi animi nec
fortunae succumbere. Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut
supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed ut vehementer
arduas plenasque laborum et periculorum, tum vitae, tum multarum rerum,
quae ad vitam pertinent. 67. Harum rerum duarum splendor omnis et amplitudo,
addo etiam utilitatem, in posteriore est: causa autem et ratio officiens
magnos viros est in priore. In eo est enim illud, quod excellentes animos
et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et
solum id, quod honestum sit, bonum iudices, et ab omni animi perturbatione
liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva
ducere, eaque ratione stabili firmaque contemnere, fortis animi magnique
ducendum est: et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum
vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas,
nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnae que constantiae.
68. Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate:
nec, qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quamobrem
et haec videnda, et pecuniae fugienda cupiditas. Nihil enim est tam angusti
animi tamque parvi, quam amare divitias: nihil honestius magnificentiusque,
quam pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque
conferre. Cavenda est etiam gloriae cupiditas, ut supra dixi: eripit enim
libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero
imperia expetenda, ac potius aut non accipienda interdum, aut deponenda
nonnumquam. 69. Vacandum autem omni est animi perturbatione, tum cupiditate
et metu, tum etiam aegritudine et voluptate nimia et iracundia; ut tranquillitas
et securitas adsit, quae affert cum constantiam, tum etiam dignitatem.
Multi autem et sunt et fuerut, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes
a negotiis publicis se removerunt ad otiumque perfugerunt: in his et nobilissimi
philosophi longeque principes, et quidam homines severi et graves, qui
nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntque nonnulli in
agris, delectati re sua familiari. 70. His idem propositum fuit, quod
regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur: cuius
proprium est sic vivere, ut velis.
|
|
XXI.
Quare, cum hoc commune sit potentiae cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis:
alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant; alteri,
si contenti sint et suo et parvo. In quo neutrorum omnino contemnenda
est sententia: sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molestia
vita est otiosorum: fructuosior autem hominum generi et ad claritatem
amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res
gerendas accommodaverunt. 71. Quapropter et iis forsitan concedendum sit,
rem publicam non capessentibus, qui, excellenti ingenio, doctrinae sese
dediderunt: et iis, qui aut valetudinis imbecillitate, aut aliqua graviore
causa impediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae potestatem
aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere
se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non
modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Quorum iudicium in eo,
quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non
probare: sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum
quasi quamdam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim, qui in rebus contrariis
parum sibi constent; voluptatem severissime contemnant, in dolore sint
molliores; gloriam negligant, frangantur infamia: atque ea quidem non
satis constanter. 72. Sed iis, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum,
abiecta omni cunctatione, adipiscendi magistratus et gerenda res publica
est: nec enim aliter aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest.
Capessentibus autem rem publicam nihilo minus, quam philosophis, haud
scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda sit rerum
humanarum, et ea, quam saepe dico, tranquillitas animi atque securitas:
si quidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
73. Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita,
quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent: et quia, si quid
adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt. Quocirca non sine causa
maiores motus animorum concitantur, maiorque cura efficienda rem publicam
gerentibus, quam quietis; quo magis iis et magnitudo animi est adhibenda
et vacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne
id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam, ut habeat efficiendi
facultatem: in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter
ignaviam, aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis
prius, quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
|
|
XXII.
74. Sed cum plerique arbitrentur, res bellicas maiores esse, quam urbanas,
minuenda est haec opinio. Multi enim bella saepe quaesiverunt propter
gloriae cupiditatem: atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit,
eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum.
Vere autem si volumus iudicare, multae res exstiterunt urbanae maiores
clarioresque, quam bellicae. 75. Quamvis enim Themistocles iure laudetur,
et sit eius nomen, quam Solonis, illustrius, citeturque Salamis clarissimae
testis victoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit
Arcopagitas: non minus praeclarum hoc, quam illud, iudicandum est. Illud
enim semel profuit, hoc semper proderit civitati: hoc consilio leges Atheniensium,
hoc maiorum instituta servantur. Et Themistocles quidem nihil dixerit,
in quo ipse Areopagum adiuverit: at ille vere, ab se adiutum Themistoclem.
Est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone erat constitutus.
76. Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere: quorum rebus gestis quamquam
imperium Lacedaemonis dilatatum putatur; tamen ne minima quidem ex parte
Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt. Quin etiam ob has ipsas
causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mihi quidem neque,
pueris nobis, M. Scaurus C. Mario, neque, cum versaremur in re publica,
Q. Catulus Cn. Pompeio cedere videbatur.
Parvi enim foris sunt arma, nisi sit consilium domi.
Nec plus Africanus, singularis et vir et
imperator, in excidenda Numantia rei publicae profuit, quam eodem tempore
P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit: quamquam haec quidem res
non solum ex domestica est ratione: (attingit etiam bellicam, quoniam
vi manuque confecta est:) sed tamen id ipsum gestum est consilio urbano
sine exercitu. 77. Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis
et invidis audio:
Cedant arma togae, concedat laurea laudi.
Ut enim alios omittam nobis rem publicam
gubernantibus, nonne togae arma cessere? Neque enim periculum in re publica
fuit gravius umquam, nec maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra
celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt.
Quae res igitur gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus?
78. Licet enim mihi, Marce fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas
huius gloriae et factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe vir abundans
bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut diceret,
frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in re publicam
beneficio, ubi triumpharet, esset habiturus. Sunt igitur domesticae fortitudines
non inferiores militaribus: in quibus plus etiam, quam in his, operae
studiique ponendum est.
|
|
XXIII.
79. Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus,
animi efficitur, non corporis viribus. Exercendum tamen corpus et ita
afficiendum est, ut obedire consilio rationique possit in exsequendis
negotiis et in labore tolerando. Honestum autem id, quod exquirimus, totum
est positum in animi cura et cogitatione: in quo non minorem utilitatem
afferunt, qui togati rei publicae praesunt, quam qui bellum gerunt. Itaque
eorum consilio saepe aut non suscepta aut confecta bella sunt, nonnumquam
etiam illata: ut M. Catonis bellum Punicum tertium; in quo etiam mortui
valuit auctoritas. 80. Quare expetenda quidem magis est decernendi ratio,
quam decertandi fortitudo: sed cavendum, ne id bellandi magis fuga, quam
utilitatis ratione faciamus.
Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud, nisi pax
quaesita videatur. Fortis vero et constantis est non perturbari in rebus
asperis, nec tumultuantem de gradu deiici, ut dicitur; sed praesenti animo
uti et consilio, nec a ratione discedere. 81. Quamquam hoc animi, illud
etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura, et aliquanto ante
constituere, quid accidere possit in utramque partem: et, quid agendum
sit, cum quid evenerit; nec committere, ut aliquando dicendum sit: Non
Putaram. Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque
fidentis. Temere autem in acie versari, et manu cum hoste confligere,
immane quiddam et beluarum simile est: sed cum tempus necessitasque postulat,
decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda.
|
|
XXIV.
82. De evertendis autem diripiendisque urbibus, valde considerandum est,
ne quid crudeliter. Idque est viri magni, rebus agitatis, punire sontes,
multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere.
Ut enim sunt, quemadmodum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant:
sic reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis
et splendidiora et maiora videantur. 83. Numquam omnino periculi fuga
committendum est, ut imbelles timidique videamur: sed fugiendum etiam
illud, ne offeramus nos periculis sine causa: quo nihil potest ese stultius.
Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui
leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas
curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem
adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione--sapientis:
eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni, quam addubitata mali.
Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt,
partim rei publicae. Itemque alii de vita, alii de gloria et benevolentia
civium in discrimen vocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra
pericula, quam ad communia, dimicareque paratius de honore et gloria,
quam de ceteris commodis.
84. Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam,
sed vitam etiam profundere pro patria parati essent, iidem gloriae iacturam
ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante: ut
Callicratidas, qui cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello,
multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non
paruit eorum, qui classem ab Arginussis removendam, nec cum Atheniensibus
dimicandum putabant. Quibus ille respondit, Lacedaemonios, classe illa
amissa, aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque
haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris: illa pestifera, qua, cum Cleombrotus,
invidiam timens, temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes
corruerunt. Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Non ponebat enim rumores ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
Quod genus peccandi vitandum est etiam
in rebus urbanis. Sunt enim, qui, quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen
invidiae metu non audent dicere.
|
|
XXV.
85. Omnino, qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant:
unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam
referant, obliti commodorum suorum: alterum, ut totum corpus rei publicae
curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela,
sic procuratio rei publicae ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, non
ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt,
partem negligunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem
atque discordiam: ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi
cuiusque videantur, pauci universorum. 86. Hinc apud Athenienses magnae
discordiae, in nostra re publica non solum seditiones, sed pestifera etiam
bella civilia: quae gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu
fugiet atque oderit, tradetque se totum rei publicae, neque opes aut potentiam
consectabitur, totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec vero
criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit, omninoque ita
iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter
offendat, mortemque oppetet potius, quam deserat illa, quae dixi. 87.
Miserrima est omnino ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud
eumdem est Platonem: "Similiter facere eos, qui inter se contenderent,
uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum
potissimum gubernaret." Idemque praecipit, ut "eos adversarios
existimemus, qui arma contra ferant; non eos, qui suo iudicio tueri rem
publicam velint;" qualis fuit inter P. Africanum et Q. Metellum sine
acerbitate dissensio.
88. Nec vero audiendi, qui graviter irascendum inimicis
putabunt, idque magnanimi et fortis viri esse censebunt. Nihil enim laudabilius,
nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia. In
liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda est etiam facilitas
et altitudo animi, quae dicitur: ne, si irascamur aut intempestive accedentibus
aut impudenter rogantibus in morositatem inutilem et odiosam incidamus.
Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur rei
publicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. Omnis
autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet, neque ad
eius, qui punitur aliquem aut verbis fatigat, sed ad rei publicae utilitatem
referri. 89. Cavendum est etiam, ne maior poena, quam culpa sit: et ne
iisdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. Prohibenda
autem maxime est ira in puniendo. Numquam enim, iratus qui accedet ad
poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum; quae
placet Peripateticis, et recte placet; modo ne laudarent iracundiam et
dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in rebus repudianda
est; optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint,
quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur.
|
|
XXVI.
90. Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus
superbiam, fastidium arrogantiamque magno opere fugiamus. Nam ut adversas
res, sic secundas immoderate ferre levitatis est: praeclaraque est aequibilitas
in omni vita, et idem semper vultus eademque frons; ut de Socrate, itemque
de C. Laelio accepimus. Philippum quidem, Macedonum regem, rebus gestis
et gloria superatum a filio, facilitate et humanitate video superiorem
fuisse. Itaque alter semper magnus, alter saepe turpissimus: ut recte
praecipere videantur, qui monent, ut, quanto superiores sumus, tanto nos
geramus submissius. Panaetius quidem, "Africanum, auditorem et familiarem
suum, solitum" ait "dicere, ut equos, propter crebras contentiones
proeliorum ferocitate exsultantes, domitoribus tradere soleant, ut iis
facilioribus possint uti: sic homines secundis rebus effrenatos sibique
praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut
perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae. 91.
Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum,
iisque maior etiam, quam ante, tribuenda auctoritas, iisdemque temporibus
cavendum est, ne assentatoribus patefaciamus aures, nec adulari nos sinamus:
in quo falli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur.
Ex quo nascuntur innumerabilia peccata; cum homines inflati opinionibus
turpiter irridentur, et in maximis versantur erroribus. Sed haec quidem
hactenus.
92. Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res
et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio
latissime pateat ad plurimosque pertineat. Esse autem magni animi et fuisse
multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna
quaedam, seseque suarum rerum finibus continerent, aut interiecti inter
philosophos et eos, qui rem publicam administrarent, delectarentur re
sua familiari, non eam quidem omni ratione exaggerantes, neque excludentes
ab eius usu suos; potiusque et amicis impertientes et rei publicae, si
quando usus esset. Quae primum bene parta sit, nullo neque turpi quaestu
neque odioso; tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat: deinde
augeatur ratione, diligentia, parsimonia; nec libidini potius luxuriaeque,
quam liberalitati et beneficentiae pateat. Haec praescripta servantem
licet magnifice, graviter animoseque vivere, atque etiam simpliciter,
fideliter vitaeque hominum amice.
|
|
XXVII.
93. Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua
verecundia, et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque
sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernitur. Hoc loco continetur
id, quod dici Latine decorum potest: Graece enim prepon
dicitur. Huius vis ea est, ut ab honesto non queat separari. 94. Nam et,
quod decet, honestum est: et, quod honestum est, decet. Qualis autem differentia
sit honesti et decori, facilius intelligi, quam explanari potest. Quidquid
est enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est honestas. Itaque
non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed
etiam in tribus superioribus, quid deceat, apparet. Nam et ratione uti
atque oratione prudenter et agere, quod agas, considerate, omnique in
re, quid sit veri, videre et tueri decet: contraque falli, errare, labi,
decipi tam dedecet, quam delirare et mente esse captum: et iusta omnia
decora sunt: iniusta contra, ut turpia, sic indecora. Similis est ratio
fortitudinis. Quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et
decorum videtur: quod contra, id ut turpe, sic indecorum. 95. Quare pertinet
quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum; et ita pertinet, ut
non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu. Est enim quiddam,
idque intelligitur in omni virtute, quod deceat: quod cogitatione magis
a virtute potest, quam re separari. Ut venustas et pulchritudo corporis
secerni non potest a valetudine: sic hoc, de quo loquimur, decorum, totum
illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
96. Est autem eius descriptio duplex. Nam et generale quoddam decorum
intelligimus, quod in omni honestate versatur, et aliud huic subiectum,
quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud superius sic
fere definiri solet: Decorum id esse, quod consentaneum sit
hominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus
differat. Quae autem pars subiecta generi est, eam sic definiunt,
ut id decorum velint esse, quod ita naturae consentaneum sit,
ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali.
|
|
XXVIII.
97. Haec ita intelligi, possumus existimare ex eo decoro, quod poetae
sequuntur: de quo alio loco plura dici solent. Sed tum servare illud poetas,
quod deceat, dicimus, cum id, quod quaque persona dignum est, et fit et
dicitur. Ut, si Aeacus aut Minos diceret,
'Oderint, dum metuant:. . .
aut
-- natis sepulcro ipse est parens:
indecorum videretur, quod eos fuisse iustos
accepimus: at, Atreo dicente, plausus excitantur: est enim digna persona
oratio. Sed poetae, quid quemque deceat, ex persona iudicabunt, nobis
autem personam imposuit ipsa natura, magna cum excellentia praestantiaque
animantium reliquarum. 98. Quocirca poetae in magna varietate personarum
etiam, vitiosis quid conveniat et quid deceat, videbunt; nobis autem cum
a natura constantiae, moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae
sint, cumque eadem natura doceat, non negligere, quemadmodum nos adversus
homines geramus; efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet,
decorum, quam late fusum sit, appareat; et hoc, quod spectatur in uno
quoque genere virtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta compositione
membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes
cum quodam lepore consentiunt: sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet
approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia, et moderatione
dictorum omnium atque factorum. 99. Adhibenda est igitur quaedam reverentia
adversus homines, et optimi cuiusque et reliquorum. Nam negligere, quid
de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed [etiam] omnino dissoluti.
Est autem quod differat in hominum ratione habenda inter iustitiam et
verecundiam. Iustitiae partes sunt, non violare homines: verecundiae,
non offendere: in quo maxime perspicitur vis decori. His igitur expositis,
quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto.
100. Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum
habet viam, quae deducit ad convenientiam conservationemque naturae. Quam
si sequemur ducem, numquam aberrabimus, assequemurque et id, quod acutum
et perspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationem accomodatum,
et id, quod vehemens atque forte. Sed maxima vis decori in hac inest parte,
de qua disputamus. Neque enim solum corporis, qui ad naturam apti sunt,
sed multo etiam magis animi motus probandi, qui item ad naturam accommodati
sunt. 101. Duplex est enim vis animorum atque natura: una pars in appetitu
posita est, quae est órmh Graece,
quae hominem huc et illuc rapit: altera in ratione, quae docet et explanat,
quid faciendum fugiendumve sit. Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet.
|
|
XXIX.
Omnis autem ratio vacare debet temeritate et negligentia, nec vero agere
quidquam, cuius non possit causam probabilem reddere. 102. Haec est enim
fere descriptio officii. Efficiendum autem est, ut appetitus rationi obediant,
eamque neque praecurrant, nec propter pigritiam aut ignaviam deserant,
sintque tranquilli atque omni perturbatione animi careant. Ex quo elucebit
omnis constantia omnisque moderatio. Nam qui appetitus longius evagantur
et tamquam exsultantes sive cupiendo sive fugiendo non satis a ratione
retinentur, hi sine dubio finem et modum transcunt. Relinquunt enim et
abiiciunt obedientiam nec rationi parent, cui sunt subiecti lege naturae:
a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora. Licet ora ipsa
cernere iratorum aut eorum, qui aut libidine aliqua aut metu commoti sunt,
aut voluptate nimia gestiunt: quorum omnium vultus, voces, motus statusque
mutantur. 103. Ex quibus illud intelligitur, (ut ad officii formam revertamur,)
appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem
et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuitu, inconsiderate negligenterque
agamus. Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti
esse videamur, ad severitatem potius, et ad quaedam studia graviora atque
maiora. Ludo autem et ioco uti illo quidem licet; sed, sicut somno et
quietibus ceteris, tum, cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Ipsumque
genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse
debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae
ab honestis actionibus non sit aliena: siic in ipso ioco aliquod probi
ingenii lumen eluceat. 104. Duplex est omnino iocandi genus: unum illiberale,
petulans, flagitiosum, obscenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum,
facetum. Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia,
sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt; multaque multorum
facete dicta: ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant apofyegmata.
Facilis est igitur distinctio ingenui et illiberalis ioci. Alter est,
si tempore fit, remisso homine dignus; alter ne libero quidem, si rerum
turpitudini adhibetur verborum obscenitas. Ludendi est etiam quidam modus
retinendus, ut ne nimis omnia profundamus, elatique voluptate in aliquam
turpitudinem delabamur. Suppeditant autem et campus noster et studia venandi
honesta exempla ludendi.
|
|
XXX.
