De Natura Deorum Liber Secundus
by Marcus Tullius Cicero

Hyperlink Chapter Index

To jump straight to a specific chapter, click the hyperlink bookmark for that chapter below, or scroll down to the beginning of Chapter 1:
Chapter: 01, 02, 03, 04, 05, 06, 07, 08, 09, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58, 59, 60, 61, 62, 63, 64, 65, 66, 67.

Capites I - LXVII (omnia)

   I. 1. Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius: Ne ego, inquit, incautus, qui cum Academico et eodem rhetore congredi Conatus sim! Nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem; neque enim flumine conturbor inanium verborum nec subtilitate sententiarum, si orationis est siccitas. Tu autem, Cotta, utraque re valuisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus. 2. Tum Balbus: Eundem equidem malim audire Cottam, dum, qua eloquentia falsos deos sustulit, eadem veros inducat. Est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et vagam, ut Academici, sed, ut nostri, stabilem certamque sententiam. Nam contra Epicurum satis superque dictum est. Sed aveo audire, tu ipse, Cotta, quid sentias. An, inquit, oblitus es, quid initio dixerim, facilius me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem, quam quid sentirem, posse dicere? 3. Quodsi haberem aliquid, quod liqueret, tamen te vicissim audire vellem, cum ipse tam multa dixissem. Tum Balbus: Geram tibi morem et agam quam brevissume potero; etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. Primum docent esse deos, deinde quales sint, tum mundum ab iis administrari, postremo consulere eos rebus humanis. Nos autem hoc sermone, quae priora duo sunt, sumamus; tertium et quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus differenda. Minime vero, inquit Cotta; nam et otiosi sumus et iis de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponendae.
   II. 4. Tum Lucilius: Ne egere quidem videtur, inquit, oratione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo haec regantur? Quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius:

          Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem,

illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia nutu regentem et, ut idem Ennius,

          patrem divumque hominumque

et praesentem ac praepotentem deum? Quod qui dubitet, haud sane intellego, cur non idem, sol sit an nullus sit, dubitare possit. Qui enim est hoc illo evidentius? 5. Quod nisi cognitum conprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret nec confirmaretur diuturnitate temporis nec una cum saeclis aetatibusque hominum inveterari potuisset. Etenim videmus ceteras opiniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. Quis enim Hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat? quaeve anus tam excors inveniri potest, quae illa, quae quondam credebantur apud inferos portenta, extimescat? Opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat. Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates exsistunt in dies maiores atque meliores, idque evenit non temere nec casu, 6. sed quod et praesentes saepe di vim suam declarant, ut et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octavio Mamilio Tusculano proelio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt, et recentiore memoria iidem Tyndaridae Persem victum nuntiaverunt. P. enim Vatinius, avus huius adulescentis, cum e praefectura Reatina Romam venienti noctu duo iuvenes cum equis albis dixissent regem Persem illo die captum, senatui nuntiavit; et primo quasi temere de re publica locutus in carcerem coniectus est, post a Paulo litteris allatis cum idem dies constitisset, et agro a senatu et vacatione donatus est. Atque etiam cum ad fluvium Sagram Crotoniatas Locri maximo proelio devicissent, eo ipso die auditam esse eam pugnam ludis Olympiae memoriae proditum est. Saepe Faunorum voces exauditae, saepe visae formae deorum quemvis non aut hebetem aut impium deos praesentes esse confiteri coegerunt.

