VII. Davus. Iamdudum ausculto, et cupiens tibi dicere servus
pauca, reformido. Horat. Davusne?
D. Ita, Davus, amicum
mancipium domino et frugi, quod sit
satis, hoc est,
ut vitale putes. H. Age, libertate Decembri,
quando ita maiores voluerunt, utere; narra. D. Pars hominum vitiis gaudet constanter et
urget
propositum; pars multa natat, modo recta
capessens,
interdum pravis obnoxia. Saepe notatus
cum tribus anellis, modo laeva Priscus
inani,
vixit inaequalis, clavum ut mutaret
in horas,
aedibus ex magnis subito se conderet, unde
mundior exiret vix libertinus honeste;
iam moechus Romae, iam mallet doctus
Athenis
vivere, Vertumnis quotquot sunt natus
iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
contudit articulos, qui pro se tolleret atque
mitteret in phimum talos, mercede diurna
conductum pavit; quanto constantior isdem
in vitiis, tanto levius miser ac prior
illo,
qui iam contento, iam laxo fune laborat.
H. Non dices hodie quorsum haec tam putida tendant,
furcifer? D. Ad te, inquam. H.
Quo pacto, pessime? D. Laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et
idem,
si quis ad illa deus subito te agat, usque
recuses,
aut quia non sentis, quod clamas,
rectius esse,
aut quia non firmus rectum defendis, et
haeres
nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
ad cenam, laudas securum holus, ac, velut usquam
vinctus eas, ita te felicem dicis amasque
quod nusquam tibi sit potandum. Iusserit
ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
convivam: 'Nemon' oleum fert ocius? Ecquis
audit?' cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
discedunt. 'Etenim fateor me,' dixerit ille,
'duci ventre levem, nasum nidore supinor,
imbecillus, iners, si quid vis, adde,
popino.
Tu, cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
insectere velut melior, verbisque decoris
obvolvas vitium?' Quid, si me stultior ipso
quingentis empto drachmis deprenderis?
Aufer
me voltu terrere; manum stomachumque
teneto,
dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
Te coniunx aliena capit, meretricula Davum.
Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me
natura intendit, sub clara nuda lucerna
quaecumque excepit turgentis verbera caudae,
clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
dimittet neque famosum neque sollicitum ne
ditior aut formae melioris meiat eodem.
Tu cum proiectis insignibus, anulo
equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama
turpis, odoratum caput obscurante lacerna,
non es quod simulas? Metuens induceris, atque
altercante libidinibus tremis ossa
pavore.
Quid refert, uri virgis ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in
arca,
quo te demisit peccati conscia erilis,
contractum genibus tangas caput? Estne marito
matronae peccantis in ambo iusta potestas?
In corruptorem vel iustior. Illa tamen
se
non habitu mutatve loco peccatve superne,
cum te formidet mulier neque credat
amanti.
Ibis sub furcam prudens, dominoque
furenti
committes rem omnem et vitam et cum corpore famam.
Evasti: credo metues doctusque cavebis:
quaeres quando iterum paveas, iterumque
perire
possis, o totiens servus! Quae belua ruptis,
cum semel effugit, reddit se prava catenis?
'Non sum moechus,' ais. Neque ego,
hercule, fur, ubi vasa
praetereo sapiens argentea. Tolle periclum,
iam vaga prosiliet frenis natura
remotis.
Tune mihi dominus, rerum imperiis
hominumque
tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
imposita haud umquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius
valeat: nam,
sive vicarius est qui servo paret, uti
mos
vester ait, seu conservus, tibi quid sum
ego? Nempe
tu, mihi qui imperitas, alii servis
miser, atque
duceris, ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus,
quem neque pauperies, neque mors, neque
vincula terrent,
responsare cupidinibus, contemnere
honores
fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus,
externi ne quid valeat per leve morari,
in quem manca ruit semper fortuna.
Potesne
ex his ut proprium quid noscere? Quinque
talenta
poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
colla iugo. 'Liber, liber sum,' dic age! Non quis;
urget enim dominus mentem non lenis, et acris
subiectat lasso stimulos, versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
aut Pacideiani contento poplite miror
proelia rubrica picta aut carbone, velut
si
re vera pugnent, feriant, vitentque
moventes
arma viri? Nequam et cessator Davus; at
ipse
subtilis veterum iudex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
virtus atque animus cenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior
illa,
quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine
petitae,
illusique pedes vitiosum ferre recusant
corpus. An hic peccat, sub noctem qui
puer uvam
furtiva mutat strigili; qui praedia vendit,
nil servile, gulae parens, habet? Adde, quod idem
non horam tecum esse potes, non otia recte
ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro,
iam vino quaerens, iam somno fallere curam:
frustra: nam comes atra premit
sequiturque fugacem.
H. Unde mihi lapidem? D. Quorsum est opus? H.
Unde sagittas?
D. Aut insanit homo, aut
versus facit. H. Ocius hinc te
ni rapis, accedes opera agro nona Sabino! |