Spring 2000: Week 14

PRO A. CLUENTIO HABITO
M. TULLI CICERONI

 

ORATION FOR AULUS CLUENTIUS HABITUS
BY MARCUS TULLIUS CICERO

 

   IX. Atque haec parva sunt: cognoscite reliqua, ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum, sed aliquam diu incolumem fuisse miremini. 26. Primum videte hominis audaciam: Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matrem,--illam cuius virum A. Aurium occiderat, --concupivit. Utrum impudentior hic qui postulet an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. 27. Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat, et id magno opere contendit; illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed, 'quod haberet ille tres filios,' idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filiuf, Papia natus, Teani Apuli, (quod abest a Larino XVIII milia passuum), apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano: quod facere nisi ludis aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihil mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, hora undecima cum valens in publico visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est. 28. Atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium, sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo Sassia, laetanti iam animo et spe optime confirmato: nec mirum, quae se non nuptialibus donis, sed filiorum funeribus esse delinitam videret. Ita quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores esse solent, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
   30.... Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori; nec diutius vixit quam locuta est, nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem tam repentinam vocesque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt.

   XI. 31. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit. Neque est hoc satis: tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen, ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post fratrem adgressus est: qui sero, iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. Ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a nautra lucem accipere potuerunt, ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse, a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent.

[Previous Week's Text] [Semester Schedule]