   III. 7. Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum quid aliud declarant nisi hominibus ea ostendi, monstrari, portendi, praedici? ex quo illa ostenta, monstra, portenta, prodigia dicuntur. Quodsi ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum, Tiresiam, Amphiaraum, Calchantem, Helenum, quos tamen augures ne ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino repudiaret, ne domesticis quidem exemplis docti numen deorum conprobabimus? Nihil nos P. Claudii bello Punico primo temeritas movebit? qui etiam per iocum deos inridens, cum c avea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent. Qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit. Quid? collega eius Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset? Itaque Claudius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit. 8. C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse apud Trasumenum scribit cum magno rei publicae vulnere. Quorum exitio intellegi potest eorum imperiis rem publicam amplificatam, qui religionibus paruissent. Et si conferre volumus nostra cum externis, ceteris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur, religione, id est cultu deorum, multo superiores. 9. An Atti Navii lituus ille, quo ad investigandum suem regiones vineae terminavit, contemnendus est? Crederem, nisi eius augurio rex Hostilius maxima bella gessisset. Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum retenta. Itaque maximae rei publicae partes, in his bella, quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis administrantur, nulla peremnia servantur, nulla ex acuminibus, nulla, cum viri vocantur, ex quo in procinctu testamenta perierunt. Tum enim bella gerere nostri duces incipiunt, cum auspicia posuerunt. 10. At vero apud maiores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores etiam se ipsos dis inmortalibus capite velato verbis certis pro re publica devoverent. Multa ex Sibyllinis vaticinationibus, multa ex haruspicum responsis commemorare possum, quibus ea confirmentur, quae dubia nemini debent esse.
   IV. Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probavit; quos cum Ti. Gracchus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettulit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum comitia nihilo minus peregisset remque illam in religionem populo venisse sentiret, ad senatum rettulit. Senatus, quos ad soleret, referendum censuit. Haruspices introducti responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem. 11. Tum Gracchus, ut e patre audiebam, incensus ira: 'Itane vero? ego non iustus, qui et consul rogavi et auspicato? an vos Tusci ac barbari auspiciorum populi Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum potestis?' Itaque tum illos exire iussit. Post autem e provincia litteras ad collegium misit se, cum legeret libros, recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse [hortos Scipionis], quod, cum pomerium postea intrasset habendi senatus causa, in redeundo, cum idem pomerium transiret, auspicari esset oblitus; itaque vitio creatos consules esse. Augures rem ad senatum; senatus, ut abdicarent consules; abdicaverunt. Quae quaerimus exempla maiora? Vir sapientissimus atque hand sciam an omnium praestantissimus peccatum suum, quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re publica religionem, consules summum imperium statim deponere quam id tenere punctum temporis contra religionem. 12. Magna augurum auctoritas; quid? haruspicum ars nonne divina? Haec et innumerabilia ex eodem genere qui videat, nonne cogatur confiteri deos esse? Quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe necesse est; deorum autem interpretes sunt; deos igitur esse fateamur. At fortasse non omnia eveniunt, quae praedicta sunt. Ne aegri quidem quia non omnes convalescunt, idcirco ars nulla medicina est. Signa ostenduntur a dis rerum futurarum. In his si qui erraverunt, non deorum natura, sed hominum coniectura peccavit. Itaque inter omnis omnium gentium summa constat; omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum esse deos.
   V. 13. Quales sint, varium est, esse nemo negat. Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in animis hominum informatas deorum esse notiones. Primam posuit eam, de qua modo dixi, quae orta esset ex praesensione rerum futurarum; alteram, quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur caeli temperatione, fecunditate terrarum aliarumque commoditatum conplurium copia; 14. tertiam, quae terreret animos fulminibus, tempestatibus, nimbis, nivibus, grandinibus, vastitate, pestilentia, terrae motibus et saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus, tum praeter naturam hominum pecudumque portentis, tum facibus visis caelestibus, tum stellis iis, quas Graeci cometas, nostri cincinnatas vocant, quae nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamitatum praenuntiae, tum sole geminato, quod, ut e patre audivi, Tuditano et Aquilio consulibus evenerat, quo quidem anno P. Africanus sol alter extinctus est, quibus exterriti homines vim quandam esse caelestem et divinam suspicati sunt; 15. quartam causam esse, eamque vel maximam, aequabilitatem motus conversionumque caeli, solis, lunae siderumque omnium distinctionem, varietatem, pulchritudinem, ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita. Ut, si quis in domum aliquam aut in gymnasium aut in forum venerit, cum videat omnium rerum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine causa fieri iudicare, sed esse aliquem intellegat, qui praesit et cui pareatur, multo magis in tantis motionibus tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil umquam inmensa et infinita vetustas mentita sit, statuat necesse est ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari.
   VI. 16. Chrysippus quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse repperisse videatur. 'Si enim', inquit, 'est aliquid in rerum natura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit, est certe id, quod illud efficit, homine melius'; atqui res caelestes omnesque eae, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt; est igitur id, a quo illa conficiuntur, homine melius. Id autem quid potius dixeris quam deum? Etenim si di non sunt, quid esse potest in rerum natura homine melius? in eo enim solo est ratio, qua nihil potest esse praestantius. Esse autem hominem, qui nihil in omni mundo melius esse quam se putet, desipientis adrogantiae est; ergo est aliquid melius; est igitur profecto deus.' 17. An vero, si domum magnam pulchramque videris, non possis adduci, ut, etiamsi dominum non videas, muribus illam et mustelis aedificatam putes? tantum ergo ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum caelestium, tantam vim et magnitudinem maris atque terrarum si tuum ac non deorum inmortalium domicilium putes, nonne plane desipere videare? An ne hoc quidem intellegimus, omnia supera esse meliora, terram autem esse infimam, quam crassissimus circumfundat aër? ut ob eam ipsam causam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano evenerit, quod in terra, hoc est in crassissima regione mundi, conlocati sint. 18. Et tamen ex ipsa hominum sollertia esse aliquam mentem, et eam quidem acriorem et divinam, existimare debemus. 'Unde enim hanc homo arripuit?' ut ait apud Xenophontem Socrates. Quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem, si quis quaerat, unde habeamus, apparet, quod aliud a terra sumpsimus, aliud ab umore, aliud ab igni, aliud ab aere eo, quem spiritu ducimus.
   VII. Illud autem, quod vincit haec omnia, rationem dico et, si placet pluribus verbis, mentem, consilium, cogitationem, prudentiam, ubi invenimus? unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum, quod plurimi est, non habebit? Atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo, nihil praestabilius, nihil pulchrius, nec solum nihil est, sed ne cogitari quidem quicquam melius potest. Et si ratione et sapientia nihil est melius, necesse est haec inesse in eo, quod optimum esse concedimus. 19. Quid vero? tanta rerum consentiens, conspirans, continuata cognatio quem non coget ea, quae dicuntur a me, conprobare? Possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra? aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci? aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri? aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari? Haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus profecto non possent, nisi ea uno divino et continuato spiritu continerentur. 20. Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam; cum autem, ut Zeno solebat, brevius angustiusque concluduntur, tum apertiora sunt ad reprendendum. Nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae orationis non facile se ipsa tutatur.
   VIII. 21. Haec enim, quae dilatantur a nobis, Zeno sic premebat: 'Quod ratione utitur, id melius est quam id, quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur.' Similiter effici potest sapientem esse mundum, similiter beatum, similiter aeternum; omnia enim haec meliora sunt quam ea, quae sunt iis carentia, nec mundo quicquam melius; ex quo efficietur esse mundum deum. 22. Idemque hoc modo: 'Nullius sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens; mundi autem partes sentientes sunt; non igitur caret sensu mundus.' Pergit idem et urguet angustius: 'Nihil', inquit, 'quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem conpotemque rationis; mundus autem generat animantis compotesque rationis; animans est igitur mundus composque rationis.' Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem conclusit hoc modo: 'Si ex oliva modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares, quin inesset in oliva tibicinii quaedam scientia? Quid, si platani fidiculas ferrent numerose sonantes? idem scilicet censeres in platanis inesse musicam. Cur igitur mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis atque sapientis?'
   IX. 23. Sed quoniam coepi secus agere, atque initio dixeram (negaram enim hanc primam partem egere oratione, quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id ipsum rationibus physicis confirmare volo. Sic enim res se habet, ut omnia, quae alantur et quae crescant, contineant in se vim caloris, sine qua neque ali possent nec crescere. Nam omne, quod est calidum et igneum, cietur et agitur motu suo; quod autem alitur et crescit, motu quodam utitur certo et aequabili; qui quam diu remanet in nobis, tam diu sensus et vita remanet; refrigerato autem et extincto calore occidimus ipsi et extinguimur. 24. Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta vis insit caloris in omni corpore: negat enim esse ullum cibum tam gravem, quin is nocte et die concoquatur; cuius etiam in reliquiis inest calor iis, quas natura respuerit. Iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est, cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret, ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur, quod vivit, sive animal sive terra editum, id vivit propter inclusum in eo calorem. Ex quo intellegi debet eam caloris naturam vim habere in se vitalem per omnem mundum pertinentem. 25. Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo, quod tranat omnia, subtilius explicato. Omnes igitur partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae sustinentur. Quod primum in terrena natura perspici potest. Nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
   X. 26. Longa est oratio multaeque rationes, quibus doceri possit omnia, quae terra concipiat semina, quaeque ipsa ex se generata stirpibus infixa contineat, ea temperatione caloris et oriri et augescere. Atque aquae etiam admixtum esse calorem primum ipse liquor aquae declarat et fusio, quae neque conglaciaret frigoribus neque nive pruinaque concresceret, nisi eadem se admixto calore liquefacta et dilapsa diffunderet. Itaque et aquilonibus reliquisque frigoribus adstrictus durescit umor, et idem vicissim mollitur tepefactus et tabescit calore. Atque etiam maria agitata ventis ita tepescunt, ut intellegi facile possit in tantis illis umoribus esse inclusum calorem. Nec enim ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex intimis maris partibus agitatione excitatus, quod nostris quoque corporibus contingit, cum motu atque exercitatione recalescunt. Ipse vero aer, qui natura est maxime frigidus, minime est expers caloris; 27. ille vero et multo quidem calore admixtus est; ipse enim oritur ex respiratione aquarum; earum enim quasi vapor quidam aer habendus est; is autem existit motu eius caloris, qui aquis continetur. Quam similitudinem cernere possumus in iis aquis, quae ecfervescunt subditis ignibus. Iam vero reliqua quarta pars mundi, ea et ipsa tota natura fervida est et ceteris naturis omnibus salutarem inpertit et vitalem calorem. 28. Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate servari, eoque magis, quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea, quorum stirpes terra continentur, et nasci sit necesse et augescere.
   XI. 29. Natura est igitur, quae contineat mundum omnem eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque ratione; omnem enim naturam necesse est, quae non solitaria sit neque simplex, sed cum alio iuncta atque conexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis, unde oriantur rerum adpetitus. In arborum autem et earum rerum, quae gignuntur e terra, radicibus inesse principatus putatur. Principatum autem id dico, quod Graeci hêgemonikon vocant, quo nihil in quoque genere nec potest nec debet esse praestantius. Ita necesse est illud etiam, in quo sit totius naturae principatus, esse omnium optimum omniumque rerum potestate dominatuque dignissimum. 30. Videmus autem in partibus mundi (nihil est enim in omni mundo, quod non pars universi sit) inesse sensum atque rationem. In ea parte igitur, in qua mundi inest principatus, haec inesse necesse est, et acriora quidem atque maiora. Quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam, quae res omnes conplexa teneat, perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum, omnemque vim mundi natura divina contineri. Atque etiam mundi ille fervor purior, perlucidior mobiliorque est multo ob easque causas aptior ad sensus commovendos quam hic noster calor, quo haec, quae nota nobis sunt, retinentur et vigent. 31. Absurdum igitur est dicere, cum homines bestiaeque hoc calore teneantur et propterea moveantur ac sentiant, mundum esse sine sensu, qui integro et libero et puro eodemque acerrimo et mobilissimo ardore teneatur, praesertim cum is ardor, qui est mundi, non agitatus ab alio neque externo pulsu, sed per se ipse ac sua sponte moveatur. Nam quid potest esse mundo valentius, quod pellat atque moveat calorem cum, quo ille teneatur?
   XII. 32. Audiamus enim Platonem quasi quendam deum philosophorum; cui duo placet esse motus, unum suum, alterum externum, esse autem divinius, quod ipsum ex se sua sponte moveatur, quam quod pulsu agitetur alieno. Hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab hisque principium motus esse ductum putat. Quapropter, quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem ardor non alieno inpulsu, sed sua sponte movetur, animus sit necesse est; ex quo efficitur animantem esse mundum. Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse intellegentiam, quod certe est mundus melior quam ulla natura. Ut enim nulla pars est corporis nostri, quae non minoris sit, quam nosmet ipsi sumus, sic mundum universum pluris esse necesse est quam partem aliquam universi. Quod si ita est, sapiens sit mundus necesse est. Nam ni ita esset, hominem, qui est mundi pars, quoniam rationis est particeps, pluris esse quam mundum omnem oporteret. 33. Atque etiam, si a primis inchoatisque naturis ad ultimas perfectasque volumus procedere, ad deorum naturam perveniamus necesse est. Primum enim animadvertimus a natura sustineri ea, quae gignantur e terra, quibus natura nihil tribuit amplius, quam ut ea alendo atque augendo tueretur. 34. Bestiis autem sensum et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad res salutares, a pestiferis recessum; hoc homini amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi adpetitus, qui tum remitterentur, tum continerentur.
