| I. 1. Quae cum Balbus dixisset, tum
adridens Cotta: Sero, inquit, mihi, Balbe, praecipis, quid defendam. Ego enim te
disputante, quid contra dicerem, mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam
ea, quae minus intellegebam, requirendi. Cum autem suo cuique iudicio sit utendum,
difficile factu est me id sentire, quod tu velis. 2. Hic Velleius: Nescis, inquit, quanta
cum exspectatione, Cotta, sim te auditurus. Iucundus enim Balbo nostro sermo tuns contra
Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem.
Spero enim te, ut soles, bene paratum venire. 3. Tum Cotta: Sic mehercule, inquit, Vellei;
neque enim mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit. Qui tandem? inquit ille. Quia
mihi videtur Epicurus vester de dis inmortalibus non magnopere pugnare; tantum modo negare
deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis. Cum vero deos nihil agere,
nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos, sed eorum membrorum usum nullum
habere, ludere videtur satisque putare, si dixerit esse quandam beatam naturam et
aeternam. 4. A Balbo autem animadvertisti, credo, quam multa dicta sint quamque, etiamsi
minus vera, tamen apta inter se et cohaerentia. Itaque cogito, ut dixi, non tam refellere
eius orationem quam ea, quae minus intellexi, requirere. Quare, Balbe, tibi permitto,
responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea, quae parum accepi, an
universam audire orationem meam. Tum Balbus: Ego vero, si quid explanari tibi voles,
respondere malo; sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum
voles, faciam, vel ad singula, quae requires, statim respondebo vel, cum peroraris, ad
omnia. 5. Tum Cotta: Optime, inquit. Quam ob rem sic agamus, ut nos ipsa ducet oratio. |
| II. Sed ante quam de re, pauca de me. Non
enim mediocriter moveor auctoritate tua, Balbe, orationeque ea, quae me in perorando
cohortabatur, ut meminissem me et Cottam esse et pontificem; quod eo, credo, valebat, ut
opiniones, quas a maioribus accepimus de dis inmortalibus, sacra, caerimonias
religionesque defenderem. Ego vero eas defendam semper semperque defendi, nec me ex ea
opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum inmortalium, ullius umquam oratio aut
docti aut indocti movebit. Sed cum de religione agitur, Ti. Coruncanium, P. Scipionem, P.
Scaevolam, pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor habeoque C.
Laelium augurem eundemque sapientem, quem potius audiam dicentem de religione in illa
oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum. Cumque omnis populi Romani religio in
sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit, si quid praedictionis causa ex
portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum
nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis, Numam sacris
constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae numquam profecto sine summa
placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset. 6. Habes, Balbe, quid Cotta, quid
pontifex sentiat fac nunc ego intellegam, tu quid sentias. A te enim philosopho rationem
accipere debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere. |
III. Tum Balbus: Quam
igitur a me rationem, inquit, Cotta, desideras? Et ille: Quadripertita, inquit, fuit
divisio tua, primum ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum ab iis mundum
regi, postremo consulere eos rebus humanis. Haec, si recte memini, partitio fuit.
Rectissume, inquit Balbus; sed expecto, quid requiras.
7. Tum Cotta: Primum quidque videamus, inquit; et, si id est primum, quod
inter omnis nisi admodum impios convenit, mihi quidem ex animo excuti non potest, esse
deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit, nihil tu
me doces. Quid est, inquit Balbus, si tibi persuasum est, cur a me velis discere? Tum
Cotta: Quia sic adgredior, inquit, ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de
dis inmortalibus, nihil cogitaverim; rudem me et integrum discipulum accipe et ea, quae
requiro, doce. 8. Dic igitur, inquit, quid requiras. Egone? primum illud, cur, quod in
ista partitione ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis
constaret, de eo ipso tam multa dixeris. Quia te quoque, inquit, animadverti, Cotta,
saepe, cum in foro diceres, quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam
facultatem tibi daret causa. Atque hoc idem et philosophi faciunt et ego, ut potui, feci.
Tu autem, qui id quaeris, similiter facis, ac si me roges, cur te duobus contuear oculis
et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim. |
| IV. 9. Tum Cotta: Quam simile istud sit,
inquit, tu videris. Nam ego neque in causis, si quid est evidens, de quo inter omnis
conveniat, argumentari soleo; perspicuitas enim argumentatione elevatur; nec, si id
facerem in causis forensibus, idem facerem in hac subtilitate sermonis. Cur coniveres
autem altero oculo, causa non esset, cum idem obtutus esset amborum, et cum rerum natura,
quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset.
Sed quia non confidebas tam esse id perspicuum, quam tu velles, propterea multis
argumentis deos esse docere voluisti. Mihi enim unum sat erat, ita nobis maiores nostros
tradidisse. Sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas. 10. Patere igitur rationem meam
cum tua ratione contendere. Adfers haec omnia argumenta, cur di sint, remque mea sententia
minime dubiam argumentando dubiam facis. Mandavi enim memoriae non numerum solum, sed
etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, cum caelum suspexissemus, statim nos
intellegere esse aliquod numen, quo haec regantur. Ex hoc illud etiam:
Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem.
11. Quasi vero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iovem appellet aut hoc
perspicuum sit constetque inter omnis, eos esse deos, quos tibi Velleius multique
praeterea ne animantis quidem esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod
opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cotidie cresceret. Placet igitur tantas res
opinione stultorum iudicari, vobis praesertim, qui illos insanos esse dicatis? |
| V. At enim praesentis videmus deos, ut
apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius; nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram
proelio. Quos igitur tu Tyndaridas appellabas, id est homines homine natos, et quos
Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu
cantheriis albis nullis calonibus ob viam Vatinio venisse existimas et victoriam populi
Romani Vatinio potius, homini rustico, quam M. Catoni, qui tum erat princeps, nuntiavisse?
Ergo et illud in silice, quod hodie apparet apud Regillum tamquam vestigium ungulae,
Castoris equi credis esse? 12. Nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos
praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos,
qui semel cremati essent, equitare et in acie pugnare potuisse? aut, si hoc fieri potuisse
dicis, doceas oportet, quo modo, nec fabellas aniles proferas. 13. Tum Lucilius: An tibi,
inquit, fabellae videntur? Nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro
dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides? Nam de Sagra Graecorum etiam est
volgare proverbium, qui, quae adfirmant, certiora esse dicunt quam illa, quae apud Sagram.
His igitur auctoribus nonne debes moveri? Tum Cotta: Rumoribus, inquit, mecum pugnas,
Balbe, ego autem a te rationes requiro... |
| VI. 14. Sequuntur, quae futura sunt.
