|
1.
Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans, per M. Silanum,
C. Antistium Reginum, T. Sextium legatos delectum habere instituit; simul
ab Cn. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei
publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consul sacramento rogavisset
ad signa convenire et ad se proficisci iuberet; magni interesse etiam
in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas videri Italiae
facultatis ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id
brevi tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset. Quod
cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto
per suos delectu, tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis
legionibus, duplicatoque earum cohortium numero quas cum Q. Titurio amiserat,
et celeritate et copiis docuit quid populi Romani disciplina atque opes
possent.
2. Interfecto Indutiomaro,
ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris imperium defertur. Illi finitimos
Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. Cum a proximis
impetrare non possent, ulteriores temptant. Inventis non nullis civitatibus
iure iurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent; Ambiorigem
sibi societate et foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis Caesar, cum
undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos, Menapios, adiunctis
Cisrhenanis omnibus Germanis, esse in armis, Senones ad imperatum non
venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare,
a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de
bello cogitandum putavit.
3. Itaque nondum hieme confecta,
proximis IIII coactis legionibus de improviso in finis Nerviorum contendit,
et prius quam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris
atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque
agris, in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriter
confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae
primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes,
Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus,
ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert.
Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant;
sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata
eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus
eo pervenit.
4. Cognito eius adventu Acco,
qui princeps eius consili fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire;
conantibus, prius quam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. Necessario
sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt; adeunt
per Haeduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibus
Haeduis dat veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus instantis
belli, non quaestionis esse arbitrabatur; obsidibus imperatis C, hos Haeduis
custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt, usi deprecatoribus
Remis, quorum erant in clientela; eadem ferunt responsa. Peragit concilium
Caesar equitesque imperat civitatibus.
5. Hac parte Galliae pacata
totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum
cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia,
aut ex eo quod meruerat odio, civitatis motus exsistat. His rebus constitutis,
quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse contenturum, reliqua
eius consilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum
finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace
ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi
sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. Haec
prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret,
ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi
cogeretur. Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum
in Treveros mittit duasque ad eum legiones proficisci iubet; ipse cum
legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi nulla coacta
manu, loci praesidio freti, in silvas paludesque confugiunt suaque eodem
conferunt.
6. Caesar, partitis copiis
cum C. Fabio legato et M. Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus,
adit tripartito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum
numero potitur. Quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae
causa mittunt. Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat,
si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis
rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit;
ipse in Treveros proficiscitur.
7. Dum haec a Caesare geruntur,
Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una
legione quae in eorum finibus hiemabat adoriri parabant; iamque ab eo
non longius bidui via aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris
cognoscunt. Positis castris a milibus passuum XV auxilia Germanorum exspectare
constituunt. Labienus, hostium cognito consilio, sperans temeritate eorum
fore aliquam dimicandi facultatem, praesidio V cohortium impedimentis
relicto, cum XXV cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur,
et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erat inter Labienum
atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque
ipse transire habebat in animo neque hostis transituros existimabat. Augebatur
auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam: 'Quoniam Germani
adpropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non
devocaturum, et postero die prima luce castra moturum.' Celeriter haec
ad hostis deferuntur, ut ex magno Gallorum equitum numero non nullos Gallicis
rebus favere natura cogebat. Labienus nocte, tribunis militum primisque
ordinibus convocatis, quid sui sit consili proponit, et quo facilius hostibus
timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu quam populi Romani
fert consuetudo castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem
efficit. Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate
castrorum ad hostis deferuntur.
8. Vix agmen novissimum
extra munitiones processerat, cum Galli--cohortati inter se ne speratam
praedam ex manibus demitterent; longum esse perterritis Romanis Germanorum
auxilium exspectare; neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam exiguam
manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant--flumen
transire et iniquo loco committere proelium non dubitant. Quae fore suspicatus
Labienus, ut omnis citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris
placide progrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo
quodam conlocatis, "Habetis," inquit, "milites, quam petistis
facultatem; hostem impedito atque iniquo loco tenetis; praestate eandem
nobis ducibus virtutem quam saepenumero imperatori praestitistis; atque
illum adesse et haec coram cernere existimate." Simul signa ad hostem
converti aciemque derigi iubet; et paucis turmis praesidio ad impedimenta
dimissis reliquos equites ad latera disponit. Celeriter nostri clamore
sublato pila in hostis immittunt. Illi, ubi praeter spem quos fugere credebant
infestis signis ad se ire viderunt, impetum nostrorum ferre non potuerunt,
ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt. Quos Labienus
equitatu consectatus, magno numero interfecto, compluribus captis, paucis
post diebus civitatem recepit. Nam Germani qui auxilio veniebant percepta
Treverorum fuga sese domum contulerunt. Cum his propinqui Indutiomari,
qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt.
Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus
atuqe imperium est traditum.
9. Caesar postquam ex Menapiis
in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit: quarum
una erat quod Germani auxilia contra se Treveris miserant; altera, ne
ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rebus paulo supra eum
locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. Nota atque
instituta ratione, magno militum studio, paucis diebus opus efficitur.
Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus
oriretur, reliquas copias equitatumque traducit. Ubii, qui ante obsides
dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos
mittunt qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque
ab se fidem laesam: petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio
Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum
velit dari, pollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab Suevis auxilia
missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit; aditus viasque in Suevos perquirit.
10. Interim paucis post diebus
fit ab Ubiis certior Suevos omnis in unum locum copias cogere, atque eis
nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare ut auxilia peditatus
equitatusque mittant. His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris
idoneum locum deligit, ubiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex
agris in oppida conferant,--sperans barbaros atque imperitos homines inopia
cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandat
ut crebros exploratores in Suevos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.
Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: 'Suevos omnis,
posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus
suis sociorumque copiis quas coegissent, penitus ad extremos finis se
recepisse; silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis;
hanc longe introrsus pertinere, et pro nativo muro obiectam Cheruscos
ab Suevorum Suevosque ab Cheruscorum iniuriis incursionibusque prohibere;
ad eius silvae initium Suevos adventum Romanorum exspectare constituisse.'
11. Quoniam ad hunc locum
perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus
et quo differant hae nationes inter sese proponere. In Gallia non solum
in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam
in singulis domibus factiones sunt; earumque factionum principes sunt
qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium
iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Idque eius rei causa
antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxili
egeret; suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque,
aliter si faciat, ullam inter suos habeat auctoritatem. Haec eadem ratio
est in summa totius Galliae; namque omnes civitates divisae sunt in duas
partis.
12. Cum Caesar in Galliam
venit, alterius factionis principes erant Haedui, alterius Sequani. Hi,
cum per se minus valerent (quod summa auctoritas antiquitus erat in Haeduis
magnaeque eorum erant clientelae), Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant
eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. Proeliis
vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Haeduorum interfecta,
tantum potentia antecesserant ut magnam partem clientium ab Haeduis ad
se traducerent obsidesque ab his principum filios acciperent, et publice
iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros, et partem finitimi
agri per vim occupatam possiderent, Galliaeque totius principatum obtinerent.
Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum
profectus infecta re redierat. Adventu Caesaris facta commutatione rerum,
obsidibus Haeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per
Caesarem comparatis, quod ei qui se ad eorum amicitiam adgregaverant meliore
condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum
gratia dignitateque amplificata, Sequani principatum dimiserant. In eorum
locum Remi successerant; quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur;
ei qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Haeduis coniungi poterant
se Remis in clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur; ita et
novam et repente conlectam auctoritatem tenebant. Eo tamen statu res erat
ut longe principes haberentur Haedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
13. In omni Gallia eorum
hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo. Nam plebes
paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli adhibetur
consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut
iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus; quibus
in hos eadem omnia sunt iura quae dominis in servos. Sed de his duobus
generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt,
sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad
eos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque
hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque
constituunt; et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de
hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt; praemia poenasque
constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit,
sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita
est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes
decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi
accipiant, neque eis petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.
His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem.
Hoc mortuo, aut si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit, aut,
si sunt plures pares, suffragio druidum, non numquam etiam armis de principatu
contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius
Galliae media habetur, considunt in loco consecrato; huc omnes undique
qui controversias habent conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.
Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata existimatur;
et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt plerumque illo discendi
causa proficiscuntur.
14. Druides a bello abesse
consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; [militiae vacationem
omniumque rerum habent immunitatem]. Tantis excitati praemiis et sua sponte
multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur.
Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos non nulli vicenos
in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare,
cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris
utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur; quod neque in
volgus disciplinam efferri velint neque eos qui discunt litteris confisos
minus memoriae studere,--quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum
diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt
persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad
alios; atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto.
Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine,
de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti
tradunt.
15. Alterum genus est
equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante
Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent
aut inlatas propulsarent), omnes in bello versantur; atque eorum ut quisque
est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientisque
habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
16. Natio est omnis Gallorum
admodum dedita religionibus; atque ob eam causam qui sunt adfecti gravioribus
morbis, quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines
immolant aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia druidibus
utuntur,--quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse
deorum immortalium numen placari arbitrantur; publiceque eiusdem generis
habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent,
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis
circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut
latrocinio aut alia noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse
arbitrantur; sed, cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium
supplicia descendunt.
17. Deorum maxime Mercurium
colunt. Huius sunt plurima simulacra; hunc omnium inventorem artium ferunt,
hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque
habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem
et Minervam. De his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem:
Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia
tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic,
cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent;
cum superaverunt, animalia capta immolant, reliquas res in unum locum
conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos cumulos locis
consecratis conspicari licet. Neque saepe accidit ut neglecta quispiam
religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet; gravissimumque
ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
18. Galli se omnis ab
Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob
eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt;
dies natalis et mensium et annorum initia sic observant ut noctem dies
subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt,
quod suos liberos, nisi cum adoleverunt ut munus militiae sustinere possint,
palam ad se adire non patiuntur; filiumque puerili aetate in publico in
conspectu patris adsistere turpe ducunt.
19. Viri, quantas pecunias
ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione
facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae coniunctum ratio habetur
fructusque servantur; uter eorum vita superavit, ad eum pars utriusque
cum fructibus superiorum temprum pervenit. Viri in uxores sicut in liberos
vitae necisque habent potestatem; et cum paterfamiliae inlustriore loco
natus decessit, eius propinqui conveniunt et de morte, si res in suspicionem
venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent, et si compertum
est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt
pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse
arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia; ac paulo supra hanc memoriam
servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funebribus
confectis una cremabantur.
20. Quae civitates commodius
suam rem publicam administrare existimantur habent legibus sanctum, si
quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad
magistratum deferat neve cum quo alio communicet; quod saepe homines temerarios
atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis
rebus consilium capere cognitum est. Magistratus quae visa sunt occultant,
quae esse ex usu iudicaverunt multitudini produnt. De re publica nisi
per concilium loqui non conceditur.
21. Germani multum ab hac
consuetudine differunt. Nam neque druides habent qui rebus divinis praesint
neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt
et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Volcanum et Lunam; reliquos
ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis
rei militaris consistit; a parvis labori ac duritiae student. Qui diutissime
impuberes permanserunt maximam inter suos ferunt laudem; hoc ali staturam,
ali viris nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae
notitiam habuisse in turpissimis habent rebus: cuius rei nulla est occultatio,
quod et promiscue in fluminibus perluuntur, et pellibus aut parvis renonum
tegimentis utuntur, magna corporis parte nuda.
22. Agri culturae non student,
maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam
agri modum certum aut finis habet propios; sed magistratus ac principes
in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, quique una coierunt,
quantum et quo loco visum est agri attribuunt, atque anno post alio transire
cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti
studium belli gerendi agri cultura commutent; ne latos finis parare studeant
potentiores atque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad
frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas,
qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem
contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
23. Civitatibus maxima
laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere.
Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque
quemquam prope se audere consistere: simul hoc se fore tutiores arbitrantur,
repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum civitas aut inlatum
defendit aut infert, magistratus qui ei bello praesint, et vitae necisque
habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus,
sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque
minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam quae extra finis cuiusque civitatis
fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri
praedicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit 'se ducem
fore, qui sequi velint profiteantur,'--consurgunt ei qui et causam et
hominem probant suumque auxilium pollicentur, atque a multitudine conlaudantur;
qui ex his secuti non sunt in desertorum ac proditorum numero ducuntur
omniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitem violare fas non putant;
qui quacumque de causa ad eos venerunt ab iniuria prohibent sanctosque
habent; hisque omnium domus patent victusque communicatur.