   XIII. Quartus autem gradus est et altissimus eorum, qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda, id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem. 35. Neque enim dici potest in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque perfectum. Ut enim in vite, ut in pecude, nisi quae vis obstitit, videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum pervenire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes habent quendam absoluti operis effectum, sic in omni natura, ac multo etiam magis, necesse est absolvi aliquid ac perfici. Etenim ceteris naturis multa externa, quo minus perficiantur, possunt obsistere, universam autem naturam nulla res potest impedire, propterea quod omnis naturas ipsa cohibet et continet. Quocirca necesse est esse quartum illum et altissimum gradum, quo nulla vis possit accedere. 36. Is autem est gradus, in quo rerum omnium natura ponitur; quae quoniam talis est, ut et praesit omnibus et eam nulla res possit inpedire, necesse est intellegentem esse mundum et quidem etiam sapientem. Quid autem est inscitius quam eam naturam, quae omnis res sit conplexa, non optumam dici, aut, cum sit optuma, non primum animantem esse, deinde rationis et consilii compotem, postremo sapientem? Qui enim potest aliter esse optuma? Neque enim, si stirpium similis sit aut etiam bestiarum, optuma putanda sit potius quam deterruma, nec vero, si rationis particeps sit nec sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi potius quam humana condicio; homo enim sapiens fieri potest, mundus autem si in aeterno praeteriti temporis spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam consequetur; ita erit homine deterior. Quod quoniam absurdum est, et sapiens a principio mundus et deus habendus est. 37. Neque enim est quicquam aliud praeter mundum, cui nihil absit, quodque undique aptum atque perfectum expletumque sit omnibus suis numeris et partibus.
   XIV. Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum, vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus, quos terra gignit, animantium causa, animantes autem hominum, ut equum vehendi causa, arandi bovem, venandi et custodiendi canem. Ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum, nullo modo perfectus, sed est quaedam particula perfecti. 38. Sed mundus quoniam omnia conplexus est neque est quicquam, quod non insit in eo, perfectus undique est. Qui igitur potest ei deesse id, quod est optimum? nihil autem est mente et ratione melius; ergo haec mundo deesse non possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui similitudines adiungens omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in eculeo, in cane quam in catulo, in viro quam in puero, item, quod in omni mundo optimum sit, id in perfecto aliquo atque absoluto esse debere; 39. est autem nihil mundo perfectius, nihil virtute melius; igitur mundi est propria virtus. Nec vero hominis natura perfecta est, et efficitur tamen in homine virtus; quanto igitur in mundo facilius! est ergo in eo virtus; sapiens est igitur et propterea deus.
   XV. Atque hac mundi divinitate perspecta tribuenda est sideribus eadem divinitas, quae ex mobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur, neque ulla praeterea sunt admixta natura totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et sentire atque intellegere dicantur. 40. Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum. Nam solis et candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui in inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius tactus est, non ut tapefaciat solum, sed etiam saepe comburat, quorum neutrum faceret, nisi esset igneus. 'Ergo', inquit, 'cum sol igneus sit Oceanique alatur umoribus, quia nullus ignis sine pastu aliquo posset permanere, necesse est aut ei similis sit igni, quem adhibemus ad usum atque victum, aut ei, qui corporibus animantium continetur. 41. Atqui hic noster ignis, quem usus vitae requirit, confector est et consumptor omnium, idemque, quocumque invasit, cuncta disturbat ac dissipat; contra ille corporeus vitalis et salutaris omnia conservat, alit, auget, sustinet sensuque adficit.' Negat ergo esse dubium, horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque efficiat, ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant. Quare cum solis ignis similis eorum ignium sit, qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra, quae oriantur in ardore caelesti, qui aether vel caelum nominatur. 42. Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit, aliorum in aqua, in aëre aliorum, absurdum esse Aristoteli videtur in ea parte, quae sit ad gignenda animantia aptissima, animal gigni nullum putare. Sidera autem aetherium locum obtinent; qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est, quod animal in eo gignatur, id et sensu acerrimo et mobilitate celerrima esse. Quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in iis sensum inesse et intellegentiam, ex quo efficitur in deorum numero astra esse ducenda.
   XVI. Etenim licet videre acutiora ingenia et ad intellegendum aptiora eorum, qui terras incolant eas, in quibus aër sit purus ac tenuis, quam illorum, qui utantur crasso caelo atque concreto. 43. Quin etiam cibo quo utare, interesse aliquid ad mentis aciem putant. Probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus esse, quae et aetheriam partem mundi et marinis terrenisque umoribus longo intervallo extenuatis alantur. Sensum autem astrorum atque intellegentiam maxume declarat ordo eorum atque constantia (nihil est enim, quod ratione et numero moveri possit sine consilio), in quo nihil est temerarium, nihil varium, nihil fortuitum. Ordo autem siderum et in omni aeternitate constantia neque naturam signifiat (est enim plena rationis) neque fortunam, quae amica varietati constantiam respuit. Sequitur ergo, ut ipsa sua sponte, suo sensu ac divinitate moveantur. 44. Nec vero Aristoteles non laudandus est in eo, quod omnia, quae moventur, aut natura moveri censuit aut vi aut voluntate; moveri autem solem et lunam et sidera omnia; quae autem natura moverentur, haec aut pondere deorsum aut levitate [in] sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret, propterea quod eorum motus in orbem circumque ferretur. Nec vero dici potest vi quadam maiore fieri, ut contra naturam astra moveantur; quae enim potest maior esse? Restat igitur, ut motus astrorum sit voluntarius. Quae qui videat, non indocte solum, verum etiam impie faciat, si deos esse neget. Nec sane multum interest, utrum id neget an eos omni procuratione atque actione privet; mihi enim, qui nihil agit, esse omnino non videtur. Esse igitur deos ita perspicuum est, ut, id qui neget, vix eum sanae mentis existimem.
   XVII. 45. Restat, ut, qualis eorum natura sit, consideremus; in quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere. Ea difficultas induxit et vulgo inperitos et similes philosophos inperitorum, ut nisi figuris hominum constitutis nihil possent de dis inmortalibus cogitare; cuius opinionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam. Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem, quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem. 46. Hic quam volet Epicurus iocetur, homo non aptissimus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et dicat se non posse intellegere, qualis sit volubilis et rotundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, numquam me movebit. Placet enim illi esse deos, quia necesse sit praestantem esse aliquam naturam, qua nihil sit melius. Mundo autem certe nihil est melius. Nec dubium, quin, quod animans sit habeatque sensum et rationem et mentem, id sit melius quam id, quod his careat. 47. Ita efficitur animantem, sensus, mentis, rationis mundum esse compotem; qua ratione deum esse mundum concluditur. Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex iis rebus ipsis, quas mundus efficit.
   XVIII. Interea, Vellei, noli, quaeso, prae te ferre vos plane expertes esse doctrinae. Conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum iudicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu, quod mihi tamen ipsum non videtur; quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnis alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum? cumque duae formae praestantes sint, ex solidis globus (sic enim sphairan interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui kuklos Graece dicitur, his duabus formis contingit solis, ut omnes earum partes sint inter se simillumae a medioque tantundem absit extremum, quo nihil fieri potest aptius. 48. Sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoctius, quam quod a vobis adfirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dicitis; nam posse fieri, ut sit alia figura, innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum. 49. Quae, si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non diceret; sed dum palato, quid sit optimum, iudicat, 'caeli palatum', ut ait Ennius, non suspexit.
   XIX. Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rotundi ambitus cognoscuntur. Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita movetur, ut, cum terras larga luce compleverit, easdem modo his, modo illis ex partibus opacet; ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem efficit; nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas, quae diurnorum; eiusdemque solis tum accessus modici, tum recessus et frigoris et caloris modum temperant; circumitus enim solis orbium V et LX et CCC quarta fere diei parte addita conversionem conficiunt annuam, inflectens autem sol cursum tum ad septentriones, tum ad meridiem aestates et hiemes efficit et ea duo tempora, quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est, alterum aestati. Ita ex quattuor temporum mutationibus omnium, quae terra marique gignuntur, initia causaeque ducuntur. 50. Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum eius species ac forma mutatur tum crescendo, tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam regio, quae tum est aquilonia, tum australis. Inde in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur, quae oriuntur e terra.
   XX. 51. Maxume vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum, quae falso vocantur errantes. Nihil enim errat, quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantis et ratos. Quod eo est admirabilius in his stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum rursus aperiuntur, tum adeunt, tum recedunt, tum antecedunt, tum autem subsequuntur, tum celerius moventur, tum tardius, tum omnino ne moventur quidem, sed ad quoddam tempus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur, cum solis et lunae et quinque errantium ad eandem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio. 52. Quae quam longa sit, magna quaestio est, esse vero certam et definitam necesse est. Nam ea, quae Saturni stella dicitur Phainônque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo, tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo, tum matutinis rursum se aperiendo, nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus, quin eadem isdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius a terra lovis stella fertur, quae Phaethôn dicitur, eaque eundem XII signorum orbem annis XII conficit easdemque, quas Saturni stella, efficit in cursu varietates. 53. Huic autem proximum inferiorem orbem tenet Puroeis, quae stella Martis appellatur, eaque IIII et XX mensibus VI, ut opinor, diebus minus eundem lustrat orbem, quem duae superiores. Infra hanc autem stella Mercurii est; ea Stilbôn appellatur a Graecis; quae anno fere vertente signiferum lustrat orbem neque a Sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens, tum subsequens. Infima est quinque errantium terraeque proxima stella Veneris, quae Phôsphoros Graece, Lucifer Latine dicitur, cum antegreditur solem, cum subsequitur autem, Hesperos; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens, tum subsequens.
   XXI. 54. Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum non possum intellegere sine mente, ratione, consilio. Quae cum in sideribus inesse videamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. Nec vero eae stellae, quae inerrantes vocantur, non significant eandem mentem atque prudentiam, quarum est cotidiana conveniens constansque conversio, nec habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari. Non est enim aetheris ea natura, ut vi sua stellas conplexa contorqueat; nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas videtur. 55. Habent igitur suam sphaeram stellae inerrantes ab aetheria coniunctione secretam et liberam. Earum autem perennes cursus atque perpetui cum admirabili incredibilique constantia declarant in his vim et mentem esse divinam, ut, haec ipsa qui non sentiat deorum vim habere, is nihil omnino sensurus esse videatur. 56. Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo, veritas, ratio, constantia; quaeque his vacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur. Caelestium ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur, qui vacare mente putat, is ipse mentis expers habendus est. 57. Haud ergo, ut opinor, erravero, si a principe investigandae veritatis huius disputationis principium duxero.
   XXII. Zeno igitur naturam ita definit, ut eam dicat ignem esse artificiosum, ad gignendum progredientem via. Censet enim artis maxume proprium esse creare et gignere; quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat, id multo artificiosius naturam efficere, id est, ut dixi, ignem artificiosum, magistrum artium reliquarum. Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi viam quandam et sectam, quam sequatur. 58. Ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum, sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum oportunitatumque omnium. Atque ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur, augescunt, continentur, sic natura mundi omnis motus habet voluntarios conatusque et adpetitiones, quas hormas Graeci vocant, et his consentaneas actiones sic adhibet, ut nosmet ipsi, qui animis movemur et sensibus. Talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam vel prudentia vel providentia appellari recte possit (Graece enim pronoia dicitur), haec potissimum providet et in his maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque omnis ornatus.
   XXIII. 59. Dictum est de universo mundo, dictum etiam est de sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec cessantium deorum nec ea, quae agant, molientium cum labore operoso ac molesto. Non enim venis et nervis et ossibus continentur nec iis escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores conligant, nec iis corporibus sunt, ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum; quae verens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est. 60. Illi autem pulcherrima forma praediti purissimaque in regione caeli collocati ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia conservanda et tuenda consensisse videantur.
   Multae autem aliae naturae deorum ex magnis beneficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissimis et a maioribus nostris constitutae nominataeque sunt. Quicquid enim magnam utilitatem generi adferret humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri arbitrabantur. Itaque tum illud, quod erat a deo natum, nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem appellamus, vinum autem Liberum, ex quo illud Terentii:

