|
Itaque discessu tum
meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt,
cum quidem tu, o vaecors et amens! cum omnes boni abditi inclusique
maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus
es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex civili cruore,
ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo,
eodem loci vestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae
funeris abstulisti.
|
|
|
X. Quid ego illorum
dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis
sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem?
Quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero
dignum, quis denique in publico vidit? cum conlegae tui domus cantu
et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in convivio saltaret;
in quo cum illum saltatorium versaret orbem, ne tum quidem fortunae
rotam pertimescebat. Hic autem non tam concinnus helluo nec tam
musicus iacebat in suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem
istius in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut
Centaurorum convivium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum
iste plus biberit an vomuerit an effuderit. Tune etiam mentionem
facies consulatus aut te fuisse Romae consulem dicere audebis? Quid?
tu in lictoribus et in toga praetexta esse consulatum putas? quae
ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule esse voluisti, his tu,
Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas? Animo consulem
esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto
denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod
vis nominis ipsa praescribit, rei publicae consulendo. An ego consulem
esse putem qui senatum esse in re publica non putavit, et sine eo
consilio consulem numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt?
Etenim illa iam omitto. Cum servorum dilectus haberetur in foro,
arma in templum Castoris luce et palam comportarentur, id autem
templum sublato aditu revolsis gradibus a coniuratorum reliquiis
atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur,
cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur,
senatui non solum iuvare rem publicam sed ne lugere quidem liceret,
cum civis is quem hic ordo adsentiente Italia cunctisque gentibus
conservatorem patriae iudicarat nullo iudicio, nulla lege, nullo
more servitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro,
quod vere licet dicere, sed certe silentio: tum Romae fuisse consules
quisquam existimabit? Qui latrones igitur, si quidem vos consules,
qui praedones, qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabuntur?
|
|