|
1.
Gallia est omnis divisa in partis tris; quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis
Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium
fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae
longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea
quae ad effeminandos animos pertinent important; proximique sunt Germanis
qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de
causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut
ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium caput a flumine Rhodano; continetur Garumna
flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis
flumen Rhenum; verit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus
oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem
et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montis et
eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum
solis et septentriones.
2. Apud Helvetios longe nobilissimus
fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M. Messala et M. Pisone consulibus,
regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit, et civitati
persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse,
cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc
facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur:
una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium
a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter
Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam
nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur
et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines
bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum
et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se finis habere arbitrabantur,
qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
3. His rebus adducti et
auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum
pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximam numerum coemere,
sementis quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret,
cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas
biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege
confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem
ad civitatis suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis
filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat
et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate
sua occuparet, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri
Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime
plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet, eique filiam suam in
matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea
quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin
totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu
illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem
et iusiurandum dant, et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos
populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
4. Ea res est Helvetiis per
indicium enuntiata. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere
coegerunt. Damnatum poenam sequi oportebat ut igni cremaretur. Die constituta
causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum
milia decem, undique coegit, et omnis clientis obaeratosque suos, quorum
magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit.
Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conaretur, multitudinemque
hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest
suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
5. Post eius mortem nihilo
minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis
exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua
omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia
incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt,
ut--domum reditionis spe sublata--paratiores ad omnia pericula subeunda
essent; trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.
Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis uti eodem usi
consilio, oppidis suis vicisque exustis, una cum eis proficiscantur; Boiosque,
qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque
oppugnarant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
6. Erant omnino itinera duo
quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile,
inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur;
mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent:
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditus, propterea
quod inter finis Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus
fluit, isque non nullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum
est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios
pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros (quod nondum bono animo in
populum Romanum viderentur) existimabant, vel vi coacturos ut per suos
finis eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem
dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V.
Kal. Apr., L. Pisone A Gabinio consulibus.
7. Caesari cum id nuntiatum
esset eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci,
et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad
Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum
imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem qui erat ad
Genavam iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt,
legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius
et Verudoctius principem locum obtinebant, qui dicerent 'sibi esse in
animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud
iter haberent nullum; rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.'
Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque
eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat;
neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi,
temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere
posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem
se ad deliberandum sumpturum; si quid vellent, ad Id. Apr. reverterentur.
8. Interea ea legione quam
secum habebat militibusque qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno,
qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui finis Sequanorum
ab Helvetiis dividit, milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum
sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella
communit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere posset.
Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit, et legati ad eum reverterunt,
negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam
dare; et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii, ea
spe deiecti, navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis
Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius
noctu, si perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu
et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
9. Relinquebatur una per
Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant.
His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum
mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et
largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod
ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat; et cupiditate
regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitatis suo beneficio
habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat
ut per finis suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent
perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant; Helvetii, ut sine
maleficio et iniuria transeant.
10. Caesari renuntiatur Helvetiis
esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum finis
facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in
Provincia. Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum
ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximesque
frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni quam fecerat
T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit
duasque ibi legiones conscribit, et tres quae circum Aquileiam hiemabant
ex hibernis educit, et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpis
erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli
et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere
conantur. Compluribus his proeliis pulsis, ab Ocelo, quod est citerioris
provinciae extremum, in finis Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo
pervenit; inde in Allobrogum finis, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum
ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
11. Helvetii iam per angustias
et finis Sequanorum suas copias traduxerant, et in Haeduorum finis pervenerant
eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab eis defendere non
possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: 'Ita se omni tempore
de populo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri
vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint.'
Eodem tempore Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem
certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium
prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant,
fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil
esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit
dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.
12. Flumen est Arar, quod
per finis Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate
ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus
ac lintribus iunctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus
est tres iam partis copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartum fere
partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus
tribus e castris profectus, ad eam partem pervenit quae nondum flumen
transierat. Eos impeditos et inopinantis adgressus magnam partem eorum
concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.
Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor
pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria
L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.
Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae
insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit.
Qua in re Caesar non solum publicas sed etiam privatas iniurias ultus
est; quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem
proelio quo Cassium interfecerant.
13. Hoc proelio facto,
reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum
curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti,
cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent,
illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius legationis
Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita
cum Caesar egit: 'Si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam
partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset
atque esse voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur
et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.
Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ei qui flumen transissent
suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti
tribueret aut ipsos despiceret; se ita a patribus maioribusque suis didicisse
ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Qua re
ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani
et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.'
14. His Caesar ita respondit:
'Eo sibi minus dubitationis dari quod eas res quas legati Helvetii commemorassent
memoria teneret, atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romani
accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse
difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret
qua re timeret, neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae
oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter
per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod
Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam insolenter
gloriarentur, quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur,
eodem pertinere. Consuesse enim deos immortalis, quo gravius homines ex
commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his
secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea
ita sint, tamen si obsides ab eis sibi dentur, uti ea quae polliceantur
facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum
intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum eis pacem esse
facturum. Divico respondit: 'Ita Helvetios a maioribus suis institutos
esse uti obsides accipere, non dare, consuerint; eius rei populum Romanum
esse testem.' Hoc responso dato discessit.
15. Postero die castra
ex eo loco movent. Idem facit Caesar, equitatumque omnem, ad numerum quattuor
milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat,
praemittit qui videant quas in partis hostes iter faciant. Qui cupidius
novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium
committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetii,
quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius
subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt.
Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem
rapinis [pabulationibus] populationibusque prohibere. Ita dies circiter
quindecim iter fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum
primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
16. Interim cotidie Caesar
Haeduos frumentum quod essent publice polliciti flagitare. Nam propter
frigora, quod Gallia sub septentrionibus (ut ante dictum est) posita est,
non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis
magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat
propterea minus uti poterat, quod iter ab Arari Helvetii averterant, a
quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui; conferri, comportari,
adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die
frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat,--in his Diviciaco et Lisco, qui summo
magistratui praeerat quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus
et vitae necisque in suos habet potestatem,--graviter eos accusat, quod,
cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore, tam
propinquis hostibus, ab eis non sublevetur; praesertim cum magna ex parte
eorum precibus adductus bellum susceperit, multo etiam gravius quod sit
destitutus queritur.
17. Tum demum Liscus
oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit: 'Esse non nullos
quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint
quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem
deterrere ne frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam principatum
Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre;
neque dubitare quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua
Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. Ab eisdem nostra consilia quaeque
in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse. Quin
etiam, quod necessario rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese
quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.
18. Caesar hac oratione
Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari sentiebat; sed, quod pluribus
praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum
retinet. Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque
audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera: 'Ipsum esse
Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia,
cupidum rerum novarum. Compluris annos portoria reliquaque omnia Haeduorum
vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra
liceri audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultatis
ad largiendum magnas comparasse; magnum numerum equitatus suo sumptu semper
alere et circum se habere, neque solum domi sed etiam apud finitimas civitatis
largiter posse; atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini
illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse, ipsum ex Helvetiis uxorem
habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitatis
conlocasse. Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse
etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius
deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris
sit restitutus. Si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios
regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam
de ea quam habeat gratia, desperare.' Reperiebat etiam in quaerendo Caesar,
quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium
[eius] fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus,--nam equitatui,
quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat; eorum fuga reliquum
esse equitatum perterritum.
19. Quibus rebus cognitis,
cum ad has suspiciones certissimae res accederent,--quod per finis Sequanorum
Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea
omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset,
quod a magistratu Haeduorum accusaretur,--satis esse causae arbitrabatur
qua re in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet.
His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum
Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam
cognoverat: nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur.
Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet, et
cotidianis interpretibus remotis per C. Valerium Procillum, principem
Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat,
cum eo conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente in concilio
[Gallorum] de Dumnorige sint dicta; et ostendit quae separatim quisque
de eo apud se dixerit; petit atque hortatur ut sine eius offensione animi
vel ipse de eo, causa cognita, statuat vel civitatem statuere iubeat.