Effugere enim nemo id potest, quod futurum est. Saepe autem ne utile quidem est scire,
quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem
extremum et tamen commune solacium, praesertim cum vos iidem fato fieri dicatis omnia,
quod autem semper ex omni aeternitate verum fuerit, id esse fatum. Quid igitur iuvat aut
quid adfert ad cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista
divinatio? Quis invenit fissum iecoris? quis cornicis cantum notavit, quis sortis? quibus
ego credo, nec possum Atti Navii, quem commemorabas, lituum contemnere. Sed qui ista
intellecta sint, a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti
mentiantur. 15. At medici quoque (ita enim dicebas) saepe falluntur. Quid simile medicina,
cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur, non intellego? Tu autem etiam
Deciorum devotionibus placatos deos esse censes. Quae fuit eorum tanta iniquitas, ut
placari populo Romano non possent, nisi viri tales occidissent? Consilium illud
imperatorium fuit, quod Graeci stratêgêma appellant, sed eorum imperatorum, qui
patriae consulerent, vitae non parcerent; rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo
incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit. Nam Fauni vocem equidem
numquam audivi; tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino quid sit nescio. |
| VII. Non igitur adhuc, quantum quidem
in te est, Balbe, intellego deos esse, quos equidem credo esse; sed nihil docent Stoici.
16. Nam Cleanthes, ut dicebas, quattuor modis formatas in animis hominum putat deorum esse
notiones. Unus is modus est, de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum
futurarum, alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus, tertius ex
commoditate rerum, quas percipimus, et copia, quartus ex astrorum ordine caelique
constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et
terrenis non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos, qui illa metuant et a dis
inmortalibus fieri existument; 17. sed non id quaeritur, sintne aliqui, qui deos esse
putent; di utrum sint necne sint, quaeritur. Nam reliquae causae, quas Cleanthes adfert,
quarum una est de commodorum, quae capimus, copia, altera de temporum ordine caelique
constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua
plurima a te, Balbe, dicta sunt; 18. eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum
dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura, quod ab homine effici non posset,
esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et
cum totius mundi convenientiam consensumque adferebas, Zenonisque brevis et acutulas
conclusiones in eam partem sermonis, quam modo dixi, differemus; eodemque tempore illa
omnia, quae a te, physice, dicta sunt de vi ignea deque eo calore, ex quo omnia generari
dicebas, loco suo quaerentur, omniaque, quae a te nudius tertius dicta sunt, cum docere
velles deos esse, quare et mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem
haberent, in idem tempus reservabo. 19. A te autem idem illud etiam atque etiam quaeram,
quibus rationibus tibi persuadeas deos esse. |
VIII. Tum Balbus: Equidem attulisse
rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et
ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum.
Itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione, de fato, quibus de quaestionibus
tu quidem strictim, nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione, quae nunc
in manibus est, separantur. Quare, si videtur, noli agere confuse, ut hoc explicemus hac
disputatione, quod quaeritur.
20. Optime, inquit Cotta. Itaque quoniam quattuor in partes totam quaestionem
divisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi talis videtur fuisse, ut,
cum ostendere velles, quales di essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine enim
oculorum animum abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non
dubitabas, quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset. Modo possemus
eum animantem cogitare vel potius, ut cetera oculis, sic animo hoc cernere! 21. Sed cum
mundo negas quicquam esse melius, quid dicis melius? Si pulchrius, adsentior; si aptius ad
utilitates nostras, id quoque adsentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius,
nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo
magis sevoco, eo minus id, quod tu vis, possum mente comprehendere. |
| IX. Nihil est mundo melius in rerum
natura. Ne in terris quidem urbe nostra; num igitur idcirco in urbe esse rationem,
cogitationem, mentem putas? aut, quoniam non sit, num idcirco existimas formicam
anteponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non
modo sensus, sed etiam mens, ratio, memoria? Videre oportet, Balbe, quid tibi concedatur,
non te ipsum, quod velis, sumere. 22. Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et,
ut tibi videbatur, acuta conclusio dilatavit. Zeno enim ita concludit: 'Quod ratione
utitur, id melius est quam id, quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione
igitur mundus utitur.' 23. Hoc si placet, iam efficies, ut mundus optime librum legere
videatur. Zenonis enim vestigiis hoc modo rationem poteris concludere: 'Quod litteratum
est, id est melius, quam quod non est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus
igitur est mundus.' Isto modo etiam disertus et quidem mathematicus, musicus, omni denique
doctrina eruditus, postremo philosophus [erit mundus]. Saepe dixti nihil fieri nisi ex eo,
nec illam vim esse naturae, ut sui dissimilia posset effingere; concedam non modo
animantem et sapientem esse mundum, sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque
artium homines ex eo procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum, quare mundum
ratione uti putemus, ne cur animantem quidem esse. Non est igitur mundus deus, et tamen
nihil est eo melius; nihil est enim eo pulchrius, nihil salutarius nobis, nihil ornatius
aspectu motuque constantius. Quodsi mundus universus non est deus, ne stellae quidem, quas
tu innumerabilis in deorum numero reponebas, quarum te cursus aequabiles aeternique
delectabant, nec mehercule iniuria; sunt enim admirabili incredibilique constantia. 24.
Sed non omnia, Balbe, quae cursus certos et constantis habent, ea deo potius tribuenda
sunt quam naturae. |
| X. Quid Chalcidico Euripo in motu
identidem reciprocando putas fieri posse constantius? quid freto Siciliensi? quid Oceani
fervore illis in locis, Europam
Libyamque rapax ubi dividit unda?
Quid? aestus maritimi vel Hispanienses vel Britannici eorumque certis temporibus vel
accessus vel recessus sine deo fieri non possunt? Vide, quaeso, si omnis motus omniaque,
quae certis temporibus ordinem suum conservant, divina dicimus, ne tertianas quoque febres
et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum reversione et motu quid potest esse
constantius? Sed omnium talium rerum ratio reddenda est. 25. Quod vos cum facere non
potestis, tamquam in aram confugitis ad deum.
Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus et
callidus (versutos eos appello, quorum celeriter mens versatur, callidos autem, quorum,
tamquam manus opere, sic animus usu concalluit); is igitur: 'Si aliquid est', inquit,
'quod homo efficere non possit, qui id efficit, melior est homine; homo autem haec, quae
in mundo sunt, efficere non potest; qui potuit igitur, is praestat homini; homini autem
praestare quis possit nisi deus? est igitur deus.' Haec omnia in eodem, quo illa Zenonis,
errore versantur. 26. Quid enim sit melius, quid praestabilius, quid inter naturam et
rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non sint, negat esse in omni natura
quicquam homine melius; id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summae
adrogantiae censet esse. Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at illud non
modo non adrogantis, sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec
eadem Orionem et Caniculam non habere. Et: 'Si domus pulchra sit, intellegamus eam
dominis', inquit, 'aedificatam esse, non muribus; sic igitur mundum deorum domum
existimare debemus.' Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum esse, non (quem ad
modum docebo) a natura conformatum putarem. |
| XI. 27. At enim quaerit apud
Xenophontem Socrates, unde animum arripuerimus, si nullus fuerit in mundo. Et ego quaero,
unde orationem, unde numeros, unde cantus; nisi vero loqui solem cum luna putamus, cum
propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum, ut Pythagoras existimat. Naturae ista
sunt, Balbe, naturae non artificiose ambulantis, ut ait Zeno, (quod quidem quale sit, iam
videbimus) sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis. 28. Itaque illa
mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuata
conspirare dicebas. Illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno
divino spiritu continerentur. Illa vero cohaerent et permanent naturae viribus, non
deorum, estque in ea iste quasi consensus, quam sumpatheian Graeci vocant; sed
ea, quo sua sponte maior est, eo minus divina ratione fieri existimanda est. |
| XII. 29. Illa autem, quae Carneades
adferebat, quem ad modum dissolvitis? si nullum corpus inmortale sit, nullum esse corpus
sempiternum; corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem, nec quod dirimi
distrahive non possit. Cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum, quod
effugiat accipiendi aliquid extrinsecus, id est quasi ferendi et patiendi, necessitatem,
et, si omne animal tale est, inmortale nullum est. Ergo itidem, si omne animal secari ac
dividi potest, nullum est eorum individuum, nullum aeternum; atqui omne animal ad
accipiendam vim externam et ferundam paratum est; mortale igitur crime animal et
dissolubile et dividuum sit necesse est. 30. Ut enim, si omnis cera commutabilis esset,
nihil esset cereum, quod commutari non posset, item nihil argenteum, nihil aeneum, si
commutabilis esset natura argenti et aeris: similiter igitur, si omnia [quae sunt], e
quibus cuncta constant, mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia
autem sunt illa, ex quibus omnia constant, ut vobis videtur; omne igitur corpus mutabile
est. At si esset corpus aliquod inmortale, non esset omne mutabile; ita efficitur, ut omne
corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra est aut id,
quod est concretum ex his aut ex aliqua parte eorum; horum autem nihil est, quin intereat.
31. Nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est, ut facile premi conlidique
possit; ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxume et
dissupabilis. Praetereaque omnia haec tum intereunt, cum in naturam aliam convertuntur,
quod fit, cum terra in aquam se vertit, et cum ex aqua oritur aer, ex aere aether, cumque
eadem vicissim retro commeant. Quodsi ea intereunt, e quibus constat omne animal, nullum
est animal sempiternum. |
| XIII. 32. Et ut haec omittamus,
tamen animal nullum inveniri potest, quod neque natum umquam sit et semper sit futurum.
Omne enim animal sensus habet; sentit igitur et calida et frigida et dulcia et amara nec
potest ullo sensu iucunda accipere, non accipere contraria; si igitur voluptatis sensum
capit, doloris etiam capit; quod autem dolorem accipit, id accipiat etiam interitum
necesse est; omne igitur animal confitendum est esse mortale. 33. Praeterea, si quid est,
quod nec voluptatem sentiat nec dolorem, id animal esse non potest; sin autem quid animal
est, id illa necesse est sentiat; et, quod ea sentit, non potest esse aeternum, et omne
animal sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse animal, in
quo non et adpetitio sit et declinatio naturalis; appetuntur autem, quae secundum naturam
sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam; quod
autem refugit, id contra naturam est; et, quod est contra naturam, id habet vim
interimendi; omne ergo animal intereat necesse est. 34. Innumerabilia sunt, ex quibus
effici cogique possit nihil esse, quod sensum habeat, quin id intereat; etenim ea ipsa,
quae sentiuntur, ut frigus, ut calor, ut voluptas, ut dolor, ut cetera, cum amplificata
sunt, interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum est. |
XIV. Etenim aut simplex est natura
animantis, ut vel terrena sit vel ignea vel animalis vel umida (quod quale sit, ne
intellegi quidem potest), aut concreta ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum
habeat, quo naturae vi feratur, alia infimum, alia summum, alia medium. Haec ad quoddam
tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt; necesse est enim in suum
quaeque locum natura rapiatur. Nullum igitur animal est sempiternum.
35. Sed omnia vestri, Balbe, solent ad igneam vim referre Heraclitum, ut
opinor, sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo; qui quoniam quid diceret
intellegi noluit, omittamus; vos autem ita dicitis, omnem vim esse igneam, itaque et
animantis, cum calor defecerit, tum interire, et in omni natura rerum id vivere, id
vigere, quod caleat. Ego autem non intellego, quo modo calore extincto corpora intereant,
non intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore. 36.
Quam ob rem id quidem commune est de calido; verum tamen videamus exitum. Ita voltis,
opinor, nihil esse animal intrinsecus in natura atque mundo praeter ignem. Qui magis quam
praeter animam, unde animantium quoque constet animus, ex quo animal dicitur? Quo modo
autem hoc, quasi concedatur, sumitis, nihil esse animum nisi ignem? probabilius enim
videtur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum. Quodsi ignis ex
sese ipse animal est nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum inest in corporibus
nostris, efficit, ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu. Rursus eadem dici
possunt: Quidquid est enim, quod sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem et
dolorem; ad quem autem dolor veniat, ad eundem etiam interitum venire. Ita fit, ut ne
ignem quidem efficere possitis aeternum. 37. Quid enim? non eisdem vobis placet omnem
ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse, nisi alatur? ali autem solem, lunam,
reliqua astra aquis, alia dulcibus, alia marinis? Eamque causam Cleanthes adfert, cur se
sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius discedat
a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem concludatur illud: quod interire possit, id
aeternum non esse natura; ignem autem interiturum esse, nisi alatur; non esse igitur
natura ignem sempiternum. |
| XV. 38. Qualem autem deum intellegere
nos possumus nulla virtute praeditum? Quid enim? prudentiamne deo tribuemus, quae constat
ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum? Cui mali nihil est nec
esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum? quid autem ratione? quid
intellegentia? quibus utimur ad eam rem, ut apertis obscura adsequamur; at obscurum deo
nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos?
hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia
autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis, cui si locus in caelo est, est
etiam voluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest? in dolore? an in labore? an in
periculo? quorum deum nihil attingit. 39. Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla
praeditum deum intellegere qui possumus? Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam
despicere possum, cum ea considero, quae dicuntur a Stoicis; sunt enim illa imperitorum:
piscem Syri venerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecraverunt; iam vero in
Graecia multos habent ex hominibus deos, Alabandum Alabandis, Tenedii Tennen, Leucotheam,
quae fuit Ino, et eius Palaemonem filium cuncta Graecia, Herculem, Aesculapium,
Tyndaridas; Romulum nostri aliosque compluris, quos quasi novos et adscripticios cives in
caelum receptos putant. |
| XVI. 40. Haec igitur indocti; quid vos
philosophi? qui meliora? Omitto illa; sunt enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. Hoc
credo illud esse sublime candens,
quem invocant omnes Iovem.
