|
1.
Quieta Gallia Caesar, ut, constituerat, in Italiam ad conventus agendos
proficiscitur. Ibi cognoscit de P. Clodi caede; de senatusque consulto
certior factus ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota provincia
habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur.
Addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli (quod res poscere videbatur)
retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum
venire posse. Hac impulsi occasione qui iam ante se populi Romani imperio
subiectos dolerent liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt.
Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis
locis queruntur de Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant;
miserantur communem Galliae fortunam; omnibus pollicitationibus ac praemiis
deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in
libertatem vindicent. In primis rationem esse habendam dicunt, priusquam
eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur.
Id esse facile, quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis
egredi, neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit; postremo,
in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque
quam a maioribus acceperint recuperare.
2. His rebus agitatis profitentur
Carnutes se nullum periculum communis salutis causa recusare, principesque
ex omnibus bellum facturos pollicentur; et, quoniam in praesentia obsidibus
cavere inter se non possint, ne res efferatur, ut iure iurando ac fide
sanciatur petunt, conlatis militaribus signis (quo more eorum gravissima
caerimonia continetur), ne facto initio belli ab reliquis deserantur.
Tum conlaudatis Carnutibus, dato iure iurando ab omnibus qui aderant,
tempore eius rei constituto, a concilio disceditur.
3. Ubi ea dies venit, Carnutes
Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo
dato concurrunt, civisque Romanos qui negotiandi causa ibi constiterant,
in his C. Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae
iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter
ad omnis Galliae civitatis fama perfertur. Nam ubi quae maior atque inlustrior
incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps
exipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi oriente
sole gesta essent ante primam confectqam vigiliam in finibus Arvernorum
audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter CLX.
4. Simili ratione ibi Vercingetorix,
Celtilli filius, Avernus, summae potentiae adulescens,--cuius pater principatum
totius Galliae obtinuerat, et ob eam causam quod regnum adpetebat a civitate
erat interfectus,--convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito
eius consilio ad arma concurritur. Prohibetur a Gobannitione, patruo suo,
reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant;
expellitur ex oppido Gergovia; non destitit tamen atque in agris habet
delectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu quoscumque adit ex civitate
ad suam sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma
capiant; magnisque coactis copiis adversarios suos, a quibus paulo ante
erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque
versus legationes; obtestatur ut in fide maneant. Celeriter sibi Senones,
Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andios, reliquosque
omnis qui Oceanum attingunt adiungit; omnium consensu ad eum defertur
imperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat;
certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet; armorum quantum quaeque
civitas domi, quodque ante tempus efficiat; constituit; in primis equitatui
studet. Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine
supplici dubitantis cogit: nam maiore commisso delicto igni atque omnibus
tormentis necat; leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis
oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae
perterreant alios.
5. His suppliciis celeriter
coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte
copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu
Bituriges ad Haeduos (quorum erant in fide) legatos mittunt subsidium
rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint. Haedui de consilio
legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque
subsidio Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod
Bituriges ab Haeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire
ausi, domum revertuntur, legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam
veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint ut, si flument
transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. Id
eane de causa quam legatis pronuntiarunt an perfidia adducti fecerint,
quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse ponendum. Bituriges
eorum discessu statim se cum Arvernis iungunt.
6. His rebus in Italiam Caesari
nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in
statum pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est.
Eo cum venisset, magna difficultate adficiebatur, qua ratione ad exercitum
pervenire posset. Nam si legiones in provinciam arcesserat, se absente
in itinere proelio dimicaturas intellegbat; si ipse ad exercitum contenderet,
ne eis quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem recte committi
videbat.
7. Interim Lucterius Cadurcus
in Rutenos missus eam civitatem Arvernis conciliat. Progressus in Nitiobriges
et Gabalos ab utrisque obsides accipit, et magna coacta manu in provinciam
Narbonem versus inruptionem facere contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus
consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eo cum
venisset, timentis confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis
Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima,
constituit; partem copiarum ex provincia, supplementumque quod ex Italia
adduxerat in Helvios, qui finis Arvernorum contingunt, convenire iubet.
8. His rebus comparatis,
represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum
putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab
Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima nive iter impediebat;
tamen, discussa nive in altitudinem pedum VI atque ita viis patefactis,
summo militum labore ad finis Arvernorum pervenit. Quibus oppressis inopinantibus,
quod se Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam
homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat ut quam latissime
possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter
haec fama ac nuntii ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes
Arverni circumsistunt atque obsecrant ut suis fortunis consulat, neu se
ab hostibus diripi patiatur; praesertim cum videat omne ad se bellum translatum.
Quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos
versus.
9. At Caesar biduum in his
locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat,
per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum
adulescentem his copiis praeficit; hunc monet ut in omnis partis equites
quam latissime pervagentur; daturum se operam ne longius triduo a castris
absit. His constitutis rebus, suis inopinantibus, quam maximis potest
itineribus Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem multis
ante diebus eo praemiseriat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso,
per finis Haeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant;
ut, si quid etiam de sua salute ab Haeduis iniretur consili, celeritate
praecurreret. Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit, priusque
omnis in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset.
Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit, atque
inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio
victos Caesar conlocaverat Haeduisque attribuerat, oppugnare instituit.
10. Magnam haec res Caesari
difficultatem ad consilium capiendum adferebat: si reliquam partem hiemis
uno loco legiones contineret, ne stipendariis Haeduorum expugnatis cuncta
Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium positum videret;
si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus
laboraret. Praestare visum est tamen omnis difficultatis perpeti quam,
tanta contumelia accepta, omnium suroum voluntatis alienare. Itaque cohortatus
Haeduos de supportando commeatu, praemittit ad Boios qui de suo adventu
doceant, hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo
sustineant. Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus
relictis ad Boios proficiscitur.
11. Altero die cum ad oppidum
Senonum, Vellaunodunum, venisset, ne quem post se hostem relinqueret,
et quo expediatiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit, eoque
biduo circumvallavit; tertio die missus ex oppido legatis de deditione,
arma conferri, iumenta produci, sexcentos obsides dari iubet. Ea qui conficeret
C. Trebonium legatum relinquit; ipse ut quam primum iter conficeret, Cenabum
Carnutum proficiscitur; qui tum primum adlato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni,
cum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi tuendi
causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit. Castris ante
oppidum positis, diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt,
quaeque ad eam rem usui sint militibus imperat; et, quod oppidum Cenabum
pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido profugerent,
duas legiones in armis excubare iubet. Cenabenses, paulo ante mediam noctem
silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores
nuntiata Caesar legiones, qua expeditas esse iusserat, portis incensis,
intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis
quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudini
fugam intercluserant. Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus
donat; exercitum Ligerim traducit atque in Biturigum finis pervenit.
12. Vercingetorix ubi de
Caesaris adventu cognovit, oppugnatione desistit atque obviam Caesari
proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in via Noviodunum oppugnare
instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum venissent oratum ut sibi
ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret
qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari
iubet. Parte iam obsidum tradita, cum reliqua administrarentur, centurionibus
et paucis militibus intromissis qui arma iumentaque conquirerent, equitatus
hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem
simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxili venerunt, clamore
sublato arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones
in oppido, cum ex significatione Gallorum novi aliquid ab his iniri consili
intellexissent, gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnis incolumis
receperunt.
13. Caesar ex castris
equitatum educi iubet, proeliumque equestre committit; laborantibus iam
suis Germanos equites circiter CCCC submittit, quos ab initio secum habere
instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt, atque in fugam
coniecti multis amissis se ad agmen receperunt; quibus profligatis rursus
oppidani perterriti comprehensos eos quorum opera plebem concitatam existimabant
ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus confectis
Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus
Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est; quod eo oppido
recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.
