Spring 2000: Week 7
|
IN VERREM ORATIO (ACTIO PRIMA)
M. TULLI CICERONI
|
ORATION AGAINST VERRES (FIRST ACT)
BY MARCUS TULLIUS CICERO
|
|
IV. Etenim quod
est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae
istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, iampridem omnium
voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere?
11. Cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura
[primus gradus honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn. Carbonem
spoliatum] a quaestore suo pecunia publica nudatum et proditum consulem?
desertum exercitum? relictam provinciam? sortis necessitudinem religionemque
violatam? Cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae:
quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depopulatus
est, tum cum [in Cn. Dolabellam] suum scelus illud pristinum renovavit
et instauravit quaestorium; cum eum, cui et legatus et pro quaestore
fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis
non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit. 12. Cuius
praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio;
simul in iura dicundo, bonorum possessionumque, contra omnium instituta,
addictio et condonatio. Iam vero omnium vitiorum suorum plurima
et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia;
quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in
antiquum statum nullo modo possit; vix autem per multos annos, innocentisque
praetores, aliqua ex parte recrear! aliquando posse videatur. 13.
Hoc praetore, Siculi neque suas leges, neque nostra senatus-consulta,
neque communia iura tenuerunt. Tantum quisque habet in Sicilia,
quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit,
aut satietati superfuit.
|
|
|
V. Nulla res
per triennium, nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res cuiusquam
tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio istius, abiudicaretur.
Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto
coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani
servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter
pecunias iudicio liberati; honestissimi atque integerrimi, absentes
rei facti, indicta causa damnati et eiecti; portus munitissimi,
maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae; nautae
militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati; classes
optimae atque opportunissimae, cum magan ignominia populi Romani,
amissae et perditae. 14. Idem iste praetor monumenta antiquissima,
partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse
voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus
Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque omnia.
Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam
delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus
est. Deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque
antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris vero et
flagitiis, nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor:
simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus liberos
coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum
est.
15. At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non
cognita sint ab hominibus? Hominem arbitror esse neminem, qui nomen
istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit;
ut mihi magis timendum sit, ne multa crimina praetermittere, quam
ne qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi videtur haec
multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse,
sed ea, quae scit, mecum recognoscere.
|
|
[Previous Week's Text]
[Semester Schedule]
[Next Week's Text]
|