Commentariorum De Bello Gallico C. Iuli Caesaris Liber Quintus

Hyperlink Index

To jump straight to a specific section, click the hyperlink bookmark for that paragraph below, or scroll down to the beginning of Section 1:
Section: 01, 02, 03, 04, 05, 06, 07, 08, 09, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58.

   1. L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possint hieme navis aedificandas veteresque reficiendas curent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionisque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus; atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera ac multitudinem iumentorum transportandum, paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnis actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas navis ex Hispania adportari iubet. Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. Percepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet: nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductis ut imperaverat, arbitros inter civitatis dat qui litem aestiment poenamque constituant.
   2. His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, circumitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter DC eius generis, cuius supra demonstravimus, navis et longas XXVIII invenit instructas, neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint. Conlaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnis ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat circiter milium passuum XXX [transmissum] a continenti. Huic rei quod satis esse visum est militum reliquit; ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in finis Treverorum proficiscitur; quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant, Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.
   3. Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum, Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix; ex quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit; se suosque omnis in officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit; quaeque in Treveris gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios finis Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. Sed posteaquam non nulli principes ex ea civitate et auctoritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatis rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent; veritus ne ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: 'Sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur; itaque civitatem in sua potestate esse seque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum et suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum.'
   4. Caesar etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere cogeretur omnibus rebus ad Britannicum bellum comparatis, Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit. His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; nihilo tamen secius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit; quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id factum graviter tulit Indutiomarus [suam gratiam inter suos minui]; et qui iam ante inimico in nos animo fuisset multo gravius hoc dolore exarsit.
   5. His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. Ibi cognoscit LX navis, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milia IIII, principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.
   6. Erat una cum ceteris Dumnorix Haeduus, de quo ante ab nobis dictum est. Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum, cupidum imperi, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat. Accedebat huc quod in concilio Haeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Haedui graviter ferebant neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus peter contendit ut in Gallia relinqueretur; partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta, principes Galliae sollicitare, sevocare singulos, hortarique coepit uti in continenti remanerent; metu territare non sine causa fieri ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris ut, quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnis in Britanniam traductos necaret; fidem reliquis interponere, ius iurandum poscere ut, quod esse ex usu Galliae intellexissent, communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.
   7. Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Haeduae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret; nihilo tamen secius omnia eius consilia cognosceret. Tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere navis iubet. At omnium impeditis animis Dumnorix cum equitibus Haeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit. Qua re nuntiata Caesar, intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis, magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat; si vim faciat neque pareat, interfici iubet; nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus qui praesentis imperium neglexisset. Ille autem revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt; at equites Haedui ad Caesarem omnes revertuntur.
   8. His rebus gestis, Labieno in continente cum III legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rei frumentariae provideret, quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro tempore et pro re caperet, ipse cum V legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum navis solvit; et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso, cursum non tenuit; et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore; neque in eo loco hostis est visus, sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque, quas sui quisque commodi fecerat, amplius DCCC uno erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.
   9. Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus X ad mare relictis et equitibus CCC qui praesidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostis contendit,--eo minus veritus navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoras relinquebat. Ei praesidio navibusque Q. Atrium praefecit. Ipse noctu progressus milia passuum circiter XII hostium copias conspicatus est. Illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt. Repulsi ab equitatu se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere munitum, quem domestici belli (ut videbantur) causa iam ante praeparaverant; nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi. Ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. At milites legionis VII, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt paucis volneribus acceptis. Sed eos fugientis longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam ignorabat, et quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat.
   10. Postridie eius diei mane tripartito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Q. Atrio ad Caesarem venerunt qui nuntiarent, superiore nocte maxima coorta tempestate, prope omnes navis adflictas atque in litus eiectas esse; quod neque ancorae funesque sustinerent neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent. Itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.