105. Sed pertinet ad omnem officii quaestionem, semper in promptu habere,
quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat. Illae nihil
sentiunt, nisi voluptatem, ad eamque feruntur omni impetu; hominis autem
mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aug agit,
videndique et audiendi delectatione ducitur. Quin etiam, si quis est paullo
ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere, (sunt enim quidam
homines non re, sed homine:) sed si quis est paullo erectior, quamvis
voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter
verecundiam. 106. Ex quo intelligitur corporis voluptatem non satis esse
dignam hominis praestantia, eamque contemni et reiici oportere: sin sit
quispiam, qui aliquid tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse eius
fruendae modum. Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem referatur
et ad vires, non ad voluptatem. Atque etiam, si considerare volemus, quae
sit in natura hominis excellentia et dignitas, intelligemus, quam sit
turpe, diffluere luxuria, et delicate ac molliter vivere; quamque honestum,
parce, continenter, severe, sobrie.
107. Intelligendum est etiam, duabus quasi nos a natura
indutos esse personis; quarum una communis est ex eo, quod omnes participes
sumus rationis, praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua
omne honestum decorumque trahitur et ex qua ratio inveniendi officii exquiritur:
altera autem, quae proprie singulis est tributa. Ut enim in corporibus
magnae dissimilitudines sunt; (alios videmus velocitate ad cursum, alios
viribus ad luctandum valere; itemque in formis aliis dignitatem inesse,
aliis venustatem:) sic in animis exsistunt maiores etiam varietates. 108.
Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos; maior etiam, magisque
de industria, in C. Caesare, L. F. At iisdem temporibus in M. Scauro et
in M. Druso adolescente singularis severitas; in C. Laelio multa hilaritas;
in eius familiari Scipione ambitio maior, vita tristior. De Graecis autem,
dulcem et facetum, festivique sermonis, atque in omni oratione simulatorem,
quem eirona Graeci nominaverunt, Socratem
accepimus: contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos
sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus
Q. Maximum accepimus facile celare, tacere, dissimmulare, insidiari, praecipere
hostium consilia. In quo genere Graeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem
ceteris anteponunt: in primisque versutum et callidum factum Solonis,
qui, quo et tutior vita eius esset, et plus aliquando rei publicae prodesset,
furere se simulavit. 109. Sunt his alii multum dispares, simplices et
aperti, qui nihil ex occulto, nihil insidiis agendum putant, veritatis
cultores, fraudis inimici; itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis
deserviant, dum, quod velint, consequantur: ut Sullam et M. Crassum videbamus.
Quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum
accepimus: contraque Callicratidam, qui praefectus classis proximus post
Lysandrum fuit. Itemque in sermonibus alium, quamvis praepotens sit, efficere,
ut unus de multis esse videatur: quod in Catulo, et in patre et in filio,
idemque in Q. Mucio Mancia vidimus. Audivi ex maioribus natu hoc idem
fuisse in P. Scipione Nasica: contraque patrem eius, illum, qui Ti. Gracchi
conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis; ne Xenocratem
quidem, severissimum philosophorum, ob eamque rem ipsam magnum et clarum
fuisse. Innumerabiles aliae dissimilitudines sunt naturae morumque, minime
tamen vituperandorum.
|
|
XXXI.
110. Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non vitiosa, sed tamen propria,
quo facilius decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum,
ut contra universam naturam nihil contendamus; ea tamen conservata, propriam
naturam sequamur; ut, etiam si sunt alia graviora atque meliora, tamen
nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur. Neque enim attinet
repugnare naturae, nec quidquam sequi, quod assequi non queas. Ex quo
magis emergit, quale sit decorum illud, ideo, quia nihil decet invita,
ut aiunt, Minerva, id est, adversante et repugnante natura. 111. Omnino
si quidquam est decorum, nihil est profecto magis, quam aequabilitas universae
vitae, tum singularum actionum; quam conservare nonpossis, si aliorum
naturam imitans omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti, qui notus
est nobis, ne, ut quidam, Graeca verba inculcantes iure optimo rideamur:
sic in actiones omnemque vitam nullam discrepantiam conferre debemus.
112. Atque haec differentia naturarum tantum habet vim, ut nonnumquam
mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius in eadem causa non debeat.
Num enim alia in causa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Caesari
tradiderunt? Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent,
propterea quod lenior eorum vita, et mores fuerant faciliores: Catoni
autem cum incredibilem tribuisset natura gravitatem, eamque ipse perpetua
constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset,
moriundum potius, quam tyranni vultus aspiciendus fuit. 113. Quam multa
passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus (si Circe
et calypso mulieres appellandae sunt,) inserviret et in omni sermone omnibus
affabilem se esse vellet! Domi vero etiam contumelias servorum ancillarumque
pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat, perveniret. At Ajax, quo
animo traditur, millies oppetere mortem, quam illa perpeti maluisset.
Quae contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque
moderari, nec velle experiri, quam se aliena deceant. Id enim maxime quemque
decet, quod est cuiusque maxime suum. 114. Suum quisque igitur noscat
ingenium, acremque se et bonorum et viriorum suorum iudicem praebeat:
ne scenici plus, quam nos, videantur habere prudentiae. Illi enim non
optimas, sed sibi accommodatissimas fabulas eligunt: qui voce freti sunt,
Epigonos Medumque; qui gestu, Menalippam, Clytaemnestram; semper Rupilius,
quem ego memini, Antiopam: non saepe Aesopus Ajacem. Ergo histrio hoc
videbit in scena, non videbit sapiens vir in vita? Ad quas igitur res
aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus. Sin aliquando necessitas
nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit
cura, meditatio, diligentia, ut ea, si non decore, at quam minime indecore
facere possimus. Nec tam est enitendum, ut bona, quae nobis data non sint,
sequamur, quam ut vitia fugiamus.
|
|
XXXII.
115. Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam
casus aliqui aut tempus imponit: quarta etiam, quam nobismet ipsi iudicio
nostro accommodamus. Nam regna, imperia, nobilitates, honores, divitiae,
opes, eaque, quae sunt his contraria, in casu sita, temporibus gubernantur.
Ipsi autem gerere quam personam velimus, a nostra voluntate proficiscitur.