Quare igitur pluris adiungimus deos? quanta autem est eorum multitudo! Mihi quidem sane
multi videntur. Singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut
Capram, ut Nepam, ut Taurum, ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo, ut Aram, ut
Coronam. 41. Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi, sed omnino
intellegi possunt? Cum fruges Cererem, vinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis
utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas, qui illud, quo vescatur, deum credat
esse? Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem, quem ad modum id
fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter. Quo modo nunc quidem est,
non video, quo pacto ille, cui 'in monte Oetaeo illatae lampades fuerint', ut ait Accius,
'in domum aeternam patris' ex illo ardore pervenerit; quem tamen Homerus apud inferos
conveniri facit ab Ulixe, sicut ceteros, qui excesserant vita. 42. Quamquam, quem
potissimum Herculem colamus, scire sane velim; pluris enim tradunt nobis ii, qui
interiores scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum Iove natum, sed item Iove
antiquissimo; nam Ioves quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus. Ex eo
igitur et Lysithoe est is Hercules, quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus.
Alter traditur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras conscripsisse. Tertius
est ex Idaeis Digitis, cui inferias adferunt. Quartus Iovis est et Asteriae, Latonae
sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Karthaginem filiam ferunt. Quintus in India, qui
Belus dicitur. Sextus hic ex Alcmena, quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppiter, quoniam,
ut iam docebo, pluris Ioves etiam accepimus. |
| XVII. 43. Quando enim me in hunc
locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis dis inmortalibus iure
pontificio et more maiorum capedunculis iis, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa
aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si enim vos sequar, dic,
quid ei respondeam, qui me sic roget: Si di sunt, suntne etiam Nymphae deae? si Nymphae,
Panisci etiam et Satyri? Hi autem non sunt; ne Nymphae [deae] quidem igitur? At earum
templa sunt publice vota et dedicata. Ne ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt
dedicata? Age porro, Iovem et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus, frater eorum, deus,
et illi, qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron, Cocytus, Pyriphlegethon, tum Charon,
tum Cerberus di putandi. 44. At id quidem repudiandum. Ne Orcus quidem igitur. Quid
dicitis ergo de fratribus? Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim
philosopho minus conveniens?), sed ut Stoicos nihil de dis explicare convinceret; itaque
insequebatur. Quid enim? aiebat, si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum
Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem? Qui si est deus, patrem
quoque eius Caelum esse deum confitendum est. Quod si ita est, Caeli quoque parentes di
habendi sunt, Aether et Dies, eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic
nominantur, Amor, Dolus, Metus, Labor, Invidentia, Fatum, Senectus, Mors, Tenebrae,
Miseria, Querella, Gratia, Fraus, Pertinacia, Parcae, Hesperides, Somnia, quos omnis Erebo
et Nocte natos ferunt. Aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda. |
| XVIII. 45. Quid? Apollinem,
Volcanum, Mercurium, ceteros deos esse dices, de Hercule, Aesculapio, Libero, Castore,
Polluce dubitatis? At hi quidem coluntur aeque atque illi, apud quosdam etiam multo magis.
Ergo hi dei sunt habendi mortalibus nati matribus? Quid? Aristaeus, qui olivae dicitur
inventor, Apollinis filius, Theseus Neptuni, reliqui, quorum patres di, non erunt in
deorum numero? Quid, quorum matres? Opinor, etiam magis. Ut enim iure civili, qui est
matre libera, liber est, item iure naturae, qui dea matre est, deus sit necesse est.
Itaque Achillem Astypalaeenses insulani sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et
Rhesus di sunt, Musa matre nati, nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. Si hi
di non sunt, quia nusquam coluntur, quo modo illi sunt? 46. Vide igitur, ne virtutibus
hominum isti honores habeantur, non immortalitatibus; quod tu quoque, Balbe, visus es
dicere. Quo modo autem potes, si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre
Asteria est, sorore Latonae? An haec quoque dea est? vidimus enim eius aras delubraque in
Graecia. Sin haec dea est, cur non Eumenides, quarum et Athenis fanum est et apud nos, ut
ego interpretor, lucus Furinae, deae sunt, speculatrices, credo, et vindices facinorum et
sceleris. 47. Quodsi tales dei sunt, ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda
est, cui, cum fana circumimus in agro Ardeati, rem divinam facere solemus; quae quia
partus matronarum tueatur, a nascentibus Natio nominata est. Ea si dea est, di omnes illi,
qui commemorabantur a te, Honos, Fides, Mens, Concordia, ergo etiam Spes, Moneta omniaque,
quae cogitatione nobismet ipsi possumus fingere. Quod si veri simile non est, ne illud
quidem est, haec unde fluxerunt. |
| XIX. Quid autem dicis, si di sunt
illi, quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? quod
si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? Boves igitur et equos, ibis, accipitres,
aspidas, crocodilos, pisces, canes, lupos, faelis, multas praeterea beluas in deorum
numerum reponemus. Quae si reiciamus, illa quoque, unde haec nata sunt, reiciemus. 48.
