| I. 1. Cum multae res in philosophia
nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras,
et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad agnitionem animi pulcherrima est
et ad moderandam religionem necessaria. De qua tam variae sunt doctissimorum hominum
tamque discrepantes sententiae, ut magno argumento esse debeat causam et principium
philosophiae esse inscientiam, prudenterque Academicos a rebus incertis adsensionem
cohibuisse. Quid est enim temeritate turpius? aut quid tam temerarium tamque indignum
sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut, quod non satis explorate
perceptum sit et cognitum, sine ulla dubitatione defendere? 2. Velut in hac quaestione
plerique, quod maxime veri simile est, et quo omnes duce natura venimus, deos esse
dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus
Cyrenaicus putaverunt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate et
dissensione, ut eorum molestum sit dinumerare sententias. Nam et de figuris deorum et de
locis atque sedibus et actione vitae multa dicuntur, deque his summa philosophorum
dissensione certatur; quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil
moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio
omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis
magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur, in summo errore necesse est homines atque in
maximarum rerum ignoratione versari. |
| II. 3. Sunt enim philosophi et fuerunt,
qui omnino nullam habere censerent rerum humanarum procurationem deos. Quorum si vera
sententia est, quae potest esse pietas, quae sanctitas, quae religio? Haec enim omnia pure
atque caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab iis, et si est aliquid
a deis inmortalibus hominum generi tributum. Sin autem dei neque possunt nos iuvare nec
volunt nec omnino curant nec, quid agamus animadvertunt, nec est, quod ab iis ad hominum
vitam permanare possit, quid est quod ullos deis inmortalibus cultus, honor es, preces
adhibeamus? In specie autem fictae simulationis, sicut reliquae virtutes, item pietas
inesse non potest, cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus
sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio; 4. atque haud scio an pietate
adversos deos sublata fides etiam et societas generis humani et una excellentissima
virtus, iustitia, tollatur. Sunt autem alii philosophi, et ii quidem magni atque nobiles,
qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque vero id
solum, sed etiam ab isdem hominum vitae consuli et provideri; nam et fruges et reliqua,
quae terra pariat, et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes,
quibus omnia, quae terra gignat, maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui generi
humano putarit multaque, quae dicentur in his libris, colligunt, quae talia sunt, ut ea
ipsa dei inmortales ad usum hominum fabricati paene videantur. Contra quos Carneades ita
multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad veri investigandi cupiditatem. 5.
Res enim nulla est, de qua tantopere non solum indocti, sed etiam docti dissentiant;
quorum opiniones cum tam variae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto
potest, ut earum nulla, alterum certe non potest, ut plus una vera sit. |
| III. Qua quidem in causa et benivolos
obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse
paeniteat, alteri didicisse se gaudeant; nam qui admonent amice, docendi sunt, qui inimice
insectantur, repellendi. 6. Multum autem fluxisse video de libris nostris, quos compluris
brevi tempore edidimus, variumque sermonem partim admirantium, unde hoc philosophandi
nobis subito studium extitisset, partim, quid quaque de re certi haberemus, scire
cupientium. Multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse
philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque
disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos
autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio
operam curamque consumpsimus et, cum minime videbamur, tum maxime philosophabamur, quod et
orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum
familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi, Diodotus, Philo,
Antiochus, Posidonius, a quibus instituti sumus. 7. Et si omnia philosophiae praecepta
referuntur ad vitam, arbitramur nos et publicis et privatis in rebus ea praestitisse, quae
ratio et doctrina praescripserit. |
| IV. Sin autem quis requirit, quae causa
nos inpulerit, ut haec tam sero litteris mandaremus, nihil est, quod expedire tam facile
possimus. Nam cum otio langueremus, et is esset rei publicae status, ut eam unius consilio
atque cura gubernari n ecesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris
hominibus explicandam putavi magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis
res tam gravis tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri; 8. eoque me minus
instituti mei paenitet, quod facile sentio, quam multorum non modo discendi, sed etiam
scribendi studia commoverim. Complures enim Graecis institutionibus eruditi ea, quae
didicerant, cum civibus suis communicare non poterant, quod illa, quae a Graecis
accepissent, Latine dici posse diffiderent. Quo in genere tantum profecisse videmur, ut a
Graecis ne verborum quidem copia vinceremur. 9. Hortata etiam est, ut me ad haec
conferrem, animi aegritudo fortunae magna et gravi commota iniuria; cuius si maiorem
aliquam levationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem; ea vero ipsa
nulla ratione melius frui potui, quam si me non modo ad legendos libros, sed etiam ad
totam philosophiam pertractandam dedissem. Omnes autem eius partes atque omnia membra tum
facillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur; est enim admirabilis
quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae
conligataeque videantur. |
| V. 10. Qui autem requirunt, quid quaque
de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est; non enim tam auctores in
disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui
discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur; desinunt enim suum iudicium
adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, iudicatum vident. Nec vero probare
soleo id, quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid adfirmarent in disputando,
cum ex eis quaereretur, quare ita esset, respondere solitos: 'Ipse dixit'. 'Ipse' autem
erat Pythagoras. Tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret
auctoritas. 11. Qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, iis quattuor
Academicis libris satis responsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque rerum
patrocinium suscepimus; non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem
auctoris fortasse desiderant; ut haec in philosophia ratio contra omnia disserendi
nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confirmata a
Carneade usque ad nostram viguit aetatem; quam nunc prope modum orbam esse in ipsa Graecia
intellego. Quod non Academiae vitio, sed tarditate hominum arbitror contigisse. Nam si
singulas disciplinas percipere magnum est, quanto maius omnis? quod facere iis necesse
est, quibus propositum est veri reperiendi causa et contra omnis philosophos et pro
omnibus dicere. 12. Cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecutum esse me non
profiteor, secutum esse prae me fero. Nec tamen fieri potest, ut, qui hac ratione
philosophentur, ii nihil habeant, quod sequantur. Dictum est omnino de hac re alio loco
diligentius, sed, quia nimis indociles quidam tardique sunt, admonendi videntur saepius.
Non enim sumus ii, quibus nihil verum esse videatur, sed ii, qui omnibus veris falsa
quaedam adiuncta esse dicamus tanta similitudine, ut in iis nulla insit certa iudicandi et
adsentiendi nota. Ex quo exstitit illud, multa esse probabilia, quae quamquam non
perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent insignem et inlustrem, iis sapientis
vita regeretur. |
VI. 13. Sed iam, ut
omni me invidia liberem, ponam in medio sententias philosophorum de natura deorum. Quo
quidem loco convocandi omnes videntur, qui, quae sit earum vera, iudicent. Tum demum mihi
procax Academia videbitur, si aut consenserint omnes, aut erit inventus aliquis, qui, quid
verum sit, invenerit. Itaque mihi libet exclamare, ut est in Synephebis :
Pro deum,
popularium omnium omnium adulescentium
Clamo, postulo, obsecro, oro, ploro
atque inploro fidem,
non levissuma de re, ut queritur ille 'in civitate fieri facinora
capitalia':
ab amico amante
argentum accipere meretrix non vult,
14. sed ut adsint, cognoscant, animadvertant, quid de religione,
pietate, sanctitate, caerimoniis, fide, iure iurando, quid de templis, delubris
sacrificiisque sollemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos praesumus, existimandum
sit; haec enim omnia ad hanc de dis inmortalibus quaestionem referenda sunt. Profecto eos
ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de
maxuma re tanta dissensio. 15. Quod cum saepe alias, tum maxime animadverti, cum apud C.
Cottam, familiarem meum, accurate sane et diligenter de dis inmortalibus disputatum est.
Nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi cum sedentem in
exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris
hominibus deferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in
Stoicis, ut cum excellentibus in eo genere Graecis compararetur. Tum, ut me Cotta vidit,
Peroportune, inquit, venis; oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro
tuo studio non est alienum te interesse. |
| VII. 16. Atque mihi quoque videor,
inquam, venisse, ut dicis, oportune. Tres enim trium disciplinarum principes convenistis.
M. autem Piso si adesset, nullius philosophiae earum quidem, quae in honore sunt, vacaret
locus. Tum Cotta: Si, inquit, liber Antiochi nostri, qui ab eo nuper ad hunc Balbum missus
est, vera loquitur, nihil est, quod Pisonem, familiarem tuum, desideres; Antiocho enim
Stoici cum Peripateticis re concinere videntur, verbis discrepare; quo de libro, Balbe,
velim scire quid sentias. Egone? inquit ille. Miror Antiochum, hominem in primis acutum,
non vidisse interesse plurimum inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine, sed
genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea
inter se magnitudine et quasi gradibus, non genere differrent. Haec enim est non verborum
parva, sed rerum permagna dissensio. 17. Verum hoc alias; nunc, quod coepimus, si videtur.
