XIX. 67. Existit autem
hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus
sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio!
Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea
vina, quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, quod dicitur,
multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. 68. Novitates
autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt
illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis
vetustatis et consuetudinis. Quin ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res
impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. Nec
vero in hoc, quod est animal, sed in iis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, quon
locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati
sumus.
69. Sed maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori. Saepe enim
excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam
se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis
amicis, Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is
anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se posse esse ampliores
volebat. 70. Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis,
ingenii, fortunae consecuti sint, inpertiant ea suis communicentque cum proximis, ut, si
parentibus nati humilibus, si propinquos habeant inbecilliore vel animo vel fortuna, eorum
augeant opes eisque honori sint et dignitati. Ut in fabulis, qui aliquamdiu propter
ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut
regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse
duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. Fructus
enim ingenii et virtutis omnisque praestantiae tum maxumus capitur, cum in proxumum
quemque confertur. |
XX. 71. Ut igitur ii, qui
sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus
debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate
superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis,
si habere se putant, quod officiose et amice et cum labore aliquo suo factum queant
dicere. Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium; quae meminisse debet is, in quem
conlata sunt, non commemorare, qui contulit. 72. Quam ob rem, ut ii, qui superiores sunt,
summittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam,
qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant; quod non fere contingit nisi
iis, qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam
opere levandi sunt. 73. Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere
possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque
tu possis, quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P.
Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quodsi etiam possis quidvis
deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit sustinere.
74. Omnino amicitiae conroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus
iudicandae sunt, nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere
necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et
paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt; qui neglegendi quidem non
sunt, sed alio quodam modo aestimandi. Aliter amicitiae stabiles permanere non possunt.
Dispares enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias;
nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod
tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia. 75. Recte
etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe
fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam
Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis
iter suum impedientem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit
ab amicis; quas qui impdire vult, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est
mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus. 76. Atque in omni re
considerandum est, et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari. |
XXI. Est etiam quaedam
calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria; iam enim a sapientium
familiaritatibus ad vulgares amicitias oratio nostra delabitur. Erumpunt saepe vitia
amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia.
Tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi,
dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit,
ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit, ut non statim alienatio disiunctioque
faciunda sit. 77. Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet,
facta erit aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut paulo
ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis), cavendum erit, ne non solum
amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil est enim turpius
quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine
se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat in re publica,
alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit graviter, auctoritate et offensione
animi non acerba. 78. Quam ob rem primum danda opera est, ne qua amicorum discidia fiant;
sin tale aliquid evenerit, ut extinctae potius amicitiae quam oppressae videantur.
Cavendum vero, ne etiam in graves inimicitias convertant se amicitiae; ex quibus iurgia,
maledicta, contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt, et hic
honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit, qui faciat, non, qui patiatur
iniuriam.
Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una
provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos. 79. Digni autem sunt
amicitia, quibus in ipsis inest causa, cur diligantur. Rarum genus. Et quidem omnia
praeclara rara, nec quicquam difficilius quam reperire, quod sit omni ex parte in suo
genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt, nisi quod
fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se
maxumum fructum esse capturos. 80. Ita pulcherrima illa et maxume naturali carent amicitia
per se et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et
quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat
caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam
transferetur, verus amicus numquam reperietur; est enim is, qui est tamquam alter idem.
81. Quodsi hoc apparet in bestiis, volucribus, nantibus, agrestibus, cicuribus, feris,
primum ut se ipsae diligant (id enim pariter cum omni animante nascitur), deinde ut
requirant atque adpetant, ad quas se adplicent eiusdem generis animantis, idque faciunt
cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani, quanto id magis in homine fit
natura! qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut
efficiat paene unum ex duobus. |
| XXII. 82. Sed plerique
perverse, ne dicam inpudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt,
quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis desiderant. Par est autem primum ipsum esse
virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iam dudum tractamus,
stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum
cupiditatibus iis, quibus ceteri serviunt, imperabunt, deinde aequitate iustitiaque
gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet, neque quicquam unquam nisi honestum et
rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam
verebuntur. Nam maxumum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. 83.
