Sermonum Q. Horatii Flacci
Liber Primus

Sermo X

This Satire contains a defence of Horace's criticisms on Lucilius in Sat. I. 4, and a general defence of his own style of composition.
The first eight lines, printed in italics, are found in some but not all of the Mss., and their authenticity is denied by most scholars. It does not seem likely from the internal evidence that they are Horace's work. It is barely possible that they may have been originally written by him, and afterwards left out upon a revision of the Satire. But even this is not likely.

   X. Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
defensore tuo, pervincam, qui male factos
emendare parat versus; hoc lenius ille,
quo vir est melior, longe subtilior illo,
qui multum puer et loris et funibus udis
exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
antiquis posset contra fastidia nostra,
grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc:
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est
ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen, hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic
et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer,
Ergo non satis est risu diducere rictum
auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus);
est brevitate opus, ut currat sententia neu se
impediat verbis lassas onerantibus auris;
et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
interdum urbani, parcentis viribus atque
extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit, neque simius iste
nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
'At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
miscuit.' O seri studiorum! quine putetis
difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
contigit? 'At sermo lingua concinnus utraque
suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.'
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini
cum Pedius causas exsudet Publicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
verba foris malis, Canusini more bilinguis?
atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
post mediam noctem visus, cum somnia vera:
'In silvam non ligna feras insanius, ac si
magnas Graecorum malis implere catervas.'
   Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque
defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa,
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
eludente senem comis garrire libellos
unus vivorum, Fundani; Pollio regum
facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.
   At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
non ridet versus Enni gravitate minores,
cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
quaerere, num illius, num rerum dura negarit
versiculos natura magis factos et euntis
mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
ante cibum versus, totidem cenatus; Etrusci
quale fuit Cassi rapido ferventius amni
ingenium, capsis quem fama est esse librisque
ambustum propriis
. Fuerit Lucilius, inquam,
comis et urbanus, fuerit limatior idem
quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
perfectum traheretur
, et in versu faciendo
saepe caput scaberet, vivos et roderet unguis.
   Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
scripturus, neque te ut miretur turba labores,
contentus paucis lectoribus. An tua demens
vilibus in ludis dictari carmina malis?
non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius, et probet haec Octavius, optimus atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
compluris alios, doctos ego quos et amicos
prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacumque,
arridere velim, doliturus si placeant spe
deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
discipularum inter iubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

Go to Horace Page
[Horace Page]

Go to Satire #9
[To Satire #9]

Go to top of page
[Top of Page]

Go to Book II
[To Book II]

Go to Translation Commentary
[Commentary]