|
1.
Cum esset Caesar in citeriore Gallia ita uti supra demonstravimus, crebri
ad eum rumores adferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat omnis
Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum
coniurare obsidesque inter se dare. Coniurandi has esse causas: primum
quod vererentur ne omni pacata Gallia ad eos exercitus noster adduceretur;
deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur,--partim qui, ut Germanos
diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare
atque inveterascere in Gallia moleste ferebant; partim qui mobilitate
et levitate animi novis imperiis studebant,--ab non nullis etiam, quod
in Gallia a potentioribus atque eis qui ad conducendos homines facultatis
habebant volgo regna occupabantur, qui minus facile eam rem imperio nostro
consequi poterant.
2. His nuntiis litterisque
commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit, et
inita aestate in interiorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit.
Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat
negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant, uti ea
quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant.
Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci.
Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria
comparata castra movet diebusque circiter quindecim ad finis Belgarum
pervenit.
3. Eo cum de improviso celeriusque
omnium opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad
eum legatos Iccium et Andocombogium, primos civitatis, miserunt, qui dicerent:
'Se suaque omnia in fidem atque in potestatem populi Romani permittere;
neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum
coniurasse, paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis
recipere et frumento ceterisque rebus iuvare; reliquos omnis Belgas in
armis esse, Germanosque, qui cis Rhenum incolant, sese cum his coniunxisse,
tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque
suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum
cum ipsis habeant, deterrere potuerint quin cum his consentirent.'
4. Cum ab his quaereret quae
civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat:
plerosque Belgas esse ortos ab Germanis, Rhenumque antiquitus traductos
propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent
expulisse, solosque esse qui patrum nostrorum memoria, omni Gallia vexata,
Teutonos Cimbrosque intra suos finis ingredi prohibuerint; qua ex re fieri
uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in
re militari sumerent. De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant,
propterea quod propinquitatibus adfinitatibusque coniuncti, quantam quisque
multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit
cognoverint. Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et
hominum numero valere; hos posse conficere armata milia centum, pollicitos
ex eo numero electa milia sexaginta, totiusque belli imperium sibi postulare.
Suessiones suos esse finitimos; finis latissimos feracissimosque agros
possidere. Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius
Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum tum etiam
Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam; ad hunc propter
iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri;
oppida habere numero XII, polliceri milia armata quinquaginta; totidem
Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; quindecim
milia Atrebates, Ambianos decem milia, Morinos XXV milia, Menapios VII
milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Aduatucos
decem et novem milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos, qui uno
nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.
5. Caesar Remos cohortatus
liberaliterque oratione prosecutus, omnem senatum ad se convenire principumque
liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem
facta sunt. Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto
opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri,
ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. Id fieri posse,
si suas copias Haedui in finis Bellovacorum introduxerint et eorum agros
populari coeperint. His datis mandatis eum a se dimittit. Postquam omnis
Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire [vidit] neque iam longe
abesse ab eis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen
Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit
atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis
muniebat et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat, et commeatus
ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent
efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera
parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit;
castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri
iubet.
6. Ab his castris oppidum
Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum octo. Id ex itinere magno impetu
Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est. Gallorum eadem
atque Belgarum oppugnatio est haec. Ubi circumiecta multitudine hominum
totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus
nudatus est, testudine facta [portas] succedunt murumque subruunt. Quod
tum facile fiebat. Nam cum tanta multitudo lapides ac tela conicerent,
in muro consistendi potestas erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset,
Iccius Remus summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat,
unus ex eis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit:
nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.
7. Eo de media nocte Caesar
isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios
et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit; quorum adventu et Remis
cum spe defensionis studium propugnandi accessit, et hostibus eadem de
causa spes potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati
agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant
incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus
passuum minus duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus
significabatur, amplius milibus passuum octo in latitudinem patebant.
8. Caesar primo et propter
multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere
statuit; cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset
et quid nostri auderent periclitabatur. Ubi nostros non esse inferiores
intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno atque
idoneo,--quod is collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus,
tantum adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare
poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte
leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat,--ab utroque latere eius
collis transversam fossam obduxit circiter passuum quadringentorum et
ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne,
cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus
pugnantis suos circumvenire possent. Hoc facto duabus legionibus quas
proxime conscripserat in castris relictis, ut, si quo opus esset, subsidio
duci possent, reliquas sex legiones pro castris in acie constituit. Hostes
item suas copias ex castris eductas instruxerunt.
