Spring 2000: Week 5
|
DE INVENTIONE
M. TULLI CICERONI
LIBER II
|
TREATISE ON RHETORICAL INVENTION
BY MARCUS TULLIUS CICERO
BOOK 2
|
|
Hic locus sicut aliquod
fundamentum est huius constitutionis. Nam nihil factum esse cuiquam
probatur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. Ergo accusator,
cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam
commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare
debebit et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio
ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem
id fecisse dicet.
|
|
|
VI. Cum autem
non inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet,
quid commodi sit secutus aut quid incommodi fugerit, demonstrabit
et id augebit, quam maxime poterit, ut, quod eius fieri possit,
idonea quam maxime causa ad peccandum hortata videatur. Si gloriae
causa, quantam gloriam consecuturam existimarit; item si dominationis,
si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quicquid
erit, quod causae fuisse dicet, id summe augere debebit.
Et hoc eum magno opere considerare oportebit, non quid
in veritate modo, verum etiam vehementius, quid in opinione eius,
quem arguet, fuerit. Nihil enim refert non fuisse aut non esse aliquid
commodi aut incommodi, si ostendi potest ei visum esse, qui arguatur.
|
|
|
VII. Hoc autem
loco caput illud erit accusatoris, si demonstrare poterit alii nemini
causam fuisse faciendi; secundarium, si tantam aut tam idoneam nemini.
Sin fuisse aliis quoque causa faciendi videbitur, aut potestas defuisse
aliis demonstranda est aut facultas aut voluntas. Potestas si aut
nescisse aut non adfuisse aut conficere aliquid non potuisse dicentur.
Facultas, si ratio, adiutores, adiumenta ceteraque, quae ad rem
pertinebunt, defuisse alicui demonstrabuntur. Voluntas, si animus
a talibus factis vacuus et integer esse dicetur.
Postremo, quas ad defensionem rationes reo dabimus,
iis accusator ad alios ex culpa eximendos abutetur. Verum id brevi
faciendum est et in unum multa sunt conducenda, ut ne alterius defendendi
causa hunc accusare, sed huius accusandi causa defendere alterum
videatur.
|
|
|
X. Ac personis
quidem res hae sunt adtributae, ex quibus omnibus unum in locum
coactis accusatoris erit inprobatione hominis uti. Nam causa facti
parum firmitudinis habet, nisi animus eius, qui insimulatur, in
eam suspicionem adducitur, uti a tali culpa non videatur abhorruisse.
Ut enim animum alicuius inprobare nihil attinet, cum causa, quare
peccaret, non intercessit, sic causam peccati intercedere leve est,
si animus nulli minus honestae rationi affinis ostenditur. Quare
vitam eius, quem arguit, ex ante factis accusator inprobare debebit
et ostendere, si quo in pari ante peccato convictus sit; si id non
poterit, si quam in similem ante suspicionem venerit, ac maxime,
si fieri poterit, simili quo in genere eiusdemmodi causa aliqua
commotum peccasse aut in aeque magna re aut in maiore aut in minore,
ut si qui, quem pecunia dicat inductum fecisse, possit demonstrare
aliqua in re eius aliquod factum avarum.
Item in omni causa naturam aut victum aut studium aut
fortunam aut aliquid eorum, quae personis adtributa sunt, ad eam
causam, qua commotum peccasse dicet, adiungere atque ex dispari
quoque genere culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, inprobare
animum adversarii oportebit: si avaritia inductum arguas fecisse
et avarum eum, quam accuses, demonstrare non possis, aliis adfinem
vitiis esse doceas, et ex ea re non esse mirandum, qui in illa re
turpis aut cupidus aut petulans fuerit, hac quoque in re eum deliquisse.
Quantum enim de honestate et auctoritate eius, qui arguitur, detractum
est, tantundem de facultate [eius] totius est defensionis deminutum.
|
|
[Previous Week's Text]
[Semester Schedule]
[Next Week's Text]
|