Itaque se alii ad philosophiam, alii ad ius civile, alii ad eloquentiam
applicant: ipsarumque virtutum in alia alius mavult excellere. 116. Quorum
vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque
eodem in genere laudis excellere: ut Q. Mucius, P. F., in iure civili,
Paulli filius Africanus in re militari. Quidam autem ad eas laudes, quas
a patribus acceperunt, addunt aliquam suam: ut hic idem Africanus eloquentia
cumulavit bellicam gloriam: quod idem fecit Timotheus, Cononis filius,
qui, cum belli laude non inferior fuisset, quam pater, ad eam laudem doctrinae
et ingenii gloriam adiecit. Fit autem interdum, ut nonnulli, omissa imitatione
maiorum, suum quoddam institutum consequantur: maximeque in eo plerumque
elaborant ii, qui magna sibi proponunt, obscuris orti maioribus. 117.
Haec igitur omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti animo et cogitatione
debemus. In primis autem constituendum est, quos nos et quales esse velimus,
et in quo genere vitae: quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte
enim adolescentia, cum est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque
genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit. itaque ante implicatur
aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset,
iudicare. 118. Nam quod Herculem Prodicium dicunt, ut est apud Xenophontem,
cum primum pubesceret,--quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque
viam vivendi sit ingressurus, datum est,--exisse in solitudinem, atque
ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam
Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset: hoc Herculi,
Iovis satu edito, potuit fortasse contingere; nobis non item, qui imitamur,
quos cuique visum est, atque ad eorum studia institutaque impellimur;
plerumque autem parentium praeceptis imbuti, ad eorum consuetudinem moremque
deducimur. Alii multitudinis iudicio feruntur quaeque maiori parti pulcherrima
videntur, ea maxime exoptant: nonnulli tamen sive felicitate quadam, sive
bonitate naturae, sive parentium disciplina rectam vitae secuti sunt viam.
|
|
XXXIII.
119. Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut excellentis ingenii
magnitudine, aut praeclara eruditione atque doctrina, aut utraque re ornati,
spatium deliberandi habuerunt, quem potissimum vitae cursum sequi vellent:
qua in deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne revocandum.
Nam cum in omnibus, quae aguntur ex eo modo, quo quisque natus est, ut
supra dictum est, quid deceat, exquirimus; tum in tota vita constituenda
multo est ei rei cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae
possimus nobismetipsis, nec in ullo officio claudicare. 120. Ad hanc autem
rationem quoniam maximam vim natura habet, fortuna proximam; utriusque
omnino habenda ratio est in deligendo genere vitae, sed naturae magis:
multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna nonnumquam ipsa,
mortalis cum immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturae
suae non vitiose genus consilium vivendi omne contulerit, is constantiam
teneat. Id enim maxime decet: nisi forte se intellexerit errasse in deligendo
genere vitae. Quod si acciderit (potest autem accidere), facienda morum
institutorumque mutatio est. Eam mutationem, si tempora adiuvabunt, facilius
commodiusque faciemus: sin minus, sensim erit pedetentimque facienda:
ut amicitias, quae minus delectent, et minus probentur, magis decere censent
sapientes sensim dissuere, quam repente praecidere. 121. Commutato autem
genere vitae, omni ratione curandum est, ut id bono consilio fecisse videamur.
Sed quoniam paullo ante dictum est, imitandos esse maiores, primum illud
exceptum sit, ne vitia sint imitanda: deinde, si natura non feret, ut
quaedam imitari possit,--ut superioris filius Africani, qui hunc Paullo
natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris
similis esse, quam ille fuerat sui:--si igitur non poterit sive causas
defensitare, sive populum concionibus tenere, sive bella gerere; illa
tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem,
liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit,
requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur liberis, omnique
patrimonio praestantior, gloria virtutis rerumque gestarum: cui dedecori
esse, nefas et impium iudicandum est.
|
|
XXXIV.
122. Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur, aliaque
sunt iuvenum, alia seniorum; aliquid etiam de hac distinctione dicendum
est. Est igitur adolescentis, maiores natu vereri, exque iis deligere
optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur: ineuntis
enim aetatis inscita senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime
autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque
et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis
vigeat industria. Atque etiam, cum relaxare animos et dare se iucunditati
volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae, quod erit facilius,
si in eiusmodi quidem rebus maiores natu volent interesse. 123. Senibus
autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae videntur:
danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio
et prudentia quam plurimum adiuvent. Nihil autem magis cavendum est senectuti,
quam ne languori se desidiaeque dedat. Luxuria vero cum omni aetati turpis,
tum senectuti foedissima est. Sin autem etiam libidinum intemperantia
accesserit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit,
et facit adolescentium impudentiorem intemperantiam. 124. Ac ne illud
quidem alienum est de magistratuum, de privatorum civium, de peregrinorum
officiis dicere. Est igitur proprium munus magistratus intelligere, se
gerere personam civitatis, debereque eius dignitatem et decus sustinere,
servare leges, iura describere, ea fidei suae commissa meminisse. Privatum
autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere, neque submissum et
abiectum, neque se efferentem; tum in re publica ea velle, quae tranquilla
et honesta sint: talem enim solemus et sentire bonum civem et dicere.
125. Peregrini autem atque incolae officium est nihil praeter suum negotium
agere, nihil de alio anquirere, minimeque in aliena esse re publica curiosum.
Ita fere officia reperientur, cum quaeretur, quid deceat, et quid aptum
sit personis, temporibus, aetatibus. Nihil est autem, quod tam deceat,
quam in omni re gerenda consilioque capiendo servare constantiam.
|
|
XXXV.
126. Sed quoniam decorum illud in omnibus factis, dictis, in corporis
denique motu et statu cernitur, idque positum est in tribus rebus, formositate,
ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis
erit intelligi; in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur
iis, quibuscum apud quosque vivamus: his quoque de rebus pauca dicantur.