14. Vercingetorix tot
continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad
concilium convocat. Docet 'longe alia ratione esse bellum gerendum atque
antea gestum sit; omnibus modis huic rei studendum ut pabulatione et commeatu
Romani prohibeantur: id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod
anni tempore subleventur; pabulum secaqri non posse; necessario dispersos
hostis ex aedificiis petere; hos omnis cotidie ab equitibus deleri posse.
Praeterea, salutis causa rei familiaris commoda neglegenda; vicos atque
aedificia incendi oportere hoc spatio [a Boia] quoque versus, quo pabulandi
causa adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod
quorum in finibus bellum gerartur eorum opibus subleventur: Romanos aut
inopiam non laturos aut magno cum periculo longius a castris processuros;
neque interesse ipsosne interficiant an impedimentis exuant, quibus amissis
bellum geri non possit. Praeterea, oppida incendi oportere quae non munitione
et loci natura ab omni sint periculo tuta; ne suis sint ad detrectandam
militiam receptacula, neu Romani proposita ad copiam commeatus praedamque
tollendam. Haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimari
debere, liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae
sit necesse accidere victis.'
15. Omnium consensu hac
sententia probata uno die amplius XX dies Biturigum incenduntur. Hoc idem
fit in reliquis civitatibus. In omnibus partibus incendia conspiciuntur;
quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solaci proponebant,
quod se prope explorata victoria celeriter amissa recuperaturos confidebant.
Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeat an defendi.
Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius
Galliae urbem, quae et praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus
succendere cogantur; facile se loci natura defensuros dicunt, quod, prope
ex omnibus partibus flumine et palude circumdata, unum habeat et perangustum
aditum. Datur petentibus venia, dissuadente primo Vercingetorige, post
concedente, et precibus ipsorum et misericordia volgi. Defensores oppido
idonei deliguntur.
16. Vercingetorix minoribus
Caesarem itineribus subsequitur, et locum castris deligit paludibus silvisque
munitum, ab Avarico longe milia passuum XVI. Ibi per certos exploratores
in singula diei tempora quae ad Avaricum gererentur cognoscebat, et quid
fieri vellet imperabat. Omnis nostras pabulationes frumentationesque observabat,
dispersosque, cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque
incommodo adficiebat; etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris
occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.
17. Castris ad eam partem
oppidi positis Caesar quae intermissa [a] flumine et palude aditum, ut
supra diximus, angustum habebat, aggerem adparare, vineas agere, turris
duas constituere coepit; nam circumvallare loci natura prohibebat. De
re frumentaria Boios atque Haeduos adhortari non destitit: quorum alteri,
quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant; alteri non magnis facultatibus,
quod civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt.
Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu, tenuitate Boiorum,
indiligentia Haeduorum, incendiis aedificiorum,--usque eo ut compluris
dies frumento milites caruerint, et pecore e longinquioribus vicis adacto
extremam famem sustentarint,--nulla tamen vox est ab eis audita populi
Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. Quin etiam Caesar
cum in opere singulas legiones appellaret, et, si acerbius inopiam ferrent,
se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo ne id faceret petebant:
'Sic se compluris annos illo imperante meruisse ut nullam ignominiam acciperent,
numquam infecta re discederent; hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam
oppugnationem reliquissent: praestare omnis perferre acerbitatis quam
non civibus Romanis qui Cenabi perfidia Gallorum interissent parentarent.'
Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad
Caesar deferrentur.
18. Cum iam muro turres
adpropinquassent, ex captivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto
pabulo castra movisse propius Avaricum, atque ipsum cum equitatu expeditisque
qui inter equites proeliari consuessent, insidiandi causa eo profectum
quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur. Quibus rebus
cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra mane pervenit.
Illi, celeriter per exploratores adventu Caesaris cognito, carros impedimentaque
sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnis in loco edito atque aperto
instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri, arma
expediri iussit.
19. Collis erat leniter
ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque
impedita cingebat, non latior pedibus L. Hoc se colle interruptis pontibus
Galli fiducia loci continebant, generatimque distributi [in civitatis]
omnia vada [ac saltus] eius paludis obtinebant, sic animo parati ut, si
eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantis premerent ex loco
superiore; ut, qui propinquitatem loci videret, paratos prope aequo Marte
ad dimicandum existimaret; qui iniquitatem condicionis perspiceret, inani
simulatione sese ostentare cognosceret. Indignantis milites Caesar, quod
conspectum suum hostes ferre possent tantulo spatio interiecto, et signum
proeli exposcentis, edocet quanto detrimento et quot virorum fortium morte
necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat ut nullum
pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere,
nisi eorum vitam laude sua habeat cariorem. Sic milites consolatus eodem
die reducit in castra; reliquaque quae ad oppugnationem oppidi pertinebant
administrare instituit.
20. Vercingetorix cum ad
suos redisset, proditionis insimulatus,--quod castra propius Romanos movisset,
quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset,
quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent;
non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum
Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio,--tali modo
accusatus ad haec respondit: 'Quod castra movisset, factum inopia pabuli,
etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci
opportunitate, qui se ipse sine munitione defenderet; equitum vero operam
neque in loco palustri desiderari debuisse, et illic fuisse utilem quo
sint profecti. Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse,
ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter
animi mollitiem studere omnis videret, quod diutius laborem ferre non
possent. Romani si casu intervenerint, fortunae; si alicuius indicio vocati,
huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere
et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in
castra receperint. Imperium se a Caesare per proditionem nullum desiderare,
quod habere victoria posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis
explorata: quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere
quam ab se salutem accipere videantur.' "Haec ut intellegatis,"
inquit, "a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites."
Producit servos, quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat, et
fame vinculisque excruciaverat. Hi, iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent,
milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris
exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent; simili
omnem exercitum inopia premi, nec iam viris sufficere cuiusquam nec ferre
operis laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione
oppidi profecissent, triduo exercitum deducere. "Haec," inquit,
"a me," [Vercingetorix] "beneficia habetis, quem proditionis
insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem
fame consumptum videtis; quem turpiter se ex hac fuga recipientem ne qua
civitas suis finibus recipiat, a me provisum est."
21. Conclamat omnis multitudo
et suo more armis concrepat,--quod facere in eo consuerunt cuius orationem
adprobant: 'Summum esse Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum,
nec maiore ratione bellum administrari posse.' Statuunt ut X milia hominum
delecta ex omnibus copiis in oppidum submittantur, nec solis Biturigibus
communem salutem committendam censent; quod paene in eo, si id oppidum
retinuissent, summam victoriae constare intellegebant.
22. Singulari militum nostrorum
virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus
sollertiae, atque ad omnia imitanda et efficienda quae a quoque traduntur
aptissimum. Nam et laqueis falcis avertebant, quas, cum destinaverant,
tormentis introrsus reducebant; et aggerem cuniculis subtrahebant, eo
scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae, atque omne genus cuniculorum
notum atque usitatum est. Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant
atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus
aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur;
et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat,
commissis suarum turrium malis adaequabant; et apertos cuniculos praeusta
et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur
moenibusque adpropinquare prohibebant.
23. Muri autem omnes
Gallici hac fere forma sunt. Trabes directae, perpetuae in longitudinem
paribus intervallis, distantes inter se binos pedes, in solo conlocantur.
Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur; ea autem quae diximus
intervalla grandibus in fronte saxis effarciuntur. His conlocatis et coagmentatis
alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter
se continant trabes, sed, paribus intermissis spatiis, singulae singulis
saxis interiectis arte contineantur. Sic deinceps omne opus contexitur
dum iusta muri altitudo expleatur. Hoc cum in speciem varietatemque opus
deforme non est, alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines
servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem;
quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis
trabibus pedum quadragenum plerumque introrsus revincta neque perrumpi
neque distrahi potest.