20. Diviciacus, multis
cum lacrimis Caesarem complexus, obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem
statueret: 'Scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris
capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua
Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset; quibus
opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam sed paene ad perniciem
suam uteretur; sese tamen et amore fraterno et existimatione volgi commoveri.
Quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae
apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua
ex re futurum uti totius Galliae animi a se adverterentur.' Haec cum pluribus
verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus
rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti
et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet.
Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit;
quae ipse intellegat, quae civitas queratur, proponit; monet ut in reliquum
tempus omnis suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare
dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur, scire
possit.
21. Eodem die ab exploratoribus
certior factus hostis sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris
octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus, qui cognoscerent
misit. Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T. Labienum, legatum
pro praetore, cum duabus legionibus et eis ducibus qui iter cognoverant,
summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consili sit ostendit. Ipse
de quarta vigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit, equitatumque
omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur
et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus
praemittitur.
22. Prima luce, cum summus
mons a Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et
quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut
ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad
eum accurrit; dicit montem quem a Labieno occupari voluerit ab hostibus
teneri; id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas
copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat
ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope
hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostis impetus
fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo
denique die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et
Helvetios castra movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset
pro viso sibi renuntiasse. Eo die, quo consuerat intervallo, hostis sequitur
et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.
23. Postridie eius diei,
quod omnino biduum supererat cum exercitui frumentum metiri oporteret,
et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non
amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit;
itaque iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. Ea res per
fugitivos L. Aemili, decurionis equituum Gallorum, hostibus nuntiatur.
Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent,
eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent,
sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio
atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere
coeperunt.
24. Postquam id animum
advertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit equitatumque
qui sustineret hostium impetum misit. Ipse interim in colle medio triplicem
aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; sed in summo iugo duas
legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia
conlocari, [ac totum montem hominibus compleri, et interea] sarcinas in
unum locum conferri, et eum ab his qui in superiore acie constiterant
muniri iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti, impedimentia in
unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie, reiecto nostro equitatu,
phalange facta, sub primam nostram aciem successerunt.
25. Caesar primum suo
deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem
fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites e loco superiore
pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta, gladiis
destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento
quod, pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis,
cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis
commode pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum
manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem volneribus defessi et pedem
referre et, quod mons aberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt.
Capto monte et succedentibus nostris, Boii et Tulingi, qui hominum milibus
circiter XV agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex
itinere nostros ab latere aperto adgressi circumvenire; et id conspicati
Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt. Romani conversa signa bipartito intulerunt: prima et secunda
acies, ut victis ac submotis resisteret; tertia, ut venientis sustineret.
26. Ita ancipiti proelio
diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus
non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad
impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab
hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro
vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientis tela
coniciebant, et non nulli inter carros redasque mataras ac tragulas subiciebant
nostrosque volnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque
nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filius captus est.
Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt, eaque tota nocte
continenter ierunt: [nullam partem noctis itinere intermisso] in finis
Lingonum die quarto sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi
non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit ne eos frumento
neve alia re iuvarent; qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum.
Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
27. Helvetii omnium rerum
inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in itinere
convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes
pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum exspectare
iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos
qui ad eos perfugissent poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur,
[nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus
appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur,
sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam
fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte
e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finisque Germanorum contenderunt.
28. Quod ubi Caesar resciit,
quorum per finis ierant, his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati
esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnis,
obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit. Helvetios,
Tulingos, Latobrigos in finis suos, unde erant profecti, reverti iussit;
et quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent,
Allobrogibus imperavit ut eis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque,
quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod
noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem
agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, e suis finibus in Helvetiorum
finis transirent, et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent.
Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus
suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt, quosque postea
in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
29. In castris Helvetiorum
tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae,
quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset
eorum qui arma ferre possent, et item separatim quot pueri, senes mulieresque.