Mihi vero, inquit Cotta, videtur. Sed ut hic, qui intervenit, (me intuens), ne ignoret,
quae res agatur, de natura agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobscura, ut semper
videri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. Quam ob rem, inquit, Vellei, nisi
molestum est, repete, quae coeperas. Repetam vero, quamquam non mihi, sed tibi hic venit
adiutor; ambo enim, inquit adridens, ab eodem Philone nihil scire didicistis. Tum ego:
Quid didicerimus, Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic venisse, sed
auditorem, et quidem aequum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut
mihi, velim nolim, sit certa quaedam tuenda sententia. |
| VIII. 18. Tum Velleius fidenter sane,
ut solent isti, nihil tam verens, quam ne dubitare aliqua de re videretur, tamquam modo ex
deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, Audite, inquit, non futtilis
commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi, Platonis de Timaeo deum,
nec anum fatidicam, Stoicorum pronoian, quam Latine licet providentiam dicere, neque vero
mundum ipsum animo et sensibus praeditum, rotundum, ardentem, volubilem deum, portenta et
miracula lion disserentium philosophorum, sed somniantium. 19. Quibus enim oculis [animi]
intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque
aedificari mundum facit? quae molitio, quae ferramenta, qui vectes, quae machinae, qui
ministri tanti muneris fuerunt? quem ad modum autem oboedire et parere voluntati
architecti aer, ignis, aqua; terra potuerunt? unde vero ortae illae quinque formae, ex
quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? Longum
est ad omnia, quae talia sunt, ut optata magis quam inventa videantur; 20. sed illa
palmaria, quod, qui non modo natum mundum introduxerit, sed etiam manu paene factum, is
eum dixerit fore sempiternum. Hunc censes primis, ut dicitur, labris gustasse
physiologiam, id est naturae rationem, qui quicquam, quod ortum sit, putet aeternum esse
posse? Quae est enim coagmentatio non dissolubilis? aut quid est, cuius principium aliquod
sit, nihil sit extremum? Pronoea vero vestra, Lucili, si est eadem, eadem requiro,
quae paulo ante, ministros, machinas, omnem totius operis dissignationem atque apparatum;
sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem ad modum Platonicus deus,
sempiternum. |
| IX. 21. Ab utroque autem sciscitor, cur
mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim, si
mundus nullus erat, saecla non erant. Saecla nunc dico non ea, quae dierum noctiumque
numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conversione effici non
potuisse; sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio
temporum metiebatur; spatio tamen qualis ea fuerit, intellegi non potest, quod ne
in cogitationem quidem cadit, ut fuerit tempus aliquod, nullum cum tempus esset. 22. Isto
igitur tam inmenso spatio quaero, Balbe, cur Pronoea vestra cessaverit. Laboremne
fugiebat? At iste nec attingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini divino,
caelum, ignes, terrae, maria, parerent. Quid autem erat, quod concupisceret deus mundum
signis et luminibus tamquam aedilis ornare? Si, ut deus ipse melius habitaret, antea
videlicet tempore infinito in tenebris tamquam in gurgustio habitaverat. Post autem
varietatene eum delectari putamus, qua caelum et terras exornatas videmus? Quae ista
potest esse oblectatio deo? quae si esset, non ea tam diu carere potuisset. 23. An haec,
ut fere dicitis, hominum causa a deo constituta sunt? Sapientiumne? Propter paucos igitur
tanta est facta rerum molitio. An stultorum? At primum causa non fuit, cur de inprobis
bene mereretur; deinde quid est adsecutus? cum omnes stulti sint sine dubio miserrimi,
maxime quod stulti sunt; miserius enim stultitia quid possumus dicere? deinde quod ita
multa stint incommoda in vita, ut ea sapientes commodorum conpensatione leniant, stulti
nec vitare venientia possint nec ferre praesentia. |
X. Qui vero mundum ipsum animantem
sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt, animi natura intellegentis in quam
figuram cadere posset; de quo dicam equidem paulo post; 24. nunc autem hactenus: admirabor
eorum tarditatem, qui animantem inmortalem et eundem beatum rotundum esse velint, quod ea
forma neget ullam esse pulchriorem Plato. At mihi vel cylindri vel quadrati vel coni vel
pyramidis videtur esse formosior. Quae vero vita tribuitur isti rotundo deo? Nempe ut ea
celeritate contorqueatur, cui par nulla ne cogitari quidem possit; in qua non video ubinam
mens constans et vita beata possit insistere. Quodque in nostro corpore si minima ex parte
sic afficiatur, molestum sit, cur hoc idem non habeatur molestum in deo? Terra enim
profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei. Atqui terrae maxumas regiones
inhabitabilis atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars
obriguerit nive pruinaque longinquo solis abscessu; quae, si mundus est deus, quoniam
mundi partes sunt, dei membra partim ardentia, partim refrigerata dicenda sunt.
25. Atque haec quidem vestra, Lucili. Qualia vero vetera sint, ab ultimo
repetam superiorum. Thales enim Milesius, qui primus de talibus rebus quaesivit, aquam
dixit esse initium rerum, deum autem eam mentem, quae ex aqua cuncta fingeret. Si di
possunt esse sine sensu et mente, cur aquae mentem, menti autem cur aquam adiunxit,
si ipsa mens constare potest vacans corpore? Anaximandri autem opinio est nativos esse
deos longis intervallis orientis occidentisque, eosque innumerabilis esse mundos. Sed nos
deum nisi sempiternum intellegere qui possumus? 26. Post Anaximenes aera deum statuit,
eumque gigni esseque inmensum et infinitum et semper in motu; quasi aut aer sine ulla
forma deus esse possit, cum praesertim deum non modo aliqua, sed pulcherrima specie deceat
esse, aut non omne, quod ortum sit, mortalitas consequatur. |
| XI. Inde Anaxagoras, qui accepit ab
Anaximene disciplinam, primus omnium rerum discriptionem et modum mentis infinitae vi ac
ratione dissignari et confici voluit; in quo non vidit neque motum sensui iunctum et
continentem in infinito ullum esse posse neque sensum omnino, quo non ipsa natura pulsa
sentiret. Deinde si mentem istam quasi animal aliquod, voluit esse, erit aliquid interius,
ex quo illud animal nominetur; quid autem interius mente? cingatur igitur corpore externo.
27. Quod quoniam non placet, aperta simplexque mens nulla re adiuncta, qua sentire possit,
fugere intellegentiae nostrae vim et notionem videtur. Crotoniates autem Alcmaeo, qui soli
et lunae reliquisque sideribus animoque praeterea divinitatem dedit, non sensit sese
mortalibus rebus inmortalitatem dare. Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam
rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non vidit
distractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum et, cum miseri animi essent,
quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram; quod fieri non potest. 28. Cur
autem quicquam ignoraret animus hominis, si esset deus? quo modo porro deus iste, si nihil
esset nisi animus, aut infixus aut infusus esset in mundo? Tum Xenophanes, qui mente
adiuncta omne praeterea, quod esset infinitum, deum voluit esse, de ipsa mente item
reprehenditur, ut ceteri, de infinitate autem vehementius, in qua nihil neque sentiens
neque coniunctum potest esse. Nam Parmenides quidem commenticium quiddam coronae simile
efficit (stephanen appellat) continente ardore lucis orbem, qui cingat caelum, quem
appellat deum; in quo neque figuram divinam neque sensum quisquam suspicari potest;
multaque eiusdem modi monstra, quippe qui bellum, qui discordiam, qui cupiditatem
ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel
vetustate delentur; eademque de sideribus, quae reprehensa in alio iam in hoc omittantur. |
| XII. 29. Empedocles autem multa alia
peccans in deorum opinione turpissume labitur. Quattuor enim naturas, ex quibus omnia
constare censet, divinas esse vult; quas et nasci et extingui perspicuum est et sensu omni
carere. Nec vero Protagoras, qui sese negat omnino de deis habere quod liqueat, sint, non
sint qualesve sint, quicquam videtur de natura deorum suspicari. Quid? Democritus, qui tum
imagines earumque circumitus in deorurn numero refert, tum illam naturam, quae imagines
fundat ac mittat, tum scientiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo errore
versatur? cum idem omnino, quia nihil semper suo statu maneat, neget esse quicquam
sempiternum, nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem eius reliquam faciat? Quid?
aer, quo Diogenes Apolloniates utitur deo, quem sensum habere potest aut quam formam dei?
30. Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi
nominari neget posse, in Legum autem libris, quid sit omnino deus, anquiri oportere non
censeat. Quod vero sine corpore ullo deum vult esse, ut Graeci dicunt, asomaton, id quale
esse possit, intellegi non potest; careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia,
careat voluptate; quae omnia una cum deorum notione comprehendimus. Idem et in Timaeo
dicit et in Legibus et mundum deum esse et caelum et astra et terram et animos et eos,
quos maiorum institutis accepimus; quae et per se sunt falsa perspicue et inter se
vehementer repugnantia. 31. Atque etiam Xenophon paucioribus verbis eadem fere peccat;
facit enim in iis, quae a Socrate dicta rettulit, Socratem disputantem formam dei quaeri
non oportere, eundemque et solem et animum deum dicere, et modo unum, tum autem plures
deos; quae sunt isdem in erratis fere, quibus ea, quae de Platone diximus. |
| XIII. 32. Atque etiam Antisthenes in
eo libro, qui physicus inscribitur, popularis deos multos, naturalem unum esse dicens
tollit vim et naturam deorum. Nec multo secus Speusippus Platonem avunculum subsequens et
vim quandam dicens, qua omnia regantur, eamque animalem, evellere ex animis conatur
cognitionem deorum. 33. Aristotelesque in tertio de philosophia libro multa turbat a
magistro suo Platone non dissentiens; modo enim menti tribuit omnem divinitatem, modo
mundum ipsum deum dicit esse, modo alium quendam praeficit mundo eique eas partis tribuit,
ut replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur, tum caeli ardorem deum dicit esse
non intellegens caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum. Quo m modo
autem caeli divinus ille sensus in celeritate tanta conservari potest? ubi deinde illi tot
di, si numeramus etiam caelum deum? cum autem sine corpore idem vult esse deum, omni illum
sensu privat, etiam prudentia. Quo porro modo deus moveri carens corpore aut quo modo
semper se movens esse quietus et beatus potest? 34. Nec vero eius condiscipulus Xenocrates
in hoc genere prudentior, cuius in libris, qui sunt de natura deorum, nulla species divina
describitur; deos enim octo esse dicit, quinque eos, qui in stellis vagis nominantur,
unum, qui ex omnibus sideribus, quae infixa caelo sunt, ex dispersis quasi membris simplex
sit putandus deus, septimum solem adiungit octavamque lunam; qui quo sensu beati esse
possint, intellegi non potest. Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus
fabulis refersit libros et modo mundum, tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam
stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult
eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos. 35. Nec vero Theophrasti
inconstantia ferenda est; modo enim menti divinum tribuit principatum, modo caelo, tum
autem signis sideribusque caelestibus. Nec audiendus eius auditor Strato, is qui physicus
appellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi,
augendi, minuendi habeat, sed careat omni sensu et figura. |
| XIV. 36. Zeno autem, ut iam ad
vestros, Balbe, veniam, naturalem legem divinam esse censet, eamque vim obtinere recta
imperantem prohibentemque contraria. Quam legem quo modo efficiat animantem, intellegere
non possumus; deum autem animantem certe volumus esse. Atque hic idem alio loco aethera
deum dicit, si intellegi potest nihil sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in
precibus neque in optatis neque in votis; aliis autem libris rationem quandam per omnem
naturam rerum pertinentem vi divina esse adfectam putat. Idem astris hoc idem tribuit, tum
armis, mensibus annorumque mutationibus. Cum vero Hesiodi theogoniam [id est originem
deorum] interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum; neque enim
Iovem neque Iunonem neque Vestam neque quemquam, qui ita appelletur, in deorum habet
numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam significationem haec docet tributa
nomina. 37. Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententia est, qui neque
formam dei intellegi posse censeat neque in deis sensum esse dicat dubitetque omnino, deus
animans necne sit. Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum eo, quem proxime nominavi,
tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen,
tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extremum omnia cingentem atque
conplexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat; idemque quasi delirans
in iis libris, quos scripsit contra voluptatem, tum fingit formam quandam et speciem
deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius. Ita
fit, ut deus ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in vestigio volumus
reponere, nusquam prorsus appareat. |
| XV. 38. At Persaeus, eiusdem Zenonis
auditor, eos dicit esse habitos deos, a quibus magna utilitas ad vitae cultum esset
inventa, ipsasque res utiles et salutares deorum esse vocabulis nuncupatas, ut ne hoc
quidem diceret, illa inventa esse deorum, sed ipsa divina. Quo quid absurdius, quam aut
res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos reponere
in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu? 39. Iam vero Chrysippus, qui
Stoicorum somniorum vaferrumus habetur interpres, magnam turbam congregat ignotorum
deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne coniectura quidem informare possimus, cum mens
nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere; ait enim vim divinam in ratione esse
positam et in universae naturae animo atque mente, ipsumque mundum deum dicit esse et eius
animi fusionem universam, tum eius ipsius principatum, qui in mente et ratione versetur,
communemque rerum naturam universitatemque omnia continentem, tum fatalem vim et
necessitatem rerum futurarum, ignem praeterea et eum, quem ante dixi, aethera, tum ea,
quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et aera, solem, lunam, sidera
universitatemque rerum, qua omnia continerentur, atque etiam homines eos, qui
inmortalitatem essent consectiti. 40. Idemque disputat aethera esse eum, quem homines
Iovem appellarent, quique aer per maria manaret, eum esse Neptunum, terramque eam esse,
quae Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula reliquorum deorum. Idemque
etiam legis perpetuae et aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit,
Iovem dicit esse eandemque fatalem necessitatem appellat, sempiternam rerum futurarum
veritatem; quorum nihil tale est, ut in eo vis divina inesse videatur. 41. Et haec quidem
in primo libro de natura deorum; in secundo autem volt Orphei, Musaei, Hesiodi Homerique
fabellas accommodare ad ea, quae ipse primo libro de deis inmortalibus dixerat, ut etiam
veterrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur. Quem
Diogenes Babylonius consequens in eo libro, qui inscribitur de Minerva, partum Iovis
ortumque virginis ad physiologiam traducens diiungit a fabula. |
| XVI. 42. Exposui fere non
philosophorum iudicia, sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea, quae
poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine
furentis induxerunt deos feceruntque, ut eorum bella, proelia, pugnas, vulnera videremus,
odia praeterea, discidia, discordias, ortus, interitus, querellas, lamentationes, effusas
in omni intemperantia libidines, adulteria, vincula, cum humano genere concubitus
mortalisque ex inmortali procreatos. 43. Cum poetarum autem errore coniungere licet
portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae
in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur. Ea qui consideret quam inconsulte
ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero, de quibus haec quaestio
est, habere debeat. Solus enim vidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum
notionem impressisset ipsa natura. Quae est enim gens aut quod genus hominum, quod non
habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum? quam appellat prolepsin
Epicurus, id est anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intellegi
quicquam nec quaeri nec disputari potest. Cuius rationis vim atque utilitatem ex illo
caelesti Epicuri de regula et iudicio volumine accepimus. |
| XVII. 44. Quod igitur fundamentum
huius quaestionis est, id praeclare iactum videtis. Cum enim non instituto aliquo aut more
aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum omnium firma consensio, intellegi necesse
est esse deos, quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus; de quo autem
omnium natura consentit, id verum esse necesse est; esse igitur deos confitendum est. Quod
quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum, sed etiam indoctos, fateamur
constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem
deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse prolepsin appellavit,
quam antea nemo eo verbo nominarat) - 45. hanc igitur habemus, ut deos beatos et
inmortales putemus. Quae enim nobis natura informationem ipsorum deorum dedit, eadem
insculpsit in mentibus, ut eos aeternos et beatos haberemus. Quod si ita est, vere
exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit, id nec habere ipsum
negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod, quae
talia essent, imbecilla essent omnia. Si nihil aliud quaereremus, nisi ut deos pie
coleremus et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum; nam et praestans deorum
natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim
venerationem iustam, quicquid excellit), et metus omnis a vi atque ira deorum pulsus
esset; intellegitur enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam segregari; quibus
remotis nullos a superis impendere metus. Sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit
animus et formam et vitae actionem mentisque agitationem in deo. |