24. His tot rebus impedita
oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et adsiduis imbribus tardarentur,
tamen continenti labore omnia haec superaverunt, et diebus XXV aggerem
latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt. Cum is murum hostium
paene contingere, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque
hortaretur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, --paulo ante
tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes
succenderant; eodemque tempore, toto muro clamore sublato, duabus portis
ab utroque latere turrium eruptio fiebat. Alii facis atque aridam materiam
de muro in aggerem eminus iaciebant; picem reliquasque res quibus ignis
excitari potest fundebant; ut, quo primum occurreretur aut cui rei ferretur
auxilium, vix ratio iniri posset. Tamen, quod instituto Caesaris duae
semper legiones pro castris excubabant, pluresque partitis temporibus
erant in opere, celeriter factum est ut alii eruptionibus resisterent,
alii turris reducerent aggeremque interscinderent, omnis vero ex castris
multitudo ad restinguendum concurreret.
25. Cum in omnibus locis,
consumpta iam reliqua parte noctis, pugnaretur semperque hostibus spes
victoriae redintegraretur,--eo magis quod deustos pluteos turrium videbant,
nec facile adire apertos ad auxiliandum animadvertebant,--semperque ipsi
recentes defessis succederent, omnemque Galliae salutem in illo vestigio
temporis positam arbitrarentur; accidit inspectantibus nobis quod dignum
memoria visum praetereundum non existimavimus. Quidam ante portam oppidi
Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris
proiciebat; scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit.
Hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur;
eadem ratione ictu scorpionis exanimato altero successit tertius et tertio
quartus; nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam,
restincto aggere atque omni parte submotis hostibus, finis est pugnandi
factus.
26. Omnia experti Galli,
quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere
hortante et iubente Vercingetorige. Id silentio noctis conati non magna
iactura suorum sese effecturos sperabant; propterea quod neque longe ab
oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus perpetua, quae intercedebat,
Romanos ad insequendum tardabat. Iamque hoc facere noctu adparabant, cum
matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque, proiectae
ad pedes suorum, omnibus precibus petierunt ne se et communis liberos
hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium
infirmitas impediret. Ubi eos in sententia perstare viderunt, quod plerumque
in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et significare
de fuga Romanis coeperunt. Quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu
Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.
27. Postero die Caesar
promota turri directisque operibus quae facere instituerat, magno coorto
imbri, non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus,
quod paulo incautius custodias in muro dispositas videbat, suos quoque
languidius in opere versari iussit, et quid fieri vellet ostendit. Legionibusque
[intra vineas] in occulto expeditis, cohortatus ut aliquando pro tantis
laboribus fructum victoriae perciperent, eis qui primi murum adscendissent
praemia proposuit militibusque signum dedit. Illi subito ex omnibus partibus
evolaverunt murumque celeriter compleverunt.
28. Hostes re nova perterriti,
muro turribusque deiecti, in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt,
hoc animo ut, si qua ex parte obviam [contra] veniretur, acie instructa
depugnarent. Ubi neminem in aequum locum sese demittere, sed toto undique
muro circumfundi viderunt, veriti ne omnino spes fugae tolleretur, abiectis
armis ultimas oppidi partis continenti impetu petiverunt; parsque ibi,
cum angusto exitu portarum se ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa
portis ab equitibus est interfecta; nec fuit quisquam qui praedae studeret.
Sic et Cenabensi caede et labore operis incitati non aetate confectis,
non mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique ex omni numoer, qui
fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo clamore audito se ex oppido
eiecerant, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt. Quos ille multa iam
nocte silentio ex fuga excepit, et veritus ne qua in castris ex eorum
concursu et misericordia volgi seditio oreretur, [ut,] procul in via dispositis
familiaribus suis principibusque civitatum, disparandos deducendosque
ad suos curavit, quae cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.
29. Postero die concilio
convocato consolatus cohortatusque est: 'Ne se admodum animo demitterent,
neve perturbarentur incommodo; non virtute neque in acie vicisse Romanos,
sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi
imperiti; errare, si qui in bello omnis secundos rerum proventus exspectent;
sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testis ipsos haberet,
sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc
incommodum acciperetur; id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum.
Nam, quae ab reliquis Gallia civitates dissentirent, has sua diligentia
adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensui
ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effectum
habere. Interea aequum esse ab eis communis salutis causa impetrari ut
castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinere
possent.'
30. Fuit haec oratio non
ingrata Gallis, et maxime quod ipse animo non defecerat tanto accepto
incommodo, neque se in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat;
plusque animo providere et praesentire existimabatur, quod re integra
primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat. Itaque, ut reliquorum
imperatorum res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario
dignitas incommodo accepto in dies augebatur. Simul in spem veniebant
eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore
Galli castra munire instituerunt, et sic erant animo confirmati, homines
insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.
31. Nec minus quam est
pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas civitatis adiungeret,
atque earum principes donis pollicitationibusque adliciebat. Huic rei
idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia
facillime capere posset. Qui Avarico expugnato refugerant, armandos vestiendosque
curat. Simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum
militum civitatibus, quem, et quam ante diem, in castra adduci velit;
sagittariosque omnis, quorum erat permagnus in Gallia numerus, conquiri
et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur.
Interim Teutomatus, Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab
senatu nostro amicus erat appellatus, cum magno numero equitum suorum
et quos ex Aquitania conduxerat ad eum pervenit.
32. Caesar Avarici compluris
dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nactus,
exercitum ex labore atque inopia reficit. Iam prope hieme confecta,--cum
ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci
constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione
premere posset, --legati ad eum principes Haeduorum veniunt oratum ut
maxime necessario tempore civitati subveniat: 'Summo esse in periculo
rem; quod, cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem
annum obtinere consuessent, duo magistratum gerant, et se uterque eorum
legibus creatum dicat. Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et
inlustrem adulescentem; alterum Cotum, antiquissima familia natum, atque
ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus
proximo anno eundem magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in armis,
divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. Quod
si diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis confligat;
id ne accidat positum in eius diligentia atque auctoritate.'
33. Caesar etsi a bello
atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans
quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam
coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque
rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet, atque ea pars quae minus
sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum
existimavit; et quod legibus Haeduorum eis qui summum magistratum obtinerent
excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum
deminuisse videretur, ipse in Haeduos proficisci statuit, senatumque omnem
et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. Cum prope omnis
civitas eo convenisset, docereturque, paucis clam convocatis, alio loco,
alio tempore atque oportuerit, fratrem a fratre renuntiatum, cum leges
duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent,
sed etiam in senatu esse prohiberent,--Cotum imperium deponere coegit;
Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus
esset creatus, potestatem obtinere iussit.
34. Hoc decreto interposito,--cohortatus
Haeduos ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus
omissis [his] rebus huic bello servirent, eaque quae meruissent praemia
ab se devicta Gallia exspectarent, equitatumque omnem et peditum milia
decem sibi celeriter mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa
disponeret,--exercitum in duas partis divisit: quattuor legiones in Senones
Parisiosque Labieno ducendas dedit; sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam
secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit, partem
sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix, omnibus interruptis eius
fluminis pontibus, ab altera fluminis parte iter facere coepit.
35. Cum uterque utrimque
exisset exercitus, in conspectu fereque e regione castris castra ponebant.
Dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias traducerent,
erat in magnis Caesari difficultatibus res ne maiorem aestatis partem
flumine impediretur; quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri
solet. Itaque, ne id accideret, silvestri loco castris positis, e regione
unius eorum pontium quos Vercingetorix rescindendos curaverat, postero
die cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus
impedimentis, ut consuerat, misit, distractis quibusdam cohortibus, ut
numerus legionum constare videretur. His quam longissime possent progredi
iussis, cum iam ex diei tempore coniecturam caperet in castra perventum,
isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat, pontem reficere
coepit. Celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris
idoneo delecto, reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne
contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.
36. Caesar ex eo loco
quintis castris Gergoviam pervenit, equestrique eo die proelio levi facto,
perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnis aditus difficilis
habebat, de oppugnatione desperavit; de obsessione non prius agendum constituit
quam rem frumentariam expedisset. At Vercingetorix castris prope oppidum
in monte positis, mediocribus circum se intervallis separatim singularum
civitatum copias conlocaverat; atque omnibus eius iugi collibus occupatis
qua despici poterat, horribilem speciem praebebat; principesque earum
civitatum, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie
ad se convenire iubebat, seu quid communicandum seu quid administrandum
videretur; neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio,
interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suroum
periclitaretur. Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis
egregie munitus atque ex omni parte circumcisus, quem si tenerent nostri,
et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostis videbantur;
sed is locus praesidio ab his non infirmo tenebatur; tamen silentio noctis
Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset,
deiecto praesidio potitus loco, duas ibi legiones conlocavit fossamque
duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto
ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
37. Dum haec ad Gergoviam
geruntur, Convictolitavis Haeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare
demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus
conloquitur, quorum erat princeps Litavicus atque eius fratres, amplissima
familia nati adulescentes. Cum his praemium communicat hortaturque ut
se liberos et imperio natos meminerint: 'Unam esse Haeduorum civitatem
quae certissimam Galliae victoriam distineat; eius auctoritate reliquas
contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.
Esse non nullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen ut iustissimam
apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. Cur enim
potius Haedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam
Romani ad Haeduos veniant?' Celeriter adulescentibus et oratione magistratus
et praemio deductis, cum se vel principes eius consili fore profiterentur,
ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum bellum
adduci posse non confidebant. Placuit ut Litavicus decem illis milibus
quae Caesari ad bellum mitterentur praeficeretur, atque ea ducenda curaret
fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat
constituunt.
38. Litavicus accepto
exercitu, cum milia passuum circiter XXX a Gergovia abesset, convocatis
subito militibus lacrimans, "Quo proficiscimur," inquit, "milites?
Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis,
Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis, ab Romanis indicta
causa interfecti sunt. Haec ab his cognoscite qui ex ipsa caede effugerunt;
nam ego, fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis, dolore prohibeor
quae gesta sunt pronuntiare." Producuntur ei quos ille edocuerat
quae dici vellet, atque eadem quae Litavicus pronuntiaverat multiduini
exponunt: 'Omnes equites Haeduorum interfectos, quod conlocuti cum Arvernis
dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum ocultasse atque ex media
caede effugisse.' Conclamant Haedui et Litavicum obsecrant ut sibi consulat.
"Quasi vero," inquit, "consili sit res, ac non necesse
sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere! An dubitamus
quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant?
Proinde, si quid in nobis animi est, persequamur eorum mortem qui indignissime
interierunt, atque hos latrones interficiamus!" Ostendit civis Romanos
qui eius praesidi fiducia una erant; continuo magnum numerum frumenti
commeatusque diripit; ipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios
tota civitate Haeduorum dimittit; eodem mendacio de caede equitum et principum
permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias
persequantur.
39. Eporedorix Haeduus,
summo loco natus adulescens et summae domi potentiae, et una Viridomarus,
pari aetate et gratia sed genere dispari, quem Caesar ab Diviciaco sibi
traditum ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat, in equitum numero
convenerant nominatim ab eo evocati. His erat inter se de principatu contentio;
et in illa magistratuum controversia alter pro Convictolitave alter pro
Coto, summis opibus pugnaverant. Ex eis Eporedorix cognito Litavici consilio
media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis
adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum
provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem
neque propinqui neglegere neque civitas levi momento aestimare possit.
40. Magna adfectus sollicitudine
hoc nuntio Caesar, quod semper Haeduorum civitati praecipue indulserat,
nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque
omnem ex castris educit; nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda
castra, quod res posita in celeritate videbatur. C. Fabium legatum cum
legionibus duabus castris praesidio relinquit. Fratres Litavici cum comprehendi
iussisset, paulo ante reperit ad hostis profugisse. Adhortatus milites
ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus
progressus milia passuum XXV, agmen Haeduorum conspicatur, immisso equitatu
iter eorum moratur atque impedit; interdicitque omnibus ne quemquam interficiant.
Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter
equites versari suosque appellare iubet. His cognitis et Litavici fraude
perspecta, Haedui manus tendere, et deditionem significare, et proiectis
armis mortem deprecari incipiunt. Litavicus cum suis clientibus, quibus
more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam
profugit.
41. Caesar nuntiis ad
civitatem Haeduorum missis qui suo beneficio conservatos docerent, quos
iure belli interficere potuisset, tribusque horis [noctis] exercitui ad
quietem datis castra ad Gergoviam movet. Medio fere itinere equites a
Fabio missi quanto res in periculo fuerit exponunt; summis copiis castra
oppugnata demonstrant, cum crebro integri defessis succederent nostrosque
adsiduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo
esset isdem in vallo permanendum; multitudine sagittarum atque omni genere
telorum multos volneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta;
Fabium discessu eorum, duabus relictis portis, obstruere ceteras pluteosque
vallo addere et se in posterum diem similemque casum adparare. His rebus
cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit.
42. Dum haec ad Gergoviam
geruntur, Haedui primis nuntiis ab Litavico acceptis nullum sibi ad cognoscendum
spatium relinquunt. Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas,
quae maxime illi hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant
pro re comperta. Bona civium Romanorum diripiunt, caedis faciunt, in servitutem
abstrahunt. Adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem
impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat. M. Aristium,
tribunum militum, iter ad legiones facientem, fide data ex oppido Cabillono
educunt; idem facere cogunt eos qui negotiandi causa ibi constiterant.
Hos continuo in itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantis
diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem
ad arma concitant.
43. Interim nuntio adlato
omnis eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium;
nihil publico factum consilio demonstrant; quaestionem de bonis direptis
decernunt; Litavici fratrumque bona publicant; legatos ad Caesarem purgandi
sui gratia mittunt. Haec faciunt recuperandorum suorum causa; sed contaminati
facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat,
et timore poenae exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatisque
reliquas legationibus sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen
quam mitissime potest legatos appellat: 'Nihil se propter inscientiam
levitatemque volgi gravius de civitate iudicare, neque de sua in Haeduos
benevolentia deminuere.' Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab
omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quem ad modum a
Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio
nata ab timore defectionis similisque fugae videretur.
44. Haec cogitanti accidere
visa est facultas bene gerendae rei. Nam cum in minora castra operis perspiciendi
causa venisset, animadvertit collem qui ab hostibus tenebatur nudatum
hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat.
Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus
confluebat. Constabat inter omnis, quod iam ipse Caesar per exploratores
cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed silvestre et angustum,
qua esset aditus ad alteram partem oppidi; vehementer huic illos loco
timere, nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum
amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi
viderentur; ad hunc muniendum omnis a Vercingetorige evocatos.
45. Hac re cognita Caesar
mittit compluris equitum turmas eo de media nocte; imperat ut paulo tumultuosius
omnibus locis pervagentur. Prima luce magnum numerum impedimentorum ex
castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum
cassidibus, equitum specie ac simulatione, collibus circumvehi iubet.
