The Society for Ancient Languages
Week Five
EPISTULAE AD ATTICUM |
LETTERS TO ATTICUS |
| 1. Quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt. 'Cingulum' inquit 'tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.' utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum, qui ne umbram quidem umquam toukalou viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, chreon apokopas, psugadon kathodous, sescenta alia scelera moliri, 'tên theon megistên ost' echein Turannida'? sibi habeat suam fortunam! unam mehercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna, 2. vel potius mori miliens quam semel illius modi quicquam cogitare. 'quid si tu velis?' inquis. age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum velle miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus; libenter enim in his molestiis enscholazo soi. | |
| 3. Redeamus ad nostrum, per fortunas, quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero, quid urbem reliquerit; ego enim aporo. tum nihil absurdius, urbem tu relinquas? ergo enim, si Galli venirent? 'non est' inquit 'in parietibus res publica.' at in aris et focis. 'fecit Themistocles.' fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem Pericles non fecit anno fere post quinquagesimo, cum praeter moenia nihil teneret. nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. 'outos pou ton prosthen epeuthometha klea andron.' 4. rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. mnira homninum querela est [nestio istic, sd facies ut sciam] sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi explica qualia sint. | |
| 5. Ego negotio praesum non turbulento; vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora habeat episkopon, ad quem dilectus ut negoti summa referatur; itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit hormê Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me, et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime; acquiesco enim et scribens ad te et legens tua. |