Quid deinde? Ino dea ducetur et Leukothea a Graecis, a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi
filia, Circe autem et Pasiphae et Aeeta e Perseide, Oceani filia, nati, patre Sole, in
deorum numero non habebuntur? quamquam Circen quoque coloni nostri Circeienses religiose
colunt. Ergo hanc deam duces? quid Medeae respondebis, quae duobus avis, Sole et Oceano,
Aeeta patre, matre Idyia procreata est? quid huius Absyrto fratri, qui est apud Pacuvium
Aegialeus? sed illud nomen veterum litteris usitatius. Qui si di non sunt, vereor, quid
agat Ino; haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt. 49. An Amphiaraus erit deus et
Trophonius? Nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti
lege censoria, negabant inmortalis esse ullos, qui aliquando homines fuissent. Sed si sunt
hi di, est certe Erechtheus, cuius Athenis et delubrum vidimus et sacerdotem. Quem si deum
facimus, quid aut de Codro dubitare possumus aut de ceteris, qui pugnantes pro patriae
libertate ceciderunt? quod si probabile non est, ne illa quidem superiora, unde haec
manant, probanda sunt. 50. Atque in plerisque civitatibus intellegi potest augendae
virtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque,
virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. Ob eam enim ipsam causam
Erechtheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt itemque Leonaticum est delubrum
Athenis, quod Leocorion nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo
est urbs illa condita, quam quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane Stratonicus,
ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret, Herculem negaret:
'Ergo', inquit 'mihi Alabandus, tibi Hercules sit iratus!' |
| XX. 51. Illa autem, Balbe, quae tu a
caelo astrisque ducebas, quam longe serpant, non vides? Solem deum esse Lunamque, quorum
alterum Apollinem Graeci, alteram Dianam putant. Quodsi Luna dea est, ergo etiam Lucifer
ceteraeque errantes numerum deorum obtinebunt; igitur etiam inerrantes. Cur autem Arqui
species non in deorum numero reponatur? est enim pulcher; et ob eam causam, quia speciem
habeat admirabilem, Thaumante dicitur Iris esse nata. Cuius si divina natura est, quid
facies nubibus? Arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam modo coloratis; quarum una
etiam Centauros peperisse dicitur. Quodsi nubes rettuleris in deos, referendae certe erunt
tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae sunt. Ergo imbres, nimbi, procellae,
turbines dei putandi. Nostri quidem duces mare ingredientes inmolare hostiam fluctibus
consuerunt. 52. Iam si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa dea est et ita
habetur; quae est enim alia Tellus? Sin terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas;
ergo et flumina et fontes. Itaque et Fontis delubrum Maso ex Corsica dedicavit, et in
augurum precatione Tiberinum, Spinonem, Almonem, Nodinum, alia propinquorum fluminum
nomina videmus. Ergo hoc aut in inmensum serpet, aut nihil horum recipiemus, nec illa
infinita ratio superstitionis probabitur. Nihil ergo horum probandum est. |
| XXI. 53. Dicamus igitur, Balbe,
oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re,
sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque veneramur. Principio Ioves tres
numerant ii, qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia,
alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre
Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium
Cretensem, Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Dioskouroi etiam
apud Graios multis modis nominantur. Primi tres, qui appellantur Anaces Athenis, ex rege
Iove antiquissimo et Proserpina nati, Tritopatreus, Eubuleus, Dionysus, secundi Iove
tertio nati et Leda, Castor et Pollux, tertii dicuntur a non nullis Alco et Melampus et
Tmolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit. 54. Iam Musae primae quattuor Iove altero
natae, Thelxinoe, Aoede, Arche, Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae
novem, tertiae Piero natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare,
isdem nominibus et eodem numero, quo proximae superiores. Cumque tu Solem, quia solus
esset, appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur! Unus eorum
Iove natus, nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano, Nili filio, cuius urbem
Aegyptii volunt esse eam, quae Heliopolis appellatur, quartus is, quem heroicis temporibus
Acantho Rhodi peperisse dicitur, . . . Ialysi, Camiri, Lindi, Rhodi, quintus, qui Colchis
fertur Aeetam et Circam procreavisse. |
| XXII. 55. Volcani item complures,
primus Caelo natus, ex quo et Minerva Apollinem eum, cuius in tutela Athenas antiqui
historici esse voluerunt, secundus Nilo natus, Phthas, ut Aegyptii appellant, quem
custodem esse Aegypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabricae
traditur praefuisse, quartus Memalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam, quae
Volcaniae nominabantur. 56. Mercurius unus Caelo patre, Die matre natus, cuius obscenius
excitata natura traditur, quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et
Coronidis filius, is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et
Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent
nominare, quintus, quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam
Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse. Hunc Aegyptii Theuth
appellant, eodemque nomine anni primus mensis apud eos vocatur. 57. Aesculapiorum primus
Apollinis, quem Arcades colunt, qui specillum invenisse primusque volnus dicitur
obligavisse, secundus secundi Mercurii frater; is fulmine percussus dicitur humatus esse
Cynosuris; tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi dentisque evolsionem,
ut ferunt, invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus
ostenditur. |
| XXIII. Apollinum antiquissimus is,
quem paulo antea e Vulcano natum esse dixi, custodem Athenarum, alter Corybantis filius,
natus in Creta, cuius de illa insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur, tertius Iove
tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt advenisse, quartus in Arcadia,
quem Arcades Nomion appellant, quod ab eo se leges ferunt accepisse. 58. Dianae
item plures, prima Iovis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, secunda
notior, quam Iove tertio et Latona natam accepimus, tertiae pater Upis traditur, Glauce
mater; eam saepe Graeci Upim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus, primum
Iove et Proserpina natum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse, tertium Cabiro
patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et
Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum Niso natum et Thyone, a quo Trieterides
constitutae putantur. 59. Venus prima Caelo et Die nata, cuius Elide delubrum vidimus,
altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, tertia Iove
nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria
Cyproque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Minerva
prima, quam Apollinis matrem supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saitae
colunt, tertia illa, quam a Iove generatam supra diximus, quarta Iove nata et Coryphe,
Oceani filia, quam Arcades Korian nominant et quadrigarum inventricem ferunt, quinta
Pallantis, quae patrem dicitur interemisse virginitatem suam violare conantem, cui
pinnarum talaria adfigunt. 60. Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur,
secundus Mercurio et Venere secunda, tertius, qui idem est Anteros, Marte et Venere
tertia. Atque haec quidem aliaque eius modi ex vetere Graeciae fama collecta sunt, quibus
intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones. Vestri autem non modo haec non
refellunt, verum etiam confirmant interpretando, quorsum quidque pertineat. Sed eo iam,
unde huc digressi sumus, revertamur. |
| XXIV. 61. Num censes igitur
subtiliore ratione opus esse ad haec refellenda? Nam mentem, fidem, spem, virtutem,
honorem, victoriam, salutem, concordiam ceteraque eius modi rerum vim habere videmus, non
deorum. Aut enim in nobismet insunt ipsis, ut mens, ut spes, ut fides, ut virtus, ut
concordia, aut optandae nobis sunt, ut honos, ut salus, ut victoria; quarum rerum
utilitatem video, video etiam consecrata simulacra; quare autem in iis vis deorum insit,
tum intellegam, cum cognovero. Quo in genere vel maxime est Fortuna numeranda, quam nemo
ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna certe non sunt deo. 62. Iam vero quid
vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? Exsectum a filio Caelum,
vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut ii, qui
ista finxerunt, non modo non insani, sed etiam fuisse sapientes videantur. In enodandis
autem nominibus, quod miserandum sit, laboratis. Saturnus, quia se saturat annis, Mavors,
quia magna vertit, Minerva, quia minuit aut quia minatur, Venus, quia venit ad omnia,
Ceres a gerendo. Quam periculosa consuetudo! In multis enim nominibus haerebitis. Quid
Veiovi facies, quid Volcano? quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum
erit nomen, quod non possis una littera explicare unde ductum sit; in quo quidem magis tu
mihi natare visus es quam ipse Neptunus. 63. Magnam molestiam suscepit et minime
necessariam primus Zeno, post Cleanthes, deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum
reddere rationem, vocabulorum, cur quidque ita appellatum sit, causas explicare. Quod cum
facitis, illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere, atque hominum opinio sit;
eos enim, qui di appellantur, rerum naturas esse, non figuras deorum. |
XXV. Qui tantus error fuit, ut
perniciosis etiam rebus non modo nomen deorum tribueretur, sed etiam sacra
constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram
Malae Fortunae Esquiliis consecratam videmus. 64. Omnis igitur talis a philosophia
pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus indigna iis; de quibus
habeo ipse quod sentiam, non habeo autem quod tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum
cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere. Istam autem intellegentiam aut
maris aut terrae non modo comprehendere animo, sed ne suspicione quidem possum attingere.