   11. His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad navis revertitur; eadem fere quae ex nuntiis [litteris] cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet; Labieno scribit ut quam plurimas possit eis legionibus quae sunt apud eum navis instituat. Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnis navis subduci et cum castris una munitione coniungi. In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias quas ante praesidio navibus relinquit; ipse eodem unde redierat proficiscitur. Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant, summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno; cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.
   12. Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt; maritima pars ab eis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecoris magnus numerus. Utuntur aut aere [aut nummo aereo] aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia, aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus.
   13. Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc latus pertinet circiter milia passuum D. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Britannia, insula dimidio minor (ut existimatur) quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula quae appellatur Mona; complures praeterea minores subiectae insulae existimantur; de quibus insulis non nulli scripserunt dies continuos XXX sub brumam esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctis videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, DCC milium. Tertium est contra septentriones, cui parti nulla est obiecta terra; sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milium passuum DCCC in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
   14. Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt (quae regio est maritima omnis), neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna adspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communis, et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati eorum habentur liberi quo primum virgo quaeque deducta est.
   15. Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas collisque compulerint; sed compluribus interfectis cupidius insecuti non nullos ex suis amiserunt. At illi intermisso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum, subito se ex silvis eiecerunt, impetuque in eos facto qui erant in statione pro castris conlocati, acriter pugnaverunt; duabusque missi subsidio cohortibus a Caesare, atque his primis legionum duarum, cum eae perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnae perterritis nostris, per medios audacissime perruperunt seque inde incolumis receperunt. Eo die Q. Laberius Durus tribunus militum interficitur. Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur.
   16. Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentis possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem; equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent, et cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent. [Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat.] Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defatigatis succederent.
   17. Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt, rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa III legiones atque omnem equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt, neque finem sequendi fecerunt quoad subsidio confisi equites, cum post se legiones viderent, praecipites hostes egerunt; magnoque eorum numero interfecto neque sui conligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus quae undique convenerant auxilia discesserunt; neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.
   18. Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in finis Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. Eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas; ripa autem erat acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
   19. Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, milibus circiter IIII essedariorum relictis itinera nostra servabat; paulumque ex via excedebat locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat atque eis regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex agris in silvas compellebat; et cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis emittebat; et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat. Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur quantum in labore atque itinere legionarii milites efficere poterant.
   20. Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem [Galliam] venerat,--cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat,--legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata facturos: petunt ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat, atque in civitatem mittat qui praesit imperiumque obtineat. His Caesar imperat obsides XL frumentumque exercitui, Mandubraciumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.
   21. Trinobantibus defensis atque ab omni militum iniuria prohibitis, Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit. Oppidum autem Britanni vocant cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. Eo proficiscitur cum legionibus; locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.
   22. Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus IIII reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segonax, nuntios mittit atque his imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. Hi cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige, suos incolumis reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. Caesar cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat, et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit. Interdicit atque imperat Cassivellauno ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat.
   23. Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, navis invenit refectas. His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat et non nullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit. Ac sic accidit uti ex tanto navium numero, tot navigationibus, neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis quae milites portaret desideraretur; at ex eis quae inanes ex continenti ad eum remitterentur, [et] prioris commeatus expositis militibus, et quas postea Labienus faciendas curaverat numero LX, perpaucae locum caperent; reliquae fere omnes reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites conlocavit, ac summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram attigit omnisque incolumis navis perduxit.
   24. Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitatis angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis conlocare legionesque in pluris civitatis distribuere; ex quibus unam in Morinos ducendam C. Fabio legato dedit, alteram in Nervios Q. Ciceroni, tertiam in Esuvios L. Roscio; quartam in Remis cum T. Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit; tres in Bellovacis conlocavit; his M. Crassum et L. Munatium Plancum et C. Trebonium legatos praefecit. Unam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortis V in Eburones, quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. His militibus Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. Ad hunc modum distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit. Atque harum tamen omnium legionum hiberna, praeter cam quam L. Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat, milibus passuum C continebantur. Ipse interea, quoad legiones conlocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.