          Sine Cerere et Libero friget Venus,

61. tum autem res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur, ut ea ipsa nominetur deus, ut Fides, ut Mens, quas in Capitolio dedicatas videmus proxime a M. Aemilio Scauro; ante autem ab A. Atilio Calatino erat Fides consecrata. Vides Virtutis templum, vides Honoris a M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maximo dedicatum. Quid Opis? quid Salutis? quid Concordiae, Libertatis, Victoriae? quarum omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine deo regi non posset, ipsa res deorum nomen obtinuit. Quo ex genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum neque naturalium; quamquam Velleius aliter existimat; sed tamen ea ipsa vitia naturam vehementius saepe pulsant. 62. Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei di, qui utilitates quasque gignebant. Atque his quidem nominibus, quae paulo ante dicta sunt, quae vis sit in quoque declaratur deo.

   XXIV. Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentis viros in caelum fama ac voluntate tollerent. Hinc Hercules, hinc Castor et Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber etiam (hunc dico Liberum Semela natum, non eum, quem nostri maiores auguste sancteque [Liberum] cum Cerere et Libera consecraverunt, quod quale sit, ex mysteriis intellegi potest. Sed quod ex nobis natos 'liberos' appellamus, idcirco Cerere nati nominati sunt Liber et Libera, quod in Libera servant, in Libero non item), hinc etiam Romulus, quem quidem eundem esse Quirinum putant; quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni. 63. Alia quoque ex ratione, et quidem physica, magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt. Atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus verbis explicatus est. Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Saturnum ipsum a filio Iove. 64. Physica ratio non inelegans inclusa est in impias fabulas; caelestem enim altissimam aetheriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum.
   XXV. Saturnum autem eum esse voluerunt, qui cursum et conversionem spatiorum ac temporum contineret, qui deus Graece id ipsum nomen habet; Kronos enim dicitur, qui est idem chronos, id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, quod saturaretur annis; ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur, vinctus autem a Iove, ne inmoderatos cursus haberet, atque ut eum siderum vinclis alligaret. Sed ipse Iuppiter, id est 'iuvans pater', quem conversis casibus appellamus a iuvando Iovem, a poetis 'pater divomque hominumque' dicitur, a maioribus autem nostris 'optumus maxumus', et quidem ante 'optumus', id est beneficentissimus, quam 'maxumus', quia maius est certeque gratius prodesse omnibus quam opes magnas habere - 65. hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens:

          Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem,

planius quam alio loco idem:

          Cui, quod in me est, exsecrabor hoc, quod lucet, quicquid est;

hunc etiam augures nostri, cum dicunt 'Iove fulgente, tonante'; dicunt enim 'caelo fulgente, tonante'. Euripides autem, ut multa praeclare, sic hoc breviter:

          Vides sublime fusum, inmoderatum aethera,
          Qui terram tenero circumiectu amplectitur:
          Hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Iovem.

   XXVI. 66. Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare et caelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror et coniunx Iovis, quod ei similitudo est aetheris et cum eo summa coniunctio. Effeminarunt autem eum Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius. Sed Iunonem a iuvando credo nominatam. Aqua restabat et terra, ut essent ex fabulis tria regna divisa. Datum est igitur Neptuno, alteri Iovis, ut volunt, fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum, ut Portunus a portu, sic Neptunus a nando paulum primis litteris immutatis. Terrena autem vis omnis atque natura Diti patri dedicata est, qui Dives, ut apud Graecos Ploutôn, quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e terris. Cui nuptan dicunt Proserpinam, quod Graecorum nomen est; ea enim est, quae Persephone Graece nominatur, quam frugum semen esse volunt absconditamque quaeri a matre fingunt. 67. Mater autem est a gerendis frugibus Ceres tamquam 'Geres', casuque prima littera itidem immutata, ut a Graecis; nam ab illis quoque Dêmêtêr quasi Gêmêtêr nominata est. Iam qui magna verteret, Mavors, Minerva autem, quae vel minueret vel minaretur.
   XXVII. Cumque in omnibus rebus vim haberent maxumam prima et extrema, principem in sacrificando Ianum esse voluerunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae 'iani' foresque in liminibus profanarum aedium 'ianuae' nominantur. Nam Vestae nomen a Graecis; ea est enim, quae ab illis Hestia dicitur. Vis autem eius ad aras et focos pertinet. Itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est. 68. Nec longe absunt ab hac vi di Penates sive a penu ducto nomine (est enim omne, quo vescuntur homines, penus) sive ab eo, quod penitus insident; ex quo etiam 'penetrales' a poetis vocantur. Iam Apollinis nomen est Graecum, quem Solem esse volunt. Dianam autem et Lunam eandem esse putant, cum Sol dictus sit, vel quia solus ex omnibus sideribus est tantus vel quia, cum est exortus, obscuratis omnibus solus apparet, Luna a lucendo nominata sit; eadem est enim Lucina. Itaque, ut apud Graecos Dianam, eamque Luciferam, sic apud nostros Iunonem Lucinam in pariendo invocant; quae eadem Diana 'omnivaga' dicitur, non a venando, sed quod in septem numeratur tamquam vagantibus. 69. Diana dicta, quia noctu quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad partus, quod ii maturescunt aut septem non numquam aut, ut plerumque, novem lunae cursibus, qui quia mensa spatia conficiunt, 'menses' nominantur. Concinneque, ut multa, Timaeus, qui cum in historia dixisset, qua nocte natus Alexander esset, eadem Dianae Ephesiae templum deflagravisse, adiunxit minime id esse mirandum, quod Diana, cum in partu Olympiadis adesse voluisset, afuisset domo. Quae autem dea ad res omnes veniret, Venerem nostri nominaverunt, atque ex ea potius 'venustas' quam 'Venus' ex venustate.
   XXVIII. 70. Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis tracta ratio sit ad commenticios et fictos deos? quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et vestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae; nam et perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates, aegritudines, iracundias; nec vero, ut fabulae ferunt, bellis proeliisque caruerunt, nec solum, ut apud Homerum, cum duo exercitus contrarios alii dei ex alia parte defenderent, sed etiam, ut cum Titanis, ut cum Gigantibus, sua propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt futtilitatis summaeque levitatis. 71. Sed tamen his fabulis spretis ac repudiatis deus pertinens per naturam cuiusque rei, per terras Ceres, per maria Neptunus, alii per alia, poterunt intellegi qui qualesque sint, quoque eos nomine consuetudo nuncupaverit, hoc eos et venerari et colere debemus. Cultus autem deorum est optimus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta et mente et voce veneremur. Non enim philosophi solum, verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt. 72. Nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo, ut elegantes ex eligendo, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. His enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso. Ita factum est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen, alterum laudis. Ac mihi videor satis et esse deos, et quales essent, ostendisse.
   XXIX. 73. Proximum est, ut doceam deorum providentia mundum ad ministrari. Magnus sane locus est et a vestris, Cotta, vexatus, ac nimirum vobiscum omne certamen est. Nam vobis, Vellei, minus notum est, quem ad modum quidque dicatur; vestra enim solum legitis, vestra amatis, ceteros causa incognita condemnatis. Velut a te ipso hesterno die dictum est anum fatidicam pronoian a Stoicis induci, id est providentiam. Quod eo errore dixisti, quia existumas ab iis providentiam fingi quasi quandam deam singularem, quae mundum omnem gubernet et regat; sed id praecise dicitur. 74. Ut, si quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi, desit illud 'Areopagi', sic, cum dicimus providentia mundum administrari, deesse arbitrato 'deorum'; plene autem et perfecte sic dici existimato: providentia deorum mundum administrari. Ita salem istum, quo caret vestra natio, in inridendis nobis nolitote consumere, et mehercle, si me audiatis, ne experiamini quidem; non decet, non datum est, non potestis. Nec vero hoc in te convenit, unum moribus domesticis ac nostrorum hominum urbanitate limatum, sed cum in reliquos vestros, tum in eum maxime, qui ista peperit, hominem sine arte, sine litteris, insultantem in omnes, sine acumine ullo, sine auctoritate, sine lepore.
   XXX. 75. Dico igitur providentia deorum mundum et omnes mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore administrari; eamque disputationem tris in partes nostri fere dividunt, quarum prima pars est, quae ducitur ab ea ratione, quae docet esse deos; quo concesso confitendum est eorum consilio mundum administrari. Secunda est autem, quae docet omnes res subiectas esse naturae sentienti, ab eaque omnia pulcherrume geri; quo constituto sequitur ab animantibus principiis ea esse generata. Tertius est locus, qui ducitur ex admiratione rerum caelestium atque terrestrium.
   76. Primum igitur aut negandum est esse deos, quod et Democritus simulacra et Epicurus imagines inducens quodam pacto negat, aut, qui deos esse concedant, iis fatendum est eos aliquid agere, idque praeclarum; nihil est autem praeclarius mundi administratione; deorum igitur consilio administratur. Quod si aliter est, aliquid profecto sit necesse est melius et maiore vi praeditum quam deus, quale id cumque est, sive inanima natura sive necessitas vi magna incitata haec pulcherrima opera efficiens, quae videmus. 77. Non est igitur natura deorum praepotens neque excellens, siquidem ea subiecta est ei vel necessitati vel naturae, qua caelum, maria, terrae regantur; nihil est autem praestantius deo; ab eo igitur mundum necesse est regi. Nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus, omnem ergo regit ipse naturam. Etenim si concedimus intellegentes esse deos, concedimus etiam providentes, et rerum quidem maxumarum. Ergo utrum ignorant, quae res maxumae sint, quoque eae modo tractandae et tuendae, an vim n non habent, qua tantas res sustineant et gerant? At et ignoratio rerum aliena naturae deorum est, et sustinendi muneris propter inbecillitatem difficultas minime cadit in maiestatem deorum. Ex quo efficitur id, quod volumus, deorum providentia mundum administrari.
   XXXI. 78. Atqui necesse est, cum sint di, si modo sunt, ut profecto sunt, animantis esse, nec solum animantis, sed etiam rationis compotes inter seque quasi civili conciliatione et societate coniunctos, unum mundum ut communem rem publicam atque urbem aliquam regentis. 79. Sequitur, ut eadem sit in iis, quae humano in genere, ratio, eadem veritas utrobique sit eademque lex, quae est recti praeceptio pravique depulsio. Ex quo intellegitur prudentiam quoque et mentem a deis ad homines pervenisse, ob eamque causam maiorum institutis mens, fides, virtus, concordia consecratae et publice dedicatae sunt. Quae qui convenit penes deos esse negare, cum eorum augusta et sancta simulacra veneremur? Quodsi inest in hominum genere mens, fides, virtus, concordia, unde haec in terram nisi ab superis defluere potuerunt? Cumque sint in nobis consilium, ratio, prudentia, necesse est deos haec ipsa habere maiora, nec habere solum, sed etiam iis uti in maxumis et optumis rebus; 80. nihil autem nec maius nec melius mundo; necesse est ergo eum deorum consilio et providentia administrari. Postremo cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem vim et inlustrem faciem videremus, solem dico et lunam et vagas stellas et inerrantes et caelum et mundum ipsum et earum rerum vim, quae inessent in omni mundo cum magno usu et commoditate generis humani, efficitur omnia regi divina mente atque prudentia. Ac de prima quidem parte satis dictum est.
   XXXII. 81. Sequitur, ut doceam omnia subiecta esse naturae, eaque ab ea pulcherrime geri. Sed quid sit ipsa natura, explicandum est ante breviter, quo facilius id, quod docere volumus, intellegi possit. Namque alii naturam esse censent vim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios, alii autem vim participem rationis atque ordinis tamquam via progredientem declarantemque, quid cuiusque rei causa efficiat, quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars, nulla manus, nemo opifex consequi possit imitando; seminis enim vim esse tantam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen, si inciderit in concipientem conprendentemque naturam nanctumque sit materiam, qua ali augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur suas, partim ut moveri etiam et sentire et appetere possint et ex sese similia sui gignere. 82. Sunt autem, qui omnia naturae nomine appellent, ut Epicurus, qui ita dividit: omnium, quae sint, naturam esse corpora et inane, quaeque his accidant. Sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum, non ita dicimus, ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem, ut animal, in quibus nulla temeritas, sed ordo apparet et artis quaedam similitudo.
   XXXIII. 83. Quodsi ea, quae a terra stirpibus continentur, arte naturae vivunt et vigent, profecto ipsa terra eadem vi continetur [arte naturae], quippe quae gravidata seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes amplexa alat et augeat ipsaque alatur vicissim a superis externisque naturis. Eiusdemque exspirationibus et aer alitur et aether et omnia supera. Ita, si terra natura tenetur et viget, eadem ratio in reliquo mundo est; stirpes enim terrae inhaerent; animantes autem adspiratione aeris sustinentur, ipseque aer nobiscum videt, nobiscum audit, nobiscum sonat; nihil enim eorum sine eo fieri potest,quin etiam movetur nobiscum; quacumque enim imus, quacumque movemur, videtur quasi locum dare et cedere. 84. Quaeque in medium locum mundi, qui est infimus, et quae a medio in superum quaeque conversione rotunda circum medium feruntur, ea continentem mundi efficiunt unamque naturam. Et cum quattuor genera sint corporum, vicissitudine eorum mundi continuata natura est. Nam ex terra aqua, ex aqua oritur aer, ex aere aether, deinde retrorsum vicissim ex aethere aer, inde aqua, ex aqua terra infima. Sic naturis his, ex quibus omnia constant, sursus deorsus, ultro citro commeantibus mundi partium coniunctio continetur. 85. Quae aut sempiterna sit necesse est hoc eodem ornatu, quem videmus, aut certe perdiuturna, permanens ad longinquum et inmensum paene tempus. Quorum utrumvis ut sit, sequitur natura mundum administrari. Quae enim classium navigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea, quae natura efficit, conferamus, quae procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat, quantam ipse mundus? Aut igitur nihil est, quod sentiente natura regatur, aut mundum regi confitendum est. 86. Etenim, qui reliquas naturas omnes earumque semina contineat, qui potest ipse non natura administrari? ut, si qui dentes et pubertatem natura dicat existere, ipsum autem hominem, cui ea existant, non constare natura, non intellegat ea, quae ecferant aliquid ex sese, perfectiores habere naturas quam ea, quae ex iis ecferantur.
   XXXIV. Omnium autem rerum, quae natura administrantur, seminator et sator et parens, ut ita dicam, atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet. Quodsi mundi partes natura administrantur, necesse est mundum ipsum natura administrari, cuius quidem administratio nihil habet in se, quod reprehendi possit; ex iis enim naturis, quae erant, quod effici optimum potuit, effectum est. Doceat ergo aliquis potuisse melius. 87. Sed nemo umquam docebit, et si quis corrigere aliquid volet, aut deterius faciet aut id, quod fieri non potuerit, desiderabit. Quodsi omnes mundi partes ita constitutae sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse neque ad speciem pulchriores, videamus, utrum ea fortuitane sint an eo statu, quo cohaerere nullo modo potuerint nisi sensu moderante divinaque providentia. Si igitur meliora sunt ea, quae natura, quam illa, quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur, aut, cum solarium vel discriptum vel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte, non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse expertem putare? 88. Quodsi in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione?
   XXXV. Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus quam naturam in efficiendis, praesertim cum multis partibus sint illa perfecta quam haec simulata sollertius. 89. Atqui ille apud Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc modo loquitur:

                              Tanta moles labitur
          Fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu.
          Prae se undas volvit, vertices vi suscitat,
          Ruit prolapsa, pelagus respergit, reflat.
          Ita dum interruptum credas nimbum volvier,
          Dum quod sublime ventis expulsum rapi
          Saxum aut procellis, vel globosos turbines
          Existere ictos undis concursantibus,
          Nisi quas terrestris pontus strages conciet,
          Aut forte Triton fuscina evertens specus
          Subter radices penitus undanti in freto
          Molem ex profundo saxeam ad caelum eruit.

Dubitat primo, quae sit ea natura, quam cernit ignotam, idemque iuvenibus visis auditoque nautico cantu:

          Sicut inciti atque alacres rostris perfremunt
          Delphini item alia multa Silvani melo
          Consimilem ad aures cantum et auditum refert.

90. Ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus, quale sit id, de quo dubitaverat, incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea, cum vidissent motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo, sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.

   XXXVI. Nunc autem mihi videntur ne suspicari quidem, quanta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium.
   91. Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura, cui nomen est aer, Graecum illud quidem, sed perceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro Latino. Hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui constat ex altissimis ignibus. Mutuemur hoc quoque verbum, dicaturque tam 'aether' Latine, quam dicitur aer, etsi interpretatur Pacuvius:

          Hoc, quod memoro, nostri caelum, Graii perhibent aethera;

quasi vero non Graius hoc dicat. At Latine loquitur. Si quidem nos non quasi Graece loquentem audiamus. Docet idem alio loco:

          Graiugena de istoc aperit ipsa oratio.

92. Sed ad maiora redeamus. Ex aethere igitur innumerabiles flammae siderum existunt, quorum est princeps sol omnia clarissima luce conlustrans, multis partibus maior atque amplior quam terra universa, deinde reliqua sidera magnitudinibus inmensis. Atque hi tanti ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusque terrestribus, sed ita prosunt, ut, si mota loco sint, conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata.