Itaque aliunde mihi quaerendum est, ut et esse deos, et quales sint di, discere possim;
qualis tu eos esse vis ...
65. Videamus ea, quae sequuntur, primum deorumne providentia mundus regatur,
deinde consulantne di rebus humanis. Haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de
quibus, si vobis videtur, accuratius disserendum puto. Mihi vero, inquit Velleius, valde
videtur; nam et maiora expecto et iis, quae dicta sunt, vehementer adsentior. Tum Balbus:
Interpellare te, inquit, Cotta, nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto, ut
fateare. Sed ... Nequaquam istuc
istac ibit; magna inest certatio.
Nam ut ego illi supplicarem tanta
blandiloquentia ? |
| XXVI. 66. Parumne ratiocinari videtur
et sibi ipsa nefariam pestem machinari? Illud vero quam callida ratione!
Qui volt esse, quod volt, ita dat se res, ut operam dabit.
Qui est versus omnium seminator malorum.
Ille traversa mente mi hodie
tradidit repagula,
Quibus ego iram omnem recludam
atque illi perniciem dabo,
Mihi maerores, illi luctum, exitium
illi, exilium mihi.
Hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis,
bestiae non habent. 67. Videsne igitur, quanto munere deorum simus adfecti? Atque eadem
Medea patrem patriamque fugiens:
postquam pater
Adpropinquat iamque paene ut
conprehendatur parat,
Puerum interea obtruncat membraque
articulatim dividit
Perque agros passim dispergit
corpus; id ea gratia,
Ut, dum nati dissipatos artus
captaret parens,
Ipsa interea effugeret, illum ut
maeror tardaret sequi,
Sibi salutem ut familiari pareret
parricidio.
68. Huic ut scelus, sic ne ratio quidem defuit. Quid? ille funestas epulas fratri
conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem?
Maior mihi moles, maius
miscendum est malum,
Qui illius acerbum cor contundam et
conprimam. |
| XXVII. Nec tamen ille ipse est
praetereundus, Qui non sat habuit
coniugem inlexe in stuprum,
de quo recte et verissume loquitur Atreus:
...quod re in summa summum esse
arbitror
Periclum, matres coinquinari
regias,
Contaminari stirpem ac misceri
genus.
At id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret.
Adde, inquit, huc, quod mihi
portento caelestum pater
Prodigium misit, regni stabilimen
mei,
Agnum inter pecudes aurea clarum
coma
Quondam Thyestem clepere ausum esse
e regia,
Qua in re adiutricem coniugem cepit
sibi.
69. Videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione? Nec vero scaena solum
referta est his sceleribus, sed multo vita communis paene maioribus. Sentit domus unius
cuiusque, sentit forum, sentit curia, campus, socii, provinciae, ut, quem ad modum ratione
recte fiat, sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et saepe et a
plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis inmortalibus datam esse rationem quam
tanta cum pernicie datam. Ut vinum aegrotis, quia prodest raro, nocet saepissime, melius
est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud
scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis, acumen, sollertiam,
quam rationem vocamus, quoniam pestifera est multis, admodum paucis salutaris, non dari
omnino quam tam munifice et tam large dari. 70. Quam ob rem si mens voluntasque divina
idcirco consuluit hominibus, quod iis est largita rationem, iis solis consuluit, quos bona
ratione donavit, quos videmus, si modo ulli sunt, esse perpaucos. Non placet autem paucis
a dis inmortalibus esse consultum; sequitur ergo, ut nemini consultum sit. |
| XXVIII. Huic loco sic soletis
occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio
perverse uterentur; etiam patrimoniis multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a
patribus nullum habere. Quisquamne istuc negat? aut quae est in collatione ista
similitudo? Nec enim Herculi nocere Deianira voluit, cum ei tunicam sanguine Centauri
tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is, qui gladio vomicam eius aperuit, quam
sanare medici non potuerant. Multi enim et, cum obesse vellent, profuerunt et, cum
prodesse, obfuerunt. Ita non fit ex eo, quod datur, ut voluntas eius, qui dederit,
appareat, nec, si is, qui accepit, bene utitur, idcirco is, qui dedit, amice dedit. 71.
Quae enim libido, quae avaritia, quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine
animi motu et cogitatione, id est ratione, perficitur? Nam omnis opinio ratio est, et
quidem bona ratio, si vera, mala autem, si falsa est opinio. Sed a deo tantum rationem
habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim, ut
patrimonium relinquitur, sic ratio est homini beneficio deorum data. Quid enim potius
hominibus dedissent, si iis nocere voluissent? Iniustitiae autem, intemperantiae,
timiditatis quae semina essent, si his vitiis ratio non subesset? |
| XXIX. Medea modo et Atreus
commemorabantur a nobis, heroicae personae, inita subductaque ratione nefaria scelera
meditantes. Quid? levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne
subtiliter disputat ille in Eunucho?
Quid igitur faciam? ......
Exclusit, revocat; redeam? non, si
me obsecret.
Ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare
ratione, qui 'in amore summo summaque inopia suave esse' dicit
Parentem habere avarum,
inlepidum, in liberos
Difficilem, qui te nec amet nec
studeat tui.
73. Atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
Aut tu illum fructu fallas aut
per litteras
Avertas aliquod nomen aut per
servolum
Percutias pavidum, postremo a parco
patre
Quod sumas, quanto dissipes
libentius!
Idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat,
Quem neque quo pacto fallam nec
quid inde auferam
Nec quem dolum ad eum aut machinam
commoliar,
Scio quicquam; ita omnes meos
dolos, fallacias,
Praestrigias praestrinxit
commoditas patris.
Quid ergo? isti doli, quid? machinae, quid? fallaciae praestrigiaeque num sine ratione
esse potuerunt? O praeclarum munus deorum! ut Phormio possit dicere:
Cedo senem; iam instructa sunt
mi in corde consilia omnia. |
| XXX. 74. Sed exeamus e theatro,
veniamus in forum. Sessum it praetor. Quid ut iudicetur? Qui tabularium incenderit. Quod
facinus occultius? Id se Q. Sosius, splendidus eques Romanus ex agro Piceno, fecisse
confessus est. Qui transscripserit tabulas publicas. Id quoque L. Alenus fecit, cum
chirographum sex primorum imitatus est. Quid hoc homine sollertius? Cognosce alias
quaestiones, auri Tolossani, coniurationis Iugurthinae; repete superiora, Tubuli de
pecunia capta ob rem iudicandam, posteriora, de incestu rogatione Peducaea, tum haec
cotidiana, sicae, veneni, peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones. Inde illa
actio: OPE CONSILIOQUE TUO FURTUM AIO FACTUM ESSE, inde tot iudicia de fide
mala, tutelae, mandati, pro socio, fiduciae, reliqua, quae ex empto aut vendito aut
conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege
Plaetoria, inde everriculum malitiarum omnium, iudicium. de dolo malo, quod C. Aquillius,
familiaris noster, protulit; quem dolum idem Aquillius tum teneri putat, cum aliud sit
simulatum, aliud actum. 75. Hanc igitur tantam a dis inmortalibus arbitramur malorum
sementim esse factam? Si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim
malitia versuta et fallax ratio nocendi; iidem etiam di fraudem dederunt, facinus
ceteraque, quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. 'Utinam' igitur, ut
illa anus optat,
ne
in nemore Pelio securibus
Caesae accidissent abiegnae ad
terram trabes,
sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent! qua perpauci bene utuntur, qui tamen
ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut domum hoc
divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus, non ad bonitatem impertitum esse
videatur. |
| XXXI. 76. Sed urgetis identidem
hominum esse istam culpam, non deorum; ut si medicus gravitatem morbi, gubernator vim
tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi. Quis enim te
adhibuisset, dixerit quispiam, si ista non essent? Contra deum licet disputare liberius.
In hominum vitiis ais esse culpam. Eam dedisses hominibus rationem, quae vitia culpamque
excluderet. Ubi igitur locus fuit errori deorum? Nam patrimonia spe bene tradendi
relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit? An ut Sol, in currum cum
Phaëthontem filium sustulit, aut Neptunus, cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter
optandi a Neptuno patre habuisset potestatem? 77. Poetarum ista sunt, nos autem philosophi
esse volumus, rerum auctores, non fabularum. Atque hi tamen ipsi di poetici si scissent
perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et, si verum est, quod
Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos iis, qui bene dicta male
interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire),
prorsus, si, qui audierunt, vitiosi essent dicessuri, quod perverse philosophorum
disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis, qui se audissent,
nocere. 78. Sic, si homines rationem bono consilio a dis inmortalibus datam in fraudem
malitiamque convertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit. Ut, si medicus
sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum,
magna sit in culpa, sic vestra ista providentia reprehendenda, quae rationem dederit iis,
quos scierit ea perverse et inprobe usuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Utinam
quidem! Sed non audebitis. Non enim ignoro, quanti eius nomen putetis. |
| XXXII. 79. Sed hic quidem locus
concludi iam potest. Nam si stultitia consensu omnium philosophorum maius est malum, quam
si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo
adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optume consultum a dis inmortalibus
dicitis. Nam ut nihil interest, utrum nemo valeat, an nemo possit valere, sic non
intellego, quid intersit, utrum nemo sit sapiens, an nemo esse possit. Ac nos quidem nimis
multa de re apertissuma. Telamo autem uno versu locum totum conficit, cur di homines
neglegant: Nam si curent, bene
bonis sit, male malis; quod nunc abest.
Debebant illi quidem omnis bonos efficere, siquidem hominum generi consulebant. 80. Sin
id minus, bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones, fortissimos et
optimos viros, in Hispania Poenus oppressit? cur Maximus extulit filium consularem? cur
Marcellum Hannibal interemit? cur Paulum Cannae sustulerunt? cur Poenorum crudelitati
Reguli corpus est praebitum? cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec
vetera et alia permulta; propiora videamus. Cur avunculus meus, vir innocentissumus
idemque doctissumus, P. Rutilius, in exilio est? cur sodalis meus interfectus domi suae,
Drusus? cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus
est Q. Scaevola trucidatus? cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna interempti? cur
omnium perfidiosissimus, C. Marius, Q. Catulum, praestantissuma dignitate virum, mori
potuit iubere? 81. Dies deficiat, si velim numerare, quibus bonis male evenerit, nec
minus, si commemorem, quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum
consul domi suae senex est mortuus? cur omnium crudelissimus tam diu Cinna regnavit? |
| XXXIII. At dedit poenas. Prohiberi
melius fuit impedirique, ne tot summos viros interficeret, quam ipsum aliquando poenas
dare. Summo cruciatu supplicioque Q. Varius, homo importunissumus, periit; si, quia Drusum
ferro, Metellum veneno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poenas sceleris
Varium pendere. Duodequadraginta annos Dionysius tyrannus fuit opulentissumae et
beatissumae civitatis; 82. quam multos ante hunc in ipso Graeciae flore Pisistratus! At
Phalaris, at Apollodorus poenas sustulit. Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et
praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possumus dicere non pluris captivos acerbe
quam praedones necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno excarnificatum accepimus,
Zenonem Eleae in tormentis necatum. Quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimari soleo
Platonem legens? Videsne igitur deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse
sublatum? |
| XXXIV. 83. Diogenes quidem Cynicus
dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos
testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum
fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas; isque cum secundissumo vento
cursum teneret, ridens 'Videtisne', inquit, 'amici, quam bona a dis inmortalibus navigatio
sacrilegis detur?' Idque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia
perseverabat. Qui cum ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis
Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis
Karthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum
amiculum, hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse aptum ad omne anni
tempus diceret. Idemque Aesculapii Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim
convenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater inberbis esset. 84. Etiam
mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus cum more veteris Graeciae
inscriptum esset BONORUM DEORUM, uti se eorum bonitate velle dicebat. Idem
Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus
sustinebantur, sine dubitatione tollebat eaque se accipere, non auferre dicebat; esse enim
stultitiam, a quibus bona precaremur, ab iis porrigentibus et dantibus nolle sumere.