24. Ac fuit antea tempus
cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter
hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.
Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca, circum Hercyniam silvam
(quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi
Orcyniam appellant), Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt.
Quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae
et bellicae laudis opinionem. Nunc quidem in eadem inopia, egestate, patientiasque
Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; Gallis autem
provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam
atque usum largitur. Paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis,
ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
25. Huius Hercyniae silvae,
quae supra demonstrata est, latitudo VIIII dierum iter expedito patet;
non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur
ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus, rectaque fluminis Danuvi
regione pertinet ad finis Dacroum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus
diversis ab flumine regionibus multarumque gentium finis propter magnitudinem
attingit. Neque quisquam est huius Germaniae qui se [aut audisse] aut
adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut
quo ex loco oriatur acceperit. Multaque in ea genera ferarum nasci constat
quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant
ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.
26. Est bos cervi figura,
cuius a media fronte inter auris unum cornu exsistit excelsius magisque
derectum his quae nobis nota sunt cornibus. Ab eius summo sicut palmae
ramique late diffunduntur. Eadem est feminae marisque natura, eadem forma
magnitudoque cornum.
27. Sunt item quae appellantur
alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium; sed magnitudine
paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque
habent; neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt,
erigere sese ac sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus; ad
eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum
ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus quo se recipere consuerint,
omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut
summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt,
infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
28. Tertium est genus
eorum qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos;
specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas;
neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis
captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere
venationis exercent; et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in
publicum cornibus quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere
ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo
cornum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.
Haec studiose conquisita abl abris argento circumcludunt atque in amplissimis
epulis pro poculis utuntur.
29. Caesar, postquam per
Ubios exploratores comperit Suevos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti
veritus (quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agri culturae
student), constituit non progredi longius; sed, ne omnino metum reditus
sui barbaris tolleret, atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu
partem ultimam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem
pedum CC rescindit, atque in extremo ponte turrim tabulatorum IIII constituit
praesidiumque cohortium XII pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum
munitionibus firmat. Ei loco praesidioque C. Volcatium Tullum adulescentem
praeficit; ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis
profectus, per Arduennam silvam--quae est totius Galliae maxima atque
ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet, militibusque
amplius D in longitudinem patet--L. Minucium Basilum cum omni equitatu
praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere
possit; monet ut ignis in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus
procul significatio fiat; sese confestim subsequi dicit.
30. Basilus ut imperatum
est facit. Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos
in agris inopinantis deprehendit; eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit,
quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. Multum cum in omnibus
rebus tum in re militari potest fortuna. Nam ut magno accidit casu ut
in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret, priusque eius adventus
ab omnibus videretur quam fama ac nuntius adferretur, sic magnae fuit
fortunae, omni militari instrumento quod circum se habebat erepto, redis
equisque conprehensis, ipsum effugere mortem. Sed hoc factum est, quod,
aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi
aestus causa plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitatis, comites
familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt.
His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit; fugientem silvae
texerunt. Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna
valuit.
31. Ambiorix copias suas
iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimaret, an
tempore exclusis et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum
exercitum subsequi crederet, dubium est. Sed certe dimissis per agros
nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvam,
pars in continentis paludes profugit; qui proximi Oceano fuerunt hi insulis
sese occultaverunt quas aestus efficere consuerunt; multi ex suis finibus
egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt. Catuvolcus, rex dimidiae
partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus,
cum laborem belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus
Ambiorigem, qui eius consili auctor fuisset, taxo (cuius magna in Gallia
Germaniaque copia est) se exanimavit.
32. Segni Condrusique,
ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos
ad Caesarem miserunt oratum 'ne se in hostium numero duceret neve omnium
Germanorum qui essent citra Rhenum unam esse causam iudicaret; nihil se
de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.' Caesar explorata
re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent,
ad se ut reducerentur imperavit; si ita fecissent, finis eorum se violaturum
negavit. Tum copiis in tres partis distributis impedimenta omnium legionum
Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum
finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. Hunc
cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones
integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio impedimentis
legionem XIIII reliquit, unam ex his tribus quas proxime conscriptas ex
Italia traduxerat. Ei legioni castrisque Q. Tullium Ciceronem praefecit
ducentosque equites attribuit.
