Spring 2000: Week 3
|
DE PARTITIONE ORATORIA
M. TULLI CICERONI
|
ABOUT ORATORICAL DIVISION
BY MARCUS TULLIUS CICERO
|
|
VIII. C.F. Quoniam igitur
vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis
dicere?
C.P. Quattuor esse eius partes, quarum prima et postrema ad motum
animi valet–is enim initiis est et perorationibus concitandus–,
secunda, narratio, et tertia, confirmatio, fidem facit orationi.
C.F. Perge igitur ordine quattuor istas mihi partes explicare.
C.P. Faciam, et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur
aut ex personis aut ex rebus ipsis; sumuntur autem trium rerum
gratia: ut amice, ut intellegenter, ut attente audiamur. Quorum
primus locus est in personis nostris, disceptatorum, adversariorum;
e quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis
nostris efferendis aut dignitate aut aliquo genere virtutis, et
maxime liberalitatis, officii, iustitiae, fidei, contrariisque
rebus in adversarios conferendis, et cum eis qui disceptant aliqua
coniunctionis aut causa aut spe significanda: et si in nos aliquod
odium offensiove collocata sit, tollenda ea minuendave aut diluendo
aut extenuando aut compensando aut deprecando.
|
|
|
IX. C.F. Quid? In narratione
quae tandem conservanda sunt?
C.P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes
ac fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime
quae etiam in reliquis fere dicendi partibus: quae partim sunt
necessaria, partim assumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque
narremus, necessarium est, sed assumimus etiam suavitatem. Ergo
ad dilucide narrandum eadem illa superiora explicandi et illustrandi
praecepta repetemus, in quibus est brevitas ea quae saepissime
in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem
erit si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur
consentient: si cuiusque facti et eventi causa ponetur: si testata
dici videbuntur, si cum hominum auctoritate, si cum lege, cum
more, cum religione coniuncta: si probitas narrantis significabitur,
si antiquitas, si memoria, si orationis veritas, et vitae fides.
Suavis autem narratio est quae habet admirationes, exspectationes,
exitus inopinatos, interpositos motus animorum, colloquia personarum
dolores, iracundias, metus, laetitias, cupidates. Sed iam ad reliqua
pergamus.
|
|
|
C.F. Nempe ea sequuntur quae ad
faciendam fidem pertinent.
C.P. Ita est: quae quidem in confirmationem et reprehensionem
dividuntur. Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo
redarguere contraria. Quoniam igitur omne quod in controversiam
venit, id aut an sit necne aut quid sit aut quale sit quaeritur,
in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio.
XV. C.F. Extrema tibi pars restat orationis, quae posita
in perorando est, de qua sane velim audire.
C.P. Facilior est explicatio perorationis. Nam est divisa in duas
partes, amplicationem et enumerationem. Augendi autem et hic est
proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes
ad amplificandum dantur confirmata re aliqua aut reprehensa. Est
igitur amplificatio gravior quaedam affirmatio quae motu animorum
conciliet in dicendo fidem.
Verba ponenda sunt quae vim habeant illustrandi nec ab usu sint
abhorrentia, gravia, plena, sonantia, iuncta, facta, cognominata,
non vulgata, superlata, in primisque translata; nec in singulis
verbis sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione,
ut plura videantur.
Enumeratio reliqua est, nonnumquam laudatori, suasori non saepe,
accusatori saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt,
si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas vel intervallo temporis
vel longitudine orationis, aut frequentatis firmamentis orationis
et breviter expositis vim est habitura causa maiorem. Et reo rarius
utendum est, quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in
brevitate lucebit, aculei pungent.
|
|
[Previous Week's Text]
[Semester Schedule]
[Next Week's Text]
|