Eundemque ferunt haec, quae dixi, sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem
vendidisse exactaque pecunia edixisse, ut, quod quisque a sacris haberet, id ante diem
certam in suum quidque fanum referret. Ita ad impietatem in deos in homines adiunxit
iniuriam. |
XXXV. Hunc igitur nec Olympius
Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit,
atque in suo lectulo mortuus in [tyrannidis] rogum inlatus est eamque potestatem, quam
ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
85. Invita in hoc loco versatur oratio; videtur enim auctoritatem adferre peccandi; recte
videretur, nisi et virtutis et vitiorum sine ulla divina ratione grave ipsius conscientiae
pondus esset, qua sublata iacent omnia. Ut enim nec domus nec res publica ratione quadam
et disciplina dissignata videatur, si in ea nec recte factis praemia extent ulla nec
supplicia peccatis, sic mundi divina [in homines] moderatio profecto nulla est, si in ea
discrimen nullum est bonorum et malorum.
86. At enim minora di neglegunt neque agellos singulorum nec viticulas
persequuntur nec, si uredo aut grando quippiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit; ne in
regnis quidem reges omnia minima curant; sic enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo
Formiano P. Rutilii sim questus, non de amissa salute. |
| XXXVI. Atque hoc quidem omnes
mortales sic habent, externas commoditates, vineta, segetes, oliveta, ubertatem frugum et
fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere; virtutem
autem nemo umquam acceptam deo rettulit. 87. Nimirum recte; propter virtutem enim iure
laudamur et in virtute recte gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo, non a
nobis haberemus. At vero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti
sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi
adsumptum arbitramur. Num quis, quod bonus vir esset, gratias dis egit umquam? at quod
dives, quod honoratus, quod incolumis. Iovemque optumum et maxumum ob eas res appellant,
non quod nos iustos, temperatos, sapientes efficiat, sed quod salvos, incolumis,
opulentos, copiosos. 88. Neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus
esset. Quamquam Pythagoras cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolasse
dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Delio hostiam immolare
voluit, ne aram sanguine aspergeret. Ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium
est, fortunam a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Quamvis licet Menti
delubra et Virtuti et Fidei consecremus, tamen haec in nobis ipsis sita videmus; Spei,
Salutis, Opis, Victoriae facultas a dis expetenda est. Inproborum igitur prosperitates
secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem. |
| XXXVII. 89. At non numquam bonos
exitus habent boni. Eos quidem arripimus attribuimusque sine ulla ratione dis
inmortalibus. At Diagoras cum Samothracam venisset, atheos ille qui dicitur,
atque ei quidam amicus 'Tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot
tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi
pervenerint?', 'Ita fit', inquit; 'illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt in
marique perierunt.' Idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et
perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere, qui illum in eandem navem
recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque, num etiam
in iis navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se habet, ut ad prosperam adversamve
fortunam, qualis sis aut quem ad modum vixeris, nihil intersit. Non animadvertunt, inquit,
omnia di, ne reges quidem. 90. Quid est simile? Reges enim si scientes praetermittunt,
magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. |
| XXXVIII. Quem vos praeclare
defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut, etiamsi quis morte poenas sceleris
effugerit, expetantur eae poenae a liberis, a nepotibus, a posteris. O miram aequitatem
deorum! Ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut
nepos, si pater aut avus deliquisset?
Quinam Tantalidarum internecioni
modus
Paretur? aut quaenam umquam ob
mortem Myrtili
Poenis luendis dabitur satias
supplici?
91. Utrum poetae Stoicos depravarint, an Stoici poetis dederint auctoritatem, non
facile dixerim; portenta enim ab utrisque et flagitia dicuntur. Neque enim, quem
Hipponactis iambus laeserat, aut qui erat Archilochi versu volneratus, a deo inmissum
dolorem, non conceptum a se ipso continebat, nec, cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis
videmus, a deo causam requirimus, cum culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum
aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam indico, nec
Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam.
Critolaus, inquam, evertit Corinthum, Karthaginem Hasdrubal. Hi duo illos oculos orae
maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus. |
| XXXIX. 92. At subvenire certe
potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim ipsi dicere soletis nihil esse,
quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla
contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi, moveri
mutarique posse. Neque id dicitis superstitiose atque aniliter, sed physica constantique
ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et
commutabilem, ut nihil sit, quod non ex ea quamvis subito fingi convertique possit; eius
autem universae fictricem et moderatricem divinam esse providentiam; hanc igitur,
quocumque se moveat, efficere posse, quicquid velit. Itaque aut nescit, quid possit, aut
neglegit res humanas aut, quid sit optimum, non potest iudicare. 93. Non curat singulos
homines. Non mirum; ne civitates quidem. Non eas? ne nationes quidem et gentes. Quodsi has
etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea genus humanum esse contemptum? Sed quo modo
iidem dicitis non omnia deos persequi, iidem voltis a dis inmortalibus hominibus
dispertiri ac dividi somnia? Idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate
sententia. Atque iidem etiam vota suscipi dicitis oportere. Nempe singuli vovent, audit
igitur mens divina etiam de singulis. Videtis ergo non esse eam tam occupatam, quam
putabatis? Fac esse distentam, caelum versantem, terram tuentem, maria moderantem; cur tam
multos deos nihil agere et cessare patitur? cur non rebus humanis aliquos otiosos deos
praeficit, qui a te, Balbe, innumerabiles explicati sunt ? Haec fere dicere habui de
natura deorum, non ut eam tollerem, sed ut intellegeretis, quam esset obscura et quam
difficilis explicatus haberet. |
| XL. 94. Quae cum dixisset, Cotta finem.
Lucilius autem: Vehementius, inquit, Cotta, tu quidem invectus es in eam Stoicorum
rationem, quae de providentia deorum ab illis sanctissume et providentissume constituta
est. Sed quoniam advesperascit, dabis nobis diem aliquem, ut contra ista dicamus. Est enim
mihi tecum pro aris et focis certamen et pro deorum templis atque delubris proque urbis
muris, quos vos, pontifices, sanctos esse dicitis diligentiusque urbem religione quam
ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas iudico. 95.
Tum Cotta: Ego vero et opto redargui me, Balbe, et ea, quae disputavi, disserere malui
quam iudicare et facile me a te vinci posse certo scio. Quippe, inquit Velleius, qui etiam
somnia putet ad nos mitti ab Iove, quae ipsa tamen tam levia non sunt, quam est Stoicorum
de natura deorum oratio. Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio Cottae
disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem videretur esse propensior. |