33. Partito exercitu
T. Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum versus in eas partis quae
Menapios attingunt proficisci iubet; C. Trebonium cum pari legionum numero
ad eam regionem quae Aduatucis adiacet depopulandam mitti; ipse cum reliquis
III ad flumen Scaldim, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partis
ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat.
Discedens post diem VII sese reversurum confirmat; quam ad diem ei legioni
quae in praesidio relinquebatur frumentum deberi sciebat. Labienum Treboniumque
hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eum diem revertantur;
ut, rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus, aliud
initium belli capere possint.
34. Erat, ut supra demonstravimus,
manus certa nulla, non oppidum, non praesidium quod se armis defenderet,
sed in omnis partis dispersa multitudo. Ubi cuique aut valles abdita aut
locus silvestris aut palus impedita spem praesidi aut salutis aliquam
offerebat, consederat. Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res
diligentiam requirebat, non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat
universis a perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis
militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat.
Nam et praedae cupiditas multos longius sevocabat, et silvae incertis
occultisque itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici
stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus
diducendique erant milites; si continere ad signa manipulos vellet, ut
instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse
erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi
singulis deerat audacia. Ut in eius modi difficultatibus, quantum diligentia
provideri poterat providebatur; ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur,
etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento
noceretur. Dimittit ad finitimas civitatis nuntios Caesar; omnis evocat
spe praedae ad diripendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita
quam legionarius miles periclitetur; simul ut magna multitudine circumfusa
pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus undique numerus
celeriter convenit.
35. Haec in omnibus
Eburonum partibus gerebantur, diesque adpetebat VII, quem ad diem Caesar
ad impedimenta legionemque reverti constituerat. Hic quantum in bello
fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit. Dissipatis ac
perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam
modo causam timoris adferret. Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama diripi
Eburones atque ultro omnis ad praedam evocari. Cogunt equitum duo milia
Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros
atque Usipetes supra docuimus. Transeunt Rhenum navibus ratibusque XXX
milibus passuum infra eum lcoum ubi pons erat perfectus praesidiumque
ab Caesare relictum. Primos Eburonum finis adeunt; multos ex fuga dispersos
excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur.
Invitati praeda longius procedunt. Non hos paludes bello latrociniisque
natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt;
profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
Atque unus ex captivis: "Quid vos," inquit, "hanc miseram
ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos? Tribus
horis Aduatucam venire potestis; huc omnis suas fortunas exercitus Romanorum
contulit. Praesidi tantum est ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam
egredi extra munitiones audeat." Hac oblata spe Germani quam nacti
erant praedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem
duce cuius haec indicio cognoverant.
36. Cicero (qui omnis
superiores dies praeceptis Caesaris summa diligentia milites in castris
continuisset, ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus
esset) VII die, diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum,
quod longius progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur;
simul eorum permotus vocibus qui illius patientiam paene obsessionem appellabant,
si quidem ex castris egredi non liceret; nullum eius modi casum exspectans
quo, VIIII oppositis legionibus maximoque equitatu, dispersis ac paene
deletis hostibus, in milibus passuum tribus offendi posset,--V cohortis
frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino
collis intererat. Complures erant in castris ex legionibus aegri relicti;
ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo
una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum,
quae in castris subsederat, facta potestate sequitur.
37. Hoc ipso tempore
[et] casu Germani equites interveniunt, protinusque eodem illo quo venerant
cursu ab decumana porta in castra inrumpere conantur; nec prius sunt visi,
obiectis ab ea parte silvis, quam castris adpropinquarent, usque eo ut
qui sub vallo tenderent mercatores recipiendi sui factulatem non haberent.
Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors
in statione sustinet. Circumfunduntur hostes ex reliquis partibus, si
quem aditum reperire possint. Aegre postas nostri tuentur, reliquos aditus
locus ipse per se munitioque defendit. Totis trepidatur castris atque
alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque
quam in partem quisque conveniat provident. Alius castra iam capta pronuntiat;
alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit;
plerique novas sibi ex loco religiones fingunt. Cottaeque et Tituri calamitatem,
qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. Tali timore omnibus
perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum
esse intus praesidium. Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur ne tantam
fortunam ex manibus dimittant.
