IV. Hor. Unde et quo Catius? Cat. Non est mihi tempus aventi
ponere signa novis praeceptis, qualia vincant
Pythagoran Anytique reum doctumque
Platona.
Hor. Peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
sive est naturae hoc sive artis, mirus
utroque.
Cat. Quin id erat curae, quo
pacto cuncta tenerem,
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.
Hor. Ede hominis nomen, simul et
Romanus an hospes.
Cat. Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
'Longa quibus facies ovis erit, illa
memento,
ut suci melioris et ut magis alba
rotundis,
ponere; namque marem cohibent callosa
vitellum.
cole suburbano qui siccis
crevit in agris
dulcior; irriguo nihil est elutius horto.
si vespertinus subito te oppresserit
hospes,
ne gallina malum responset dura palato,
doctus eris vivam mixto mersare Falerno;
hoc teneram faciet. Pratensibus optima
fungis
natura est; aliis male creditur. Ille
salubris
aestates peraget, qui nigris prandia
moris
finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,
mendose, quoniam vacuis committere venis
nil nisi lene decet; leni praecordia mulso
prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
mitulus et viles pellent obstantia conchae
et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia lunae;
sed non omne mare est generosae fertile
testae;
murice Baiano melior Lucrina peloris,
ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini,
pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
'Nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
non prius exacta tenui ratione saporum;
nec satis est cara piscis averrere mensa
ignarum quibus est ius aptius et quibus assis
languidus in cubitum iam se conviva
reponet.
Umber et iligna nutritus glande rotundas
curvat aper lances carnem vitantis
inertem;
nam Laurens malus est, ulvis et arundine
pinguis.
vinea submittit capreas non semper edulis.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quae natura et
foret aetas,
ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt quorum ingenium nova tantum crustula
promit.
Nequaquam satis in re una consumere
curam,
ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
quali perfundat piscis securus olivo.
Massica si caelo supponas vina sereno,
nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
et decedet odor nervis inimicus; at illa
integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
vina, columbino limum bene colligit ovo,
quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
potorem cochlea: nam lactuca innatat acri
post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis
flagitat immorsus refici; quin omnia malit,
quaecumque immundis fervent allata popinis.
Est operae pretium duplicis pernoscere iuris
naturam. Simplex e dulci constat olivo,
quod pingui miscere mero muriaque
decebit,
non alia quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper
addes
pressa Venafranae quod baca remisit
olivae.
Picenis cedunt pomis Tiburtia suco;
nam facie praestant. Venucula convenit ollis;
rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
primus et invenior piper album cum sale nigro
incretum puris circumposuisse catillis.
Immane est vitium dare milia terna macello
angustoque vagos piscis urgere catino.
magna movet stomacho fastidia, seu puer
unctis
tractavit calicem manibus, dum furta
ligurrit,
sive gravis veteri craterae limus
adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe
quantus
consistit sumptus? Neglectis, flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulenta radere palma
et Tyrias dare circum inluta toralia vestis,
oblitum, quanto curam sumptumque minorem
haec habeant, tanto reprehendi iustius illis
quae nisi divitibus nequeant contingere
mensis?'
Horat. Docte
Cati, per amicitiam divosque rogatus,
ducere me auditum, perges quocumque, memento.
Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
non tamen interpres tantundem iuveris. Adde
voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
non mediocris inest, fontis ut adire remotos
atque haurire queam vitae praecepta beatae. |