Sermonum Q. Horatii Flacci
Liber Primus

Sermo VII

This Satire contains an account of a lawsuit before Brutus when he was acting as governor of Asia. Horace was probably present, and gives this account among the other trifles upon which he composed his satires. The point of the whole is in the pun in v. 35. The occurrence was in 43 B.C.

   VII. Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam litis cum Rege molestas,
durus homo, atque odio qui posset vincere Regem,
confidens tumidusque, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
convenit (hoc etenim sunt omnes iure molesti,
quo fortes, quibus adversum bellum incidit; inter
Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem
ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque
summa fuit: duo si discordia vexet inertis,
aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
muneribus missis): Bruto praetore tenente
ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
compositum melius cum Bitho Bacchius. In ius
acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
conventu; laudat Brutum laudatque cohortem:
solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubris
appellat comites, excepto Rege; canem illum,
invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat,
flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoquo fluenti
expressa arbusto regerit convicia, durus
vindemiator et invictus, cui saepe viator
cessisset, magna compellans voce cuculum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: 'Per magnos, Brute, deos te
oro, qui reges consueris tollere, cur non
hunc Regem iugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorumst.'

Go to Horace Page
[Horace Page]

Go to Satire #6
[To Satire #6]

Go to top of page
[Top of Page]

Go to Satire #8
[To Satire #8]

Go to Translation Commentary
[Commentary]