   XXXVII. 93. Hic ego non mirer esse quemquam, qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri, mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex iis in terram excussis annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna. 94. Isti autem quem ad modum adseverant ex corpusculis non calore, non qualitate aliqua, quam poioteta Graeci vocant, non sensu praeditis, sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci, alios interire? Quodsi mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum, cur templum, cur domum, cur urbem non potest? quae sunt minus operosa et multo quidem faciliora. Certe ita temere de mundo effutiunt, ut mihi quidem numquam hunc admirabilem caeli ornatum, qui locus est proximus, suspexisse videantur. 95. Praeclare ergo Aristoteles: 'Si essent', inquit, 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus iis omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca, quae nos incolimus, atque exire potuissent: cum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa; cum autem terras nox opacasset, tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum varietatem tum crescentis, tum senescentis eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus; quae cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur.' Atque haec quidem ille.
   XXXVIII. 96. Nos autem tenebras cogitemus tantas, quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset, tum ut revixisse sibi viderentur. Quodsi hoc idem ex aeternis tenebris contingeret, ut subito lucem aspiceremus, quaenam species caeli videretur? Sed adsiduitate cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum, quas semper vident, proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare. 97. Quis enim hunc hominem dixerit, qui cum tam certos caeli motus, tam ratos astrorum ordines tamque inter se omnia conexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur, nullo consilio adsequi possumus? An, cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus, quin illa opera sint rationis; cum autem impetum caeli cum admirabili celeritate moveri vertique videamus constantissime conficientem vicissitudines anniversarias cum summa salute et conservatione rerum omnium, dubitamus, quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti divinaque ratione? 98. licet enim iam remota subtilitate disputandi oculis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum earum, quas divina providentia dicimus constitutas.
   XXXIX. Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus, herbis, arboribus, frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. Adde huc fontium gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas altitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum; adde etiam reconditas auri argentique venas infinitamque vim marmoris. 99. Quae vero et quam varia genera bestiarum vel cicurum vel ferarum! qui volucrium lapsus atque cantus! qui pecudum pastus! quae vita silvestrium! Quid iam de hominum genere dicam? qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri, insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus. Quae si, ut animis, sic oculis videre possemus, nemo cunctam intuens terram de divina ratione dubitaret. 100. At vero quanta maris est pulchritudo! quae species universi! quae multitudo et varietas insularum! quae amoenitates orarum ac litorum! quot genera quamque disparia partim submersarum, partim fluitantium et innantium beluarum, partim ad saxa nativis testis inhaerentium! Ipsum autem mare sic terram appetens litoribus alludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur. 101. Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit. Idem annuas frigorum et calorum facit varietates, idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentat animantes.
   XL. Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt. 102. E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens, tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram, tum vicissim laetificat, ut cum caelo hilarata videatur. 103. Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur, quibus sol, sed tum congrediens cum sole, tum digrediens et eam lucem, quam a sole accepit, mittit in terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae, quas vagas dicimus, circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur, tum retardantur, saepe etiam insistunt. 104. Quo spectaculo nihil potest admirabilius esse, nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita discripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint.
   XLI. Atque hoc loco me intuens: Utar, inquit, carminibus Aratiis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant, quia Latina sunt, ut multa ex iis memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate

          Cetera labuntur celeri caelestia motu
          Cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,

105. quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis.

          Extremusque adeo duplici de cardine vertex
          Dicitur esse polus.

Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes.

          Ex his altera apud Graios Cynosura vocatur,
          Altera dicitur esse Helice,

cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus,

          Quas nostri Septem soliti vocitare Triones.

106. Paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura:

          Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
          Sed prior illa magis stellis distincta refulget
          Et late prima confestim a nocte videtur,
          Haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
          Nam cursu interiore brevi convertitur orbe.

   XLII. Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,

          Has inter, veluti rapido cum gurgite flumen,
          Torvus Draco serpit subter superaque revolvens
          Sese conficiensque sinus e corpore flexos.

107. Eius cum totius est praeclara species, tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:

          Huic non una modo caput ornans stella relucet,
          Verum tempora sunt duplici fulgore notata,
          E trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant,
          Atque uno meritum radianti sidere lucet;
          Obstipum caput at tereti cervice reflexum
          Obtutum in cauda maioris figere dicas.

108. Et reliquum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus:

          Hoc caput hic paulum sese subito aequore condit,
          Ortus ubi atque obitus partem admiscetur in unam.

Id autem caput

          Attingens defessa velut maerentis imago
          Vertitur,

quam quidem Graeci

          Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
          Hic illa eximio posita est fulgore Corona.

Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens,

109.   Quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.
          Hic pressu duplici palmarum continet Anguem,
          Atque eius ipse manet religatus corpore torto;
          Namque virum medium serpens sub pectora cingit.
          Ille tamen nitens graviter vestigia ponit
          Atque oculos urguet pedibus pectusque Nepai.

Septentriones autem sequitur

          Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,
          Quod quasi temoni adiunctam prae se quatit Arctum.

110. Dein, quae sequuntur. Huic enim Booti

                         subter praecordia fixa videtur
          Stella micans radiis, Arcturus nomine claro,

cuius pedibus subiecta fertur

          Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo.

   XLIII. Atque ita dimetata signa sunt, ut in tantis discriptionibus divina sollertia appareat:

          Et natos Geminos invises sub caput Arcti.
          Subiectus mediae est Cancer, pedibusque tenetur
          Magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam.

Auriga

          Sub laeva Geminorum obductus parte feretur.
          Adversum caput huic Helicae truculenta tuetur.
          At Capra laevum umerum clara obtinet.

Tum, quae sequuntur:

          Verum haec est magno atque inlustri praedita signo,
          Contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem.

Cuius sub pedibus

          Corniger est valido conixus corpore Taurus.

111. Eius caput stellis conspersum est frequentibus

          Has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt,

[a pluendo; humein enim est pluere] nostri imperite Suculas, quasi a subus essent, non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis a tergo subsequitur:

          Namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti.

Hunc antecedit

          Obscura specie stellarum Cassiepia.
          Hanc autem inlustri versatur corpore propter
          Andromeda aufugiens aspectum maesta parentis.
          Huic Equus ille iubam quatiens fulgore micanti
          Summum contingit caput alvo, stellaque iungens
          Una tenet duplices communi lumine formas
          Aeternum ex astris cupiens conectere nodum.
          Exin contortis Aries cum cornibus haeret;

quem propter

          Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante
          Et magis horriferis aquilonis tangitur auris.

   XLIV. 112. Ad pedes Andromedae Perseus describitur,

          Quem summa ab regione aquilonis flamina pulsant.
          Cuius propter laevum genus omni ex parte locatas
          Parvas Vergilias tenui cum luce videbis.
          Inde Fides posita et leviter convexa videtur.
          Inde est ales Avis lato sub tegmine caeli.

Capiti autem Equi proxima est Aquarii dextra totusque deinceps Aquarius.

          Tum gelidum valido de pectore frigus anhelans
          Corpore semifero magno Capricornus in orbe;
          Quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,
          Brumali flectens contorquet tempore currum.

113. Hinc autem aspicitur,

          Ut sese ostendens emergit Scorpios alte
          Posteriore trahens plexum vi corporis arcum,
          Quem propter nitens pinnis convolvitur Ales.
          At propter se Aquila ardenti cum corpore portat.

Deinde Delphinus,

          Exinde Orion obliquo corpore nitens.

114. Quem subsequens

          Fervidus ille Canis stellarum luce refulget.

Post Lepus subsequitur

          Curriculum numquam defesso corpore sedans.
          At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo....
          Hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces
          Fluminis inlustri tangentem corpore ripas.

Quem longe serpentem et manantem aspicies

                         proceraque Vincla videbis,
          Quae retinent Pisces caudarum a parte locata....
          Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen
          Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.

Propterque Centaurus

          Cedit Equi partis properans subiungere Chelis.
          Hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur,
          Tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram;
          Hic sese infernis e partibus erigit Hydra,

cuius longe corpus est fusum,

          In medioque sinu fulgens Cratera relucet.
          Extremam nitens plumato corpore Corvus
          Rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis
          Ante Canem, Prokuôn Graio qui nomine fertur.

115. Haec omnis discriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest? aut vero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit? quae non modo ut fierent ratione eguerunt, sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt.