| XVIII. 46. Ac de forma quidem partim
natura nos admonet, partim ratio docet. Nam a natura habemus omnes omnium gentium speciem
nullam aliam nisi humanam deorum; quae enim forma alia occurrit umquam aut vigilanti
cuiquam aut dormienti? Sed ne omnia revocentur ad primas notiones: ratio hoc idem ipsa
declarat. 47. Nam cum praestantissumam naturam, vel quia beata est vel quia sempiterna,
convenire videatur eandem esse pulcherrimam, quae compositio membrorum, quae conformatio
liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior? Vos quidem, Lucili,
soletis (nam Cotta meus modo hoc, modo illud), cum artificium effingitis fabricamque
divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum, verum etiam ad venustatem
apta, describere. 48. Quodsi omnium animantium formam vincit hominis figura, deus autem
animans est, ea figura profecto est, quae pulcherrima sit omnium; quoniamque deos
beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus sine
ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos
confitendum est. 49. Nec tamen ea species corpus est, sed quasi corpus, nec habet
sanguinem, sed quasi sanguinem. |
| XIX. Haec quamquam et inventa sunt
acutius et dicta subtilius ab Epicuro, quam ut quivis ea possit agnoscere, tamen fretus
intellegentia vestra dissero brevius, quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res
occultas et penitus abditas non modo viderit animo, sed etiam sic tractet, ut manu, docet
eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu, sed mente cernatur; nec soliditate
quadam nec ad numerum, ut ea, quae ille propter firmitatem steremnia appellat, sed
imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillumarum imaginum
series ex innumerabilibus individuis existat et ad nos adfluat; tum maximis voluptatibus
in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere, quae sit et
beata natura et aeterna. 50. Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti
contemplatione dignissima est, in qua intellegi necesse est eam esse naturam, ut omnia
omnibus paribus paria respondeant. Hanc isonomian appellat Epicurus, id est aequabilem
tributionem. Ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse
inmortalium non minorem, et si, quae interimant, innumerabilia sint, etiam ea, quae
conservent, infinita esse debere. Et quaerere a nobis, Balbe, soletis, quae vita deorum
sit, quaeque ab iis degatur aetas. 51. Ea videlicet, qua nihil beatius, nihil omnibus
bonis affluentius cogitari potest. Nihil enim agit, nullis occupationibus est inplicatus,
nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gaudet, habet exploratum fore se semper cum
in maximis, tum in aeternis voluptatibus. |
| XX. 52. Hunc deum rite beatum
dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. Sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse
minus quietam quam nullo puncto versari circum axem caeli admirabili celeritate? nisi
quietum autem nihil beatum est; sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat, qui
gubernet, qui cursus astrorum, mutationes temporum, rerum vicissitudines ordinesque
conservet, terras et maria contemplans hominum commoda vitasque tueatur, ne ille est
implicatus molestis negotiis et operosis! 53. Nos autem beatam vitam in animi securitate
et in omnium vacatione munerum ponimus. Docuit enim nos idem, qui cetera, natura effectum
esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vos effici
negatis sine divina posse sollertia, ut innumerabilis natura mundos effectura sit,
efficiat, effecerit. Quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non
videtis, ut tragici poetae, cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad
deum; 54. cuius operam profecto non desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis
partis magnitudinem regionum videretis, in quam se iniciens animus et intendens ita late
longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat, in qua possit insistere. In hac
igitur inmensitate latitudinum, longitudinum, altitudinum infinita vis innumerabilium
volitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias
adprehendentes continuantur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae, quas vos
effici posse sine follibus et incudibus non putatis. Itaque inposuistis in cervicibus
nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. Quis enim non timeat omnia
providentem et cogitantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem curiosum et
plenum negotii deum? 55. Hinc vobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam heimarmenen
dicitis, ut, quicquid accidat, id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse
dicatis. Quanti autem haec philosophia aestimanda est, cui tamquam aniculis, et iis quidem
indoctis, fato fieri videantur omnia? Sequitur mantike vestra, quae Latine
divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione, si vos audire vellemus, ut
haruspices, augures, harioli, vates, coniectores nobis essent colendi. His terroribus ab
Epicuro soluti et in libertatem vindicati nec metuimus eos, quos intellegimus nec sibi
fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem
atque praestantem. Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. Erat autem difficile rem
tantam tamque praeclaram inchoatam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi habenda
fuit quam audiendi. |
| XXI. 57. Tum Cotta comiter, ut
solebat: Atqui, inquit, Vellei, nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire
potuisses. Mihi enim non tam facile in mentem venire solet, quare verum sit aliquid, quam
quare falsum; idque cum saepe, tum, cum te audirem, paulo ante contigit. Roges me, qualem
naturam deorum esse ducam, nihil fortasse respondeam; quaeras, putemne talem esse, qualis
modo a te sit exposita, nihil dicam mihi videri minus. Sed ante quam adgrediar ad ea, quae
a te disputata sunt, de te ipso dicam quid sentiam. 58. Saepe enim de familiari illo tuo
videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret et paucos tecum Epicureos e
Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum
propter benivolentiam uberius id dicere. Ego autem, etsi vereor laudare praesentem, iudico
tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum
copiose, sed verbis etiam ornatius, quam solent vestri. 59. Zenonem, quem Philo noster
coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem, audiebam frequenter, et
quidem ipso auctore Philone, credo, ut facilius iudicarem, quam illa bene refellerentur,
cum a principe Epicureorum accepissem, quem ad modum dicerentur. Non igitur ille, ut
plerique, sed isto modo, ut tu, distincte, graviter, ornate. Sed quod in illo mihi usu
saepe venit, idem modo, cum te audirem, accidebat, ut moleste ferrem tantum ingenium (bona
venia me audies) in tam leves, ne dicam in tam ineptas sententias incidisse. 60. Nec ego
nunc ipse aliquid adferam melius. Ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus, sed maxime in
physicis, quid non sit, citius, quam quid sit, dixerim. |
XXII. Roges me, quid aut quale sit
deus, auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi
sibi unum diem postulavit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; cum saepius
duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret, cur ita faceret, 'Quia, quanto
diutius considero', inquit, 'tanto mihi res videtur obscurior'. Sed Simoniden arbitror
(non enim poeta solum suavis, verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia
multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem, quid eorum esset verissimum,
desperasse omnem veritatem. 61. Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere quam
tecum) quid dicit, quod non modo philosophia dignum esset, sed mediocri prudentia?
Quaeritur primum in ea quaestione, quae est de natura deorum, sintne di necne
sint. Difficile est negare. Credo, si in contione quaeratur, sed in huius modi sermone et
consessu facillimum. Itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas
sanctissime tuendas arbitror, is hoc, quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non
opinione solum, sed etiam ad veritatem plane velim. Multa enim occurrunt, quae conturbent,
ut interdum nulli esse videantur. 62. Sed vide, quam tecum agam liberaliter; quae communia
sunt vobis cum ceteris philosophis, non attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere
mihique ipsi in primis deos esse. Itaque non pugno; rationem tamen eam, quae a te
adfertur, non satis firmam puto. |
XXIII. Quod enim
omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum argumentum esse
dixisti, cur esse deos confiteremur. Quod cum leve per se, tum etiam falsum est. Primum
enim unde tibi notae sunt opiniones nationum? Equidem arbitror multas esse gentes sic
inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit. 63. Quid? Diagoras, atheos
qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deorum naturam sustulerunt? Nam Abderites
quidem Protagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes temporibus illis vel
maximus, cum in principio libri sic posuisset: 'De divis, neque ut sint neque ut non sint,
habeo dicere', Atheniensium iussu urbe atque agro est exterminatus librique eius in
contione combusti. Ex quo equidem existimo tardiores ad hanc sententiam profitendam multos
esse factos, quippe cum poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacrilegis,
quid de impiis periurisque dicemus?
Tubulus si Lucius umquam,
Si Lupus aut Carbo, Neptuni filius,
ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut tam inpurus
fuisset? 64. Non est igitur tam explorata ista ratio ad id, quod vultis, confirmandum,
quam videtur. Sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc
tempore; ad vestra propria venire malo.