9. Palus erat non magna inter
nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent hostes exspectabant;
nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur
parati in armis erant. Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur.
Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris
Caesar suos in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam
contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. Ibi vadis
repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt, eo consilio ut,
si possent, castellum cui praeerat Q. Titurius legatus expugnarent pontemque
interscinderent; si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui
magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent.
10. Caesar certior factus
ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque
pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est.
Hostis impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt;
per eorum corpora reliquos audacissime transire conantis multitudine telorum
reppulerunt, primosque, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt.
Hostes ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse
intellexerunt, enque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa
viderunt, atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocatio
constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et, quorum in finis
primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent,
ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis
rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis haec
quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum
adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque
suis auxilium ferrent non poterat.
11. Ea re constituta secunda
vigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine
neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum
pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur.
Hac re statim Caesar per speculatores cognita, insidias veritus, quod
qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris
continuit. Prima luce confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum
qui novissimum agmen moraretur praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium
Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi
iussit. Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem
eorum fugientium conciderunt; cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat,
consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, priores,
quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio
continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi
praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem
nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi
destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
12. Postridie eius diei
Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in finis Suessionum,
qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere ad oppidum Noviodunum
contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus
esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus
expugnare non potuit. Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum
usui erant comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo
in oppidum proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis,
aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant
ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti, legatos ad
Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
13. Caesar obsidibus
acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis, armisque
omnibus ex oppido traditis in deditionem Suessiones accipit exercitumque
in Bellovacos ducit. Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium
contulissent, atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum
quinque abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem
tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem
venire neque contra populum Romanum armis contendere. Item, cum ad oppidum
accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus
suo more pacem ab Romanis petierunt.
14. Pro his Diviciacus--nam
post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat--facit
verba: 'Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae
fuisse; impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in
servitutem redactos omnis indignitatis contumeliasque perferre, et ab
Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. Qui eius consili
principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent,
in Britanniam profugisse. Petere non solum Bellovacos sed etiam pro his
Haeduos ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit,
Haeduorum auctoritatem apud omnis Belgas amplificaturum, quorum auxiliis
atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.'
15. Caesar honoris Diviciaci
atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit,
et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine
praestabat, sexcentos obsides poposcit. His traditis omnibusque armis
ex oppido conlatis, ab eo loco in finis Ambianorum pervenit, qui se suaque
omnia sine mora dediderunt. Eorum finis Nervii attingebant; quorum de
natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: Nullum aditum
esse ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam
pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos et remitti virtutem
existimarent; esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque
incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque
virtutem proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque ullam
condicionem pacis accepturos.
16. Cum per eorum finis
triduum iter fecisset, inveniebat ex captivis Sabin flumen a castris suis
non amplius milia passuum X abesse; trans id flumen omnis Nervios consedisse
adventumque ibi Romanorum exspectare una cum Atrebatibus et Viromanduis,
finitimis suis (nam his utrisque persuaserant uti eandem belli fortunam
experirentur); exspectari etiam ab eis Aduatucorum copias atque esse in
itinere; mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur in
eum locum coniecisse, quo propter paludes exercitui aditus non esset.
17. His rebus cognitis
exploratores centurionesque praemittit qui locum castris idoneum deligant.
Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti
una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est,
eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad
Nervios pervenerunt; atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum
magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negoti, cum prima legio
in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc
sub sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptis futurum ut reliquae
contra consistere non auderent. Adiuvabat etiam eorum consilium qui rem
deferebant, quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque
enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt pedestribus valent
copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos
venissent, impedirent, teneris arboribus incisis atque inflexis, crebrisque
in latitudinem ramis enatis, et rubis sentibusque interiectis, effecerant
ut instar muri hae saepes munimenta praeberent, quo non modo non intrari
sed ne perspici quidem posset. His rebus cum iter agminis nostri impediretur,
non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.
18. Loci natura erat
haec quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter
declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. Ab eo flumine
pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius, passus
circiter ducentos infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non
facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in occulto sese
continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur.
Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.
19. Caesar equitatu praemisso
subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat
ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine
sua Caesar sex legiones expeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta
conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen
claudebant praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus
sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt.
