The Society for Ancient Languages

Week Eight

EPISTULAE AD ATTICUM
219 (XI. 8) 2
Scr. Brundisii fort. VIII Non. Ian. an. 48

LETTERS TO ATTICUS
219 (Formerly Book 11, Letter 8) Sec. 2
Brundisium 23 (?) December 48

   2. ...oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat. Furnius¹ est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent, cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo: cura ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale.

¹ Fufius Manutius

221 (XI. 10) 1
Scr. Brundisii XII Kal. an. 47

221 (Formerly Book 11, Letter 10) Sec. 1
Brundisium, 3 January 47

   1. Ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Quintus ad me adferuntur. P. Terentius, meus necessarius, operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is Quintus filium Ephesi vidit VI Id. Dec. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa <a> se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris [eius] simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant, et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.

223 (XI. 12) 1-2
Scr. Brundisii VIII Id. Mart. an. 47

223 (Formerly Book 11, Letter 12) Secs. 1-2
Brundisium, 8 March 47

   ...qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et feceret, tamen nilo minus his verbis ad Caesarem scripsi: 2. 'De Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere abs te, quod te oro, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem, potuisque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.'

Previous Week's Text ] Text Menu ] Next Week's Text ]