Quarum omnium rerum summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum
milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex
his qui arma ferre possent, ad milia XCII. Summa omnium fuerunt ad milia
CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat,
repertus est numerus milium C et X.
30. Bello Helvetiorum confecto
totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum
convenerunt: 'Intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis
populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus
ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse; propterea quod eo
consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti
Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna
copia deligerent, quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum
iudicassent, reliquasque civitatis stipendiarias haberent.' Petierunt
uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris
voluntate facere liceret: sese habere quasdam res quas ex communi consensu
ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure
iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset,
inter se sanxerunt.
31. Eo concilio dimisso
idem principes civitatum qui ante fuerat ad Caesarem reverterunt petieruntque
uti sibi secreto [in occulto] de sua omniumque salute cum eo agere liceret.
Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: 'Non
minus se id contendere et laborare, ne ea quae dixissent enuntiarentur,
quam uti ea quae vellent impetrarent; propterea quod, si enuntiatum esset,
summum in cruciatum se venturos viderent.' Locutus est pro his Diviciacus
Haeduus: 'Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum
tenere Haeduos, alterius Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu inter
se multos annos contenderent, factum esse uti ab Avernis Sequanisque Germani
mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse;
posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari
adamassent, traductos pluris; nunc esse in Gallia ad centum et XX milium
numerum. Cum his Haeduos eorumque clientis semel atque iterum armis contendisse;
magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum,
omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui
et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante
in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos
civitatis, et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros
neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus
perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent. Unum se esse ex omni
civitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos
obsides daret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum
venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus
teneretur. Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse,
propterea quod Ariovistus, res Germanorum, in eorum finibus consedisset
tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset,
et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod
paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus
locus ac sedes pararentur. Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae
finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim
conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque hanc consuetudinem
victus cum illa comparandum. Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias
proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et
crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere, et
in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad
voluntatem eius facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium;
non posse eius imperia diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque
Romano sit auxili, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint,
ut domo emigrent, aliud domicilium alias sedis remotas a Germanis petant
fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto
sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum
supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti
victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum
Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
32. Hac oratione ab Diviciaco
habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere
quas ceteri facerent, sed tristis capite demisso terram intueri. Eius
rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere,
sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret
neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviciacus Haeduus respondit:
'Hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum,
quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent;
absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si coram adesset, horrerent,
propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui
intra finis suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate
eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.'
33. His rebus cognitis
Caesar Gallorum animos verbis confirmavit, pollicitusque est sibi eam
rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate
adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac oratione habita concilium
dimisit. Et secundum ea multae res eum hortabantur qua re sibi eam rem
cogitandam et suscipiendam putaret: imprimis, quod Haeduos, fratres consanguineosque
saepenumero a senatu appellatos, in servitute atque in dicione videbat
Germanorum teneri, eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat;
quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in
Galliam magnam eorum multitudinem venire, populo Romano periculosum videbat;
neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum
omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam
exirent atque inde in Italiam contenderent; [praesertim cum Sequanos a
provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus quam maturrime occurrendum
putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam adrogantiam
sumpserat, ut ferendum non videretur.
34. Quam ob rem placuit
ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo postularent uti aliquem
locum medium utriusque conloquio deligeret: velle sese de re publica et
summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit:
'Si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum veniturum fuisse; si quid
ille se velit, illum ad se venire oportere. Praeterea se neque sine exercitu
in eas partis Galliae venire audere quas Caesar possideret, neque exercitum
sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse. Sibi
autem mirum videri quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari
aut omnino populo Romano negoti esset.'
35. His responsis ad
Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit:
'Quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus, cum in consulatu
suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano
gratiam referret, ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de
communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo
postularet: primum, ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum
in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet,
Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis
liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret, neve his sociisque eorum bellum
inferret. Si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam
atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese,--quoniam M. Messala
M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque Galliam provinciam
obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque
amicos populi Romani defenderet,--se Haeduorum iniurias non neglecturum.
