|
VIII. Olim truncus eram ficulnus,
inutile lignum,
cum faber, incertus scamnum
faceretne Priapum,
maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque
maxima formido;
nam fures dextra
coercet
obscenoque ruber
porrectus ab inguine palus;
ast importunas volucres in vertice harundo
terret fixa vetatque novis
considere in hortis.
Huc prius angustis eiecta
cadavera cellis
conservus vili portanda
locabat in arca;
hoc miserae plebi
stabat commune
sepulchrum,
Pantolabo scurrae
Nomentanoque nepoti:
mille pedes in fronte,
trecentos cippus
in agrum
hic dabat, heredes
monumentum ne
sequeretur.
Nunc licet Esquiliis
habitare salubribus
atque
aggere in aprico
spatiari, quo modo
tristes
albis informem
spectabant ossibus agrum;
cum mihi non tantum
furesque feraeque,
suetae
hunc vexare locum, curae sunt atque labori,
quantum carminibus
quae versant atque
venenis
humanos animos. Has nullo perdere
possum
nec prohibere modo, simul ac vaga
luna decorum
protulit os, quin
ossa legant herbasque
nocentis.
Vidi egomet nigra
succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
cum Sagana maiore
ululantem. Pallor
utrasque
fecerat horrendas aspectu. Scalpere
terram
unguibus et pullam divellere mordicus
agnam
coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
manis elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies
erat, altera cerea: maior
lanea, quae poenis compesceret inferiorem;
cerea suppliciter stabat servilibus,
ut quae
iam peritura, modis. Hecaten vocat altera, saevam
altera Tisiphonen; serpentis
atque videres
infernas errare canes, Lunamque
rubentem,
ne foret his testis, post magna latere sepulchra.
Mentior at si
quid, merdis caput inquiner albis
corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum
Iulius et fragilis
Pediatia furque
Voranus.
Singula quid memorem? quo pacto alterna
loquentes
umbrae cum Sagana resonarent
triste et acutum,
utque lupi barbam
variae cum dente colubrae
abdiderint furtim terris, et imagine cerea
largior arserit
ignis, et ut non
testis inultus
horruerim voces Furiarum
et facta duarum:
nam, displosa sonat quantum
vesica, pepedi
diffissa nate ficus: at illae currere in urbem;
Canidiae dentes,
altum Saganae caliendrum
excidere atque herbas
atque incantata
lacertis
vincula cum magno risuque
iocoque videres.
|