   25. Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem inimici palam multis ex civitate auctoribus interfecerunt. Defertur ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad pluris pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, L. Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare; quorumque opera cognoverit Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere. Interim ab omnibus [legatis quaestoribusque] quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.
   26. Diebus circiter XV quibus in hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui, cum ad finis regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ab castra oppugnanda venerunt. Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent, atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt uti aliqui ex nostris ad conloquium prodiret: habere sese quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent.
   27. Mittitur ad eos conloquendi causa C. Arpineius, eques Romanus, familiaris Q. Tituri, et Q. Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: 'Sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent quos Aduatuci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenuissent; neque id quod fecerit de oppugnatione castrorum aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis; suaque esse eiusmodi imperia ut non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit; id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae commune consilium; omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alteri legioni subsidio venire posset; non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris; monere, orare Titurium pro hospitio ut suae ac militum saluti consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne prius quam finitimi sentiant, eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter L, alter paulo amplius ab eis absit. Illud se polliceri et iure iurando confirmare tutum se iter per suos finis daturum; quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre.' Hac oratione habita discedit Ambiorix.
   28. Arpineius et Iunius quae audierant ad legatos deferunt. Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda existimabant; maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia. L. Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum, neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant; quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant; rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro volneribus inlatis fortissime sustinuerint; re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia; postremo, quid esse levius aut turpius quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?
   29. Contra ea Titurius 'Sero facturos' clamitabat, 'cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenissent, aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum; brevem consulendi esse occasionem. Caesarem se arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Carnutes interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. Sese non hostem auctorem sed rem spectare; subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam, superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo, quis hoc sibi persuaderet sine certa spe Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum qui dissentirent consilum quem habere exitum? in quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.'
   30. Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur, "Vincite," inquit, "si ita voltis," Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; "neque is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent; qui, si per te liceat, perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro aut fame intereant."
   31. Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant 'Ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant; facilem esse rem, seu maneant seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiat ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere.' Res disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotus manus; superat sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros. Consumitur vigilis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur. [Omnia excogitantur qua re nec sine periculo maneatur et languore militum et vigiliis periculum augeatur.] Prima luce sic ex castris proficiscuntur ut quibus esset persuasum non ab hoste sed ab homine amicissimo [Ambiorige] consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.
   32. At hostes, postea quam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, conlocatis insidiis bipartito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant; et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere adscensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.
   33. Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortisque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit qui in ipso negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat, et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. Cum propter longitudinem agminis non facile per se omnia obire et quid quoque loco faciendum esset providere possent, iusserunt pronuntiari ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium, etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode cecidit; nam et nostris militibus spem minuit et hostis ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut volgo milites ab signis discederent, quaeque quisque eorum carissima haberet ab impedimentis petere atque abripere properaret; clamore et fletu omnia complerentur.
   34. At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiari iusserunt ne quis ab loco discederat; illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent; proinde omnia in victoria posita existimarent. [Erant et virtute et numero pugnando pares.] Nostri tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant; et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat. Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet ut procul tela coniciant neu propius accedant, et quam in partem Romani impetum fecerint cedant [levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil his noceri posse], rursus se ad signa recipientis insequantur.
   35. Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipere. Rursus, cum in eum locum unde erant progressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot incommodis conflictati, multis volneribus acceptis resistebant; et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant. Tum T. Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; Q. Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; L. Cotta legatus omnis cohortis ordinesque adhortans in adversum os funda volneratur.
   36. His rebus permotus Q. Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Cn. Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondet: 'Si velit secum conloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere.' Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una conloquantur: sperare se ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat.
   37. Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet; et, cum propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere, imperatum facit suisque ut idem faciant imperat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt, impetuque in nostros facto ordines perturbant. Ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi; ex quibus L. Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proicit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; nocte ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci ex proelio elapsi incertis itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.
   38. Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatumque se subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisque concitatis, postero die in Nervios pervenit, hortaturque ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant; interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hoc oratione Nerviis persuadet.