36. Ad haec Ariovistus
respondit: 'Ius esse belli ut qui vicissent eis quos vicissent quem ad
modum vellent imperarent; item populum Romanum victis non ad alterius
praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo
Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non oportere
sese a populo Romano in suo iure impediti. Haeduos sibi, quoniam belli
fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios
esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere qui suo adventu vectigalia
sibi deteriora faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse, neque
his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod
convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe
eis fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret
se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie
contendisse. Cum vellet, congrederetur; intellecturum quid invicti Germani,
exercitatissimi in armis, qui inter annos XIV tectum non subissent, virtute
possent.'
37. Haec eodem tempore
Caesari mandata referebantur, et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant:
Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent,
finis eorum popularentur; sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti
redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum Suevorum ad ripam Rheni
consedisse, qui Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium
fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit,
ne, si nova manus Suevorum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset,
minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime potuit
comparata, magnis itineribus ad Ariovistum contendit.
38. Cum tridui viam
processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum
Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere, [triduique
viam a suis finibus processisse]. Id ne accideret magnopere sibi praecavendum
Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae ad bellum usui erant summa
erat in eo oppido facultas; idemque natura loci sic muniebatur ut magnam
ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen Dubis, ut circino
circumductum, paene totum oppidum cingit; reliquum spatium, quod est non
amplius pedum sexcentorum, qua flumen intermittit, mons continet magna
altitudine, ita ut radices montis ex utraque parte ripae fluminis contingant.
Hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar
magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit, occupatoque oppido ibi
praesidium conlocat.
39. Dum paucos dies
ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione
nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum
Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant,--saepenumero
sese cum his congressos ne voltum quidem atque aciem oculorum dicebant
ferre potuisse,--tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non
mediocriter omnium mentis animosque perturbaret. Hic primum ortus est
a tribunis militum, praefectis reliquisque, qui ex urbe amicitiae causa
Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant; quorum alius
alia causa inlata quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret,
petebat ut eius voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adducti,
ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque voltum fingere neque
interdum lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum
querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.
Volgo totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore
paulatim etiam ei qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque
quique equitatui praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos
existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem
silvarum quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam,
ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Non nulli etiam Caesari
nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto
audientis milites neque propter timorem signa laturos.
40. Haec cum animadvertisset,
convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus,
vehementer eos incusavit: primum quod aut quam in partem aut quo consilio
ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent. 'Ariovistum se consule
cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam
ab officio discessurum iudicaret? Sibi quidem persuaderi, cognitis suis
postulatis atque aequitate condicionum perspecta, eum neque suam neque
populi Romani gratiam repudiaturum. Quod si furore atque amentia impulsus
bellum intulisset, quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute aut
de ipsius diligentia desperarent? Factum eius hostis periculum patrum
nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a Gaio Mario pulsis non minorem
laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur; factum etiam nuper
in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina quam
a nobis accepissent sublevarent. Ex quo iudicari posse quantum haberet
in se boni constantia, propterea quod, quos aliquamdiu inermis sine causa
timuissent, hos postea armatos ac victores superassent. Denique hos esse
eosdem Germanos quibuscum saepenumero Helvetii congressi, non solum in
suis sed etiam in illorum finibus, plerumque superarint; qui tamen pares
esse nostro exercitui non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga
Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli
defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos mensis castris se ac paludibus
tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantis iam de pugna et dispersos
subito adortum, magis ratione et consilio quam virtute vicisse. Cui rationi
contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem
sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum timorem in rei frumentariae
simulationem angustiasque itineris conferrent, facere adroganter, cum
aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur. Haec
sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque
esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea
re commoveri; scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit,
aut male re gesta fortunam defuisse, aut aliquo facinore comperto avaritiam
esse convictam; suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum
bello esse perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset
repraesentaturum, et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum, ut
quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an
timor plus valeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola
decima legione iturum, de qua non dubitaret, sibique eam praetoriam cohortem
futuram.' Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem
confidebat maxime.