   XLV. Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius, quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret ad permanendum, ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. Omnes enim partes eius undique medium locum capessentes nituntur aequaliter. Maxime autem corpora inter se iuncta permanent, cum quasi quodam vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura, quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema. 116. Quocirca, si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat, quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter neque redundat umquam neque effunditur. 117. Huic autem continens aer fertur ille quidem levitate sublime, sed tamen in omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur.
   XLVI. In aethere autem astra volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt enim rotunda, quibus formis, ut ante dixisse videor, minime noceri potest. 118. Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae, maris, aquarum vaporibus aluntur iis, qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur, quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether refundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumit. Ex quo eventurum nostri putant id, de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset; ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur. 119. Nolo in stellarum ratione multus vobis videri, maximeque earum, quae errare dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, his interiecta Iovis inlustret et temperet infraque Martem duae Soli oboediant, ipse Sol mundum omnem sua luce compleat ab eoque Luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi. Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.
   XLVII. 120. Age, ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus, quid est in his, in quo non naturae ratio intellegentis appareat? Principio eorum, quae gignuntur e terra, stirpes et stabilitatem dant iis, quae sustinent, et e terra sucum trahunt, quo alantur ea, quae radicibus continentur, obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. Iam vero vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt, ut animantes. Quin etiam a caulibus, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere. 121. Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam rem vis, ut in suo quaeque genere permaneat! Quarum aliae coriis tectae sunt, aliae villis vestitae, aliae spinis hirsutae; pluma alias, alias squama videmus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum, qui cuique aptus erat, comparavit. Enumerare possum, ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers subtilisque discriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum. Omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. 122. Dedit autem eadem natura beluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Iam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum, alia sugunt, alia carpunt, alia vorant, alia mandunt; atque etiam aliorum ea est humilitas, ut cibum terrestrem rostris facile contingant; 123. quae autem altiora sunt, ut anseres, ut cygni, ut grues, ut cameli, adiuvantur proceritate collorum; manus etiam data elephanto est, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum.
   XLVIII. At quibus bestiis erat is cibus, ut aliis [generis] bestiis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut, si quid inhaeserit, conficiant, aliae autem ex inopinato observant et, si quid incidit, arripiunt idque consumunt. Pina vero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi, itaque, cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita squillae morsu pina comprimit conchas. Sic dissimillimis bestiolis communiter cibus q uaeritur. 124. In quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio non nulla in bestiis aquatilibus iis, quae gignuntur in terra; veluti crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam, simul ac primum niti possunt, aquam persequuntur. Quin etiam anitum ova gallinis saepe supponimus; e quibus pulli orti primo aluntur ab iis ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primam aquam quasi naturalem domum videre potuerunt. Tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam.
   XLIX. Legi etiam scriptum esse avem quandam, quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas avis, quae se in mari mergerent; quae cum emersissent piscemque cepissent, usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, in quod ipsa invaderet. Eademque haec avis scribitur conchis se solere complere, easque cum stomachi calore concoxerit, evomere atque ita eligere ex iis, quae sunt esculenta. 125. Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint, confici a ranis atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo; ergo alter alterius ubicumque nanctus est ova frangit. Illud vero ab Aristotele animadversum, a quo pleraque, quis potest non mirari? grues cum loca calidiora petentes maria transmittant, trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab iis adversus pellitur, deinde sensim ab utroque latere, tamquam remis, ita pinnis cursus avium levatur. Basis autem trianguli, quem efficiunt grues, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur, eaeque in tergo praevolantium colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet, ubi nitatur, revolat, ut ipse quoque quiescat; in eius locum succedit ex iis, quae adquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conservatur. 126. Multa eius modi proferre possum, sed genus ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant.
   L. Atque illa mirabilia, quod (ea quae nuper, id est paucis ante saeclis, medicorum ingeniis reperta sunt) vomitione canes, purgantes autem alvos ibes Aegyptiae curantur. Auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae, non morerentur; capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere, quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent, sagittas excidere dicunt e corpore. Cervaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula, quae seselis dicitur. Iam illa cernimus, ut contra vim et metum suis se armis quaeque defendant, cornibus tauri, apri dentibus, morsu leones; aliae fuga se, aliae occultatione tutantur, atramenti effusione sepiae, torpore torpedines, multae etiam insectantis odoris intolerabili foeditate depellunt.
   LI. Ut vero perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a providentia deorum, ut semper essent et bestiarum genera et arborum omniumque rerum, quae a terra stirpibus continerentur. Quae quidem omnia eam vim seminis habent in se, ut ex uno plura generentur; idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum, quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim vescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplentur. 128. Quid loquar, quanta ratio in bestiis ad perpetuam conservationem earum generis appareat? Nam primum aliae mares, aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mare et in femina commiscendorum corporum mirae libidines. Cum autem in locis semen insedit, rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal; quod cum ex utero elapsum excidit, in iis animantibus, quae lacte aluntur, omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque, quae paulo ante nata sunt, sine magistro duce natura mammas appetunt earumque ubertate saturantur. Atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum, et haec omnia esse opera providae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues, ut canes, iis mammarum data est multitudo; quas easdem paucas habent eae bestiae, quae pauca gignunt. 129. Quid dicam, quantus amor bestiarum sit in educandis custodiendisque iis, quae procreaverunt, usque ad eum finem, dum possint se ipsa defendere? etsi pisces, ut aiunt, ova cum genuerunt, relinquunt; facile enim illa aqua et sustinentur et fetum fundunt.
   LII. Testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere ova, deinde discedere; ita et nascuntur et educantur ipsa per sese. Iam gallinae avesque reliquae et quietum requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque construunt eosque quam possunt mollissume substernunt, ut quam facillume ova serventur; e quibus pullos cum excuderunt, ita tuentur, ut et pinnis foveant, ne frigore laedantur, et, si est calor a sole, se opponant. Cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur. 130. Accedit ad non nullorum animantium et earum rerum, quas terra gignit, conservationem et salutem hominum etiam sollertia et diligentia. Nam multae et pecudes et stirpes sunt, quae sine procuratione hominum salvae esse non possunt. Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum atque abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur. Aegyptum Nilus inrigat et, cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit, tum recedit mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quot annos quasi novos agros invehit. Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit; magnam enim vim seminum secum frumenti similium dicitur deportare. 131. Multaque alia in aliis locis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum.
   LIII. Sed illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad vescendum, tam varia et tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia! Quam tempestivos autem dedit, quam salutares non modo hominum, sed etiam pecudum generi, iis denique omnibus, quae oriuntur e terra, ventos Etesias! quorum flatu nimii temperantur calores; ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi deriguntur. Multa praetereunda sunt [et tamen multa dicuntur]. 132. Enumerari enim non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi [multum] accedentes et recedentes, montes vestiti atque silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae, medicamentorum salutarium plenissimae terrae, utilitates denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessariae. Iam diei noctisque vicissitudo conservat animantes tribuens aliud agendi tempus, aliud quiescendi. Sic undique omni ratione concluditur mente consilioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conservationemque admirabiliter administrari.
   133. Hic quaeret quispiam, cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit; arborumne et herbarum? quae quamquam sine sensu sunt, tamen a natura sustinentur. At id quidem absurdum est. An bestiarum? Nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa tantum laborasse. Quorum igitur causa quis dixerit effectum esse mundum? Eorum scilicet animantium, quae ratione utuntur. Hi sunt di et homines, quibus profecto nihil est melius; ratio est enim, quae praestet omnibus. Ita fit credibile deorum et hominum causa factum esse mundum quaeque in eo [mundo] sint omnia.
   LIV. Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio. 134. Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo, potione, spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum, quod adiunctis naribus spiritu augetur. Dentibus autem in ore constructis manditur atque [ab iis] extenuatur et molitur cibus. Eorum adversi acuti morsu dividunt escas, intimi autem conficiunt, qui genuini vocantur, quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur. 135. Linguam autem ad radices eius haerens excipit stomachus, quo primum inlabuntur ea, quae accepta sunt ore. Is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur. Atque is agitatione et motibus linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit, depellit. Ipsius autem partes eae, quae sunt infra quam id, quod devoratur, dilatantur, quae autem supra, contrahuntur. 136. Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra, quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam, eam quae ducta est spiritu, eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne, si quid in eam cibi forte incidisset, spiritus impediretur. Sed cum alvi natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constat fere e nervis. Est autem multiplex et tortuosa arcetque et continet, sive illud aridum est sive umidum, quod recepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum astringitur, turn relaxatur atque omne, quod accepit, cogit et confundit, ut facile et calore, quem multum habet, et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque confecta in reliquum corpus dividantur.
   LV. In pulmonibus autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se contrahunt adspirantes, tum in respiratu dilatant, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes. 137. Ex intestinis autem secretus a reliquo cibo sucus is, quo alimur, permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et derectas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent. Atque inde .aliae alio pertinentes sunt, per quas cadit cibus a iecore dilapsus. Ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores, qui e renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt ad easdemque portas iecoris confluunt, ad quas omnes eius viae pertinent; per quas lapsus cibus in hoc ipso loco in eam venam, quae cava appellatur, confunditur perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur, a corde autem in totum corpus distribuitur per venas admodum multas in omnes partes corporis pertinentes. 138. Quem ad modum autem reliquiae cibi depellantur tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus, haud sane difficile dictu est, sed tamen praetereundum est, ne quid habeat iniucunditatis oratio. Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae: Nam quae spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam, quem ventriculum cordis appellant, cui similis alter adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam illam cavam influit. Eoque modo ex his partibus et sanguis per venas in corpus diffunditur et spiritus per arterias. Utraeque autem crebrae multaeque toto corpore intextae vim quandam incredibilem artificiosi operis divinique testantur. 139. Quid dicam de ossibus? quae subiecta corpori mirabiles commissuras habent et ad stabilitatem aptas et ad artus finiendos adcommodatas et ad motum et ad omnem corporis actionem. Huc adde nervos, a quibus artus continentur, eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui sicut venae et arteriae a corde tracti et profecti in corpus omne ducuntur.
   LVI. 140. Ad hanc providentiam naturae tam diligentem tamque sollertem adiungi multa possunt, e quibus intellegatur, quantae res hominibus [a dis] quamque eximiae tributae sint. Quae primum eos humo excitatos celsos et erectos constituit, ut deorum cognitionem caelum intuentes capere possent. Sunt enim ex terra homines non ut incolae atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Sensus autem interpretes ac nuntii rerum in capite tamquam in arce mirifice ad usus necessarios et facti et conlocati sunt. Nam oculi tamquam speculatores altissimum locum obtinent, ex quo plurima conspicientes fungantur suo munere; 141. et aures, cum sonum percipere debeant, qui natura [in] sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt; itemque nares et, quod omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et, quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non sine causa vicinitatem oris secutae sunt. Iam gustatus, qui sentire eorum, quibus vescimur, genera debet, habitat in ea parte oris, qua esculentis et potulentis iter natura patefecit. Tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque minimos et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus. Atque ut in aedificiis architecti avertunt ab oculis naribusque dominorum ea, quae profluentia necessario taetri essent aliquid habitura, sic natura res similis procul amandavit a sensibus.
   LVII. 142. Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus? quae primum oculos membranis tenuissimis vestivit et saepsit; quas primum perlucidas fecit, ut per eas cerni posset, firmas autem, ut continerentur; sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent, si quid noceret, et aspectum, quo vellent, facile converterent; aciesque ipsa, qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est, ut ea, quae nocere possint, facile vitet, palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu, ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas, ne quid incideret, et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate. 143. Munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis, si quid incideret, repelleretur, et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut ii tamquam involuti quiescerent. Latent praeterea utiliter et excelsis undique partibus saepiuntur. Primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leniterque eminentes; nasusque ita locatus est, ut quasi murus oculis interiectus esse videatur. 144. Auditus autem semper patet; eius enim sensu etiam dormientes egemus; a quo cum sonus est acceptus, etiam e somno excitamur. Flexuosum iter habet, ne quid intrare possit, si simplex et derectum pateret; provisum etiam, ut, si qua minima bestiola conaretur inrumpere, in sordibus aurium tamquam in visco inhaeresceret. Extra autem eminent quae appellantur aures et tegendi causa factae tutandique sensus, et ne adiectae voces laberentur atque errarent, prius quam sensus ab iis pulsus esset. Sed duros et quasi corneolos habent introitus multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis soni referuntur ampliores. 145. Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas, quod noceat, possit pervadere, umoremque semper habent ad pulverem multaque alia depellenda non inutilem. Gustatus praeclare saeptus est; ore enim continetur et ad usum apte et ad incolumitatis custodiam. Omnisque sensus hominum multo antecellit sensibus bestiarum.
   LVIII. Primum enim oculi in iis artibus, quarum iudicium est oculorum, in pictis, fictis caelatisque formis, in corporum etiam motione atque gestu multa cernunt subtilius; colorum etiam et figurarum . . . ., tum venustatem atque ordinem et, ut ita dicam, decentiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora. Nam et virtutes et vitia cognoscunt; iratum propitium, laetantem dolentem, fortem ignavum, audacem timidumque cognoscunt. 146. Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum, intervalla, distinctio et vocis genera permulta, canorum fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur. Nariumque item et gustandi pariter et tangendi magna iudicia sunt. Ad quos sensus capiendos et perfruendos plures etiam, quam vellem, artes repertae sunt. Perspicuum est enim, quo conpositiones unguentorum, quo ciborum conditiones, quo corporum lenocinia processerint.
   LIX. 147. Iam vero animum ipsum mentemque hominis, rationem, consilium, prudentiam qui non divina cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi videtur carere. De quo dum disputarem, tuam mihi dari vellem, Cotta, eloquentiam. Quo enim tu illa modo diceres! quanta primum intellegentia, deinde consequentium rerum cum primis coniunctio et conprehensio esset in nobis; ex quo videlicet, quid ex quibusque rebus efficiatur, idque ratione concludimus singulasque res definimis circumscripteque complectimur; ex quo scientia intellegitur quam vim habeat qualisque sit, qua ne in deo quidem est res ulla praestantior. Quanta vero illa sunt, quae vos Academici infirmatis et tollitis, quod et sensibus et animo ea, quae extra sunt, percipimus atque conprendimus! 148. ex quibus conlatis inter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad usum vitae, partim ad oblectationem necessarias. Iam vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis, quam est praeclara quamque divina! quae primum efficit, ut et ea, quae ignoramus, discere et ea, quae scimus, alios docere possimus; deinde hac cohortamur, hac persuademus, hac consolamur afflictos, hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris, legum, urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit. 149. Ad usum autem orationis incredibile est, si diligenter attenderis, quanta opera machinata natura sit. Primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur ; deinde in ore sita lingua est finita dentibus; ea vocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos vocis distinctos et pressos efficit, cum et ad dentes et ad alias partes pellit oris. Itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus iis, qui ad nervos resonant in cantibus.
   LX. 150. Quam vero aptas quamque multarum artium ministras manus natura homini dedit! Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat. Itaque ad pingendum, ad fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ac tibiarum apta manus est admotione digitorum. Atque haec oblectationis; illa necessitatis, cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta omnemque fabricam aeris et ferri; ex quo intellegitur ad inventa animo, percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia nos consecutos, ut tecti, ut vestiti, ut salvi esse possemus, urbes, muros, domicilia, delubra haberemus. 151. Iam vero operibus hominum, id est manibus, cibi etiam varietas invenitur et copia. Nam et agri multa efferunt manu quaesita, quae vel statim consumantur vel mandentur condita vetustati, et praeterea vescimur bestiis et terrenis et aquatilibus et volantibus partim capiendo, partim alendo. Efficimus etiam domitu nostro quadripedum vectiones, quorum celeritas atque vis nobis ipsis adfert vim et celeritatem. Nos onera quibusdam bestiis, nos iuga inponimus, nos elephantorum acutissumis sensibus, nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur, nos e terrae cavernis ferrum eligimus, rem ad colendos agros necessariam, nos aeris, argenti, auri venas penitus abditas invenimus et ad usum aptas et ad ornatum decoras, arborum autem consectione omnique materia et culta et silvestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque pellamus. 152. Magnos vero usus adfert ad navigia facienda, quorum cursibus subpeditantur omnes undique ad vitam copiae; quasque res violentissimas natura genuit, earum moderationem nos soli habemus, maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scientiam plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus. Nos campis, nos montibus fruimur, nostri sunt amnes, nostri lacus, nos fruges serimus, nos arbores, nos aquarum inductionibus terris fecunditatem damus, nos flumina arcemus, derigimus, avertimus, nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere conamur.
   LXI. 153. Quid vero? hominum ratio non in caelum usque penetravit? Soli enim ex animantibus nos astrorum ortus, obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies, mensis, annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae, quantae, quando futurae sint. Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque virtutes, e quibus vita beata existit par et similis deorum, nulla alia re nisi inmortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus. Quibus rebus expositis satis docuisse videor, hominis natura quanto omnis anteiret animantes. Ex quo debet intellegi nec figuram situmque membrorum nec ingenii mentisque vim talem effici potuisse fortuna. 154. Restat, ut doceam atque aliquando perorem omnia, quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum causa facta esse et parata.
   LXII. Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque. Soli enim ratione utentes iure ac lege vivunt. Ut igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque causa putandum est conditas esse, omniaque, quae sint in his urbibus, eorum populorum recte esse dicuntur, sic, quaecumque sunt in omni mundo, deorum atque hominum putanda sunt. 155. Iam vero circumitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior; eorum enim cursus dimetati maturitates temporum et varietates mutationesque cognovimus; quae si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa iudicandum est. 156. Terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere videtur? Quid de vitibus olivetisque dicam? quarum uberrumi laetissumique fructus nihil omnino ad bestias pertinent. Neque enim serendi neque colendi nec tempestive demetendi percipiendique fructus neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et cura.
   LIII. 157. Ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est, qui illis uti possent, sic ea, quae dixi, iis solis confitendum est esse parata, qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex iis aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus. Neque enim homines murum aut formicarum causa frumentum condunt, sed coniugum et liberorum et familiarum suarum. Itaque bestiae furtim, ut dixi, fruuntur, domini palam et libere. 158. Hominum igitur causa eas rerum copias comparatas fatendum est, nisi forte tanta ubertas et varietas pomorum eorumque iucundus non gustatus solum, sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert, quin hominibus solis ea natura donaverit. Tantumque abest, ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus. Quid enim oves aliud adferunt, nisi ut earum villis confectis atque contextis homines vestiantur? quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione potuissent. Canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium, tanta alacritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos? 159. Quid de bubus loquar? quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata; cervices autem natae ad iugum, tum vires umerorum et latitudines ad aratra [ex]trahenda. Quibus, cum terrae subigerentur fissione glebarum, ab illo aureo genere, ut poetae loquuntur, vis nulla umquam adferebatur.

