Spring 2000: Week 12

PRO GNAEO PLANCIO ORATIO
M. TULLI CICERONI

 

ORATION FOR GNAEUS PLANCIUS
BY MARCUS TULLIUS CICERO

 

   I. 1. Cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset. 2. nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur. 3. quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.

   II. ...5. sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio. 6. quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda.

[Previous Week's Text] [Semester Schedule] [Next Week's Text]