The Society for Ancient Languages
Week Seven
EPISTULAE AD FAMILIARES |
LETTERS TO FRIENDS |
| 2. Cuius me mei facti poenituit, non tam propter periculum meum, quam propter vitia multa, quae ibi offendi, quo veneram. Primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor), reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles, ut ipsam victoriam horrerem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum. Quid quaeris? nihil boni praeter causam. Quae cum vidissem, desperans victoriam, primum coepi suadere pacem, cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui, ut bellum duceret. Hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore, et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore vir ille summus nullus imperator fuit. Signa, tirone et collectitio exercitu, cum legionibus robustissimis contulit. Victus, turpissime amissis etiam castris, solus fugit. | |
| 3. Hunc ego mihi belli finem feci, nec putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos superiores fore. Discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit, aut in aliquas insidias incidendum, aut deveniendum in victoris manus, aut ad Iubam confugiendum, aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria. Certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles, aut non auderes, committere. Ex omnibus autem iis, quae dixi, incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti, ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas, in qua nihil sit, quod videre possis sine dolore. Ego cum meis (si quidquam nunc cuiusquam est) etiam in meis esse malui. Quae acciderunt, omnia dixi futura. | |
| 4. Veni domum, non quo optima vivendi condicio esset; sed tamen, si esset aliqua forma reipublicae, tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. Mortem mihi cur consciscerem, causa nulla visa est; cur optarem, multae. Vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. Sed tamen vacare culpa magnum est solatium, praesertim cum habeam duas res, quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera de mortuo quidem. |