Spring 2000: Week 13
|
DE IMPERIO GNAEI POMPEI
M. TULLI CICERONI
|
ABOUT GNAEUS POMPEIUS’ COMMAND
BY MARCUS TULLIUS CICERO
|
|
X. 27....Utinam,
Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis,
ut haec vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis
rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! Nunc vero--cum sit
unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam,
sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit--quae res est
quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit?
|
|
|
XI. 29. Iam vero
virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod
quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit
adferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae
volgo existimantur,--labor in negotiis, fortitudo in periculis,
industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo:
quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus,
quos aut vidimus, aud audivimus, non fuerunt.
|
|
|
XIII. 36. Est
haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid ceterae,
quas paulo ante com-memorare coeperam, quantae atque quam multae
sunt? Non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore
quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque
virtutis. Ac primum, quanta innocentia debent esse imperatores?
quanta deinde in omnibus rebus temperantia? quanta fide? quanta
facilitate? quanto ingenio? quanta humanitate? Quae breviter qualia
sint in Cn. Pompeio consideremus: summa enim omnia sunt, Quirites,
sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci
atque intellegi possunt.
|
|
|
XIV. 40....Unde
illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis?
Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi
aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt;
sed eae res quae ceteros remorari solent, non retardarunt: non avaritia
ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem,
non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem,
non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque
ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur,
ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. 41. Itaque omnes nunc
in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum,
sed de caelo delapsum intuentur.
42...Humanitate iam tanta est, ut difficile dictu sit
utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint, an mansuetudinem
victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum
transmittendum sit, qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda
tendum sit, qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino
quodam consilio natus esse videatur?
|
|
|
XXIV....Ego autem
quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc
beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid
auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam
tibi et populo Romano polliceor ac defero: 70. testorque omnis deos,
et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis
eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque
rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc
causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine
aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram; propterea
quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti
repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem
illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret,
consequemur. 71. Quam ob rem quicquid in hac causa mihi susceptum
est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo;
tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar,
ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam
mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse. Sed ego me
hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui,
Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem
provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus
praeferre oportere.
|
|
[Previous Week's Text]
[Semester Schedule]
[Next Week's Text]
|