Spring 2000: Week 10
|
IN CATILINAM ORATIO SECUNDA
M. TULLI CICERONI
|
SECOND ORATION AGAINST CATILNE
BY MARCUS TULLIUS CICERO
|
|
IV. ...O fortunatam
rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! Uno (mehercule)
Catilina exhausto, levata mihi et recreata res publica videtur.
Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille
conceperit? Quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro,
quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis
circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier
infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus
inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse
fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est? quod
nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae tanta umquam in ullo
homine iuventutis inlecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse
amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat: aliis
fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo, verum
etiam adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex
urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum con-legerat!
Nemo non modo Romae, sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae
opressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris
foedus asciverit.
|
|
|
VIII. ...Exponam
enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur:
deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam
potero, adferam. Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno
maiores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi
nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima --sunt
enim locupletes: voluntas vero et causa impudentissima. Tu agris,
tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus
et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere
ad fidem? Quid enim expectas? bellum? Quid ergo? in vastatione omnium,
tuas possessiones sacrosanctas futuras putas? An tabulas novas?
Errant qui istas a Catilina expectan: meo beneficio tabulae novae
proferentur, verum auctionariae. Neque enim isti, qui possessiones
habent, alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod si maturius facere
voluissent, neque--id quod stultissimum est--certare cum usuris
fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus
uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut
deduci de sententia possunt, aut, si permanebunt, magis mihi videntur
vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.
|
|
|
IX. Alterum genus
est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen
exspectant, rerum potiri volunt, honores, quos quieta re publica
desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur. Quibus hoc
praecipiendum videtur,--unum scilicet et idem quod reliquis omnibus,--ut
desperent id quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum
vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse
in bonis viris, magnam concordiam in maxima multitudine, magnas
praeterea copias militum; deos denique immortalis huic invicto populo,
clarissimo imperio, pulcherrimae urbi, contra tantam vim sceleris
praesentis auxilium esse laturos. Quod si iam sint id, quod cum
summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine
civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, se consules
ac dictatores aut etiam reges sperant futuros?
Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione
robustum; quo ex genere iste est Manlius, cui nunc Catilina succedit.
Sunt homines ex eis coloniis quas Sulla constituit: quas ego universas
civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio; sed tamen
ei sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius
insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis
lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum
aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit [eis]
ab inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis, homines tenues
atque egentes, in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt.
|
|
|
X. Quartum genus
est sane varium et mixtum et turbulentum, qui iam pridem premuntur,
qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio,
partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant; qui vadimoniis,
iudiciis, proscriptione bonorum defatigati, permulti et ex urbe
et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam
milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror.
Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique
omnium facinerosorum: quos ego a Catilina non revoco; nam neque
ab eo divelli possunt, et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt
ita multi ut eos carcer capere non possit. Postremum autem genus
est non solum numero, verum etiam genere ipso atque vita, quod proprium
Catilinae est,–de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu;
quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis,
manicatis et talaribus tunicis, velis amictos non togis, quorum
omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.
|
|
[Previous Week's Text]
[Semester Schedule]
[Next Week's Text]
|