65. Concedo esse deos; doce me igitur, unde sint, ubi sint, quales sint
corpore, animo, vita; haec enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et
licentia; hinc, quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Quae primum
nullae sunt. Nihil est enim quod vacet corpore; corporibus autem omnis obsidetur locus;
ita nullum inane, nihil esse individuum potest. |
| XXIV. 66. Haec ego nunc physicorum
oracula fundo, vera an falsa, nescio, sed veri tamen similiora quam vestra. Ista enim
flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia, alia aspera,
rotunda alia, partim autem angulata, hamata quaedam et quasi adunca, ex his effectum esse
caelum atque terram nulla cogente natura, sed concursu quodam fortuito, hanc tu opinionem,
C. Vellei, usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu quam de
ista auctoritate deiecerit; ante enim iudicasti Epicureum te esse oportere, quam ista
cognovisti. Ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut susceptae philosophiae
nomen amittere. 67. Quid enim mereas, ut Epicureus esse desinas? Nihil equidem, inquis, ut
rationem vitae beatae veritatemque deseram. Ista igitur est veritas? Nam de vita beata
nihil repugno, quam tu ne in deo quidem esse censes, nisi plane otio langueat. Sed ubi est
veritas? In mundis, credo, innumerabilibus omnibus minimis temporum punctis aliis
nascentibus, aliis cadentibus. An in individuis corpusculis tam praeclara opera nulla
moderante natura, nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae, qua tecum
paulo ante uti coeperam, plura complector. Concedam igitur ex individuis constare omnia.
68. Quid ad rem? deorum enim natura quaeritur. Sint sane ex atomis; non igitur aeterni.
Quod enim ex atomis, id natum aliquando est; si natum, nulli dei ante quam nati; et si
ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo
disputabas. Ubi igitur illud vestrum beatum et aeternum? quibus duobus verbis significatis
deum; quod cum efficere vultis, in dumeta conrepitis. Ita enim dicebas, non corpus esse in
deo, sed quasi corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem. |
XXV. 69. Hoc
persaepe facitis, ut, cum aliquid non veri simile dicatis et effugere reprehensionem
velitis, adferatis aliquid, quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius fuerit illud
ipsum, de quo ambigebatur, concedere quam tam inpudenter resistere. Velut Epicurus cum
videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra
potestate, quod esset earum motus certus et necessarius, invenit, quo modo necessitatem
effugeret, quod videlicet Democritum fugerat; ait atomum, cum pondere et gravitate derecto
deorsus feratur, declinare paululum. 70. Hoc dicere turpius est quam illud, quod vult, non
posse defendere. Idem facit contra dialecticos; a quibus cum traditum sit in omnibus
diiunctionibus, in quibus 'aut etiam aut non' poneretur, alterum utrum esse verum,
pertimuit, ne, si concessum esset huius modi aliquid: 'Aut vivet cras aut non vivet
Epicurus', alterutrum fieret necessarium, totum hoc 'aut etiam aut non' negavit esse
necessarium; quo quid dici potuit obtusius? Urguebat Arcesilas Zenonem, cum ipse falsa
omnia diceret, quae sensibus viderentur, Zenon autem non nulla visa esse falsa, non omnia.
Timuit Epicurus, ne, si unum visum esset falsum, nullum esset verum: omnis sensus veri
nuntios dixit esse. Nihil horum nimis callide; graviorem enim plagam accipiebat, ut
leviorem repelleret. 71. Idem facit in natura deorum; dum individuorum corporum
concretionem fugit, ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum, sed
tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem. |
| XXVI. Mirabile videtur, quod non
rideat haruspex, eum haruspicem viderit; hoc mirabilius, quod vos inter vos risum tenere
possitis. 'Non est corpus, sed quasi corpus.' Hoc intellegerem quale esset, si in ceris
fingeretur aut fictilibus figuris; in deo quid sit 'quasi corpus' aut 'quasi sanguis',
intellegere non possum; ne tu quidem, Vellei, sed non vis fateri. 72. Ista enim a vobis
quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur,
ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum. Quod ei non praedicanti tamen facile
equidem crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse; nihil
enim olet ex Academia, nihil ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis.
Xenocraten audire potuit, quem virum, di inmortales! et sunt qui putent audisse; ipse non
vult; credo plus nemini. Pamphilum quendam, Platonis auditorem, ait a se Sami auditum; ibi
enim adulescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles agripeta
venerat; sed cum agellus eum non satis aleret, ut opinor, ludi magister fuit. 73. Sed hunc
Platonicum mirifice contemnit Epicurus; ita metuit, ne quid umquam didicisse videatur. In
Nausiphane Democriteo tenetur; quem cum a se non neget auditum, vexat tamen omnibus
contumeliis. Atqui si haec Democritea non audisset, quid audierat? quid est in physicis
Epicuri non a Democrito? Nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo ante de inclinatione
atomorum dixi, tamen pleraque dicit eadem, atomos, inane, imagines, infinitatem locorum
innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus, interitus, omnia fere, quibus naturae ratio
continetur. Nunc istuc 'quasi corpus' et 'quasi sanguinem' quid intellegis? 74. Ego enim
te scire ista melius quam me non fateor solum, sed etiam facile patior; cum quidem semel
dicta sunt, quid est, quod Velleius intellegere possit, Cotta non possit? Itaque corpus
quid sit, sanguis quid sit, intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit, nullo
prorsus modo intellego. Neque tu me celas, ut Pythagoras solebat alienos, nec consulto
dicis occulte tamquam Heraclitus, sed (quod inter nos liceat) ne tu quidem intellegis. |
| XXVII. 75. Illud video pugnare te,
species ut quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat, nihil solidi, nihil expressi,
nihil eminentis, sitque pura, levis, perlucida. Dicemus igitur idem, quod in Venere Coa:
corpus illud non est, sed simile corporis, nec ille fusus et candore mixtus rubor sanguis
est, sed quaedam sanguinis similitudo; sic in Epicureo deo non res, sed similitudines
rerum esse. Fac id, quod ne intellegi quidem potest, mihi esse persuasum; cedo mihi
istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas. 76. Non deest hoc loco copia
rationum, quibus docere velitis humanas esse formas deorum; primum quod ita sit informatum
anticipatumque mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet, forma occurrat
humana; deinde quod, quoniam rebus omnibus excellat natura divina, forma quoque esse
pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchriorem; tertiam rationem adfertis, quod
nulla alia figura domicilium mentis esse possit. 77. Primum igitur quidque considera quale
sit; arripere enim mihi videmini quasi vestro iure rem nullo modo probabilem. Omnino quis
tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum
conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum
cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra, quae
venerantes deos ipsos se adire crederent? Auxerunt autem haec eadem poetae, pictores,
opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molientis deos in aliarum formarum
imitatione servare. Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini homine pulchrius
nihil videbatur. Sed tu hoc, physice, non vides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit
lena natura? An putas ullam esse terra marique beluam, quae non sui generis belua maxime
delectetur? Quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae?
An tu aquilam aut leonem aut delphinum ullam anteferre censes figuram suae? Quid igitur
mirum, si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulchrius quam hominem
putaret[, eam esse causam, cur deos hominum similis putaremus]? |
XXVIII. 78. Quid
censes? si ratio esset in beluis, non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse? At
mehercule ego (dicam enim, ut sentio) quamvis amem ipse me, tamen non audeo dicere
pulchriorem esse me, quam ille fuerit taurus, qui vexit Europam. Non enim hoc loco de
ingeniis aut de orationibus nostris, sed de specie figuraque quaeritur. Quodsi fingere
nobis et iungere formas velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus
invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse. Difficili in loco versor. Est enim
vis tanta naturae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse. 79. Et quidem formica
formicae. Sed tamen cuius hominis? quotus enim quisque formosus est? Athenis cum essem, e
gregibus epheborum vix singuli reperiebantur. Video, quid adriseris, sed ita tamen se res
habet. Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis adulescentulis delectamur,
etiam vitia saepe iucunda sunt. Naevus in articulo pueri delectat Alcaeum. At est corporis
macula naevus. Illi tamen hoc lumen videbatur. Q. Catulus, huius collegae et familiaris
nostri pater, dilexit municipem tuum Roscium, in quem etiam illud est eius:
Constiteram
exorientem Auroram forte salutans,
Cum subito a laeva Roscius
exoritur.
Pace mihi liceat, caelestes, dicere
vestra,
Mortalis visus est pulchrior esse
deo.
Huic deo pulchrior; at erat, sicuti hodie est, perversissimis oculis.
Quid refert, si hoc ipsum salsum illi et venustum videbatur? Redeo ad deos. |
| XXIX. 80. Ecquos, si non tam
strabones, at paetulos esse arbitramur? ecquos naevum habere? ecquos silos, flaccos,
frontones, capitones, quae sunt in nobis? an omnia emendata in illis? Detur id vobis; num
etiam una est omnium facies? nam si plures, aliam esse alia pulchriorem necesse est.
