|
IV. Eupolis
atque Cratinus Aristophanesque poetae,
atque alii, quorum comoedia prisca
virorum est,
si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet
Lucilius, hosce secutus
mutatis tantum pedibus
numerisque, facetus,
emunctae naris, durus
componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
ut magnum, versus
dictabat stans pede
in uno;
cum flueret lutulentus,
erat quod tollere
velles;
garrulus atque
piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte; nam ut
multum, nil moror.--Ecce,
Crispinus minimo
me provocat: 'Accipe, si vis,
accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
custodes; videamus uter plus scribere possit.'
'Di bene fecerunt,
inopis me quodque
pusilli
finxerunt animi, raro
et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus auras,
usque laborantis
dum ferrum molliat
ignis,
ut mavis, imitare.'
Beatus Fannius,
ultro
delatis capsis et imagine,
cum mea nemo
scripta legat,
volgo recitare
timentis ob hanc
rem,
quod sunt quos genus
hoc minime iuvat, utpote pluris
culpari dignos. Quemvis media elige turba:
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat;
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
hunc capit argenti
splendor; stupet
Albius aere;
hic mutat merces
surgente a sole ad eum quo
vespertina tepet regio, quin per mala
praeceps
fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
summa deperdat metuens aut ampliet
ut rem.
omnes hi metuunt
versus, odere poetas.
'Faenum habet in
cornu, longe fuge;
dummodo risum
excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico;
et quodcumque semel chartis illeverit, omnis
gestiet a furno redeuntis
scire lacuque
et pueros et anus.' Agedum, pauca accipe contra.
Primum
ego me illorum dederim quibus esse poetas
excerpam numero: neque enim concludere
versum
dixeris esse satis;
neque si quis scribat, uti nos,
sermoni propriora,
putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit,
cui mens divinior
atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Idcirco quidam
comoedia necne poema
esset quaesivere, quod acer
spiritus ac vis
nec verbis nec
rebus inest, nisi
quod pede certo
differt sermoni, sermo
merus. 'At pater
ardens
saevit, quod meretrice nepos
insanus amica
filius uxorem grandi cum dote recuset,
ebruis et, magnum quod dedecus, ambulet
ante
noctem cum facibus.' Numquid
Pomponius istis
audiret leviora, pater si viveret? Ergo
non satis est puris versum perscribere verbis,
quem si dissolvas,
quivis stomachetur eodem
quo personatus pacto pater. His,
ego quae nunc,
olim quae scripsit Lucilius, eripias si
tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
posterius facias, praeponens ultima primis,
non, ut si solvas 'Postquam Discordia taetra
belli ferratos postis portasque refregit,'
invenias etiam
disiecti membra poetae.
Hactenus
haec: alias iustum
sit necne poema,
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
suspectum genus
hoc scribendi. Sulcius
acer
ambulat et Caprius,
rauci male cumque
libellis,
magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas me?
Nulla taberna meos
habeat neque pila
libellos,
quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli:
nec recito cuiquam
nisi amicis, idque coactus,
non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui
scripta foro recitent
sunt multi, quique lavantes:
suave locus voci resonat conclusus. Inanis
hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
tempore num faciant alieno. 'Laedere
gaudes,'
inquis, 'et hoc studio pravus facis.' Unde petitum
hoc in me iacis? Est auctor quis denique eorum
vixi cum quibus? 'Absentem
qui rodit amicum,
qui non defendit, alio culpante, solutos
qui captat risus hominum famamque dicacis,
fingere qui non visa potest, commissa tacere
qui nequit, hic niger
est, hunc tu, Romane,
caveto.'
Saepe tribus lectis
videas cenare quaternos,
e quibus unus amet quavis aspergere
cunctos
praeter eum qui praebet aquam;
post hunc quoque potus,
condita cum verax
aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis
et urbanus liberque videtur,
infesto nigris; ego si risi, quod ineptus
pastillos Rufillus
olet, Gargonius hircum,
lividus et mordax videor tibi? Mentio
si qua
de Capitolini furtis
iniecta Petilli
te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
'Me Capitolinus convictore
usus amicoque
a puero est, causaque
mea permulta rogatus
fecit, et incolumis
laetor quod vivit in urbe;
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
fugerit.' Hic nigrae
sucus loliginis, haec est
aerugo mera.
Quod vitium procul afore chartis,
atque animo prius,
ut si quid promittere
de me
possum aliud vere promitto. Liberius
si
dixero quid, si forte iocosius,
hoc mihi iuris
cum venia dabis: insuevit
pater optimus hoc
me,
ut fugerem exemplis
vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur,
parce frugaliter atque
viverem uti contentus
eo quod mi ipse parasset:
'Nonne vides Albi ut male vivat filius atque
Baius inops? Magnum
documentum ne
patriam rem
perdere quis velit.' A turpi
meretricis amore
cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.'
Ne sequerer moechas,
concessa cum venere uti
possem: 'Deprensi
non bella est fama Treboni,'
aiebat. 'Sapiens,
vitatu quidque
petitu
sit melius, causas
reddet tibi; mi satis est, si
traditum ab antiquis morem
servare tuamque,
dum custodis eges, vitam famamque tueri
incolumem possum; simul ac duraverit
aetas
membra animumque tuum, nabis sine cortice.' Sic me
formabat puerum dictis;
et sive iubebat
ut facerem quid: 'Habes auctorem,
quo facias hoc,'
unum ex iudicibus
selectis obiciebat;
sive vetabat: 'An
hoc inhonestum et inutile
factu
necne sit addubites, flagret
rumore malo cum
hic atque ille?' Avidos
vicinum funus ut aegros
exanimat, mortisque metu sibi
parcere cogit,
sic teneros animos
aliena opprobria saepe
absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis
perniciem quaecumque ferunt mediocribus
et quis
ignoscas vitiis teneor; fortassis et
istinc
largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
consilium proprium:
neque enim, cum
lectulus aut
me
porticus excepit, desum
mihi. 'Rectius
hoc est.'
'Hoc faciens vivam melius.' 'Sic dulcis amicis
occurram.' 'Hoc quidam
non belle; numquid
ego illi
imprudens olim faciam simile?' Haec ego mecum
compressis agito
labris; ubi quid datur
oti,
illudo chartis.
Hoc est mediocribus
illis
ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
multa poetarum
veniet manus auxilio quae
sit mihi (nam multo
plures sumus), ac veluti te
Iudaei cogemus
in hanc concedere turbam.
|