          Ferrea tum vero proles exorta repente est
          Ausaque funestum prima est fabricarier ensem
          Et gustare manu vinctum domitumque iuvencum.

Tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur.

   LIV. Longum est mulorum persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum usum paratae sunt. 160. Sus vero quid habet praeter escam? cui quidem, ne putesceret, animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad vescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius. Quid multitudinem suavitatemque piscium dicam? quid avium? ex quibus tanta percipitur voluptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse videatur. Atque eae ne caperentur quidem nisi hominum ratione atque sollertia; quamquam avis quasdam, et alites et oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus. 161. Iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur iis et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus. Totam licet animis tamquam oculis lustrare terram mariaque omnia; cernes iam spatia frugifera atque inmensa camporum vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate. 162. Nec vero supra terram, sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab hominibus solis invenitur.
   LV. Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta, quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius, quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum providentia consuli rebus humanis. Est enim profecto divinatio, quae multis locis, rebus, temporibus apparet cum [in] privatis tum maxume publicis. 163. Multa cernunt haruspices, multa augures provident, multa oraclis declarantur, multa vaticinationibus, multa somniis, multa portentis, quibus cognitis multae saepe res ex hominum sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt. Haec igitur sive vis sive ars sive natura ad scientiam rerum futurarum homini profecto est nec alii cuiquam a dis inmortalibus data. Quae si singula vos forte non movent, universa certe tamen inter se conexa atque coniuncta movere debebunt. 164. Nec vero universo generi hominum solum, sed etiam singulis a dis inmortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrahere universitatem generis humani eamque gradatim ad pauciores, postremo deducere ad singulos.
   LVI. Nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium, deos consulere censemus ob eas causas, quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. 165. Sin autem his consulunt, qui quasi magnam quandam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus, etiam illis consulunt, qui partes eius insulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium, primo Punico Calatinum, Duellium, Metellum, Lutatium, secundo Maxumum, Marcellum, Africanum, post hos Paulum, Gracchum, Catonem patrumve memoria Scipionem, Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros, quorum neminem nisi iuvante deo talem fuisse credendum est. 166. Quae ratio poetas maxumeque Homerum inpulit, ut principibus heroum, Ulixi, Diomedi, Agamemnoni, Achilli, certos deos discriminum et periculorum comites adiungeret. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant ab iis et civitatibus et singulis hominibus consuli; quod quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. Multa praeterea ostentis, multa extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. 167. Nemo igitur vir magnus sine aliquo adflatu divino umquam fuit. Nec vero id ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus. Magna di curant, parva neglegunt. Magnis autem viris prosperae semper omnes res, siquidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.
   LXVII. 168. Haec mihi fere in mentem veniebant, quae dicenda putarem de natura deorum. Tu autem, Cotta, si me audias, eandem causam agas teque et principem civem et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, potius huc conferas. Mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.
Go to Cicero Page
[Cicero Page]
Go to Introduction
[Introduction]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to English Summary of Book II
[English Summary]

[Translation Notes]