38. Erat aeger in praesidio
relictus P. Sextus Baculus, qui primum pilum apud Caesarem duxerat, cuius
mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat.
Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit; videt
imminere hostis atque in summo rem esse discrimine; capit arma a proximis
atque in porta consistit: consequuntur hunc centuriones eius cohortis
quae in statione erat; paulisper una proelium sustinent. Relinquit animus
Sextium gravibus acceptis volneribus; aegre per manus traditus servatur.
Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum ut in munitionibus
consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
39. Interim confecta
frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt; praecurrunt equites;
quanto res sit in periculo cognoscunt. Hic vero nulla munitio est quae
perterritos recipiat; modo conscripti atque usus militaris imperiti ad
tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipiatur
exspectant: nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur. Barbari
signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo legiones
credunt quas longius discessisse ex captivis cognoverant; postea despecta
paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.
40. Calones in proximum
tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque coniciunt;
eo magis timidos perterrent milites. Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant
censent, quoniam tam propinqua sint castra; etsi pars aliqua circumventa
ceciderit, at reliquos servari posse [confidunt]; alii ut in iugo consistant
atque eundem omnes ferant casum. Hoc veteres non probant milites, quos
sub vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati, duce C.
Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostis perrumpunt
incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. Hos subsecuti calones
equitesque eodem impetu militum virtute servantur. At ei qui in iugo constiterant,
nullo etiam nunc usu rei militaris percepto, neque in eo quod probaverant
consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam profuisse
aliis vim celeritatemque viderant, imitari potuerunt; sed se in castra
recipere conati iniquum in locum demiserunt. Centuriones, quorum non nulli
ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores
erant ordines huius legionis traducti, ne ante partem rei militaris laudem
amitterent, fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars, horum virtute
submotis hostibus, praeter spem incolumis in castra pervenit; pars a barbaris
circumventa periit.
41. Germani desperata
expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant,
cum ea praeda quam in silvis deposuerant trans Rhenum sese receperunt.
Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut ea nocte, cum C.
Volusenus missus cum equitatu in castra venisset, fidem non faceret adesse
cum incolumi Caesarem exercitu. Sic omnium animos timor praeoccupaverat
ut paene alienata mente, deletis omnibus copiis, equitatum se ex fuga
recepisse dicerent, neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos
fuisse contenderent. Quem timorem Caesaris adventus sustulit.
42. Reversus ille,--eventus
belli non ignorans, unum quod cohortes ex statione et praesidio essent
emissae questus, ne minimum quidem casui locum relinqui debuisse,--multum
fortunam in repentino hostium adventu potuisse iudicavit; multo etiam
amplius, quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset.
Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur, quod Germani, qui eo
consilio Rhenum transierant ut Ambiorigis finis depopularentur, ad castra
Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerant.
43. Caesar, rursus ad
vexandos hostis profectus, magno equitum coacto numero ex finitimis civitatibus,
in omnis partis dimittit. Omnes vici atque omnia aedificia quae quisque
conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus locis agebatur; frumenta
non solum a tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur,
sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant; ut, si qui etiam in
praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia
pereundum videretur. Ac saepe in eum locum ventum est, tanto in omnis
partis dimisso equitatu, ut [non] modo visum ab se Ambiorigem in fuga
circumspicerent captivi, nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent;
ut, spe consequendi inlata atque infinito labore suscepto, qui se summam
a Caesare gratiam inituros putarent, paene naturam studio vincerent, semperque
paulum ad summam felicitatem defuisse videretur; atque ille latebris aut
saltibus se eriperet; et noctu occultatus alias regiones partisque peteret
non maiore equitum praesidio quam IIII, quibus solis vitam suam committere
audebat.
44. Tali modo vastatis
regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum
deducit; concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum
et Carnutum quaestionem habere instituit; et de Accone, qui princeps eius
consili fuerat, graviore sententia pronuntiata, more maiorum supplicium
sumpsit. Non nulli iudicium veriti profugerunt; quibus cum aqua atque
igni interdixisset, duas legiones ad finis Treverorum, duas in Lingonibus,
sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis conlocavit; frumentoque
exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus
est.
|