41. Hac oratione habita
mirum in modum conversae sunt omnium mentes, summaque alacritas et cupiditas
belli gerendi innata est; princepsque decima legio per tribunos militum
ei gratias egit, quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum
gerendum paratissimam confirmavit. Deinde reliquae legiones cum tribunis
militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satisfacerent:
'Se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum iudicium,
sed imperatoris esse existimavisse.' Eorum satisfactione accepta et itinere
exquisito per Diviciacum, quod ex aliis ei maximam fidem habebat, ut milium
amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta
vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non intermitteret,
ab exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milia
passuum quattuor et viginti abesse.
42. Cognito Caesaris adventu
Ariovistus legatos ad eum mittit: 'Quod antea de conloquio postulasset,
id per se fieri licere, quoniam propius accessisset, seque id sine periculo
facere posse existimaret.' Non respuit condicionem Caesar, iamque eum
ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset
ultro polliceretur; magnamque in spem veniebat, pro suis tantis populique
Romani in eum beneficiis, cognitis suis postulatis, fore uti pertinacia
desisteret. Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe
cum legati ultro citroque inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit
ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret: 'Vereri se ne per insidias
ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu veniret; alia ratione sese
non esse venturum.' Caesar, quod neque conloquium interposita causa tolli
volebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum
esse statuit, omnibus equis Gallis equitibus detractis, eo legionarios
milites legionis decimae, cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium
quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet. Quod cum fieret,
non inridicule quidam ex militibus decimae legionis dixit plus quam pollicitus
esset Caesarem facere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco decimam
legionem habiturum; ad equum rescribere.
43. Planities erat magna
et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequo fere spatio ab
castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium
venerunt. Legionem Caesar quam equis devexerat passibus ducentis ab eo
tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium
adducerent postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua
senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a
senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis
contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat; illum,
cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac
liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam quam
veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent,
quae senatus consulta, quotiens quamque honorifica in eos facta essent,
ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam
quam nostram amicitiam adpetissent. 'Populi Romani hanc esse consuetudinem
ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate,
honore auctiores vellet esse; quod vero ad amicitiam populi Romani adtulissent,
id eis eripi quis pati posset?' Postulavit deinde eadem quae legatis in
mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret; obsides
redderet; si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos
amplius Rhenum transire pateretur.
44. Ariovistus ad postulata
Caesaris pauca respondit; de suis virtutibus multa praedicavit: 'Transisse
Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine
magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedis habere
in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendum
capere iure belli quod victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis,
sed Gallos sibi bellum intulisse; omnis Galliae civitatis ad se oppugnandum
venisse ac contra se castra habuisse; eas omnis copias a se uno proelio
pulsas ac superatas esse. Si iterum experiri velint, se iturum paratum
esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendo recusare
quod sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi
ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, idque se hac spe
petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur,
non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit.
Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi,
non Galliae impugnandae causa facere: eius rei testimonium esse quod nisi
rogatus non venerit, et quod bellum non intulerit, sed defenderit. Se
prius in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam ante hoc tempus
exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum. Quid sibi
vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam,
sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros finis
impetum faceret, sic item nos esse iniquos quod in suo iure se interpellaremus.
Quod fratres a senatu Haeduos appellatos diceret, non se tam barbarum
neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo
Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos, in his contentionibus quas
Haedui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio populi Romani usos esse.
Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia quem exercitum in Gallia
habeat sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat
ex his regionibus, sese illum non pro amico, sed pro hoste habiturum.
Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi
Romani gratum esse facturum; id se ab ipsis per eorum nuntios compertum
habere quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset.
Quod si discessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset,
magno se illum praemio remuneraturum, et quaecumque bella geri vellet
sine ullo eius labore et periculo confecturum.'
45. Multa ab Caesare
in eam sententiam dicta sunt qua re negotio desistere non posset: 'Neque
suam neque populi Romani consuetudinem pati uti optime meritos socios
desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi
Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos ab Q. Fabio Maximo, quibus
populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium
imposuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret,
populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus
observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis
legibus uti voluisset.'
