The Society for Ancient Languages
Week Ten
EPISTULAE AD ATTICUM |
LETTERS TO ATTICUS |
| 2. quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim politeuesthai. nihil enim tam soloikon quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re <publica>. nec ulla interea decreta. sic enim pepoliteumetha ut victos metueremus. |
363 (XIV. 9) 2 |
363 (Formerly Book 14, Letter 9)
Sec. 2 |
| 2. Hic turba magna est eritque, ut
audio, maior; duo quidem quasi designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus
occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos M.
Cutius¹ accusat, ut pudeat vivere, neque iniuria. nam mori miliens praestitit quam haec
pati; quae mihi videntur habitura etiam vetustatem. ¹ al. tutius vel sim.: curius cod. Tornesianus: M'. Curius coni. SB |
375 (XIV. 21) 3 |
375 (Formerly Book 14, Letter 21)
Sec. 3 |
| 3. Mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, <regem sublatum>, regni heredem relictum? quid autem absurdius? 'hoc metuere, alterum in metu non ponere!' quin etiam hoc ipso tempore multa huposoloika. ... |
381 (XV. 4) 2 |
381 (Formerly Book 15, Letter 4)
Sec. 2 |
| 2. Quod scribis te nescire quid nostris
faciendum sit, iam pridem me illa aporia sollicitat. itaque stulta iam Iduum
Martiarum est consolatio. animus enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede,
puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa; itaque quam fruticetur vides. redeamus
igitur, quod saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego
numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculano¹ essem
futurus², ut ad te ante scripsi, VI Kal., et quidem ibi te quam primum per videre
velim.... ¹ tusculanum (Baiter) |