Cum se illi identidem in silvas ad suos reciperent ac rursus ex silva
in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta
loca aperta pertinebant cedentis insequi auderent, interim legiones sex
quae primae venerant opere dimenso castra munire coeperunt. Ubi prima
impedimenta nostri exercitus ab eis qui in silvis abditi latebant visa
sunt, quod tempus inter eos committendi proeli convenerat, ut intra silvas
aciem ordinesque constituerant atqui ipsi sese confirmaverant, subito
omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His
facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt,
ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris]
hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra
atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
20. Caesari omnia uno tempore
erant agenda: vexillum proponendum (quod erat insigne cum ad arma concurri
oporteret), signum tuba dandum, ab opere revocandi milites, qui paulo
longius aggeris petendi causa processerant arcessendi, acies instruenda,
milites cohortandi, signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis
brevitas et successus hostium impediebat. His difficultatibus duae res
erant subsidio,--scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis
exercitati quid fieri oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere
quam ab aliis doceri poterant; et quod ab opere singulisque legionibus
singulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat. Hi propter
propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant,
sed per se quae videbantur administrabant.
21. Caesar necessariis
rebus imperatis ad cohortandos milites quam in partem fors obtulit decucurrit,
et ad legionem decimam devenit. Milites non longiore oratione cohortatus
quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur
animo hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non longius hostes
aberant quam quo telum adici posset, proeli committendi signum dedit.
Atque in alteram partem item cohortandi causa profectus, pugnantibus occurrit.
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus
ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque
tegimenta detrahenda tempus defuerit. Quam quisque ab opere in partem
casu devenit, quaeque prima signa conspexit ad haec constitit, ne in quaerendis
suis pugnandi tempus dimitteret.
22. Instructo exercitu
magis ut loci natura deiectusque collis et necessitas temporis quam ut
rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversae legiones aliae
alia in parte hostibus resisterent, saepibusque densissimis (ut ante demonstravimus)
interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari neque
quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia imperia administrari
poterant. Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii
sequebantur.
23. Legionis nonae et
decimae milites, ut in sinistra parte acie constiterant, pilis emissis
cursu ac lassitudine exanimatos volneribusque confectos Atrebates--nam
his ea pars obvenerat--celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt,
et transire conantis insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt.
Ipsi transire flumen non dubitaverunt, et in locum iniquum progressi rursus
resistentis hostis redintegrato proelio in fugam coniecerunt. Item alia
in parte diversae duae legiones, undecima et octava, profligatis Viromanduis,
quibuscum erant congressi, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur.
At totis fere castris a fronte et ab sinistra parte nudatis, cum in dextro
cornu legio duodecima et non magno ab ea intervallo septima constitisset,
omnes Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam imperi tenebat,
ad eum locum contenderunt; quorum pars aperto latere legiones circumvenire,
pars summum castrorum locum petere coepit.
24. Eodem tempore equites
nostri levisque armaturae pedites, qui cum eis una fuerant, quos primo
hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, adversis hostibus
occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant; et calones, qui
ab decumana porta ac summo iugo collis nostris victores flumen transisse
conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostis in nostris
castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum
qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam
in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites
Treveri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii
causa a civitate missi ad Caesarem venerant, cum multitudine hostium castra
compleri, legiones premi et paene circumventas teneri, calones, equites,
funditores, Numidas dispersos dissipatosque in omnis partis fugere vidissent,
desperatis nostris rebus domum contenderunt; Romanos pulsos superatosque,
castris impedimentisque eorum hostis potitos, civitati renuntiaverunt.
25. Caesar ab decimae
legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque
in unum locum conlatis duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos
ad pugnam esse impedimento vidit,--quartae cohortis omnibus centurionibus
occisis, signifero interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus
fere centurionibus aut volneratis aut occisis, in his primipilo P. Sexto
Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque volneribus confecto, ut iam
se sustinere non posset; reliquos esse tardiores et non nullos ab novissimis
deserto proelio excedere ac tela vitare, hostis neque a fronte ex inferiore
loco subeuntis intermittere et ab utroque latere instare, et rem esse
in angusto vidit neque ullum esse subsidium quod submitti posset,--scuto
ab novissimis [uni] militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat,
in primam aciem processit; centurionibusque nominatim appellatis reliquos
cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius
gladiis uti possent. Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato
animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis
rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.