Igitur aliquis non pulcherrimus deus. Si una omnium facies est, florere in caelo Academiam
necesse est; si enim nihil inter deum et deum differt, nulla est apud deos cognitio, nulla
perceptio. 81. Quid, si etiam, Vellei, falsum illud omnino est, nullam aliam nobis de deo
cogitantibus speciem nisi hominis occurrere? tamenne ista tam absurda defendes? Nobis
fortasse sic occurrit, ut dicis; a parvis enim Iovem, Iunonem, Minervam, Neptunum,
Vulcanum, Apollinem reliquosque deos ea facie novimus, qua pictores fictoresque voluerunt,
neque solum facie, sed etiam ornatu, aetate, vestitu; at non Aegyptii nec Syri nec fere
cuncta barbaria; firmiores enim videas apud eos opiniones esse de bestiis quibusdam quam
apud nos de sanctissimis templis et simulacris deorum. 82. Etenim fana multa spoliata et
simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nostris; at vero ne fando quidem
auditum est crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio. Quid igitur censes? Apim
illum, sanctum Aegyptiorum bovem, nonne deum videri Aegyptiis? Tam hercle quam tibi illam
vestram Sospitam, quam tu numquam ne in somnis quidem vides nisi cum pelle caprina, cum
hasta, cum scutulo, cum calceolis repandis. At non est talis Argia nec Romana Iuno. Ergo
alia species Iunonis Argivis, alia Lanuvinis, alia nobis. Et quidem alia nobis
Capitolini, alia Afris Hammonis Iovis. |
| XXX. 83. Non pudet igitur physicum, id
est speculatorem venatoremque naturae, ab animis consuetudine inbutis petere testimonium
veritatis? Isto enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum, Apollinem semper inberbem,
caesios oculos Minervae, caeruleos esse Neptuni. Et quidem laudamus Athenis Volcanum eum,
quem fecit Alcamenes, in quo stante atque vestito leviter apparet claudicatio non
deformis. Claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano sic accepimus. Age et his
vocabulis esse deos facimus, quibus a nobis nominantur? 84. At primum, quot hominum
linguae, tot nomina deorum. Non enim, ut tu Velleius, quocumque veneris, sic idem in
Italia Volcanus, idem in Hispania. Deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis
quidem nostris, deorum autem innumerabilis. An sine nominibus stint? Istud quidem ita
vobis dicere necesse est; quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina? Quam
bellum erat, Vellei, confiteri potius nescire, quod nescires, quam ista effutientem
nauseare atque ipsum sibi displicere! An tu mei similem putas esse aut tui deum? Profecto
non putas. Quid ergo? solem dicam aut lunam aut caelum deum? Ergo etiam beatum? Quibus
fruentem voluptatibus? Et sapientem? Qui potest esse in eius modi trunco sapientia? Haec
vestra sunt. 85. Si igitur nec humano visu, quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita
persuasum est, quid dubitas negare deos esse? Non audes. Sapienter id quidem, etsi hoc
loco non populum metuis, sed ipsos deos. Novi ego Epicureos omnia sigilla venerantes;
quamquam video non nullis videri Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis
reliquisse deos, re sustulisse. Itaque in illis selectis eius brevibusque sententiis, quas
appellatis kurias doxas, haec, ut opinor, prima sententia est: 'Quod beatum et
inmortale est, id nec habet nec exhibet cuiquam negotium.' |
XXXI. In hac ita exposita sententia
sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerat, fecisse consulto; de
homine minime vafro male existimant. 86. Dubium est enim, utrum dicat aliquid beatum esse
et inmortale an, si quid sit. Non animadvertunt hic eum ambigue locutum esse, sed multis
aliis locis et illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te. Ille vero deos esse
putat, nec quemquam vidi, qui magis ea, quae timenda esse negaret, timeret, mortem dico et
deos. Quibus mediocres homines non ita valde moventur, his ille clamat omnium mortalium
mentes esse perterritas. Tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia, quae
possunt, fana conpilant. Credo, aut illos mortis timor terret aut hos religionis.
87. Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro loquar) negare esse
deos, quid est, quod te inpediat aut solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam in
deorum numero ponere? 'Numquam vidi', inquit, 'animam rationis consiliique participem in
ulla alia nisi humana figura'. Quid? solis numquidnam aut lunae aut quinque errantium
siderum simile vidisti? Sol duabus unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus
annuos conficit; huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna
complet; quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris, aliae
remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt. 88. Num quid
tale, Epicure, vidisti? Ne sit igitur sol, ne luna, ne stellae, quoniam nihil esse potest,
nisi quod attigimus aut vidimus; quid? deum ipsum numne vidisti? Cur igitur credis esse?
Omnia tollamus ergo, quae aut historia nobis aut ratio nova adfert. Ita fit, ut
mediterranei mare esse non credant. Quae sunt tantae animi angustiae? Ut, si Seriphi natus
esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non
crederes leones et pantheras esse, cum tibi, quales essent, diceretur; si vero de
elephanto quis diceret, etiam rideri te putares. 89. Et tu quidem, Vellei, non vestro
more, sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, argumenta sententiae
conclusisti: Beatos esse deos sumpsisti. Concedimus. |
XXXII. Beatum
autem sine virtute neminem esse posse. Id quoque damus, et libenter quidem. Virtutem autem
sine ratione constare non posse. Conveniat id quoque necesse est. Adiungis: nec rationem
esse nisi in hominis figura. Quem tibi hoc daturum putas? si enim ista esset, quid opus
erat te gradatim istuc pervenire? sumpsisses tuo iure. Quid autem est istuc gradatim? nam
a beatis ad virtutem, a virtute ad rationem video te venisse gradibus; a ratione ad
humanam figuram quo modo accedis? Praecipitare istuc quidem est, non descendere. 90. Nec
vero intellego, cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum.
Quaeres, quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. Video; sed hoc dico,
non ab hominibus formae figuram venisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam
stint, siquidem aeterni sunt futuri; at homines nati; ante igitur humana forma quam
homines ea, qua erant forma di inmortales. Non ergo illorum humana forma, sed nostra
divina dicenda est. Verum hoc quidem, ut voletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna
(nihil enim ratione in rerum natura factum esse vultis), sed tamen quis iste tantus casus?
91. unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur?
Seminane deorum decidisse de caelo putamus in terras, et sic homines patrum similes
extitisse? Vellem diceretis; deorum cognationem agnoscerem non invitus. Nihil tale
dicitis, sed casu esse factum, ut essemus similes deorum. Et nunc argumenta quaerenda
sunt, quibus hoc refellatur? Utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere! |
| XXXIII. Etenim enumerasti
memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam
scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias. 92. Omnesne
tibi illi delirare visi sunt, qui sine manibus et pedibus constare deum posse decreverint?
Ne hoc quidem vos movet considerantis, quae sit utilitas quaeque oportunitas in homine
membrorum, ut iudicetis membris humanis deos non egere? Quid enim pedibus opus est sine
ingressu? quid manibus, si nihil conprehendendum est? quid reliqua discriptione omnium
corporis partium, in qua nihil inane, nihil sine causa, nihil supervacaneum est? Itaque
nulla ars imitari sollertiam naturae potest. Habebit igitur linguam deus et non loquetur,
dentes, palatum, fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori
adfinxit, ea frustra habebit deus, nec externa magis quam interiora, cor, pulmones, iecur,
cetera, quae detracta utilitate quid habent venustatis? quandoquidem haec esse in deo
propter pulchritudinem voltis. 93. Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et
Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram, Platonem Empedoclemque dixerunt, sed
meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausa est? scito illa quidem
sermone et Attico, sed tamen. Tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis queri;
Zeno quidem etiam litigabat. Quid dicam Albucium? Nam Phaedro nihil elegantius, nihil
humanius; sed stomachabatur senex, si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem
vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori, sodalis
sui, fratrem, Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus
conciderit, in Democritum ipsum, quem secutus est, fuerit ingratus, Nausiphanen, magistrum
suum, a quo non nihil didicerat, tam male acceperit. |
| XXXIV. Zeno quidem non eos solum,
qui tum erant, Apollodorum, Silum, ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum,
parentem philosophiae, Latino verbo utens scurram Atticum fuisse dicebat, Chrysippum
numquam nisi Chrysippam vocabat; 94. tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum
recitares, summos viros desipere, delirare, dementis esse dicebas. Quorum si nemo verum
vidit de natura deorum, verendum est, ne nulla sit omnino. Nam ista, quae vos dicitis,
sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum; non enim sentitis, quam multa
vobis suscipienda sint, si inpetraritis, ut concedamus eandem hominum esse et deorum
figuram. Omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo, quae adhibetur homini,
ingressus, cursus, accubitio, inclinatio, sessio, conprehensio, ad extremum etiam sermo et
oratio; 95. nam quod et maris deos et feminas esse dicitis, quid sequatur, videtis.
