|
III. Omnibus
hoc vitium est cantoribus, inter amicos
ut numquam inducant animum cantare rogati,
iniussi numquam desistant.
Sardus habebat
ille Tigellius hoc.
Caesar, qui cogere
posset,
si peteret per amicitiam patris
atque suam, non
quicquam proficeret; si
collibuisset, ab
ovo
usque ad mala citaret
'Io Bacche!' modo
summa
voce, modo hac resonat
quae chordis quattuor
ima.
Nil aequale homini
fuit illi; saepe velut qui
currebat fugiens hostem, persaepe
velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat
saepe ducentos,
saepe decem servos;
modo reges atque
tetrarchas,
omnia magna loquens,
modo, 'Sit mihi
mensa tripes et
concha salis puri
et toga, quae defendere frigus,
quamvis crassa, queat.' Deciens
centena dedisses
huic parco, paucis
contento, quinque diebus
nil erat in loculis.
Noctis vigilabat
ad ipsum
mane, diem totum stertebat. Nil
fuit umquam
sic impar sibi.--Nunc
aliquis dicat mihi: 'Quid
tu
nullane habes vitia?' Immo
alia et fortasse
minora.
Maenius absentem
Novium cum carperet, 'Heus
tu,
quidam ait, 'ignoras
te, an ut ignotum
dare nobis
verba putas?' 'Egomet
mi ignosco,' Maenius inquit.
Stultus et improbus
hic amor est, dignusque
notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus
inunctis,
cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
quam aut aquila aut serpens Epidaurius?
At tibi contra
evenit, inquirant vitia ut tua rursus
et illi.
Iracundior est
paulo, minus aptus
acutis
naribus horum
hominum; rideri possit eo, quod
rusticius tonso
toga defluit, et
male laxus
in pede calceus haeret: at
est bonus, ut melior vir
non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
inculto latet hoc sub corpore. Denique
te ipsum
concute, num qua
tibi vitiorum inseverit
olim
natura, aut etiam consuetudo mala; namque
neglectis urenda
filix innascitur agris.
Illuc
praevertamur: amatorem
quod amicae
turpia decipiunt
caecum vitia, aut etiam ipsa haec
delectant, veluti Balbinum
polypus Hagnae:
vellem in amicitia
sic erraremus, et isti
errori nomen virtus
posuisset honestum.
At pater ut gnati,
sic nos debemus amici
si quod sit vitium non fastidire;
strabonem
appellat paetum
pater, et pullum,
male parvus
si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hanc
varum
distortis cruribus; illum
balbutit scaurum
pravis fultum male
talis.
Parcius hic vivit,
frugi
dicatur. Ineptus
et iactantior hic
paulo est, concinnus
amicis
postulat ut videatur. At est truculentior atque
plus aequo liber;
simplex fortisque
habeatur.
Caldior est; acris
inter numeretur. Opinor,
haec res et iungit, iunctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus,
atque
sincerum cupimus
vas incrustare. Probus
quis
nobiscum vivit, multum
demissus homo;
illi
tardo
cognomen pingui damus.
Hic fugit omnis
insidias nullique
malo latus obdit apertum,
cum genus hoc inter
vitae versetur, ubi acris
invidia atque vigent
ubi crimina; pro bene sano
ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis
et est, qualem
me saepe libenter
obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
aut tacitum impellat
quovis sermone;
'Molestus;
communi sensu plane
caret,' inquimus. Eheu,
quam temere in
nosmet legem sancimus
iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est
qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est,
cum mea compenset
vitiis bona; pluribus hisce
(si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
si volet; hac lege
in trutina ponetur
eadem.
Qui ne tuberibus
propriis offendat amicum
postulat, ignoscet verrucis
illius; aequum est
peccatis veniam poscentem
reddere rursus.
Denique, quatenus
excidi penitus vitium irae,
cetera item nequeunt stultis
haerentia, cur non
ponderibus modulisque
suis ratio utitur, ac res
ut quaeque est, ita suppliciis
delicta coercet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere iussus
semesos piscis tepidumque ligurrierit
ius
in cruce suffigat,
Labeone insanior
inter
sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus:
odisti, et fugis ut
Rusonem debitor aeris,
qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
mercedem aut nummos
undeunde extricat,
amaras
porrecto iugulo
historias captivus ut audit.
Comminxit lectum potus,
mensave catillum
Evandri manibus
tritum deiecit: ob hanc rem,
aut positum ante mea
quia pullum in parte catini
sustulit esuriens,
minus hoc iucundus
amicus
sit mihi? Quid faciam si furtum
fecerit, aut si
prodiderit commissa
fide sponsumve negarit?
Quis
paria esse fere placuit peccata, laborant
cum ventum ad verum est; sensus
moresque repugnant
atque ipsa utilitas,
iusti prope mater et aequi.
Cum prorepserunt
primis animalia terris,
mutum et turpe
pecus, glandem atque
cubilia propter
unguibus et pugnis,
dein fustibus,
atque ita porro
pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
donec verba,
quibus voces sensusque
notarent,
nominaque invenere; dehinc
absistere bello,
oppida coeperunt munire et ponere leges,
ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante
Helenam cunnus taeterrima belli
causa; sed ignotis perierunt mortibus illi,
quos venerem incertam
rapientis more ferarum
viribus editior
caedebat, ut
in grege taurus.
Iura inventa metu iniusti
fateare necesse est,
tempora si fastosque
velis evolvere mundi.
Nec natura potest
iusto secernere iniquum,
dividit ut bona diversis,
fugienda petendis;
nec vincet ratio
hoc, tantundem
ut peccet idemque
qui teneros caules alieni fregerit horti,
et qui nocturnus sacra divom legerit.
Adsit
regula, peccatis
quae poenas inroget
aequas,
ne scutica dignum
horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula
caedas meritum maiora subire
verbera, non vereor, cum dicas esse pares res
furta latrociniis,
et magnis parva
mineris
falce recisurum
simili te, si tibi
regnum
permittant homines. Si
dives qui sapiens est,
et sutor bonus
et solus formosus
et est rex,
cur optas quod habes? 'Non nosti quid pater,'
inquit,
'Chrysippus dicat:
"Sapiens
crepidas sibi numquam
nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens."' Qui?
'Ut, quamvis tacet Hermogenes,
cantor tamen atque
optimus est modulator; ut Alfenus
vafer, omni
abiecto instrumento artis clausaque taberna,
sutor erat; sapiens operis sic optimus omnis
est opifex solus, sic rex.' Vellunt
tibi barbam
lascivi pueri; quos tu nisi fuste
coerces,
urgeris turba
circum te stante, miserque
rumperis, et
latras, magnorum
maxime regum!
Ne longum faciam: dum tu quadrante
lavatum
rex ibis, neque te quisquam stipator
ineptum
praeter Crispinum
sectabitur, et
mihi dulces
ignoscent, si quid peccaro stultus, amici,
inque vicem illorum patiar
delicta libenter,
privatusque magis vivam te
rege beatus.
|