The Society for Ancient Languages

Week Six

EPISTULAE AD ATTICUM
199B (X. 8B)
Scr. Massiliam iter faciens XV Kal. Mai. An. 49
CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP.

LETTERS TO ATTICUS
199B (Formerly Book 10, Letter 8B)
En route to Massilia, 16 April 49
CAESAR IMPERATOR TO CICERO IMPERATOR

   1. Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), 2. sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nihil accidere potest. quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse.
   XV Kal. Mai. ex itinere.

200A (X. 9A) 1, 4-5
Scr. in Liguria c. XV Kal. Mai. an. 49
CAELIUS CICERONI SAL.

200A (Formerly Book 10, Letter 9A) Secs. 1,4-5
Liguria (?), ca. 16 April 49
CAELIUS TO CICERO

   1. ...Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas. nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esse parta victoria cognorim, te certiorem fecisse, si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras. nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur. iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non mehercules erit deprecationi locus.
   4. Hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit; ...
   5. Etiam atque etiam, Cicero, cognita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

Previous Week's Text ] Text Menu ] Next Week's Text ]