Equidem mirari satis non possum, unde ad istas opiniones vester ille princeps venerit. Sed
clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit. Quid autem
obstat, quo minus sit beatus, si non sit bipes? aut ista, sive beatitas sive beatitudo
dicenda est (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis verba sunt), verum ea,
quaecumque est, cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam
figura membrisque corporis vacuam cadere non potest? 96. Nihil aliud dicis nisi: 'Numquam
vidi solem aut mundum beatum.' Quid? mundum praeter hunc umquamne vidisti? Negabis. Cur
igitur non sescenta milia esse mundorum, sed innumerabilia ausus es dicere? Ratio docuit.
Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur, eaque beata et
aeterna, quae sola divina natura est, ut inmortalitate vincamur ab ea natura, sic animi
praestantia vinci, atque ut animi, item corporis? Cur igitur, cum ceteris rebus inferiores
simus, forma pares sumus? ad similitudinem enim deorum propius accedebat humana virtus
quam figura. |
XXXV. 97. An
quicquam tam puerile dici potest (ut eundem locum diutius urgeam), quam si ea genera
beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur, nulla esse dicamus? Atqui ne curiosissimi
quidem homines exquirendo audire tam multa possunt, quam sunt multa, quae terra, mari,
paludibus, fluminibus exsistunt; quae negemus esse, quia numquam vidimus? Ipsa vero quam
nihil ad rem pertinet, quae vos delectat maxime, similitudo! Quid? canis nonne similis
lupo? atque, ut Ennius,
Simia quam similis, turpissuma bestia, nobis!
at mores in utroque dispares. Elephanto beluarum nulla prudentior; at
figura quae vastior? 98. De bestiis loquor; quid? inter ipsos homines nonne et simillimis
formis dispares mores et moribus simillimis figura dissimilis? Etenim si semel, Vellei,
suscipimus genus hoc argumenti, attende, quo serpat. Tu enim sumebas nisi in hominis
figura rationem inesse non posse; sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo, qui natus
sit, nisi in eo, qui adoleverit, nisi in eo, qui didicerit, nisi in eo, qui ex animo
constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali. Quodsi in
omnibus his rebus obsistis, quid est, quod te forma una conturbet? His enim omnibus, quae
proposui, adiunctis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus detractis deum tamen
nosse te dicis, modo liniamenta maneant. Hoc est non considerare, sed quasi sortiri, quid
loquare. 99. Nisi forte ne hoc quidem attendis, non modo in homine, sed etiam in arbore,
quicquid supervacaneum sit aut usum non habeat, obstare. Quam molestum est uno digito plus
habere! Quid ita? Quia nec ad speciem nec ad usum alium quinque desiderant. Tuus autem
deus non digito uno redundat, sed capite, collo, cervicibus, lateribus, alvo, tergo,
poplitibus, manibus, pedibus, feminibus, cruribus. Si, ut inmortalis sit, quid haec ad
vitam membra pertinent? quid ipsa facies? Magis illa, cerebrum, cor, pulmones, iecur; haec
enim sunt domicilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem nihil pertinet. |
| XXXVI. 100. Et eos vituperabas, qui
ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra, caelum,
terras, maria, cumque horum insignia, solem, lunam stellasque, vidissent, cumque temporum
maturitates, mutationes vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam
excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset, moveret, regeret,
gubernaret. Qui etiamsi aberrant coniectura, video tamen, quid sequantur; tu quod opus
tandem magnum et egregium habes, quod effectum divina mente videatur, ex quo esse deos
suspicere? Habebam, inquis, in animo insitam informationem quandam dei. Et barbati quidem
Iovis, galeatae Minervae; num igitur esse talis putas? 101. Quanto melius haec vulgus
imperitorum, qui non membra solum hominis deo tribuant, sed usum etiam membrorum. Dant
enim arcum, sagittas, hastam, clipeum, fuscinam, fulmen, et si, actiones quae sint deorum,
non vident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare. Ipsi, qui inridentur, Aegyptii
nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem, quam ex ea caperent, consecraverunt; velut ibes
maximam vim serpentium conficiunt, cum sint aves excelsae, cruribus rigidis, corneo
proceroque rostro; avertunt pestem ab Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae
vento Africo invectas interficiunt atque consumunt; ex quo fit, ut illae nec morsu vivae
noceant nec odore mortuae. Possum de ichneumonum utilitate, de crocodilorum, de faelium
dicere, sed nolo esse longus. Ita concludam, tamen beluas a barbaris propter beneficium
consecratas, vestrorum deorum non modo beneficium nullum extare, sed ne factum quidem
omnino. 102. Nihil habet, inquit, negotii. Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil
cessatione melius existimat. |
XXXVII. At ipsi tamen pueri, etiam
cum cessant, exercitatione aliqua ludicra delectantur; deum sic feriatum volumus
cessatione torpere, ut, si se commoverit, vereamur, ne beatus esse non possit? Haec oratio
non modo deos spoliat motu et actione divina, sed etiam homines inertis efficit, siquidem
agens aliquid ne deus quidem esse beatus potest.
103. Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et imago; quod eius est
domicilium? quae sedes? qui locus? quae deinde actio vitae? quibus rebus, id quod vultis,
beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur, qui beatus futurus est. Nam
locus quidem iis etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra
infimum teneat, hanc inundet aqua, superior aëri, aetheriis ignibus altissima ora
reddatur. Bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in
utraque sede viventes; sunt quaedam etiam, quae igne nasci putentur appareantque in
ardentibus fornacibus saepe volitantes. 104. Quaero igitur, vester deus primum ubi
habitet, deinde quae causa eum loco moveat, si modo movetur aliquando, porro, cum hoc
proprium sit animantium, ut aliquid adpetant, quod sit naturae accommodatum, deus quid
appetat, ad quam denique rem motu mentis ac ratione utatur, postremo quo modo beatus sit,
quo modo aeternus. Quicquid enim horum attigeris, ulcus est. Ita male instituta ratio
exitum reperire non potest. 105. Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione, non
sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse
eius visionem, ut similitudine et transitione cernatur, neque deficiat umquam ex infinitis
corporibus similium accessio, ex eoque fieri, ut in haec intenta mens nostra beatam illam
naturam et sempiternam putet. |
| XXXVIII. Hoc, per ipsos deos, de
quibus loquimur, quale tandem est? Nam si tantum modo ad cogitationem valent nec habent
ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest, utrum de Hippocentauro an de deo
cogitemus? omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem vocant,
vos autem adventum in animos et introitum imaginum dicitis. 106. Ut Ti. Gracchum cum
videor contionantem in Capitolio videre de M. Octavio deferentem sitellam, tum eum motum
animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octavii imagines remanere, quae, in
Capitolium cum pervenerim, tum ad animum meum referantur; hoc idem fieri in deo, cuius
crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intellegantur. 107. Fac
imagines esse, quibus pulsentur animi; species dumtaxat obicitur quaedam; num etiam, cur
ea beata sit, cur aeterna? Quae autem istae imagines vestrae aut unde? A Democrito omnino
haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res
vacillat et claudicat. Nam quid est, quod minus probari possit, quam omnium in me incidere
imagines, Homeri, Archilochi, Romuli, Numae, Pythagorae, Platonis, nec ea forma, qua illi
fuerunt? Quo modo illi ergo? et quorum imagines? Orpheum poetam docet Aristoteles numquam
fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cercopis. At Orpheus, id
est imago eius, ut vos vultis, in animum meum saepe incurrit. 108. Quid, quod eiusdem
hominis in meum aliae, aliae in tuum? quid, quod earum rerum, quae numquam omnino fuerunt
neque esse potuerunt, ut Scyllae, ut Chimaerae? quid, quod hominum, locorum, urbium earum,
quas numquam vidimus? quid, quod, simul ac mihi collibitum est, praesto est imago? quid,
quod etiam ad dormientem veniunt invocatae? Tota res, Vellei, nugatoria est. Vos autem non
modo oculis imagines, sed etiam animis inculcatis. Tanta est inpunitas garriendi. At quam
licenter! |
XXXIX. 109.
Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una videatur. Puderet me dicere
non intellegere, si vos ipsi intellegeretis, qui ista defenditis. Quo modo enim probas
continenter imagines ferri? aut, si continenter, quo modo aeternae? Innumerabilitas,
inquis, suppeditat atomorum. Num eadem ergo ista faciet, ut sint omnia sempiterna?
