Spring 2000: Week 8
|
M. TULLI CICERONIS ORATIONUM
PHILIPPICARUM LIBER SECUNDUS
|
SECOND BOOK OF PHILIPPIC ORATIONS
BY MARCUS TULLIUS CICERO
|
|
III. At beneficio
sum tuo usus. Quo? Quamquam illud ipsum, quod commemoras, semper
prae me tuli; malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus
prudenti non satis gratus videri. Sed quo beneficio? quod me Brundisi
non occideris? ...Quale autem beneficium est, quod te abstinueris
nefario scelere? Qua in re non tam iucundum mihi videri debuit non
interfectum me a te quam miserum te id impune facere potuisse. Sed
sit beneficium, quandoquidem maius accipi a latrone nullum potuit;
in quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicae queri
non debui, ne in te ingratus viderer? At in illa querella misera
quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu, in quo me senatus populusque
Romanus collocavit, necessaria quid est dictum a me cum contumelia,
quid non moderate, quid non amice? Quod quidem cuius temperantiae
fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledictis! praesertim cum
tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo
mercatu omnia essent venalia, cum leges eas, quae numquam promulgatae
essent, et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur,
intercessionem consul sustulisses, cum esse foedissime stipatus
armatis, cum omnis impuritates inpudica in domo cotidie susciperes
vino lustrisque confectus.
|
|
|
IV. At etiam
litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis
expers et vitae communis ignarus. ... Sed quid opponas tandem, si
negem me umquam ad te istas litteras misisse, quo me teste convincas?
An chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. Qui possis?
sunt enim librarii manu. Iam invideo magistro tuo, qui te tanta
mercede, quantam iam proferam, nihil sapere doceat.
Ad sepulturam corpus vitrici sui negat a me datum.
Hoc vero ne P. quidem Clodius dixit umquam; quem, quia iure ei inimicus
fui, doleo a te omnibus vitiis iam esse superatum. Qui autem tibi
venit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli
esse educatum?
An verebare, ne non putaremus natura te potuisse tam
improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina?
|
|
|
VIII. Tam autem
erat excors, ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo
non cohaerentia inter se diceres, sed maxime disiuncta atque contraria,
ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum
fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. Ita,
quod proprie meum est, laudasti, quod totum est senatus, reprehendisti.
Nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit.
|
|
|
XII. ...Tu
autem, omnium stultissime, non intellegis, si, id quod me arguis,
voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte
Caesaris crimen esse?... Omnes ergo in culpa. Etenim omnes boni,
quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt; aliis consilium, aliis
animus, aliis occasio defuit, voluntas nemini.
|
|
|
XIV. ...Quodsi
te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, 'cui bono'
fuerit, vide, quaeso, ne haereas. Quamquam illud quidem fuit, ut
tu dicebas, omnibus bono, qui servire nolebant, tibi tamen praecipue,
qui non modo non servis, sed etiam regnas, qui maximo te aere alieno
ad aedem Opis liberavisti, qui per easdem tabulas innumerabilem
pecuniam dissipavisti, ad quem e domo Caesaris tam multa delata
sunt, cuius domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et
chirographorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, vectigalium
flagitiosissimae nundinae. Etenim quae res egestati et aeri alieno
tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset? Nescio quid conturbatus
esse videris; numquid subtimes, ne ad te hoc crimen pertinere videatur?
Libero te metu; nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene
mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica
auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo
|
|
[Previous Week's Text]
[Semester Schedule]
[Next Week's Text]
|