Sermonum Liber Alter
by Quintus Horatius Flaccus (Horace)

Sermo V

There was at Rome at the beginning of the Empire, in consequence of the disorganization of society and the ease with which fortunes had been acquired in the civil war, a large number of rich men and women for whom family ties did not exist or were held in little esteem. To ingratiate themselves into the favor of persons of this class, and secure a rich inheritance, became almost a profession followed by many adventurers. It is against this practice that Horace directs this satire, in which he describes ironically the methods to be pursued by the legacy hunter, apparently as if they were perfectly legitimate, and thus shows their contemptible meanness. The directions are put into the mouth of Tiresias and addressed to Ulysses at the end of the interview in the world below (Hom. Odys. XI. 148), in which Ulysses is assured by the seer of a safe return, but only after losing all his possessions. The satire has thus the form of a travesty.

   V. Ulixes. Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
responde, quibus amissas reparare queam res
artibus atque modis. Quid rides? Tir. Iamne doloso
non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
aspicere? Ulix. O nulli quicquam mentite, vides ut
nudus inopsque domum redeam, te vate; neque illic
aut apotheca procis intacta est aut pecus; atqui
et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.

   Tir. Quando pauperiem, missis ambagibus, horres,
accipe qua ratione queas ditescere. Turdus
sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc
res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
et quoscumque feret cultus tibi fundus honores,
ante larem gustet venerabilior lare dives;
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
tu comes exterior, si postulet, ire recuses.
Ulix. Utne tegam spurco Damae latus? Haud ita Troiae
me gessi, certans semper melioribus. Tir. Ergo
pauper eris
. Ulix. Fortem hoc animum tolerare iubebo;
et quondam maiora tuli. Tu protinus, unde
divitias aerisque ruam dic, augur, acervos.
Tir. Dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum, neu, si vafer unus et alter
insidatorem praeroso fugerit hamo,
aut spem deponas aut artem illusus omittas.
Magna minorve foro si res certabitur olim,
vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro
qui meliorem audax vocet in ius
, illius esto
defensor; fama civem causaque priorem
sperne, domi si gnatus erit fecundave coniunx.
'Quinte,' puta, aut 'Publi' (gaudent praenomine molles
auriculae) 'tibi me virtus tua fecit amicum;
ius anceps novi, causas defendere possum;
eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
ne quid tu perdas, neu sis iocus.' Ire domum atque
pelliculam curare iube; fi cognitor ipse.
Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet
infantis statuas
, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
'Nonne vides,' aliquis cubito stantem prope tangens
inquit, 'ut patiens! ut amicis aptus! ut acer!'
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

   Si cui praeterea validus male filius in re
praeclara sublatus aletur, ne manifestum
caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
adrepe officiosus, ut et scribare secundus
heres, et, si quis casus puerum egerit Orco,
in vacuum venias: perraro haec alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
abnuere et tabulas a te removere memento,
sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
cera velit versu; solus multisne coheres,
veloci percurre oculo. Plerumque recoctus
scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
captatorque dabit risus Nasica Corano.
Ulix. Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?
Tir. O Laertiade, quicquid dicam aut erit aut non:
divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
Ulix. Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.
Tir. Tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
demissum genus Aenea, tellure marique
magnus erit, forti nubet procera Corano
filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
ut legat orabit; multum Nasica negatas
accipiet tandem et tacitus leget, invenietque
nil sibi legatum praeter plorare suisque.

   Illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
libertusve senem delirum temperet, illis
accedas socius; laudes, lauderis ut absens;
adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
expugnare caput. Scribet mala carmina vecors:
laudato. Scortator erit: cave te roget; ultro
Penelopam facilis potiori trade. Ulix. Putasne?
perduci poterit tam frugi tamque pudica,
quam nequiere proci recto depellere cursu?
Tir. Venit enim magnum donandi parca iuventus
nec tantum Veneris, quantum studiosa culinae.
Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno
de sene gustarit tecum partita lucellum,
ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.

   Me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis
ex testamento sic est elata: cadaver
unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
scilicet elabi si posset mortua; credo,
quod nimium institerat viventi. Cautus adito,
neu desis operae, neve immoderatus abundes.
Difficilem et morosum offendet garrulus ultro;
non etiam sileas; Davus sis comicus, atque
stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare; mone, si increbuit aura,
cautus uti velet carum caput; extrahe turba
oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari; donec 'Ohe iam!'
ad caelum manibus sublatis dixerit, urge,
crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

   Cum te servitio longo curaque levarit,
et certum vigilans, QUARTAE SIT PARTIS ULIXES
audieris HERES: 'Ergo nunc Dama sodalis
nusquam est? Unde mihi tam fortem tamque fidelem?'
sparge subinde, et, si paulum potes, illacrimare: est
gaudia prodentem voltum celare. Sepulcrum
permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus
egregie factum laudet vicinia. Si quis
forte coheredum senior male tussiet, huic tu
dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
emptor, gaudentem nummo te addicere.--Sed me
imperiosa trahit Proserpina: vive valeque!

Go to Horace Page
[Horace Page]

Go to Satire #4
[To Satire #4]

Go to top of page
[Top of Page]

Go to Satire #6
[To Satire #6]

Go to Translation Commentary
[Commentary]