   39. Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas possunt manus cogunt, et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant, nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut non nulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. His circumventis, magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.
   40. Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae, magnis propositis praemiis si pertulissent; obsessis omnibus viis missi intercipiuntur. Noctu ex materia quam munitionis causa comportaverant turres admodum CXX excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi videbantur perficiuntur. Hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra oppugnant, fossam complent. A nostris eadem ratione qua pridie resistitur: hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non volneratis facultas quietis datur. Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur; pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.
   41. Tunc duces principesque Nerviorum, qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant, conloqui sese velle dicunt. Facta potestate, eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: 'Omnem esse in armis Galliam, Germanos Rhenum transisse, Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari.' Addunt etiam de Sabini morte; Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. Errare eos dicunt, si quicquam ab eis praesidi sperent qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo ut nihil nisi hiberna recusent, atque hanc inveterascere consuetudinem nolint; licere illis per se incolumibus ex hibernis discedere et quascumque in partis velint sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo respondet: 'Non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem; si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare se pro eius iustitia quae petierint impetraturos.'
   42. Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum X et fossa pedum quindecim hiberna cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine a nobis cognoverant et quosdam de exercitu nacti captivos ab his docebantur; sed nulla ferramentorum copia quae essent ad hunc usum idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire cogebantur. Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci potuit; nam minus horis tribus milium passuum XV in circuitu munitionem perfecerunt. Reliquisque diebus turris ad altitudinem valli, falcis testudinesque, quas iidem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.
   43. Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventis fusiles ex argilla glandis fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt. Hostes maximo clamore, sic uti parta iam atque explorata victoria, turris testudinesque agere et scalis vallum adscendere coeperunt. At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnis fortunas conflagrare intellegerent, non modo [demigrandi causa] de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam; ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum ut eo die maximus numerus hostium volneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum, tertiae cohortis centuriones ex eo quo stabant loco recesserunt suosque omnis removerunt; nutu vocibusque hostes si introire vellent vocare coeperunt, quorum progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati turrisque succensa est.
   44. Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui iam primis ordinibus adpropinquarent, T. Pullo et L. Vorenus. Hi perpetuas inter se controversias habebant uter alteri anteferretur, omnibusque annis de loco summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, "Vorene? aut quem locum tuae probandae virtutis exspectas? Hic dies de nostris controversiis iudicabit." Haec cum dixisset, procedit extra munitiones, quaque pars hostium confertissima est visa inrumpit. Ne Vorenus quidem sese tum vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur. Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostis immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso ex exanimato hunc scutis protegunt hostes, in illum universi tela coniciunt neque dant progrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit; [illum veruto transfixum arbitrantur]. Gladio comminus rem gerit Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum propellit; dum cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento subsidium fert Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicari posset uter utri virtute anteferendus videretur.
   45. Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et maxime quod magna parte militum confecta volneribus res ad paucitatem defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur; quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur. Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat. Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis ut litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculo inligatas effert, et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.
   46. Caesar acceptis litteris hora circiter XI diei statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad C. Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium finis legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat. Scribit Labieno, si rei publicae commodo facere possit, cum legione ad finis Nerviorum veniat; reliquam partem exercitus, quod paulo aberat longius, non putat exspectandam; equites circiter CCCC ex proximis hibernis conligit.
   47. Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior factus, eo die milia passuum XX progreditur. Crassum Samarobrivae praeficit legionemque ei attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, litteras publicas, frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit. Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, veritus ne, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, hostium impetum sustinere non posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam in Eburonibus perscribit; docet omnis equitatus peditatusque copias Treverorum III milia passuum longe ab suis castris consedisse.