26. Caesar cum septimam
legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos
militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa signa
in hostis inferrent. Quo facto, cum alius alii subsidium ferret neque
timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur, audacius resistere ac fortius
pugnare coeperunt. Interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine
praesidio impedimentis fuerant, proelio nuntiato, cursu incitato in summo
colle ab hostibus conspiciebantur; et T. Labienus castris hostium potitus
et ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus,
decimam legionem subsidio nostris misit. Qui, cum ex equitum et calonum
fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones
et imperator versaretur cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui
fecerunt.
27. Horum adventu tanta
rerum commutatio est facta ut nostri, etiam qui volneribus confecti procubuissent,
scutis innixi proelium redintegrarent, calones perterritos hostis conspicati
etiam inermes armatis occurrerent; equites vero, ut turpitudinem fugae
virtute delerent, omnibus in locis pugnant, quo se legionariis militibus
praeferrent. At hostes etiam in extrema spe salutis tantam virtutem praestiterunt
ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque
ex eorum corporibus pugnarent; his deiectis et coacervatis cadaveribus,
qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta
remitterent; ut non nequiquam tantae virtutis homins iudicari deberet
ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire
iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
28. Hoc proelio facto
et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu,
quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus,
hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum
arbitrarentur, omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt
seque ei dediderunt; et, in commemoranda civitatis calamitate, ex sexcentis
ad tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad quingentos qui arma ferre
possent sese redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in miseros ac supplices
usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus
atque oppidis uti iussit, et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio
se suosque prohiberent.
29. Aduatuci, de quibus
supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna
nuntiata ex itinere domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis
sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt. Quod cum
ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupis despectusque haberet,
una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum
CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni
ponderis saxa et praeacutas trabis in muro conlocabant. Ipsi erant ex
Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque
Italiam facerent, eis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant
citra flumen Rhenum depositis, custodiam ex suis ac praesidium sex milia
hominum una reliquerant. Hi post eorum obitum multos annos a finitimis
exagitati, cum alias bellum inferrent alias inlatum defenderent, consensu
eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
30. Ac primo adventu exercitus
nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum
nostris contendebant; postea vallo pedum XII, in circuitu XV milium, crebrisque
castellis circummuniti oppido sese continebant. Ubi vineis actis aggere
exstructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque
increpitare vocibus quod tanta machinatio ab tanto spatio institueretur:
'Quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae'--nam
plerumque hominibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra
contemptui est--'tanti oneris turrim in muro sese conlocare confiderent?'
31. Ubi vero moveri et
adpropinquare moenibus viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos
ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti: 'Non existimare
Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes
tanta celeritate promovere possent; se suaque omnia eorum potestati permittere
dixerunt. 'Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine,
quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Aduatucos esse conservandos, ne
se armis despoliaret. Sibi omnis fere finitimos esse inimicos ac suae
virtuti invidere; a quibus se defendere traditis armis non possent. Sibi
praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano
pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.'
32. Ad haec Caesar respondit:
'Se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum,
si, prius quam murum aries attigisset, se dedidissent; sed deditionis
nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se id quod in Nerviis fecisset
facturum, finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam
inferrent.' Re nuntiata ad suos, quae imperarentur facere dixerunt. Armorum
magna multitudine de muro in fossam quae erat ante oppidum iacta, sic
ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent,
et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque
in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.
33. Sub vesperum Caesar
portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani
a militibus iniuriam acciperent. Illi ante inito (ut intellectum est)
consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique
indiligentius servaturos crediderant,--partim cum eis quae retinerant
et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis,
quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant,--tertia
vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus
copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar
imperarat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum
est, pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus in extrema
spe salutis, iniquo loco, contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent,
pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret. Occisis ad
hominum milibus quattuor reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius
diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus
nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit. Ab eis qui emerant
capitum numerus ad eum relatus est milium quinquaginta trium.
34. Eodem tempore a
P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Venellos, Osismos,
Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae civitates
Oceanumque attingunt, certior factus est omnis eas civitates in dicionem
potestatemque populi Romani esse redactas.
35. His rebus gestis,
omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est uti
ab eis nationibus quae trans Rhenum incolerent legati ad Caesarem mitterentur
qui se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur. Quas legationes
Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate
ad se reverti iussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonos, quaaeque civitates
propinquae eis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna
deductis in Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris
dies quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.
|