His paucos addit equites qui latius ostentationis causa vagentur. Longo
circuitu easdem omnis iubet petere regiones. Haec procul ex oppido videbantur,
ut erat a Gergovia despectus in castra; neque tanto spatio, certi quid
esset, explorari poterat. Legionem X eodem luce mittit et paulum progressam
inferiore consituit loco silvisque occultat. Augetur Gallis suspicio atque
omnes illo ad munitionem copiae traducuntur. Vacua castra hostium Caesar
conspicatus, tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus,
raros milites (ne ex oppido animadverterentur) ex maioribus castris in
minora traducit, legatisque quos singulis legionibus praefecerat quid
fieri velit ostendit: in primis monet ut contineant milites ne studio
pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; quid iniquitas loci habeat
incommodi proponit; hoc una celeritate posse vitari; occasionis esse rem,
non proeli. His rebus expositis signum dat et ab dextra parte alio ascensu
eodem tempore Haeduos mittit.
46. Murus oppidi a planitie
atque initio ascensus recta regione, si nullus anfractus intercederet,
MCC passus aberat; quicquid huc circuitus ad molliendum clivum accesserat,
id spatium itineris augebat. A medio fere colle in longitudinem, ut natura
montis ferebat, ex grandibus saxis VI pedum murum qui nostrorum impetum
tardaret praeduxerant Galli atque, inferiore omni spatio vacuo relicto,
superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris compleverant.
Milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi
trinis castris potiuntur. Ac tanta fuit in castris capiendis celeritas
ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo oppressus, ut meridie
conquieverat, superiore parte corporis nuda, volnerato equo vix se ex
manibus praedantium militum eriperet.
47. Consecutus id quod
animo proposuerat Caesar receptui cani iussit, legionisque X, quacum erat,
contionatus, signa constituit. At reliquarum legionum milites non audito
sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen a tribunis militum
legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur. Sed elati spe
celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis,
nihil adeo arduum sibi existimabant quod non virtute consequi possent;
neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque adpropinquarunt.
Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant repentino
tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, se ex oppido
eiecerunt. Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant; et pectore
nudo prominentes, passis manibus obtestabantur Romanos ut sibi parcerent;
neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus
abstinerent. Non nullae de muro per manus demissae sese militibus tradebant.
L. Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabant
excitari se Avaricensibus praemiis, neque commissurum ut prius quisquam
murum ascenderet, tres suos nactus manipularis atque ab eis sublevatus
murum ascendit. Hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.
48. Interim ei qui ad
alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus, munitionis causa convenerant,
primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis incitati oppidum ab
Romanis teneri, praemissis equitibus magno cursu eo contenderunt. Eorum
ut quisque primis venerat, sub muro consistebat suroumque pugnantium numerum
augebat. Quorum cum magna multitudo convenisset, matres familiae, quae
paulo ante Romanis de muro manus tendebant, suos obtestari et more Gallico
passuum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre coeperunt.
Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio
pugnae defatigati non facile recentis atque integros sustinebant.
49. Caesar cum iniquo
loco pugnari hostiumque copias augeri videret, praemetuens suis ad T.
Sextium legatum, quem minoribus castris praesidio reliquerat, misit ut
cohortis ex castris celeriter educeret et sub infimo colle ab dextro latere
hostium constitueret; ut, si nostros loco depulsos vidisset, quo minus
libere hostes insequerentur terreret. Ipse, paulum ex eo loco cum legione
progressus ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat.
50. Cum acerrime comminus
pugnaretur, hostes loco et numero, nostri virtute confiderent, subito
sunt Haedui visi ab latere nostris aperto, quos Caesar ab dextra parte
alio ascensu manus distendae causa miserat. Hi similitudine armorum vehementer
nostros perterruerunt; ac, tametsi dextris umeris exsertis animadvertebantur,
quod insigne pactum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa
milites ab hostibus factum existimabant. Eodem tempore L. Fabius centurio
quique una murum ascenderant circumventi atque interfecti de mruo praecipitabantur.
M. Petronius, eiusdem legionis centurio, cum portas excidere conatus esset,
a multitudine oppressus ac sibi desperans, multis iam volneribus acceptis,
manipularibus suis qui illum secuti erant, "Quoniam," inquit,
"me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam,
quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos data facultate
vobis consulite." Simul in medios hostis inrupit duobusque interfectis
reliquos a porta paulum submovit. Conantibus auxiliari suis, "Frustra,"
inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque
deficiunt. Proinde abite dum est facultas vosque ad legionem recipite."
Ita pugnans post paulum concidit ac suis saluti fuit.
51. Nostri cum undique
premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt loco; sed intolerantius
Gallos insequentis legio X tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore
loco constiterat. Hanc rursus XIII legionis cohortes exceperunt, quae
ex castris minoribus eductae cum T. Sextio legato ceperant locum superiorem.
Legiones ubi primum planitiem attigerunt, infestis contra hostem signis
constiterunt. Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones
reduxit. Eo die milites sunt paulo minus DCC desiderati.
52. Postero die Caesar
contione advocata temeritatem cupiditatemque militum reprehendit, quod
sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid agendum videretur, neque
signo recipiendi dato constitissent neque a tribunis militum legatisque
retineri potuissent. Exposuit quid iniquitas loci posset, quod ipse ad
Avaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus
exploratam victoriam dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione
propter iniquitatem loci accideret. Quanto opere eorum animi magnitudinem
admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus
oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam adrogantiamque reprehendere,
quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent;
nec minus se a milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi
magnitudinem desiderare.
53. Hac habita contione
et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo
permoverentur, neu, quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hostium
tribuerent; eadem de profectione cogitans quae ante senserat, legiones
ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum Vercingetorix nihilo
magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio atque eo
secundo, in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die fecisset,
satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos
factum existimans, in Haeduos movit castra. Ne tum quidem insecutis hostibus,
tertio die ad flumen Elaver venit; pontis refecit atque exercitum traduxit.
54. Ibi a Viridomaro
atque Eporedorige Haeduis appellatus, discit cum omni equitatu Litavicum
ad sollicitandos Haeduos profectum; opus esse ipsos antecedere ad confirmandum
civitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam Haeduorum perspectam habebat,
atque horum discessu maturari defectionem civitatis existimabat; tamen
eos retinendos non censuit, ne aut inferre iniuriam videretur aut daret
timoris aliquam suspicionem. Discedentibus eis breviter sua in Haeduos
merita exposuit; quos et quam humilis accepisset, compulsos in oppida,
multatos agris, omnibus ereptis copiis, imposito stipendio, obsidibus
summa cum contumelia extortis; et quam in fortunam quamque in amplitudinem
duxisset, ut non solum in pristinum statum redissent, sed omnium temporum
dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. His datis mandatis eos
ab se dimisit.
55. Noviodunum erat oppidum
Haeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum. Huc Caesar omnis obsides
Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suroum atque exercitus impedimentorum
magnam partem contulerat; hac magnum numerum equorum, huius belli causa
in Italia atque Hispania coemptum, miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque
venissent et de statu civitatis cognovissent, Litavicum Bibracte ab Haeduis
receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim
magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem
de pace et amicitia concilianda publice missos; non praetermittendum tantum
commodum existimaverunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus quique
eo negotiandi causa convenerant, pecuniam atque equos inter se partiti
sunt; obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt;
oppidum, quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis,
incenderunt; frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum
flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias
cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere, equitatumque
omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt; si ab re frumentaria
Romanos excludere [aut adductos inopia in provinciam expellere] possent.
Quam ad spem multum eos adiuvabat quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino
vado non posse transiri videretur.