Principio corporis nostri magnam natura ipsa videtur habuisse rationem:
quae formam nostram reliquamque figuram, in qua esset species honesta,
eam posuit in promptu; quae partes autem corporis, ad naturae necessitatem
datae, aspectum essent deformem habiturae atque turpem, eas contexit atque
abdidit. 127. Hanc naturae tam diligentem fabricam imitata est hominum
verecundia. Quae enim natura occultavit, eadem omnes, qui sana mente sunt,
removent ab oculis; ipsique necessitati dant operam ut quam occultissime
pareant: quarumque partium corporis usus sunt necessarii, eas neque partes,
neque earum usus suis nominibus appellant; quodque facere turpe non est,
modo occulte, id dicere obscenum est. Itaque nec actio rerum illarum aperta
petulantia vacat, nec orationis obscenitas. 128. Nec vero audiendi sunt
Cynici, aut si qui fuerunt Stoici paene Cynici, qui reprehendunt et irrident,
quod ea, quae re turpia non sint, verbis flagitiosa ducamus: illa autem,
quae turpia sint, nominibus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare
re turpe est, sed dicitur non obscene: liberis dare operam re honestum
est, nomine obscenum: pluraque in eam sententiam ab eisdem contra verecundiam
disputantur. Nos autem naturam sequamur, et ab omni, quod abhorret ab
oculorum auriumque approbatione, fugiamus. 129. Status, incessus, sesio,
accubitio, vultus, oculi, manuum motus teneant illud decorum. Quibus in
rebus duo maxime sunt fugienda; ne quid effeminatum aut molle, et ne quid
durum aut rusticum sit. Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum
est, ut iis haec apta sint, nobis dissoluta. Scenicorum quidem mos tantam
habet vetere disciplina verecundiam, ut in scenam sine subligaculo prodeat
nemo. Verentur enim, ne, si quo casu evenerit, ut corporis partes quaedam
aperiantur, aspiciantur non decore. Nostro quidem more cum parentibus
puberes filii, cum soceris generi non lavantur. Retinenda est igitur huius
generis verecundia, praesertim natura ipsa magistra et duce.
|
|
XXXVI.
130. Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas
sit, in altero dignitas; venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem
virilem. Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus; et
huic simile vitium in gestu motuque caveatur. Nam et palaestrici motus
saepe sunt odiosiores, et histrionum nonnulli gestus ineptiis non vacant;
et in utroque genere, quae sunt recta et simplicia, laudantur. Formae
autem dignitas, coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis.
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa, neque exquisita nimis; tantum
quae fugiat agrestem et inhumanam negligentiam. Eadem ratio est habenda
vestitus; in quo (sicut in plerisque rebus) mediocritas optima est. 131.
Cavendum est autem, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus,
ut pomparum ferculis similes esse videamur; aut in festinationibus suscipiamus
nimias celeritates: quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur,
ora torquentur: ex quibus magna significatio fit, non adesse constantiam.
Sed multo etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant:
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes
incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
132. Motus autem animorum duplices sunt, alteri cogitationis, alteri appetitus.
Cogitatio in vero exquirendo maxime versatur: appetitus impellit ad agendum.
Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum
rationi obedientem praebeamus.
|
|
XXXVII.
Et quoniam magna vis orationis est, eaque duplex, altera contentionis,
altera sermonis: contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum, concionum,
senatus; sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium
versetur, sequatur etiam convivia. Contentionis praecepta rhetorum sunt,
nulla sermonis: quamquam haud scio, an possint haec quoque esse. Sed discentium
studiis inveniuntur magistri: huic autem qui studeant, sunt nulli; rhetorum
turba referta omnia. Quamquam quae verborum sententiarumque praecepta
sunt, eadem ad sermonem pertinebunt. 133. Sed cum orationis indicem vocem
habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque
omnino a natura petendum est: verum alterum exercitatio augebit, alterum
imitatio presse loquentium et leniter. Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisito
iudicio putares uti literarum: --quamquam erant literati: sed et alii--:
hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat dulcis; literae
neque expressae neque oppressae, ne aut obscurum esset aut putidum. Sine
contentione vox nec languens nec canora. Uberior oratio L. Crassi, nec
minus faceta; sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale vero
et facetiis Caesar, Catuli patris frater, vicit omnes; ut in ipso illo
forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret. In omnibus
igitur his elaborandum est, si in omni re, quid deceat, exquirimus. 134.
Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque
pertinax; insit in eo lepos. Nec vero, tamquam in possessionem suam venerit,
excludat alios; sed cum reliquis in rebus, tum in sermone communi vicissitudinem
non iniquam putet. Ac videat in primis, quibus de rebus loquatur: si seriis,
severitatem adhibeat; si iocosis, leporem. In primisque provideat, ne
sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus: quod maxime tum solet
evenire, cum studiose de absentibus, detrahendi causa, aut per ridiculum,
aut severe, maledice contumelioseque dicitur. 135. Habentur autem plerumque
sermones aut de domesticis negotiis, aut de re publica, aut de artium
studiis atque doctrina. Danda igitur opera est, ut, etiam si aberrare
ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio. Sed, utcumque aderunt, (neque
enim omnes iisdem de rebus, nec omni tempore, nec similiter delectamur,)
animadvertendum est etiam, quatenus sermo delectationem habeat: et, ut
incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi modus.
|
|
XXXVIII.
136. Sed quomodo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes
fugiamus, id est motus animi nimios, rationi non obtemperantes, sic eiusmodi
motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat, aut cupiditas aliqua,
aut pigritia, aut ignavia, aut tale aliquid appareat. Maximeque curandum
est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur.
Obiurgationes etiam nonnumquam incidunt necessariae, in quibus utendum
est fortasse et vocis contentione maiore, et verborum gravitate acriore;
id agendum etiam, ut ea facere videamur irati. Sed, ut ad urendum et secandum,
sic et ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus, nec umquam, nisi
necessario, si nulla reperietur alia medicina: sed tamen ira procul absit,
cum qua nihil recte fieri, nihil considerate potest. 137. Magnam autem
partem, clementi castigatione licet uti, gravitate tamen adiuncta, ut
et severitas adhibeatur et contumelia repellatur. Atque etiam illud ipsum,
quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est, ipsius id causa,
qui obiurgetur, esse susceptum. Rectum est autem, etiam in illis contentionibus,
quae cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, tamen gravitatem
retinere, iracundiam repellere. Quae enim cum aliqua perturbatione fiunt,
nec constanter fieri possunt, nec iis, qui adsunt, probari. Deforme est
etiam, de se ipsum praedicare, falsa praesertim, et cum irrisione audientium
imitari militem gloriosum.
|
|
XXXIX.
138. Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est
etiam, qualem hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius
finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen
adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia. Cn. Octavio, qui primus
ex illa familia consul factus est, honori fuisse accepimus, quod praeclaram
aedificasset in Palatio et plenam dignitatis domum: quae cum vulgo viseretur,
suffragata domino, novo homini, ad consulatum putabatur. Hanc Scaurus
demolitus accessionem adiunxit aedibus. Itaque ille in suam domum consulatum
primus attulit; hic, summi et clarissimi viri filius, in domum multiplicatam
non repulsam solum retulit, sed ignominiam et calamitatem. 139. Ornanda
est enim dignitas domo, non ex domo tota quaerenda: nec domo dominus,
sed domino domus honestanda est: et, ut in ceteris habenda ratio non sui
solum, sed etiam aliorum, sic in domo clari hominis, in quam et hospites
multi recipiendi, et admittenda hominum cuiusque modi multitudo, adhibenda
est cura laxitatis. Aliter ampla domus dedecori saepe domino fit, si est
in ea solitudo, et maxime, si aliquando, alio domino, solita est frequentari.
Odiosum est enim, cum a praetereuntibus dicitur:
--O domus antiqua, heu, quam dispari dominare domino!
quod quidem his temporibus in multis licet
dicere. 140. Cavendum est autem, praesertim si ipse aedifices, ne extra
modum sumptu et magnificentia prodeas: quo in genere multum mali etiam
in exemplo est. Studiose enim plerique, praesertim in hanc partem, facta
principum imitantur, ut L. Luculli, summi viri,--virtutem, quis? at quam
multi villarum magnificentiam imitati sunt! Quarum quidem certe est adhibendus
modus, ad mediocritatemque revocandus. Eademque mediocritas ad omnem usum
cultumque vitae transferenda est. Sed haec hactenus. 141. In omni autem
actione suscipienda tria sunt tenenda: primum, ut appetitus rationi pareat,
quo nihil est ad officia conseranda accommodatius: deinde, ut animadvertatur,
quanta illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior, neve minor
cura et opera suscipiatur, quam causa postulet. Tertium est, ut caveamus,
ut ea, quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem, moderata sint.
Modus autem est optimus, decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec
progredi longius. Horum tamen trium praestantissimum est, appetitum obtemperare
rationi.
|
|
XL.
142. Deinceps de ordine rerum et temporum opportunitate dicendum est.
Haec autem scientia continentur ea, quam Graeci eutaxian
nominant, non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest:
sed illa est eutaxia, in qua intelligitur
ordinis conservatio. Itaque, ut eamdem nos modestiam appellemus, sic definitur
a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur,
loco suo collocandarum. Ita videtur eadem vis ordinis et collocationis
fore. Nam et ordinem sic definiunt, compositionem rerum aptis et accommodatis
locis: locum autem actionis, opportunitatem temporis esse dicunt. Tempus
autem actionis opportunum Graece eukairia,
Latine appellatur occasio. Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur,
ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum. 143.
Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus.
Hoc autem loco de moderatione et temperantia et earum similibus virtutibus
quaerimus. Itaque, quae erant prudentiae propria, suo loco dicta sunt:
quae autem harum virtutum, de quibus iamdiu loquimur, quae pertinent ad
verecundiam et ad eorum approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda
sunt. 144. Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quemadmodum
in oratione constanti, sic in vita omnia sint apta inter se et convenientia.
Turpe est enim valdeque vitiosum, in re severa convivii dicta aut delicatum
aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum haberet collegam in praetura
Sophoclem poetam, hique de communi officio convenissent, et casu formosus
puer praeteriret, dixissetque Sophocles: "O puerum pulchrum, Pericle!"
At enim praetorem, Sophocle, decet non solum manus, sed etiam oculos abstinentes
habere. Atque hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset,
iusta reprehensione caruisset. Tanta vis est et loci et temporis. Ut,
si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse
meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur: at
hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur, inscitia temporis.
145. Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si quis in foro
cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparent, nec magno
opere admonitionem et praecepta desiderant. Quae autem parva videntur
esse delicta neque a multis intelligi possunt, ab iis est diligentius
declinandum. Ut in fidibus aut tibiis, quamvis paullum discrepent, tamen
id a sciente animadverti solet: sic videndum est in vita, ne forte quid
discrepet: vel multo etiam magis, quo maior et melior actionum, quam sonorum
concentus est.
|
|
XLI.
146. Itaque, ut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt: sic nos,
si acres ac diligentes esse volumus animadversores vitiorum, magna saepe
intelligemus ex parvis. Et oculorum obtutu, ex superciliorum aut remissione
aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione,
ex reticentia, ex contentione vocis et submissione, ex ceteris similibus,
facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
Quo in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex allis iudicare,
ut, si quid dedeceat in illis, vitemus ipsi. Fit enim, nescio quo modo,
ut magis in aliis cernamus, quam in nobismetipsis, si quid delinquitur.
Itaque facillime corriguntur in discendo, quorum vitia imitantur, emendandi
causa, magistri. 147. Nec vero alienum est, ad ea eligenda, quae dubitationem
afferunt, adhibere doctos homines vel etiam usu peritos, et, quid de quoque
officii genere placeat, exquirere. Maior enim pars eo fere deferri solet,
quo a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non modo, quid quisque
loquatur, sed etiam, quid quisque sentiat, atque etiam, qua de causa quisque
sentiat. Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam
poetae, suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum
sit a pluribus, id corrigatur; hique et secum et cum aliis, quid in eo
peccatum sit, exquirunt: sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda
et non facienda, et mutanda et corrigenda sunt. 148. Quae vero more agentur
institutisque civilibus, de iis nihil est praecipiendum. Illa enim ipsa
praecepta sunt. Nec quemquam hoc errore duci oportet, ut, si quid Socrates
aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem fecerint locutive
sint, idem sibi arbitretur licere. Magnis illi et divinis bonis hanc licentiam
assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est eiicienda: est enim inimica
verecundiae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum. 149. Eos
autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene
de re publica sentientes, ac bene meritos, aut merentes, sic, ut aliquo
honore aut imperio affectos, observare et colere debemus; tribuere etiam
multum senectuti: cedere iis, qui magistratum habebunt: habere delectum
civis et peregrini: in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit;
ad summam, ne agam de singulis, communem totius generis hominum conciliationem
et consociationem colere, tueri, servare debemus.
|
|
XLII.
150. Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi
sint, haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia
hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et
sordidi quaestus mercenariorum omnium, quorum operae, non artes emuntur.
Est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam
putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant. Nihil enim
proficiant, nisi admodum mentiantur. Nec vero est quidquam turpius vanitate.
Opificesque omnes in sordida arte versantur: nec enim quidquam ingenuum
habere potest officina. Minimeque artes eae probandae, quae ministrae
sunt voluptatum,
cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores,
ut ait Terentius. Adde huc, si placet,
unguentarios, saltatores, totumque ludum talarium. 151. Quibus autem artibus
aut prudentia maior inest, aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina,
ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini
conveniunt, honeste. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est:
sin magna et copiosa, multa undique apportans, multisque sine vanitate
impertiens, non est admodum vituperanda: atque etiam, si satiata quaestu,
vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu in agros
se possessionesque contulerit, videtur iure optimo posse laudari. Omnium
autem rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agricultura melius,
nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius. De qua quoniam
in Catone Maiore satis multa diximus, illinc assumes, quae ad hunc locum
pertinebunt.
|
|
XLIII.
152. Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quemadmodum officia ducerentur,
satis expositum videtur. Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest
incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius:
qui locus a Panaetio est praetermissus. Nam cum omnis honestas manet a
partibus quatuor, quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia
magnanimitatis, quarta moderationis: eae in deligendo officio saepe inter
se comparentur necesse est. 153. Placet igitur, aptiora esse naturae ea
officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione ducantur: idque
hoc argumento confirmari potest. Quod si contigerit ea vita sapienti,
ut in omnium rerum affluentibus copiis, quamvis omnia, quae cognitione
digna sunt, summo otio secum ipse consideret et contempletur: tamen, si
solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita. Princepsque
omnium virtutum illa sapientia, quam sofhsin
Graeci vocant (prudentiam enim, quam Graeci fronhsin,
aliam quamdam intelligimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque
scientia,) illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum
atque humanarum scientia; in qua continetur deorum et hominum communitas
et societas inter ipsos. Ea si maxima est, ut est, certe necesse est,
quod a communitate ducatur officium, id esse maximam. Etenim cognitio
contemplatioque naturae manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla
actio rerum consequatur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime
cernitur: pertinet igitur ad societatem generis humani: ergo haec cognitioni
anteponenda est. 154. Atque id optimus quisque re ipsa ostendit et iudicat.
Quis est enim tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura,
ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito
sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique
possit, non illa omnia relinquat atque abiiciat, etiam si dinumerare se
stellas, aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur? Atque hoc idem
in parentis, in amici re aut periculo fecerit. 155. Quibus rebus intelligitur,
studiis officiisque scientiae praeponenda esse officia iustitiae, quae
pertinent ad hominum caritatem; qua nihil homini esse debet antiquius.
|
|
XLIV.
Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est,
tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt. Nam
et erudiverunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis
essent: ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracusium Dionem Plato,
multique multos: nosque ipsi, quidquid ad rem publicam attulimus, (si
modo aliquid attulimus,) a doctoribus atque doctrina instructi ad eam
et ornati accessimus. 156. Neque solum vivi atque praesentes studiosos
discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis
literarum assequuntur. Nec enim locus praetermissus est ab iis, qui ad
leges, qui ad mores, qui ad disciplinam rei publicae pertineret; ut otium
suum ad nostrum negotium contulisse videantur. Ita illi ipsi, doctrinae
studiis et sapientiae dediti, ad hominum utilitatem suam intelligentiam
prudentiamque potissimum conferunt. Ob eamque causam eloqui copiose, modo
prudenter, melius est, quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod
cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum
communitate iuncti sumus. 157. Atque ut apum examina non fingendorum favorum
causa congregantur, sed, cum congregabilia natura sint, fingunt favos:
sic homines, ac multo etiam magis natura congregati, adhibent agendi cogitandique
sollertiam. Itaque nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis,
id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga
cognitio et ieiuna videatur. Itemque magnitudo animi, remota a communitate
coniunctioneque humana, feritas sit quaedam et immanitas. Ita fit, ut
vincat cognitionis studium consociato hominum atque communitas. 158. Nec
verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitae, quod
ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus,
idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem. Quod si
omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina,
ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio, negotiis omnibus
omissis, totum se in cognitione et scientia collocaret. Non est ita. Nam
et solitudinem fugeret, et socium studii quaereret: tum docere, tum discere
vellet, tum audire, tum dicere. ergo omne officium, quod ad coniunctionem
hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio,
quod cognitione et scientia continetur.
|
|
XLV.
159. Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est
apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda. Non
placet. Sunt enim quaedam partim ita foeda, partim ita flagitiosa, ut
ea, ne conservandae quidem patriae causa, sapiens facturus sit. Ea Posidonius
collegit permulta, sed ita taetra quaedam, ita obscena, ut dictu quoque
videantur turpia. Haec igitur non suscipiet rei publicae causa: ne res
publica quidem pro se suscipi volet. Sed hoc commodius se res habet, quod
non potest accidere tempus, ut intersit rei publicae, quidquam illorum
facere sapientem. 160. Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis
id genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate. Etenim
cognitionem prudentiamque sequitur considerata actio. Ita fit, ut agere
considerate pluris sit, quam cogitare prudenter. Atque haec quidem hactenus.
Patefactus est enim locus ipse, ut non difficile sit in exquirendo officio,
quid cuique sit praeponendum, videre. In ipsa autem communitate sunt gradus
officiorum; ex quibus, quid cuique praestet, intelligi possit: ut prima
diis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim
reliqua reliquis debeantur. 161. Quibus ex rebus breviter disputatis intelligi
potest, non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit;
sed etiam, duobus propositis honestis, utrum honestius. Hic locus a Panaetio
est, ut supra dixi, praetermissus. Sed iam ad reliqua pergamus.
|