Itaque in iis perniciosus est error, qui existumant lubidinum peccatorumque omnium patere
in amicitia licentiam; virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes,
ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt, pervenire, coniuncta et
consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura
est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optumus beatissimusque comitatus. 84. Haec
est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda, honestas,
gloria, tranquillitas animi atque iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit et
sine his esse non possit. Quod cum optumum maxumumque sit, si id volumus adipisci, virtuti
opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea
vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos
gravis aliquis casus experiri cogit. 85. Quocirca (dicendum est enim saepius), cum
iudicaris, diligere oportet, non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in rebus
neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim
utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro et
citro vel usu diuturno vel etiam officiis repente in medio cursu amicitias exorta aliqua
offensione disrumpimus. |
| XXIII. 86. Quo etiam
magis vituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria. Una est enim amicitia in rebus
humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt. Quamquam a multis virtus ipsa
contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias
despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum
cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse
levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui
pro nihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rem publicam se
contulerunt, et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii, qui suum negotium
gerunt otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam
esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. 87. Serpit enim nescio quo
modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem
sui. Quin etiam si quis asperitate ea est et inmanitate naturae, congressus ut hominum
fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati
non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc
maxime iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum
frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum,
quas natura desiderat, abundantiam et copiam hominis omnino aspiciendi potestatem
eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum
voluptatum omnium solitudo? 88. Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor,
dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: "si quis in
caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam
admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret,
habuisset." Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum
adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est. |
XXIV. Sed
cum tot signis eadem natura declaret, quid velit, anquirat, desideret, tamen obsurdescimus
nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est enim varius et multiplex usus
amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum
elevare, tum ferre sapientis est; una illa subeunda offensio est, ut et utilitas in
amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec
accipienda amice, cum benevole fiunt. 89. Sed nescio quo modo verum est, quod in Andria
familiaris meus dicit:
Obsequium amicos, veritas odium parit.
Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum
amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri
sinit; maxuma autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio
inpellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio
acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat; in obsequio autem, quoniam Terentiano
verbo lubenter utimur, comitas adsit, adsentatio, vitiorum adiutrix, procul amoveatur,
quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, aliter cum
amico vivitur. 90. Cuius autem aures clausae veritati sunt, ut ab amico verum audire
nequeat, huius salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis ut multa: "melius
de quibusdam acerbos inimicos mereri quam eos amicos, qui dulces videantur; illos verum
saepe dicere, hos numquam." Atque illud absurdum, quod ii, qui monentur, eam
molestiam, quam debent capere, non capiunt, eam capiunt, qua debent vacare; peccasse enim
se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra oportebat delicto dolere,
correctione gaudere. |
| XXV. 91. Ut igitur et
monere et moneri proprium est verae amicitiae et alterum libere facere, non aspere,
alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem
esse maiorem quam adulationem, blanditiam, adsentationem; quamvis enim multis nominibus
est hoc vitium notandum levium hominum atque fallacium ad voluntatem loquentium omnia,
nihil ad veritatem. 92. Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit enim iudicium
veri idque adulterat), tum amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem, sine qua nomen
amicitiae valere non potest. Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat ex
pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque
semper, sed varius, commutabilis, multiplex? 93. Quid enim potest esse tam flexibile, tam
devium quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam vultum
atque nutum convertitur? Negat quis, nego; ait, aio; postremo
imperavi egomet mihi Omnia adsentari,
ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus
adhibere omnino levitatis est. 94. Multi autem Gnathonum similes cum sint loco, fortuna,
fama superiores, horum est adsentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas. 95.
Secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia quam
omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quae ex imperitissimis constat,
tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est adsentatorem et levem civem,
et inter constantem, severum et gravem. 96. Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat
in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos; sed
nihil de me, de Scipione dicam lubentius. Quanta illa, di inmortales, fuit gravitas,
quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed
adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
Atque, ut ad me redeam, meministis, Q. Maxumo, fratre Scipionis, et L. Mancino consulibus
quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum
ad populi beneficium transferebatur; atque is primus instituit in forum versus agere cum
populo. Tamen illius vendibilem orationem religio deorum inmortalium nobis defendentibus
facile vincebat. Atque id actum est praetore me quinquennio ante, quam consul sum factus;
ita re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est. |
| XXVI. 97. Quodsi in
scaena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen
verum valet, si modo id patefactum et inlustratum est, quid in amicitia fieri oportet,
quae tota veritate perpenditur? In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque
ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum, id quam
vere fiat, ignores. Quamquam ista adsentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini
potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is adsentatoribus
patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi adsentetur et se maxime ipse delectet. 98.
Omnino est amans sui virtus; optume enim se ipsa novit, quamque amabilis sit, intellegit.
Ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam
multi praediti esse quam videri volunt. Hos delectat adsentatio, his fictus ad ipsorum
voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum
putant. Nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non vult, alter ad
mentiendum paratus est. Nec parasitorum in comoediis adsentatio faceta nobis videretur,
nisi essent milites gloriosi. Magnas vero agere gratias Thais
mihi?
Satis erat respondere: "magnas"; "ingentes," inquit.
Semper auget adsentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, vult esse magnum. 99.
Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et
invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant, ne
callida adsentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est
excors; callidus ille et occultus ne se insinuet, studiose cavendum est; nec enim
facillime adgnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe adsentetur et litigare se
simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui inlusus
sit, plus vidisse videatur. Quid autem turpius quam inludi? Quod ut ne accidat, magis
cavendum est.
Ut me hodie ante omnes comicos stulto senes
Versaris atque inlusseris lautissume.
100. Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est inprovidorum et
credulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium
(de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse), ad leves amicitias defluxit
oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando. |
XXVII. Virtus, virtus,
inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. In ea est enim
convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit
suum lumen et idem aspexit adgnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit
illud, quod in altero est; ex quo exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictum
est ab amando; amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere, quem ames, nulla
indigentia, nulla utilitate quaesita; quae tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiamsi tu
eam minus secutus sis. 101. Hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M.
Catonem, C. Galum, P. Nasicam, Ti. Gracchum, Scipionis nostri socerum, dileximus, haec
etiam magis elucet inter aequales, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp.
Mummium. Vicissim autem senes in adulescentium caritate adquiescimus, ut in vestra, ut in
Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate
delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia ex alia
aetas oriatur, maxume quidem optandum est, ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e
carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut dicitur, pervenire. 102. Sed quoniam res
humanae fragiles caducaeque sunt, semmper aliqui anquirendi sunt, quos diligamus et a
quibus diligamur; caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata
iucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit tamen semperque vivet;
virtutem enim amavi illius viri, quae extincta non est; nec mihi soli versatur ante
oculos, qui illam semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo
umquam animo aut spe maiora suscipiet, qui sibi non illius memoriam atque imaginem
proponendam putet. 103. Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura
tribuit, nihil habeo, quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de re
publica consensus, in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis
fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo
ipse, quod nollem; una domus erat, idem victus, isque communis, neque solum militia, sed
etiam peregrinationes rusticationesque communes. 104. Nam quid ego de studiis dicam
cognoscendi semper aliquid atque discendi? In quibus remoti ab oculis populi omne otiosum
tempus contrivimus. Quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo occidisset,
desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa
extincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane
orbatus essem, magnum tamen adfert mihi aetas ipsa solacium. Diutius enim iam in hoc
desiderio esse non possum. Omnia autem bravia tolerabilia esse debent, etiamsi magna sunt.
Haec habui de amicitia quae dicerem. Vos autem hortor, ut ita virtutem
locetis, sine qua amicitia esse non potest ut ea excepta nihil amicitia praestabilius
putetis. |