46. Dum haec in conloquio
geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere,
et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar
loquendi finem fecit, seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod
omnino telum in hostis reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis
delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat,
ut pulsis hostibus dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos.
Posteaquam in volgus militum elatum est qua adrogantia in conloquio Ariovistus
usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites
fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque
pugnandi maius exercitui iniectum est.
47. Biduo post Ariovistus
ad Caesarem legatos mittit: 'Velle se de his rebus quae inter eos agi
coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum conloquio
diem constitueret,aut, si id minus vellet, e suis legatis aliquem ad se
mitteret.' Conloquendi Caesari causa visa non est; et eo magis quod pridie
eius diei Germani retineri non poterant quin tela in nostros conicerent.
Legatum [e suis] sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus
feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum est Gaium Valerium Procillum,
C. Valeri Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem,--cuius
pater a Gaio Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et
propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua
consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset,--ad
eum mittere, et M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. His mandavit
ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent. Quos cum apud
se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit:
'Quid ad se venirent? an speculandi causa?' Conantis dicere prohibuit
et in catenas coniecit.
48. Eodem die castra
promovit et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit.
Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus
passuum duobus ultra eum castra fecit, eo consilio uti frumento commeatuque
qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet. Ex eo
die dies continuos quinque Caesar pro castris sua copias produxit et aciem
instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas
non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit,
equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae quo se Germani
exercuerant. Equitum milia erant sex, totidem numero pedites velocissimi
ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa
delegerant; cum his in proeliis versabantur. Ad eos se equites recipiebant;
hi, si quid erat durius, concurrebant; si qui graviore volnere accepto
equo deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut celerius
recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis sublevati
equorum cursum adaequarent.
49. Ubi eum castris se
tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum
locum quo in loco Germani consederant, circiter passus sexcentos ab his,
castris idoneum locum delegit, acieque triplici instructa ad eum locum
venit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit.
Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos, uti dictum est, aberat.
Eo circiter hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus
misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo
secius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam
opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem
auxiliorum, quattuor reliquas in castra maiora reduxit.
50. Proximo die instituto
suo Caesar e castris utrisque copias suas eduxit, paulumque a maioribus
castris progressus aciem instruxit, hostibus pugnandi potestatem fecit.
Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridie exercitum in
castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum quae castra
minora oppugnaret misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.
Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis volneribus
in castra reduxit. Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus
proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea
consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus
declararent utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere:
'Non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.'
51. Postridie eius diei
Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit,
alarios omnis in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod
minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut
ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra
hostium accessit. Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt
generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomannos,
Triboces, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suevos, omnemque aciem suam redis
et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres
imposuerunt, quae ad proelium proficiscentis, passis manibus flentes,
implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.
52. Caesar singulis legionibus
singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testis suae quisque
virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium
esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostis signo
dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt
ut spatium pila in hostis coniciendi non daretur. Reiectis pilis cominus
gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange
facta impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri qui
in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper volnerarent.
Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset,
a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant.
Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat,
quod expeditior erat quam ei qui inter aciem versabantur, tertiam aciem
laborantibus nostris subsidio misit.
53. Ita proelium restitutum
est atque omnes hostes terga verterunt, neque prius fugere destiterunt
quam ad flumen Rhenum, milia passuum ex eo loco circiter quinque, pervenerunt.
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis
sibi salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam
ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnis consecuti equites nostri interfecerunt.
Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueva natione, quam domo secum duxerat,
altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre
missam; utraque in ea fuga periit. Duae filiae harum altera occisa, altera
capta est. Gaius Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis
vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostis equitatu insequentem incidit.
Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem adtulit,
quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem,
ereptum e manibus hostium, sibi restitutum videbat; neque eius calamitate
de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se
praesente de se ter sortibus consultum dicebat utrum igni statim necaretur
an in aliud tempus reservaretur; sortium beneficio se esse incolumem.
Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
54. Hoc proelio trans
Rhenum nuntiato Suevi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt;
quos Ubii, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos insecuti magnum ex
eis numerum occiderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis,
maturius paulo quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequanos exercitum
deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus
agendos profectus est.
|