Fragmenta Ex Libris De Natura Deorum
by Marcus Tullius Cicero

EX LIBRO DE NATURA DEORUM TERTIO

   1. Lactant. inst. div. II, 3, 2: Intellegebat Cicero falsa esse, quae homines adorarent. Nam cum multa dixisset, quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat.

   2. Lactant. inst. div. II, 8, 10: Cicero de natura deorum disputans sic ait: Primum igitur non est probabile eam materiam rerum, unde orta sunt omnia, esse divina providentia effectam, sed habere et habuisse vim et naturam suam. Ut igitur faber, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed ea utitur, quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam. Quodsi non est a deo materia facta, ne terra quidem et aqua et aër et ignis a deo factus est.

   3. Maii vett. interpr. Virg. p. 45, ed. Med apud Ciceronem de natura deorum IT, ubi de Cleomene Lacedaemonio . . .

   4. Diomedes I, p. 313, 10, Keil. Cicero de deorum natura tertio: homines omnibus bestiis antecedunt. (Vid de off. I, 30, 105.)

 

EX LIBRIS INCERTIS

   5. Serv. ad Verg. Aen. III, 284: Tullius in libro de natura deorum tria milia annorum dixit magnum annum tenere.

   6. Serv. ad Verg. Aen. III, 600: Cicero spiritabile dixit in libris de deorum natura. (Vid. N. D. II, 6, 18.)

   7. Serv. ad Verg. Aen. VI, 894: Per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt et duriores ceteris membris; nam frigus non sentiunt, sicut etiam Cicero dixit in libris de natura deorum. (Vid. N. D. II, 57, 144.)

 

Go to Cicero Page
[Cicero Page]
Go to Introduction
[Introduction]
Go to top of page
[Top of Page]