The Society for Ancient Languages

Week Eleven

EPISTULAE AD BRUTUM
XXV( I. 24) 3-6
M. BRUTUS S. D. M. CICERONI
In castris, A.U.C. 711

LETTERS TO BRUTUS
Letter 25, Secs. 3-6
MARCUS BRUTUS TO CICERO
In camp, mid-July, 43 B.C.

   3. ...Quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines, quam id nos prohiberemus, neque magis irritatus esset Antonius regno Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus.
   4. Tu quidem, consularis et tantorum scelerum vindex--quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te pernicies--, qui potes intueri, quae gesseris, simul et ista vel probare vel ita demisse ac facile pati, ut probantis specimen habeas? ...
   5. Hic ipse puer, quem Caesare nomen incitare videtur in Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio locus, posse nobis auctoribus tantum, quantum profecto poterit, quoniam vivere per se et pecunias habere et dici consulares volumus! Ceterum ne nequidquam perierit ille (cuius interitu quid gavisi sumus, si mortuo eo nihilo minus servituri eramus?), nulla cura adhibetur? Sed mihi prius omnia di deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo heredi eius, quem occidi, id non concesserim, quod in illo non tuli, sed ne patri quidem meo, si reviviscat, ut patiente me plus legibus ac senatu possit: an hoc tibi persuasum est, fore ceteros ab eo liberos, quo invito nobis in ista civitate locus non sit? Qui porro id, quod petis, fieri potest ut impetres? Rogas enim, velit nos salvos esse: videmur ergo tibi salutem accepturi, cum vitam acceperimus? quam, si prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui possumus accipere?
   6. An tu Romae habitare, id putas incolumem esse? res, non locus oportet praestet istuc mihi: neque incolumis Caesare vivo fui, nisi posteaquam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis. Nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, si ab eo, qui tyranni nomen ascivit sibi,--cum in Graecis civitatibus liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio afficiantur,--petitur, ut vindices atque oppressores dominationis salvi sint? Hanc ego civitatem videre velim aut putem ullam, quae ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit plusque timeat in puero nomen sublati regis, quam confidat sibi, cum illum ipsum, qui maximas opes habuerit, paucorum virtute sublatum videat? Me vero posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te quidem ipsum, si me audies: valde care aestimas tot annos, quot ista aetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es.

Previous Week's Text ] Text Menu ] Next Week's Text ]