   48. Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas reciderat, tamen unum communi saluti auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum finis. Ibi ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemis persuadet uti ad Ciceronem epistulam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistula nostra ab hostibus consilia cognoscantur. Si adire non posset, monet ut tragulam cum epistula ad amentum deligata intra munitiones castrorum abiciat. In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit. Haec casu ad turrim adhaesit, neque ab nostris biduo animadversa, tertio die a quodam milite conspicitur; dempta ad Ciceronem defertur. Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnis laetitia adficit. Tum fumi incendiorum procul videbantur, quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.
   49. Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt; ad Caesarem omnibus copiis contendunt; haec erant armata circiter milia LX. Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone quem supra demonstravimus repetit qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet iter caute diligenterque faciat; perscribit in litteris hostis ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat. Postero die luce prima movet castra, et circiter milia passuum IIII progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur. Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat. Considit et quam aequissimo potest loco castra communit. Atque haec, etsi erant exigua per se, vix hominum milium VII, praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio ut in summam contemptionem hostibus veniat. Interim speculatoribus in omnis partis dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.
   50. Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo loco continent: Galli, quod ampliores copias quae nondum convenerant exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostis in suum locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.
   51. Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt; nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem. Ac sic nostros contempserunt ut obstructiis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostis in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo; magnumque ex eis numerum occidit atque omnis armis exuit.
   52. Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant [neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat], omnibus suis incolumibus eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turris, testudines munitionesque hostium admiratur; producta legione cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine volnere. Ex his omnibus iudicat rebus quanto cum periculo et quanta virtute res sint administratae. Ciceronem pro eius merito legionemque conlaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione habita rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat; quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod, beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo, neque hostibus diutina laetitia neque ipsis longior dolor relinquatur.
   53. Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum abesset circiter sexaginta, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oriretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hac fama ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnis in Treveros reducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum III legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit; et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant; nuntios legationesque in omnis partis dimittebant; et quid reliqui consili caperent atque unde initium belli fieret explorabant, nocturnaque in locis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercesset quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. In his ab L. Roscio, quem legioni XIII praefecerat, certior factus est magnas [Gallorum] copias earum civitatum quae Aremoricae appellantur oppugnandi sui causa convenisse neque longius milibus passuum VIII ab hibernis suis afuisse, sed nuntio adlato de victoria Caesaris, discessisse adeo ut fugae similis discessus videretur.
   54. At Caesar, principibus cuiusque civitatis ad se evocatis, alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando, magnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat (cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris, cuiusque maiores regnum obtinuerant), interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad finis insecuti regno domoque expulerunt; et missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. Ac tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes belli inferendi, tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit ut--praeter Haeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis--nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut populi Romani imperia perferrent, gravissime dolebant.
   55. Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt quin trans Rhenum legatos mitterent, civitatis sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri interfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu; non esse amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exsules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se adlicere coepit. Ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.
   56. Ubi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore si ex finibus suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallorum est initium belli, quo lege communi omnes puberes armati convenire coguntur; qui ex eis novissimus venit in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus adfectus necatur. In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hotem iudicat bonaque eius publicat. His rebus confectis in concilio pronuntiat arcessitum se a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus; huc iturum per finis Remorum eorumque agros populaturum; ac prius quam id faciat, castra Labieni oppugnaturum: quae fieri velit praecipit.
   57. Labienus, cum et loci natura et manu munitissimis castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret cogitabat. Itaque a Cingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognita quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitatis equitesque undique evocat; his certam diem conveniendi dicit. Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias conloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant. Labienus suos intra munitionem continebat timorisque opinionem quibuscumque poterat rebus augebat.
   58. Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnis suos custodiis intra castra continuit ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset. Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatem emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat), unum omnes petant Indutiomarum; neu quis quem prius volneret quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia; submittit cohortis equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna; et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur caputque eius refertur in castra; redeuntis equites quos possunt consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt; pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.

Go to Caesar Page
[Caesar Page]
Go to Liber IV
[Liber IV]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to Liber VI
[Liber VI]
Go to English Text
[English Text]
Go to Introduction
[Introduction]
      Go to Translation Notes
[Translation Notes]