56. Quibus rebus cognitis
Caesar maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum,
ut prius quam essent maiores eo coactae copiae dimicaret. Nam ne commutato
consilio iter in provinciam converteret, ut non nemo tum quidem necessario
faciundum existimabat, cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons
Cevenna viarumque difficultas impediebat; tum maxime quod abiuncto Labieno
atque eis legionibus quas una miserat vehementer timebat. Itaque admodum
magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis, contra omnium opinionem
ad Ligerim venit; vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno,
ut bracchia modo atque umeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent,
disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo
adspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit; frumentumque in agris
et pecoris copiam nactus, repleto his rebus exercitu iter in Senones facere
instituit.
57. Dum haec apud Caesarem
geruntur, Labienus eo supplemento quod nuper ex Italia venerat relicto
Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam
proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum positum in insula fluminis Sequanae.
Cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae
convenerunt. Summa imperi traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus
aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem
evocatus. Is cum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret
in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit
nostrosque transitu prohibere instituit.
58. Labienus primo vineas
agere, cratibus atque aggere paludem explere atque iter munire conabatur.
Postquam id difficilius fieri animadvertit, silentio e castris tertia
vigilia egressus, eodem quo venerat itinere Metiosedum pervenit. Id est
oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus.
Deprehensis navibus circiter L celeriterque coniunctis atque eo militibus
impositis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat
ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem
superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo
flumine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes re cognita ab eis qui a
Metiosedo profugerant, Lutetiam incendi, pontisque eius oppidi rescindi
iubent; ipsi profecti a palude in ripa Sequanae e regione Lutetiae contra
Labieni castra considunt.
59. Iam Caesar a Gergovia
discessisse audiebatur; iam de Haeduorum defectione et secundo Galliae
motu rumores adferebantur; Gallique in conloquiis interclusum itinere
et Ligeri Caesarem, inopia frumenti coactum, in provinciam contendisse
confirmabant. Bellovaci autem defectione Haeduorum cognita, qui iam ante
erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt.
Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium
atque antea senserat intellegebat; neque iam ut aliquid acquireret proelioque
hostis lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret cogitabat.
Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet
opinionem virtutis, instabant; alteram Camulogenus parato atque instructo
exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas
maximum flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi
virtute auxilium petendum videbat.
60. Itaque sub vesperum
consilio convocato, cohortatus ut ea quae imperasset diligenter industrieque
administrarent, navis quas Metiosedo deduxerat singulas equitibus Romanis
attribuit; et prima confecta vigilia IIII milia passuum secundo flumine
silentio progredi ibique se exspectare iubet. V cohortis quas minime firmas
ad dimicandum esse existimabat castris praesidio relinquit; V eiusdem
legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine
magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintris; has magno sonitu
remorum incitatas in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus
cum tribus legionibus eum locum petit quo navis adpelli iusserat.
61. Eo cum esset ventum,
exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes,
quod magna subito erat coorta tempestas, a nostris opprimuntur; exercitus
equitatusque, equitibus Romanis administrantibus quos ei negotio praefecerat,
celeriter transmittitur. Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur
in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari, et magnum ire agmen
adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri, et paulo infra
milites navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant
tribus locis transire legiones, [atque omnis perturbatos defectione Haeduorum
fugam parare], suas quoque copias in tres partis distribuerunt. Nam praesidio
e regione castrorum relito, et parva manu Metiosedum versus missa quae
tantum progrederetur quantum naves processissent, reliquas copias contra
Labienum duxerunt.
62. Prima luce et nostri
omnes erant transportati et hostium acies cernebatur. Labienus, milites
cohortatus ut suae pristinae virtutis et tot secundissimorum proeliorum
retinerent memoriam, atque ipsum Caesarem, cuius ductu saepe numero hostis
superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proeli. Primo
concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur
atque in fugam coniciuntur; ab sinistro, quem locum XII legio tenebat,
cum primi ordines hostium transfixi pilis concidissent, tamen acerrime
reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium
Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. At incerto etiam nunc
exitu victoriae, cum VII legionis tribunis esset nuntiatum quae in sinistro
cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt.
Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique
sunt. Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei qui in praesidio contra
castra Labieni erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio
suis ierunt collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum
sustinere potuerunt. Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae
montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto
Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta
erant. Inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.
63. Defectione Haeduorum
cognita bellum augetur. Legationes in omnis partis circummittuntur; quantum
gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitatis nituntur.
Nacti obsides quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantis
territant. Petunt a Vercingetorige Haedui ut ad se veniat rationesque
belli gerundi communicet. Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi
tradatur; et re in controversiam deducta, totius Galliae concilium Bibracte
indicitur. Conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis res
permittitur; ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc
concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum
sequebantur; Treveri, quod aberant longius et a Germanis premebantur,
quae fuit causa qua re toto abessent bello et neutris auxilia mitterent.
Magno dolore Haedui ferunt se deiectos principatu; queruntur fortunae
commutationem et Caesaris in se indulgentiam requirunt; neque tamen suscepto
bello suum consilium ab reliquis separare audent. Inviti summae spei adulescentes,
Eporedorix et Viridomarus, Vercingetorigi parent.
64. Ipse imperat reliquis
civitatibus obsides; denique ei rei constituit diem. Huc omnis equites,
XV milia numero, celeriter convenire iubet; peditatu quem ante habuerit
se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut acie dimicaturum;
sed quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque
Romanos prohibere; aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant, aedificiaque
incendant; qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque
se consequi videant. His constitutis rebus Haeduis Segusiavisque, qui
sunt finitimi [ei] provinciae, X milia peditum imperat; huc addit equites
DCCC. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus
iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios,
item Rutenos Cadurcosque ad finis Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit.
Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat,
quorum mentis nondum ab superiore bello resedisse sperabat. Horum principibus
pecunias, civitati autem imperum totius provinciae pollicetur.
65. Ad hos omnis casus
provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa coacta
provincia ab L. Caesare legato ad omnis partis opponebantur. Helvii sua
sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur, et C. Valerio Donnotauro,
Caburi filio, principe civitatis, compluribusque aliis interfectis, intra
oppida murosque compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis
praesidiis magna cum cura et diligentia suos finis tuentur. Caesar, quod
hostis equitatu superiores esse intellegebant, et interclusis omnibus
itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans
Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitatis quas superioribus annis pacaverat;
equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari
consuerant. Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis
militum reliquisque [sed et] equitibus Romanis atque evocatis equos sumit
Germanisque distribuit.
66. Interea, dum haec geruntur,
hostium copiae ex Arvernis, equitesque qui toti Galliae erant imperati
conveniunt. Magno horum coacto numero, cum Caesar in Sequanos per extremos
Lingonum finis iter faceret, quo facilius subsidium provinciae ferre posset,
circiter milia passuum X ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit;
convocatisque ad consilium praefectis equitum venisse tempus victoriae
demonstrat: 'Fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi
ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem
atque otium parum profici; maioribus enim coactis copiis reversuros neque
finem bellandi facturos. Proinde in agmine impeditos adoriantur. Si pedites
suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si,
id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant,
et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. Nam de equitibus
hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, ne ipsos quidem
debere dubitare. Id quo maiore faciant animo, copias se omnis pro castris
habiturum et terrori hostibus futurum.' Conclamant equites: 'Sanctissimo
iure iurando confirmari oportere ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne
ad parentis, ne ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium
perequitarit.'
67. Probata re atque
omnibus ad ius iurandum adactis, postero die in tres partis distributo
equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una a primo agmine
iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripartito
divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus. Consistit
agmen; impedimentia intra legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri
laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque
converti iubebat; quae res et hostis ad insequendum tardabat et nostros
spe auxili confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti
hostis loco depellunt: fugientis usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum
pedestribus copiis consederat, persequuntur complurisque interficiunt.