Confugis ad aequilibritatem (sic enim isonomian, si placet, appellemus) et ais,
quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. Isto modo, quoniam homines
mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. -
Et quia sunt quae interimant, sint quae conservent. Sint sane, sed ea conservent, quae
sunt; deos istos esse non sentio. 110. Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo
modo corporibus oritur? quae etiamsi essent, quae nulla sunt, pellere se ipsa et agitari
inter se concursu fortasse possent, formare, figurare, colorare, animare non possent.
Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis. |
| XL. Videamus nunc de beato. Sine
virtute certe nullo modo; virtus autem actuosa, et deus vester nihil agens; expers
virtutis igitur; ita ne beatus quidem. 111. Quae ergo vita? Suppeditatio, inquis, bonorum
nullo malorum interventu. Quorum tandem bonorum? Voluptatum, credo, nempe ad corpus
pertinentium; nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi
voluptatem. Non arbitror te, Vellei, similem esse Epicureorum reliquorum, quos non pudeat
quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem ullum bonum, quod
sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens persequitur
omnis nominatim. 112. Quem cibum igitur aut quasi potiones aut quas vocum aut florum
varietates aut quos tactus, quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus?
Et poetae quidem [nectar ambrosiam] epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem
pocula ministrantem, tu autem, Epicure, quid facies? Neque enim, unde habeat ista deus
tuns, video, nec quo modo utatur. Locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est
quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum. 113. At has leviores ducis
voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum est) adhibetur sensibus.
Quousque ludis? Nam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos mollis et
delicatas voluptates; summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias iis
ipsis verbis, quibus erant scriptae; Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiae,
multa inpudentiora recitabat; accusat enim Timocratem, fratrem suum, Metrodorus, quod
dubitet omnia, quae ad beatam vitam pertineant, ventre metiri, neque id semel dicit, sed
saepius. Adnuere te video; nota enim tibi sunt; proferrem libros, si negares. Neque nunc
reprehendo, quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos
vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio ne beatos quidem. |
XLI. 114. At dolore vacant. Satin est
id ad illam abundantem bonis vitam beatissimam? Cogitat, inquiunt, adsidue beatum esse se;
habet enim nihil aliud, quod agitet in mente. Conprehende igitur animo et propone ante
oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi 'Mihi pulchre est' et 'Ego beatus sum'
cogitantem. Nec tamen video, quo modo non vereatur iste deus beatus, ne intereat, cum sine
ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, cumque ex ipso
imagines semper affluant. Ita nec beatus est vester deus nec aeternus.
115. At etiam de sanctitate, de pietate adversus deos libros scripsit
Epicurus. At quo modo in his loquitur? Ut Ti. Coruncanium aut P. Scaevolam, pontifices
maximos, te audire dicas, non eum, qui sustulerit omnem funditus religionem nec manibus,
ut Xerses, sed rationibus deorum inmortalium templa et aras everterit. Quid est enim, cur
deos ab hominibus colendos dicas, cum dei non modo homines non colant, sed omnino nihil
curent, nihil agant? 116. At est eorum eximia quaedam praestansque natura, ut ea debeat
ipsa per se ad se colendam allicere sapientem. An quicquam eximium potest esse in ea
natura, quae sua voluptate laetans nihil nec actura sit umquam neque agat neque egerit?
quae porro pietas ei debetur, a quo nihil acceperis? aut quid omnino, cuius nullum meritum
sit, ei deberi potest? Est enim pietas iustitia adversum deos; cum quibus quid potest
nobis esse iuris, cum homini nulla cum deo sit communitas? Sanctitas autem est scientia
colendorum deorum; qui quam ob rem colendi sint, non intellego, nullo nec accepto ab iis
nec sperato bono. |
XLII. 117. Quid
est autem, quod deos veneremur propter admirationem eius naturae, in qua egregium nihil
videamus? Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberari, cum sustuleris
omnem vim deorum; nisi forte Diagoram aut Theodorum, qui omnino deos esse negabant, censes
superstitiosos esse potuisse. Ego ne Protagoram quidem, cui neutrum licuerit, nec esse
deos nec non esse. Horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua
inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur. 118.
Quid? ii, qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab hominibus
sapientibus rei publicae causa, ut, quos ratio non posset, eos ad officium religio
duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt? Quid? Prodicus Cius, qui ea, quae
prodessent hominum vitae, deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem
reliquit? 119. Quid? qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad
deos pervenisse, eosque esse ipsos, quos nos colere, precari venerarique soleamus, nonne
expertes sunt religionum omnium? quae ratio maxime tractata ab Euhemero est, quem noster
et interpretatus et secutus est praeter ceteros Ennius. Ab Euhemero autem et mortes et
sepulturae demonstrantur deorum. Utrum igitur hic confirmasse videtur religionem an
penitus totam sustulisse? Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam,
Ubi initiantur gentes orarum ultimae,
praetereo Samothraciam eaque, quae Lemni
Nocturno aditu occulta coluntur,
Silvestribus saepibus densa.
Quibus explicatis ad rationemque revocatis rerum magis natura
cognoscitur quam deorum. |
| XLIII. 120. Mihi quidem etiam
Democritus, vir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit, nutare
videtur in natura deorum. Tum enim censet imagines divinitate praeditas inesse in
universitate rerum, tum principia mentis, quae sint in eodem universo, deos esse dicit,
tum animantes imagines, quae vel prodesse nobis soleant vel nocere, tum ingentis quasdam
imagines tantasque, ut universum mundum conplectantur extrinsecus; quae quidem omnia sunt
patria Democriti quam Democrito digniora. 121. Quis enim istas imagines conprehendere
animo potest? quis admirari? quis aut cultu aut religione dignas iudicare? Epicurus vero
ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam
sustulit. Cum enim optimam et praestantissimam naturam dei dicat esse, negat idem esse in
deo gratiam; tollit id, quod maxime proprium est optimae praestantissimaeque naturae. Quid
enim melius aut quid praestantius bonitate et beneficentia? Qua cum carere deum vultis,
neminem deo nec deum nec hominem carum, neminem ab eo amari, neminem diligi vultis. Ita
fit, ut non modo homines a deis, sed ipsi dei inter se ab aliis alii neglegantur. |
| XLIV. Quanto Stoici melius, qui a
vobis reprehenduntur! Censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos. Nihil
est enim virtute amabilius; quam qui adeptus erit, ubicumque erit gentium, a nobis
diligetur. 122. Vos autem quid mali datis, cum in inbecillitate gratificationem et
benivolentiam ponitis! Ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines quidem censetis,
nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse? Nulla est caritas naturalis
inter bonos? Carum ipsum verbum est amoris, ex quo amicitiae nomen est ductum; quam si ad
fructum nostrum referemus, non ad illius commoda, quem diligemus, non erit ista amicitia,
sed mercatura quaedam utilitatum suarum. Prata et arva et pecudum greges diliguntur isto
modo, quod fructus ex iis capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est. Quanto
igitur magis deorum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et hominibus consulunt!
Quod ni ita sit, quid veneramur, quid precamur deos? cur sacris pontifices, cur auspiciis
augures praesunt? quid optamus a deis inmortalibus? quid vovemus? 123. At etiam liber est
Epicuri de sanctitate. Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam
libero. Quae enim potest esse sanctitas, si dei humana non curant? quae autem animans
natura nihil curans? Verius est igitur nimirum illud, quod familiaris omnium nostrum
Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri,
quaeque is de deis inmortalibus dixerit, invidiae detestandae gratia dixisse. Neque enim
tam desipiens fuisset, ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis,
non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus, usu membrorum ne minimo quidem,
exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem, nihil gratificantem, omnino
nihil curantem, nihil agentem. Quae natura primum nulla esse potest, idque videris
Epicurus re tollit, oratione relinquit deos; 124. deinde, si maxime talis est deus, ut
nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur, valeat; quid enim dicam 'propitius sit'?
Esse enim propitius potest nemini, quoniam, ut dicitis, omnis in inbecillitate est et
gratia et caritas. |