The Society for Ancient Languages
Week Twelve
EPISTULAE AD BRUTUM |
LETTERS TO BRUTUS |
| 1. ...Nescio, quid scribam tibi, nisi unum: pueri et cupiditatem et licentiam potius esse irritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic indulgentiae, ut se maledictis non abstineat, iis quidem, quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et plures occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium, quam obiiciat Cascae quod obiicit, et imitatur in Casca Bestiam. An, quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas Decembres suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit, quam Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt? | |
| 2. Sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero noster: quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habitui altiores... | |
| 4. Sed redeo ad Ciceronem: quid inter Salvidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? "Timet," inquies, "etiam nunc reliquias belli civilis." Quisquam ergo ita timet profligatum, ut neque potentiam eius, qui exercitum victorem habet, neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? O magnam stultitiam timoris, id ipsum, quod verearis, ita cavere, ut, cum vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas! Nimium timemus mortem et exsilium et paupertatem: haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis, et dum habeat a quibus impetret, quae velit, et a quibus colatur ac laudetur, servitutem, honorificam modo, non aspernatur--si quidquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse. | |
| 5. Licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit, verba rebus esse contraria: quid enim tam alienum ab humanis sensibus est quam eum patris habere loco, qui ne liberi quidem hominis numero sit? atqui eo tendit, id agit, ad eum exitum properat vir optimus, ut sit illi Octavius propitius. Ego vero iam iis artibus nihil tribuo, quibus Ciceronem scio instructissimum esse; quid enim illi prosunt, quae pro libertate patriae, quae de dignitate, quae de morte, exsilio, paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa callere videtur Philippus, qui privigno minus tribuerit, quam Cicero, qui alieno tribuat! Desinat igitur gloriando etiam insectari dolores nostros: quid enim nostra victum esse Antonium, si victus est, ut alii vacaret, quod ille obtinuit? |