|
IX. Ibam
forte via Sacra,
sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum,
totus in illis:
accurrit quidam
notus mihi nomine tantum,
arreptaque manu,
'Quid agis, dulcissime
rerum?'
'suaviter, ut
nunc est,' inquam, 'et cupio omnia quae vis.'
Cum adsectaretur,
'Numquid vis?' occupo.
At ille
'Noris nos' inquit;
'docti sumus.' Hic
ego 'Pluris
hoc' inquam, 'mihi
eris.' Misere discedere
quaerens,
ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
dicere nescio quid puero,
cum sudor ad imos
manaret talos. 'O te, Bolane,
cerebri
felicem!' aiebam
tacitus; cum quidlibet
ille
garriret, vicos, urbem
laudaret. Ut illi
nil respondebam, 'Misere
cupis' inquit 'abire;
iamdudum video; sed nil
agis; usque tenebo;
persequar: hinc
quo nunc iter est
tibi?' 'Nil opus
est te
circumagi; quendam
volo visere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat
is, prope Caesaris hortos.'
'Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te.'
Demitto auriculas,
ut iniquae mentis
asellus,
cum gravius dorso subiit onus. Incipit
ille:
'Si bene me novi, non Viscum
pluris amicum,
non Varium facies;
nam quis me scribere
pluris
aut citius possit versus? quis membra
movere
mollius? invideat
quod et Hermogenes
ego canto.'
Interpellandi locus
hic erat: 'Est tibi mater,
cognati, quis te salvo est opus?'--'Haud mihi quisquam;
omnis composui.'--'Felices! Nunc ego resto,
Confice; namque
instat fatum mihi triste, Sabella
quod puero cecinit divina
mota anus urna:
"Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,
nec laterum dolor aut tussis,
nec tarda podagra;
garrulus hunc quando
consumet cumque; loquacis,
si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."'
Ventum erat ad Vestae,
quarta iam parte
diei
praeterita, et casu tunc respondere vadato
debebat; quod ni
fecisset, perdere
litem.
'Si me amas,' inquit,
'paulum hic ades.'
'Inteream, si
aut valeo stare
aut novi civilia
iura;
et propero quo scis.' 'Dubius sum quid faciam,' inquit,
'tene relinquam an rem.'
'Me, sodes.' 'Non
faciam,' ille
et praecedere coepit. Ego, ut contendere durum est
cum victore, sequor.
'Maecenas quomodo
tecum?'
hinc repetit; 'paucorum
hominum et mentis bene sanae;
nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
hunc hominem velles
si tradere; dispeream,
ni
summosses omnis.'
'Non isto vivimus illic
quo tu rere modo; domus
hac nec purior
ulla est
nec magis his aliena
malis; nil mi officit,' inquam,
'ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
cuique suus.' 'Magnum
narras, vix credibile!' 'Atqui
sic habet.' 'Accendis, quare cupiam magis illi
proximus esse.' 'Velis
tantummodo: quae tua virtus,
expuganbis; et est
qui vinci possit, eoque
difficilis aditus primos habet.' 'Haud
mihi deero:
muneribus servos corrumpam; non, hodie si
exclusus fuero, desistam; tempora
quaeram,
occurram in triviis,
deducam. Nil
sine magno
vita labore dedit mortalibus.' Haec
dum agit, ecce
Fuscus Aristius
occurrit, mihi carus et illum
qui pulchre nosset.
Consistimus. 'Unde
venis?' et
'Quo tendis?' rogat
et respondet. Vellere
coepi
et prensare manu lentissima
brachia, nutans,
distorquens oculos, ut me eriperet. Male
salsus
ridens dissimulare;
meum iecur urere bilis.
'Certe nescio quid
secreto velle loqui te
aiebas mecum.' 'Memini bene, sed meliore
tempore dicam; hodie tricesima
sabbata: vin' tu
curtis Iudaeis
oppedere?' 'Nulla
mihi,' inquam,
'religio est.'
'At mi; sum paulo infirmior,
unus
multorum. Ignosces; alias loquar.' Huncine
solem
tam nigrum surrexe
mihi! Fugit improbus ac me
sub cultro linquit.
Casu venit obvius illi
adversarius, et,
'Quo tu, turpissime?'
magna
inclamat voce, et 'Licet
antestari?' Ego vero
oppono auriculam.
Rapit in ius; clamor utrimque,
undique concursus. Sic me servavit Apollo.
|