Qua re animadversa reliqui, ne circumvenirentur veriti, se fugae mandant.
Omnibus locis fit caedes. Tres nobilissimi Haedui capti ad Caesarem perducuntur:
Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convictolitavi proximis
comitiis habuerat; et Cavarillus, qui post defectionem Litavici pedestribus
copiis praefuerat; et Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Haedui
cum Sequanis bello contenderant.
68. Fugato omni equitatu
Vercingetorix copias suas, ut pro castris conlocaverat, reduxit protinusque
Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit; celeriterque
impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit. Caesar impedimentis
in proximum collem ductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus
hostis quantum diei tempus est passuum, circiter III milibus ex novissimo
agmine interfectis, altero die ad Alesiam castra fecit. Perspecto urbis
situ perterritisque hostibus, quod equitatu (qua maxime parte exercitus
confidebant) erant pulsi, adhortatus ad laborem milites Alesiam circumvallare
instituit.
69. Ipsum erat oppidum
in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse
videretur. Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant.
Ante oppidum planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat;
reliquis ex omnibus partibus colles, mediocri interiecto spatio, pari
altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quae pars collis ad
orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant,
fossamque et maceriam in altitudinem VI pedum praeduxerant. Eius munitionis
quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat. Castra
opportunis locis erant posita VIII castellaque XXIII facta; quibus in
castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret;
haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
70. Opere instituto fit
equestre proelium in ea planitie quam intermissam collibus tria milia
passuum in longitudinem patere supra demonstravimus. Summa vi ab utrisque
contenditur. Laborantibus nostris Caesar Germanos submittit legionesque
pro castris constituit, ne qua subito inruptio ab hostium peditatu fiat.
Praesidio legionum addito nostris animus augetur; hostes in fugam coniecti
se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coartantur.
Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. Fit magna caedes; non nulli
relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. Paulum
legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet. Non minus
qui intra munitiones erant Galli perturbantur; veniri ad se confestim
existimantes ad arma conclamant; non nulli perterriti in oppidum inrumpunt.
Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis,
compluribus equis captis, Germani sese recipiunt.
71. Vercingetorix, priusquam
munitiones ab Romanis perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum
noctu dimittere. Discedentibus mandat ut suam quisque eorum civitatem
adeat omnisque qui per aetatem arma ferre possint ad bellum cogant. Sua
in illos merita proponit, obtestaturque ut suae salutis rationem habeant,
neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant.
Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta LXXX una secum
interitura demonstrat. Ratione inita frumentum se exigue dierum XXX habere,
sed paulo etiam longius tolerare posse parcendo. His datis mandatis, qua
nostrum opus intermissum, secunda vigilia silentio equitatum dimittit;
frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenam eis qui non paruerint
constituit; pecus, cuius magna erat copia a Mandubiis compulsa, viritim
distribuit; frumentum parce et paulatim metiri instituit; copias omnis
quas pro oppido conlocaverat in oppidum recipit. His rationibus auxilia
Galliae exspectare et bellum administrare parat.
72. Quibus rebus cognitis
ex perfugis et captivis Caesar haec genera munitionis instituit: fossam
pedum viginti directis lateribus duxit, ut eius fossae solum tantundem
pateret quantum summa labra distarent. Reliquas omnis munitiones ab ea
fossa pedes CCCC reduxit: [id] hoc consilio (quoniam tantum esset necessario
spatium complexus, nec facile totum opus corona militum cingeretur), ne
de improviso aut noctu ad munitiones multitudo hostium advolaret, aut
interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent. Hoc intermisso
spatio duas fossas XV pedes latas, eadem altitudine perduxit; quarum interiorem
campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post
eas aggerem ac vallum XII pedum exstruxit: huic loricam pinnasque adiecit,
grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui
ascensum hostium tardarent; et turris toto opere circumdedit quae pedes
LXXX inter se distarent.
73. Erat eodem tempore
et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri necesse, deminutis
nostris copiis, quae longius a castris progrediebantur; ac non numquam
opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis
summa vi facere conabantur. Qua re ad haec rursus opera addendum Caesar
putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque
truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis, atque horum delibratis
ac praeacutis cacuminibus, perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur.
Huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab
ramis eminebant. Quinti erant ordines coniuncti inter se atque implicati;
quo qui intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos
appellabant. Ante hos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes
in altitudinem trium pedum fodiebantur paulatim angustiore ad infimum
fastigio. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti
et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis IIII ex terra eminerent;
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra
exculcabantur; reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus
ac virgultis integebatur. Huius generis octoni ordines ducti ternos inter
se pedes distabant. Id ex similitudine floris lilium appellabant. Ante
haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur,
mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur, quos stimulos
nominabant.
74. His rebus perfectis,
regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci natura, XIV milia passuum
complexus paris eiusdem generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem
hostem perfecit, ut ne magna quidem multitudine [si ita accidat eius discessu],
munitionum praesidia circumfundi possent; ne autem cum periculo ex castris
egredi cogatur, dierum XXX pabulum frumentumque habere omnis convectum
iubet.
75. Dum haec apud Alesiam
geruntur, Galli concilio principum indicto non omnis qui arma ferre possent,
ut censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed certum numerum cuique
civitati imperandum; ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere
suos nec frumentandi rationem habere possent. Imperant Haeduis atque eorum
clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis, Brannovicibus, [Blannoviis,]
milia XXXV; parem umerum Arvernis, adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis,
Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis, Senonibus,
Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis X;
totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis;
sena Andibus, Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis,
Nitiobrigibus; quina milia Aulercis Cenomanis; totidem Atrebatibus; IIII
Veliocassis; [Lexoviis, et] Aulercis Eburovicibus III; Rauracis et Boiis
bina; X universis civitatibus quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine
Aremoricae appellantur, quo sunt in numero Coriosolites, Redones, Ambibarii,
Caletes, Osismi, Veneti, Lexovii, Venelli. Ex his Bellovaci suum numerum
non contulerunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum
gesturos dicerent, neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen
a Commio pro eius hospitio duo milia miserunt.
76. Huius opera Commi,
ut antea demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus
in Britannia Caesar; pro quibus meritis civitatem eius immunem esse iusserat,
iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. Tanta tamen universae
Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis
recuperandae ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moveretur, omnesque
et animo et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum milibus VIII
et peditum circiter CCL, haec in Haeduorum finibus recensebantur, numerusque
inibatur, praefecti constituebantur; Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi
Haeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi
traditur. His delecti ex civitatibus attribuuntur quorum consilio bellum
administraretur. Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur;
neque erat omnium quisquam qui adspectum modo tantae multitudinis sustineri
posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione
pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.
77. At ei qui Alesiae
obsidebantur, praeterita die qua auxilia suorum exspectaverant, consumpto
omni frumento, inscii quid in Haeduis gereretur, concilio coacto de exitu
suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars
deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda
oratio Critognati videtur propter eius singularem ac nefariam crudelitatem.
Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis: "Nihil,"
inquit, "de eorum sententia dicturus sum qui turpissimam servitutem
deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium
adhibendos censeo. Cum his mihi res est qui eruptionem probant; quorum
in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria
videtur. Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre
non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem
patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas
potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem; sed
in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium
concitavimus. Quid, hominum milibus LXXX uno loco interfectis, propinquis
consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus
proelio decertare cogentur? Nolite hos vestro auxilio exspoliare qui vestrae
salutis causa suum periculum neglexerunt; nec stultitia ac temeritate
vestra, aut animi imbecillitate, omnem Galliam prosternere et perpetuae
servituti subicere. An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque
dubitatis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine
causa cotidie exerceri putatis? Si illorum nuntiis confirmari non potestis
omni aditu praesepto, his utimini testibus adpropinquare eorum adventum;
cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur. "Quid
ergo mei consili est? Facere quod nostri maiores nequaquam pari bello
Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia
subacti, eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam
toleraverunt, neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non
haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum
iudicarem. Nam quid ille simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri,
magnaque inlata calamitate, finibus quidem nostris aliquando excesserunt
atque alias terras petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt.
Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos
fama nobilis potentisque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque
considere atque his aeternam iniungere servitutem? Neque enim umquam alia
condicione bella gesserunt. Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur
ignoratis, respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta, iure
et legibus commutatis, securibus subiecta perpetua premitur servitute!"
78. Sententiis dictis
constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles sint bello oppido
excedant, atque omnia prius experiantur quam ad Critognati sententiam
descendant: illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia
morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem. Mandubii,
qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur.
Hi cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus
orabant ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis
in vallo custodiis recipi prohibebat.
79. Interea Commius
reliquique duces, quibus summa imperi permissa erat, cum omnibus copiis
ad Alesiam perveniunt, et colle exteriore occupato non longius mille passibus
a nostris munitionibus considunt. Postero die equitatu ex castris educto
omnem eam planitiem, quam in longitudinem milia passuum III patere demonstravimus,
complent; pedestrisque copias paulum ab eo loco abductas in locis superioribus
constituunt. Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his
auxiliis visis; fit gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam
excitantur. Itaque productis copiis ante oppidum consistunt, et proximam
fossam cratibus integunt atque aggere explent, seque ad eruptionem atque
omnis casus comparant.
80. Caesar omni exercitu
ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque
locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi
iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus;
atque omnes milites intenti pugnae proventum exspectabant. Galli inter
equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant,
qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus
sustinerent. Ab his complures de improviso volnerati proelio excedebant.
Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine
premi viderent, ex omnibus partibus et ei qui munitionibus continebantur
et ei qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant.
Quod in conspectu omnium res gerebatur, neque recte ac turpiter factum
celari poterat; utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem
excitabat. Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur,
Germani una in parte confertis turmis in hostis inpetum fecerunt eosque
propulerunt. Quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique
sunt. Item ex reliquis partibus nostri cedentis usque ad castra insecuti
sui conligendi facultatem non dederunt. At ei qui Alesia processerant,
maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt.
81. Uno die intermisso
Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto,
media nocte silentio ex castris egressi ad campestris munitiones accedunt.
Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur
de suo adventu cognoscere possent, cratis proicere, fundis, sagittis,
lapidibus nostros de vallo proturbare, reliquaque quae ad oppugnationem
pertinent parant administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba
signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus
diebus suus cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis
librilibus, sudibusque quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos
proterrent. Prospectu tenebris adempto multa utrimque volnera accipiuntur;
complura tormentis tela coniciuntur. At M. Antonius et C. Trebonius legati,
quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi
intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant.
82. Dum longius a munitione
aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius
successerunt, aut se stimulis inopinantes induebant aut in scrobis delati
transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant.
Multis undique volneribus acceptis, nulla munitione perrupta, cum lux
adpeteret, veriti ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione
circumvenirentur, se ad suos receperunt. At interiores, dum ea quae a
Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas
explent; diutius in his rebus administrandis morati, prius suos discessisse
cognoverunt quam munitionibus adpropinquarent. Ita re infecta in oppidum
reverterunt.
83. Bis magno cum detrimento
repulsi Galli quid agant consulunt. Locorum peritos adhibent; ex his superiorum
castrorum situs munitionesque cognoscunt. Erat a septentrionibus collis,
quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri;
necessarioque paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerant. Haec
C. Antistius Reginus et C. Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus
obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia
ex omni numero deligunt, earum civitatum quae maximam virtutis opinionem
habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt;
adeundi tempus definiunt cum meridies esse videatur. His copiis Vercassivellaunum
Arvernum, unum ex IIII ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt.
Ille ex castris prima vigilia egressus, prope confecto sub lucem itinere,
post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere
iussit. Cum iam meridies adpropinquare videretur, ad ea castra quae supra
demonstravimus contendit; eodemque tempore equitatus ad campestris munitiones
accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.
84. Vercingetorix ex
arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur: cratis, longurios,
musculos, falcis, reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert.
Pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur; quae minime
visa pars firma est huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus
distinetur nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros
valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum
in aliena vident virtute constare; omnia enim plerumque quae absunt vehementius
hominum mentis perturbant.
85. Caesar idoneum locum
nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit; laborantibus subsidium
submittit. Utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus quo maxime
contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute
desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant.
Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum
demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum.
Alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem
integri succedunt. Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum
dat Gallis, et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam
arma nostris nec vires suppetunt.
86. His rebus cognitis
Caesar Labienum cum cohortibus VI subsidio laborantibus mittit. Imperat,
si sustinere non possit, deductis cohortibus eruptione pugnet; id nisi
necessario ne faciat. Ipse adit reliquos; cohortatur ne labori succumbant;
omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere.
Interiores, desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum,
loca praerupta [ex] ascensu temptant; huc ea quae paraverant conferunt.
Multitudine telorum ex turribus propugnantis deturbant, aggere et cratibus
fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
87. Mittit primum Brutum
adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis C. Fabium legatum;
postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit.
Restituto proelio ac repulsis hostibus, eo quo Labienum miserat contendit;
cohortis IIII ex proximo castello deducit, equitum partem se sequi, partem
circumire exteriores munitiones et a tergo hostis adoriri iubet. Labienus,
postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis
XL cohortibus, quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit, Caesarem
per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar
ut proelio intersit.
88. Eius adventu ex
colore vestitus cognito, [quo insigni in proeliis uti consuerat], turmisque
equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus
haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. Utrimque
clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor.
Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus
cernitur; cohortes aliae adpropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus
equites occurrunt; fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum,
occiditur; Vercassivellaunus Avernus vivus in fuga comprehenditur; signa
militaria LXXIIII ad Caesarem referuntur; pauci ex tanto numero se incolumes
in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum, desperata
salute, copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex
castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore
milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. De media
nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur
atque interficitur; reliqui ex fuga in civitatis discedunt.
89. Postero die Vercingetorix
concilio convocato id bellum se suscepisse non suarum necessitatum sed
communis libertatis causa demonstrat; et quoniam sit fortunae cedendum,
ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu
vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet
arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris considit;
eo duces producuntur. Vercingetorix deditur; arma proiciuntur. Reservatis
Haeduis atque Arvernis, si per eos civitatis recuperare posset, ex reliquis
captivis toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
90. His rebus confectis
in Haeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo legati ab Arvernis missi
quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum.
Legiones in hiberna mittit; captivorum circiter XX milia Haeduis Arvernisque
reddit. T. Labienum cum duabus legionius et equitatu in Sequanos proficisci
iubet; huic M. Sempronium Rutilum attribuit. C. Fabium legatum et L. Minucium
Basilum cum legionibus duabus in Remis conlocat, ne quam a finitimis Bellovacis
calamitatem accipiant. C. Antistium Reginum in Ambivaretos, T. Sextium
in Bituriges, C. Caninium Rebilum in Rutenos, cum singulis legionibus
mittit. Q. Tullium Ciceronem et P. Sulpicium Cabilloni et Matiscone in
Haeduis ad Ararim rei frumentariae causa conlocat. Ipse Bibracte hiemare
constituit. His rebus ex Caesaris litteris cognitis Romae dierum viginti
supplicatio redditur.
|